[2,0] LIBER SECUNDUS. De moribus Manichaeorum. [2,1] 1. 1. Nulli esse arbitror dubium cum de bonis et malis quaeritur, hoc genus quaestionis ad moralem pertinere disciplinam, in qua isto sermone uersamur. Quamobrem uellem quidem, ut tam serenam mentis aciem homines ad haec inuestiganda deferrent, ut possent uidere illud summum bonum, quo non est quidquam melius et superius, cui rationalis anima pura et perfecta subiungitur. Hoc enim intellecto atque perspecto simul uiderent id esse quod summe ac primitus esse rectissime dicitur. Hoc enim maxime esse dicendum est, quod semper eodem modo sese habet, quod omnimodo sui simile est, quod nulla ex parte corrumpi ac mutari potest, quod non subiacet tempori, quod aliter nunc se habere quam habebat antea non potest. Id enim est quod esse uerissime dicitur. Subest enim huic uerbo manentis in se atque incommutabiliter sese habentis naturae significatio. Hanc nihil aliud quam Deum possumus dicere, cui si contrarium recte quaeras, nihil omnino est. Esse enim contrarium non habet nisi non esse. Nulla est ergo Deo natura contraria. Sed quoniam ad haec contemplanda sauciam et hebetem nugatoriis opinionibus et prauitate uoluntatis aciem mentis afferimus, conemur quantum possumus ad qualemcumque tantae rei notitiam peruenire pedetemptim atque caute, non ut uidentes sed ut palpantes solent quaerere. [2,2] 2. 2. Saepe atque adeo paene semper, Manichaei, ab his quibus haeresim uestram persuadere molimini, requiritis unde sit malum. Putate me nunc primitus in uos incidisse; impetrem aliquid a uobis, si placet, ut etiam uos deposita paulisper opinione, qua uos ista scire opinamini, rem tantam mecum tamquam rudes indagare tentetis. Percunctamini me unde sit malum; at ego uicissim percunctor uos quid sit malum. Cuius est iustior inquisitio? Eorumne qui quaerunt unde sit, quod quid sit ignorant, an eius qui prius putat esse quaerendum quid sit, ut non ignotae rei - quod absurdum. est - origo quaeratur? Verissime, dicitis, quis enim est ita mente caecus, qui non uideat id cuique generi malum esse, quod contra eius naturam est? Sed hoc constituto euertitur haeresis uestra, nulla enim natura malum, si quod contra naturam est, id erit malum. Vos autem asseritis quamdam naturam atque substantiam malum esse. Accedit etiam illud, quod contra naturam quidquid est, utique naturae aduersatur et eam perimere nititur. Tendit ergo id quod est facere, ut non sit. Nam et ipsa natura nihil est aliud quam id quod intelligitur in suo genere aliquid esse. Itaque ut nos iam nouo nomine ab eo quod est esse, uocamus essentiam, quam plerumque etiam substantiam nominamus ita ueteres qui haec nomina non habebant, pro essentia et substantia naturam uocabant. Idipsum ergo malum est, si praeter pertinaciam uelitis attendere, deficere ab essentia et ad id tendere ut non sit. 2. 3. Quocirca cum in Catholica dicitur omnium naturarum atque substantiarum esse auctorem Deum, simul intelligitur ab eis qui haec possunt intelligere, non esse Deum auctorem mali. Qui. enim potest ille, qui omnium quae sunt causa est ut sint, causa esse rursus, ut non sint id est, ut ab essentia deficiant et ad non esse tendant? Quod malum generale esse clamat uerissima ratio. At uero illa uestra gens mali, quam uultis esse summum malum, quomodo erit contra naturam id est contra substantiam, cum eam naturam atque substantiam esse dicatis? Si enim contra se facit, ipsum esse sibi adimit; quod si perfecerit, tunc demum perueniet ad summum malum. Non autem perficiet, quia eam non modo esse uerum etiam sempiternam esse uultis. Non potest igitur esse summum malum, quod perhibetur esse substantia. 2. 4. Sed quid faciam? Scio plures esse in uobis, qui haec intelligere omnino nequeant. Scio rursus esse quosdam, qui quamquam bono ingenio utcumque ista uideant, mala tamen uoluntate qua ipsum quoque ingenium sunt amissuri, pertinaciter agant et quaerant potius quid aduersus ista dicant, quod tardis et imbecillis facile persuadeatur, quam uera esse consentiant. Non me tamen scripsisse poenitebit quod aut quisquam in uobis tandem non iniquo iudicio consideret uestrumque relinquat errorem, aut quod ingeniosi et Deo subditi atque adhuc ab studio uestro integri cum legerint, non possint uestris sermonibus decipi. [2,3] 3. 5. Quaeramus ergo ista diligentius et quantum fieri potest, planius. Percunctor uos iterum quid sit malum. Si dixeritis id quod nocet, neque hic mentiemini. Sed quaeso animaduertite, quaeso uigilate, quaeso deponite studia partium, et uerum non uincendi sed inueniendi gratia quaerite. Quidquid enim nocet, bono aliquo priuat eam rem cui nocet, nam si nullum bonum adimit, nihil prorsus nocet. Quid hoc apertius, obsecro uos? Quid planius? Quid tam expositum cuiuis mediocri intellectori, modo non pertinaci? Hoc autem posito uidetur iam, ut opinor, quid sequatur. In illa quippe gente quam summum malum esse suspicamini, noceri cuiquam rei non potest, ubi nihil est boni. Quod si duae naturae sunt, ut affirmatis, regnum lucis et regnum tenebrarum, quoniam regnum lucis Deum esse fatemini, cui simplicem quamdam naturam conceditis, ita ut ibi non sit aliud alio deterius, confiteamini necesse est, quod uehementer quidem est aduersum uos, sed tamen necesse est confiteamini, istam naturam, quam summum bonum non modo non negatis, sed etiam uehementer persuadere conamini, esse incommutabilem et impenetrabilem et incorruptibilem et inuiolabilem; non enim aliter erit summum bonum, id est enim quo nihil sit. melius; tali autem naturae noceri nullo pacto potest. At si nocere bono priuare est, sicut ostendi, noceri non potest regno tenebrarum, quia nihil ibi boni est; noceri non potest regno lucis, quia inuiolabile est; cui nocebit igitur quod dicitis malum? [2,4] 4. 6. Quamobrem cum uos expedire nequeatis, uidete quam expedita sit sententia catholicae disciplinae, quae aliud dicit bonum quod summe ac per se bonum est, non. participatione alicuius boni, sed propria natura et essentia; aliud quod participando bonum est. et habendo; habet autem de illo summo bono ut bonum sit, in se tamen manente illo nihilque amittente. Hoc autem bonum quod postea diximus, creaturam uocat, cui noceri per defectum potest; cuius defectus auctor Deus non est, quia existendi et ut ita dicam essendi auctor est. Ita et malum ostenditur quomodo dicatur, non enim secundum essentiam, sed secundum priuationem uerissime dicitur; et natura cui noceri possit apparet. Non enim ipsa est summum malum, cui bonum adimitur dum. nocetur neque summum bonum, quae propterea deficere a bono potest, quia non existendo bonum, sed bonum habendo dicitur bona. Neque naturaliter bona res est, quae cum facta dicitur, utique ut bona esset accepit. Ita et Deus summum bonum est, et ea quae fecit bona sunt omnia, quamuis non sint tam bona, quam est ille ipse qui fecit. Quis enim hoc tam insanus audet exigere, ut aequalia sint artifici opera et condita conditori? Quid amplius desideratis? An aliquid uultis etiam planius? [2,5] 5. 7. Quaeram ergo tertio quid sit malum. Respondebitis fortasse: corruptio. Quis et hoc negauerit, generale malum esse? Nam hoc est contra naturam, hoc est quod nocet. Sed corruptio non est in seipsa sed in aliqua substantia quam corrumpit; non enim substantia est ipsa corruptio. Ea res igitur quam corrumpit corruptio non est malum.; quod enim corrumpitur, integritate et sinceritate priuatur. Quod ergo non habet ullam sinceritatem qua priuetur, corrumpi non potest; quod autem habet, profecto bonum est participatione sinceritatis. Item quod corrumpitur, profecto peruertitur; quod autem peruertitur, priuatur ordine; ordo autem bonum est. Non igitur quod corrumpitur, bono caret, eo namque ipso quo non caret, uiduari dum corrumpitur potest. Gens ergo illa tenebrarum, si omni bono carebat, ut dicitis, corrumpi non poterat; non enim habebat quod ei posset auferre corruptio, quae si nihil auferat, non corrumpit. Audete iam dicere, si potestis, Deum et Dei regnum potuisse corrumpi, si diaboli regnum quale describitis, quomodo corrumpi posset non inuenitis. [2,6] 6. 8. Quid ergo hinc lux catholica dicit? Quid putatis, nisi id quod ueritas habet, corrumpi posse faciam substantiam, nam et illam non factam quae summum bonum est esse incorruptibilem, et ipsam corruptionem, quae summum malum est non posse corrumpi, sed hanc non esse substantiam? Si autem quaeritis quid sit, uidete quo conetur perducere quae corrumpit? Ex seipsa enim afficit ea quae corrumpuntur. Deficiunt autem omnia per corruptionem ab eo quod erant et non permanere coguntur, non esse coguntur. Esse enim ad manendum refertur. Itaque quod summe et maxime esse dicitur, permanendo in se dicitur. Nam quod mutatur in melius, non quia manebat mutatur, sed quia peruertebatur in peius, id est ab essentia deficiebat; cuius defectionis auctor non est qui est auctor essentiae. Mutantur ergo quaedam in meliora et propterea tendunt esse nec dicuntur ista mutatione peruerti sed reuerti atque conuerti. Peruersio enim contraria est ordinationi. Haec uero quae tendunt esse, ad ordinem tendunt; quem cum fuerint consecuta, ipsum esse consequuntur, quantum id creatura consequi potest. Ordo enim ad conuenientiam quamdam quod ordinat redigit. Nihil est autem esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est. Unitatis est enim operatio, conuenientia et concordia, qua sunt in quantum sunt ea quae composita sunt, nam simplicia per se sunt, quia una sunt; quae autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem et in tantum sunt in quantum assequuntur. Quare ordinatio esse cogit, inordinatio ergo non esse; quae peruersio etiam nominatur atque corruptio. Quidquid itaque corrumpitur, eo tendit, ut non sit. Iam uestrum est considerare quo cogat corruptio, ut possitis inuenire summum malum; nam id est quo perducere corruptio nititur. [2,7] 7. 9. Sed Dei bonitas eo rem perduci non sinit et omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt. Itaque etiam animas rationales, in quibus potentissimum est liberum arbitrium, deficientes a se in inferioribus creaturae gradibus ordinat, ubi esse tales decet. Fiunt ergo miserae diuino iudicio, dum conuenienter pro meritis ordinantur. Ex quo illud optime dictum est, quod insectari maxime soletis: Ego facio bona et creo mala. Creare namque dicitur condere et ordinare. Itaque in plerisque exemplaribus sic scriptum est: Ego facio bona et condo mala. Facere enim est, omnino quod non erat; condere autem, ordinare quod utcumque iam erat, ut melius magisque sit. Ea namque condit Deus, id est ordinat, cum dicit: Condo mala quae deficiunt, id est ad non esse tendunt, non ea quae ad id quo tendunt, peruenerunt. Dictum est enim: Nihil per diuinam prouidentiam ad id ut non sit peruenire permittitur. 7. 10. Tractantur haec latius et uberius, sed dum uobiscum agitur, satis est. Ostendenda enim uobis ianua fuit, quam desperatis et desperandam facitis imperitis. Nam uos introducit nemo nisi uoluntas bona, quam pacatam efficit diuina clementia, sicut in Euangelio canitur: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Satis est, inquam, ut uideatis nullum esse de bono et malo religiosae disputationis exitum, nisi quidquid est, in quantum est, ex Deo sit, in quantum autem ab essentia deficit, non sit ex Deo, sed tamen diuina prouidentia semper, sicut uniuersitati congruit, ordinetur. Quod si nondum uidetis, quid amplius nunc faciam nescio, nisi ut minutius etiam tractem ista quae dicta sunt. Non enim ad maiora nisi pietas mentem puritasque perducit. [2,8] 8. 11. Quid enim aliud, cum quaero quid sit malum, responsuri estis nisi aut quod contra naturam est, aut quod noceat aut corruptionem aut aliquid huiusmodi? At in his ostendi uestra naufragia, nisi forte ut soletis cum pueris pueriliter agere, respondebitis malum esse ignem, uenenum, feram et cetera huiusmodi. Nam etiam de quodam dicente nullam substantiam malum esse, unus e primatibus huius haeresis, quem familiarius et crebrius audiebamus, dicebat: Vellem scorpionem in manu hominis ponere, ac uidere utrum non subtraheret manum; quod si faceret, non uerbis sed re ipsa conuinceretur aliquam substantiam malum esse, quando quidem illud animal esse substantiam non negaret. Et dicebat haec non co- ram illo, sed cum ad eum nos commoti referremus quae ille dixisset; respondebat ergo, ut dixi, pueriliter pueris. Quis enim meliuscule imbutus et eruditus non uideat per inconuenientiam corporalis temperationis haec laedere, ac rursus per conuenientiam non laedere saepe etiam commoda non parua conferre? Nam si illud uenenum per seipsum malum esset, eumdem scorpionem magis priusque perimeret. At contra si ei penitus aliquo pacto detrahatur, sine dubitatione interiret. Ergo illius corpori malum est amittere quod nostro recipere; item illi bonum est habere id quo nobis carere. Erit igitur eadem res et bonum et malum? Nullo modo, sed malum est quod contra naturam est; hoc enim et bestiae illi et nobis malum est, id est ipsa inconuenientia, quae sine dubio non est substantia, immo est inimica substantiae. Unde est igitur? Attende quo cogat et disces, si tamen in te aliquid interioris luminis uiuit. Non esse enim cogit omne quod perimit. Deus uero auctor essentiae est, nec aliqua essentia potest uideri esse, quod in qua fuerit cogit non esse. Dicitur ergo aliquid unde non sit inconuenientia, nam unde sit nihil dici potest. 8. 12. Quaedam facinorosa mulier Atheniensis, ut prodit historia, uenenum quod certo modulo damnati ut morerentur hauriebant, paulatim bibendo sine ullo uel leui incommodo ualetudinis effecit ut biberet. Itaque cum esset aliquando damnata, legitimam illam quantitatem ueneni quam consuetudine uicerat accepit ut ceteri nec ut ceteri exstincta est. Quod cum esset magno miraculo, missa est in exilium. Quid putamus, si uenenum malum est, istam fecisse ut sibi malum non esset? Quid hoc absurdius? Sed quia inconuenientia malum est, fecit potius ut per moderatam consuetudinem illud corpus suo corpori conueniret. Nam quando illa qualibet calliditate posset efficere, ut sibi inconuenientia non noceret? Quid ita? Quia quod uere et generaliter malum est et semper et omnibus nocet. Oleum nostris corporibus commodum est, animalium autem multorum, quae sex pedes habent, uehementer aduersum. Helleborum nonne alio modo cibus est, alio medicamentum, alio uenenum? Salem immoderatius acceptum quis non uenenum esse clamauerit? Quot autem et quantae corporis commoditates ex eo sint, numerare quis potest? Aqua maris terrenis animalibus cum bibitur, noxia est, multorum autem corporibus, dum illa humectantur, ac commodatissima et utilis, in utroque autem piscibus saluti et uoluptati est. Panis hominem alit, accipitrem necat. Caenum ipsum, quod et haustum et olfactum grauiter offendit et laedit, nonne et aestate tactum refrigerat et uulneribus quae ab igne acciderunt medicamentum est? Quid stercore aspernabilius? Quid cinere abiectius? At haec tantas agris utilitates afferunt, ut earum inuentori, a quo etiam stercus nomen accepit, Stercutio diuinos honores Romani deferendos putarent. 8. 13. Sed quid parua colligam, quae sunt innumerabilia? Quattuor ipsa quae in promptu sunt elementa quis dubitet prodesse per conuenientiam, inconuenienter autem adhibita uehementer aduersa esse naturae? Nos qui aere uiuimus, et terra et aqua obrutos necant, innumerabilia uero animalia per arenam laxioremque terram repunt uitaliter, pisces autem in hoc aere moriuntur. Ignis corpora nostra corrumpit, sed conuenienter adhibitus et resumit a frigore et morbos innumerabiles pellit. Sol iste cui genu flectitis, quo uere nihil inter uisibilia pulchrius inuenitur, aquilarum oculos uegetat, nostros sauciat inspectus et tenebrat, sed fit per consuetudinem ut nos quoque in eo sine incommodo aciem figamus. Num ergo sinitis ut illi ueneno eum comparemus, quod mulieri Atheniensi consuetudo fecit innoxium? Respicite igitur aliquando et aduertite, si substantia ulla malum est ideo quod aliquem laedit, lucem quam colitis ab hoc crimine non posse defendi. Considerate potius hanc inconuenientiam uniuersale malum esse, per quam solis radius tenebrescere oculos facit, cum eis nihil sit luce iucundius. [2,9] 9. 14. Haec dixi, ut si fieri potest tandem dicere desinatis malum esse terram per immensum profundam et longam, malum esse mentem per terram uagantem, malum esse quinque antra elementorum, aliud tenebris, aliud aquis, aliud uentis, aliud igni, aliud fumo plenum, malum esse animalia in illis singulis nata elementis, serpentia in tenebris, natantia in aquis, uolatilia in uentis, quadrupedia in igne, bipedia in fumo. Haec enim sicut a uobis describuntur, nullo modo esse poterunt; quoniam quidquid tale est in quantum est a summo Deo sit necesse est, quoniam in quantum est, utique bonum est. Si enim dolor et imbecillitas malum est, erant ibi animalia in tanta corporis firmitate, ut eorum abortiuos fetus, postquam de his secundum uestram sectam fabricatus est mundus, de caelo in terram cecidisse et mori non potuisse dicatis. Si caecitas malum est, uidebant, si surditas, audiebant. Si obmutescere aut mutum esse malum est, usque adeo signatae atque distinctae ibi uoces erant, ut aduersum Deum bellum gerere, sicut asseritis, eis in concione uno persuadente placuerit. Si sterilitas malum est, erat ibi filios procreandi magna fecunditas. Si exilium malum est, in sua terra erant suasque regiones incolebant. Si seruitus malum est, erant ibi etiam qui regnabant. Si mors malum est, uiuebant et ita uiuebant, ut mentem ipsam prorsus nec post uictoriam Dei ullo modo umquam mori posse praedicetis. 9. 15. Cur quaeso in summo malo inuenio tanta bona his malis quae commemoraui contraria? Aut si haec non sunt mala, ullane tandem substantia in quantum substantia est, malum erit? Si malum imbecillitas non est, malumne erit corpus infirmum? Si malum caecitas non est, malumne erunt tenebrae? Si malum surditas non est, malumne erit surdus? Si malum non est mutum esse, malumne erit piscis? Si sterilitas malum non est, quomodo malum est animal sterile? Si exilium malum non est, quomodo malum est animal exulans, uel animal in exilium aliquem mittens? Si seruitus malum non est, quomodo malum est animal seruiens uel seruire quempiam cogens? Si mors malum non est, quomodo malum est animal mortale uel inferens mortem? Si uero haec mala sunt, quomodo non erunt bona firmitas corporis, uisus, auditus, locutio persuadens, fecunditas, solum genitale, libertas, uita, quae omnia in illo mali regno fuisse perhibetis et summum malum audetis asserere? 9. 16. Postremo si - quod omnino nemo umquam negauit - inconuenientia malum est, quid conuenientius quam illa suis quibusque animalibus elementa, tenebrae serpentibus, aquae natantibus, uenti uolantibus, ignis edacioribus, fumus elatioribus? Tanta enim a uobis in discordiae gente concordia et tantus in peruersitatis sede ordo describitur. Si quod nocet malum est, omitto illud ualentissimum quod supra dictum est, noceri non potuisse, ubi nullum erat bonum; sed si hoc obscurum est, illud certe omnibus eminet et apparet, quia sicut dixi et ut omnes consentiunt, quod nocet est malum; fumus in illa gente bipedibus animalibus non nocebat, genuit ea et aluit atque sustinuit sine labe nascentia, crescentia, regnantia. Nunc uero postquam mixtum est bonum malo, nocentior fumus effectus est, sustineri a nobis qui certe bipedes sumus, non potest, excaecat, opprimit, necat. Tantane malis elementis commixtione boni accessit immanitas? Tanta Deo regnante peruersitas? 9. 17. Certe cur in ceteris uidemus istam congruentiam, quae auctorem uestrum decepit atque illexit ad componenda mendacia? Cur, inquam, tenebrae serpentibus, aquae natantibus, uenti uolantibus congruunt, quadrupedem uero ignis incendit, et nos fumus suffocat? Quid quod etiam serpentes acutissime uident et praesentia solis exsultant ibique sunt abundantiores, ubi aer serenior difficilius et rarius nubem contrahit? Quid absurdius, quam ibi esse accommodatius et aptius incolas amatoresque tenebrarum, ubi lucis perspicuitate gaudetur? Quod si eos dicitis delectari potius calore quam lumine, multo congruentius in igne serpentes alacres natos quam tardum asinum diceretis; et tamen luci huic amicum quis aspidem neget, cum eius oculi aquilae oculis comparentur? Sed de bestiis uidero. Nos ipsos consideremus, obsecro, sine pertinacia et tandem fabulis uanis et perniciosis animum exuamus. Quis enim tantam peruersitatem ferat, qua dicitur in tenebrarum gente, cui nihil admixtum erat luminis, animalia bipedia tam firmam, tam uegetam, tam denique incredibilem uim habuisse in oculorum acie, ut et in tenebris suis uiderent et purissimam, quae a uobis commendatur, regnorum Dei lucem - siquidem illam etiam talibus fuisse uisibilem uultis- et aspicerent et considerarent et delectarentur et appeterent, nostros autem oculos commixtione lucis, commixtione summi boni, commixtione denique Dei tam infirmos et imbecillos esse redditos, ut neque quidquam uideamus in tenebris et solis aspectum nullo modo ferre possimus atque inde conuersi etiam quae a nobis uidebantur quaeramus? 9. 18. Haec dici possunt, etiam si corruptio malum est, quod aeque nemo ambigit, non enim tunc fumus corrumpebat genus animalium, quod modo corrumpit. Et ne pergam per singula, quod longum est et non necessarium, usque adeo minus erant corruptioni obnoxia, quae ibi animantia fuisse confingitis, ut abortiui eorum fetus nondum ad nascendum idonei de caelo in terram praecipitati et uiuere et gignere, et rursus coniurare potuerint, habentes utique pristinam firmitatem, quia iam erant concepti ante commixtionem boni et mali; nam post istam concretionem quae de his nata sunt, ea dicitis esse animalia, quae nunc infirmissima et facile corruptioni cedentia uidemus. Quis hunc diutius tolerare possit errorem, nisi qui aut ista non uidet, aut nescio qua incredibili consuetudine ac familiaritate uobiscum contra omnes moles rationis obduruit? [2,10] 10. 19. Sed quoniam ostendi, ut arbitror, de bonis et malis generalibus in quantis tenebris et in quanta falsitate uersemini, nunc uideamus tria illa signacula, quae in uestris moribus magna laude ac praedicatione iactatis. Quae sunt tandem ista signacula? Oris certe et manuum et sinus. Quid est hoc? Ut ore, inquit, et manibus et sinu castus et innocens homo sit. Quid si oculis, auribus, naribus peccet? Quid si calcibus hominem affligat uel etiam necet? Quomodo istum tenebimus reum, qui nec ore nec manibus nec sinu peccauit? Sed cum os, inquit, nomino, omnes sensus qui sunt in capite intelligi uolo, cum autem manum, omnem operationem, cum sinum, omnem libidinem seminalem. Quo ergo uultis pertinere blasphemias? Ad os an ad manum? Est enim operatio ista per linguam. Itaque si uno genere operationem omnem concluditis, cur operationem pedum coniungitis manibus, linguae separatis? An quia lingua uerbis significat aliquid, eam uultis seiungere ab ea operatione quae non significandi gratia fit, ut ita definiatur signaculum manuum ab operatione mala, quae non significandi causa est, continentia? Sed quid facturi estis, si quis peccet significando aliquid manibus, ut fit cum scribimus, uel gestu aliquid quod intelligitur ostendimus? Hoc enim ori atque linguae tribuere non potestis, quia manibus fit. Quid enim absurdius, quam ut cum tria dicantur signacula, oris, manuum et sinus, quaedam peccata deprehensa in manibus ori tribuantur? Si autem operatio generalis manibus datur, quae tandem ratio est pedum operationem huic addere, linguae non addere? Videtisne quomodo nouitatis appetitio comite errore in magnas deducatur angustias? Tribus namque istis signaculis, quae noua quadam diuisione praedicatis, quomodo includatis omnium peccatorum purgationem non inuenitis. [2,11] 11. 20. Sed diuidite ut uultis, praetermittite quidquid uultis; ea quae maxime soletis commendare, tractemus. Ad oris enim signaculum dicitis pertinere ab omni continere blasphemia. Est autem blasphemia, cum aliqua mala dicuntur de bonis. Itaque iam uulgo blasphemia non accipitur nisi mala uerba de Deo dicere, de hominibus namque dubitari potest, Deus uero sine controuersia bonus est. Si ergo ratio conuicerit, neminem de Deo peiora dicere quam uos, ubi erit memorabile oris signaculum? Docet enim ratio nec sane recondita, sed in promptu sita et exposita omnium intellectui, sed inuicta et eo inuictior quod eam nemo ignorare permittitur, Deum esse incorruptibilem, incommutabilem, inuiolabilem, in quem nulla indigentia, nulla imbecillitas, nulla miseria cadere possit. Usque adeo autem ista omnis anima rationalis communiter sentit, ut etiam uos cum dicuntur annuatis. 11. 21. Sed cum fabulas uestras narrare coeperitis et corrupti bilem et commutabilem et uiolabilem et indigentiae obnoxium et imbecillitatem admittentem et a miseria non tutum Deum mira caecitate possessi suadetis et mira caecitate possessis etiam persuadetis. Atque hoc parum est, non enim corruptibilem tantum Deum dicitis sed corruptum nec et commutabilem sed commutatum nec uiolabilem sed uiolatum nec qui possit indigentiam pati sed indigentem nec in quem casura sit, sed in quem ceciderit imbecillitas nec qui miser possit esse sed miserum. Animam quippe Deum esse dicitis uel partem Dei. Nec uideo quomodo Deus non sit, quae pars dicitur Dei, nam et auri pars aurum et argenti argentum et lapidis lapis; et ut ad haec maiora ueniamus, pars terrae terra est et aquae pars aqua et aeris aer et si quid de igne detraxeris, ignem esse non negabis, et quaelibet pars lucis nihil aliud potest esse quam lux. Cur ergo Dei pars non erit Deus? An articulata Dei forma est sicut hominis reliquorumque animantium? Nam pars hominis non est homo. 11. 22. Sed ad quamlibet istarum opinionum descendo et singillatim utramque considero. Nam si Deum ita esse uultis ut lucem, recusare non potestis Deum esse partem aliquam Dei. Quamobrem cum partem Dei esse animam dicitis, quam non negatis et corruptam esse, quae stolta est et commutatam, quae sapiens fuit et uiolatam, quod propriam perfectionem non habet et indigentem, quae poscit auxilium; et imbecillam, quae medicina eget et miseram, quae beata esse desiderat; haec omnia in Deum sacrilega opinione confertis. Aut si non conceditis haec de anima nec apostolus est necessarius, qui animam in ueritatem inducat, quia stulta non est; nec renouatur anima per ueram religionem, quia mutata non est nec signaculis uestris perficitur, quia perfecta est nec ei Deus fert opem, quia non indiget nec medicus est Christus, quia sana est nec beata ei recte uita promittitur. Quid quod liberator Iesus dicitur, quod et ipse in Euangelio clamat: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis? Et apostolus Paulus ait: Vos in libertatem uocati estis 4. Seruit ergo anima quae istam libertatem nondom est assecuta. Deus igitur uobis auctoribus, siquidem pars Dei Deus est et stultitia corrumpitur et cadendo mutatus est et amissa perfectione uiolatus et opis indiget et debilis morbo et oppressus miseria et seruitute turpatus est. 11. 23. Quod si Dei pars Deus non est nec incorruptus potest esse, in cuius parte corruptio est nec incommutatus, qui ex aliqua parte mutatus est nec inuiolatus, qui non ex omni parte perfectus est neque non indigens, qui sedulo agit ut sibi restituat partem suam nec omnino sanus, qui aliqua parte imbecillus est neque beatissimus, qui habet aliquam partem subiectam miseriae neque omnino liber, cuius pars aliqua premitur seruitute. Haec omnia cogimini dicere, cum animam quam tantis obrutam calamitatibus cernitis, partem Dei esse perhibetis. Haec et multa huiuscemodi de secta uestra si potestis auferte, tunc demum dicite os uestrum carere blasphemiis. Immo sectam illam deserite, nam si hoc quod ille scripsit destiteritis credere ac dicere, Manichaei utique non eritis. 11. 24. Summum bonum omnino et quo esse aut cogitari melius nihil possit, aut intelligendus aut credendus est Deus, si blasphemiis carere cogitamus. Ratio aliqua numerorum uiolari et commutari nullo pacto potest nec ulla natura qua libet uiolentia effecerit, ut post unum qui sequitur numerus non duplo ei concinat. Hoc commutari nullo pacto potest, et Deus uobis commutabilis dicitur. Tenet ista ratio inuiolabilem integritatem suam, et ei saltem parem Deum esse non uultis. Faciat quaelibet gens tenebrarum, ut ternarius intelligibilis numerus, in quo ita unum est quod unum est, ut partibus careat, faciat ergo gens ista tenebrarum, ut numerus iste ternarius in duas aequales partes diuidatur. Videt certe mens uestra nullius maleuolentia id posse contingere. Quae igitur rationem numeri uiolare non poterat, poterat Deum? Si autem non poterat, quae, obsecro, necessitas fuit, ut pars eius misceretur malo et in tantas miserias truderetur? [2,12] 12. 25. Hinc enim illud exortum est, quod etiam cum studiose uos audiremus, magnis nos premebat angustiis nec ullum exitum reperiebamus, quaerentes quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea nollet cum tanta suae partis calamitate pugnare. Si enim non erat nocitura quiescenti, crudeliter nobiscum actum querebamur, qui ad istas aerumnas missi sumus, si autem nocitura erat, non esse illam naturam incorruptibilem, qualis Dei natura esse debebat. In hac quaestione non defuit qui diceret, non Deum malo carere uoluisse, aut ne sibi noceretur cauisse, sed propter naturalem bonitatem suam inquietae peruersaeque naturae, ut ordinata esset prodesse uoluisse. Non hoc sonant libri Manichaei; cauisse Deum ne inuaderetur ab hostibus, saepissime ibi significatur, saepissime dicitur. Sed concedamus ista Manichaeum sensisse, ut ille dicebat, qui non inueniebat aliud quod diceret, num ista ratione Deus a crudelitate aut infirmitate defenditur? Haec enim eius in aduersam gentem bonitas, in suos exstitit magna pernicies. Huc accedit, quia si natura illius corrumpi commutarique non posset, nec nos ulla pestis commutaret atque corrumperet; et ille ordo qui naturae alienae praestandus fuit, posset sine nostra peruersitate praestari. 12. 26. Ilud uero nondum dictum erat, quod nuper apud Carthaginem audiui. Cum enim quidam quem maxime illo errore cupio liberari, hac quaestione in easdem compingeretur angustias, ausus est dicere, scilicet regnum habuisse quosdam fines suos, qui possent inuadi a gente contraria, nam ipsum Deum nullo modo potuisse uiolari. Sed dixit quod neque auctor ille uester ullo modo dicere cogeretur, uideret enim fortasse consequentes ruinas suae sectae multo per hanc sententiam quam per aliam faciliores. Et reuera ita se hoc habet, ut si quisquam mediocris cordis audierit in natura illa fuisse aliud uiolabile, aliud inuiolabile, facile intelligat non iam duas sed tres esse naturas, unam inuiolabilem, alteram uiolabilem, tertiam uiolatricem. [2,13] 13. 27. Hae igitur blasphemiae cum a corde profectae quotidie in ore uestro habitent, desinite aliquando signaculum oris uestri ad imperitorum illecebram quasi magnum aliquid praedicare. Nisi forte quod non uescimini carnibus et uinum non bibitis, signaculum oris mirandum et laudandum putatis. Quod quaero a uobis quo fine faciatis. Finis enim quo referuntur ea quae facimus, id est propter quem facimus quidquid facimus, si non solum inculpabilis sed etiam laudabilis fuerit, tunc demum etiam facta nostra laude aliqua digna sunt; sin ille iure meritoque culpatur, quem spectamus et intuemur, cum in aliquo uersamur officio, id quoque officium nemo improbandum uituperandumque dubitauerit. 13. 28. De Catilina memoriae proditum est quod frigus, sitim, famem ferre poterat 5. Haec erant illi etiam cum Apostolis nostris spurco sacrilegoque communia. Unde igitur discernitur parricida iste ab Apostolis, nisi fine illo quem diuersissimum sequebatur? Namque ille ista tolerabat, ut immoderatissimas et immanissimas expleret cupiditates, illi contra, ut eas premerent et dominanti rationi seruire cogerent. Soletis et uos, cum catholicarum uobis uirginum multitudo praedicatur, dicere: Etiam mula uirgo est. Temere id quidem propter imperitiam catholicae disciplinae, sed tamen significantes uanam esse istam continentiam, nisi ad aliquem rectissimum finem certa ratione referatur. Possunt et catholici christiani uestram a uino et carnibus abstinentiam 6 iumentis et multis passeribus, postremo etiam innumerabilibus generibus uermium 8 comparare. Sed ne in uestram temeritatem incidam, non id praepropere faciam, sed discutiam primo quo ista fine faciatis. Iam enim constat, ut opinor, inter nos huiuscemodi moribus nihil aliud esse quaerendum. Si ergo parsimoniae gratia et coercendae libidinis, qua escis talibus et potu delectamur et capimur, audio et probo, sed non ita est. 13. 29. Nam quaero a uobis, si quis existat, quod fieri potest, ita homo parcus et frugi, ut appetitum uentris et gutturis moderans non epuletur bis per unum diem et huic coenanti oluscula cum exiguo lardo apponantur eodem lardo uncta atque condita, quantum fami comprimendae sat est sitimque irriget propter diligentiam ualetudinis duabus aut tribus minime meracis potionibus isque illi uictus sit quotidianus; alius uero ex alia parte nihil gustans carnium, nihil uini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis uariatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia coenaturus, bibat autem mulsum, caroenum passum et nonnullorum pomorum expressorum succos uini speciem satis imitantes atque id etiam suauitate uincentes et bibat non quantum sitit, sed quantum libet idque sibi exhibendum curet quotidie talique uictu deliciisque perfruatur, nulla necessitate, magna uoluptate. Quem tandem horum duorum, quod ad cibandum potandumque attinet, abstinentius uitam ducere iudicatis? Non opinor usque adeo uos esse caecos, ut non illum de parco lardo et uino huic gurgiti praeferatis. 13. 30. Ita quidem ueritas cogit, sed uester error longe aliter canit. Electus enim uester tribus signaculis praedicatus, si quotidie ita uiuat, ut hic quem posterius descripsimus, ab uno et duobus fortasse grauioribus reprehendi potest, damnari autem tamquam signaculi dissignator omnino non potest. Si autem semel cum illo priore coenauerit frustoque pernae uel rancido labra unxerit et uappa udauerit, solutor signaculi et gehennae illico destinatus, uestri auctoris sententia, mirantibus uobis sed tamen consentientibus iudicabitur. Quaeso relinquite errorem; quaeso aduertite rationem; quaeso aliquantum consuetudini obsistite. Quid enim est ista prauitate peruersius? Quid magis delirum? Quid porro insanius dici aut cogitari potest, hominem boletos, orizam, tubera, placentas, caroenum, piper, laser distento uentre cum gratulatione ructantem et quotidie talia requirentem non inueniri quemadmodum a tribus signaculis, id est a regula sanctitatis excidisse uideatur; alium uero fruges uilissimas fumoso obsonio condientem tantumque hinc assumentem, quantum refectioni corporis sufficit, et tres cyathos uini sustentandae ualetudinis gratia sorbentem et ab illo uictu ad istum transeuntem certo supplicio praeparari? [2,14] 14. 31. At enim ait Apostolus: Bonum est, fratres, non manducare carnem neque bibere uinum. Quasi uero quisquam nostrum id bonum neget, sed aut eo fine quem superius commemoraui, secundum quem dicitur: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis, aut eis quos rursus idem Paulus ostendit, id est aut refrenandae gulae causa, quae his rebus solet rabidius immoderatiusque raptari, aut ne frater offendatur, aut ab infirmis idolio communicetur. Eo enim tempore quo haec scribebat Apostolus, multa immolatitia caro in macello uendebatur. Et quia uino etiam libabatur diis gentium, multi fratres infirmiores, qui etiam rebus his uenalibus utebantur, penitus se a carnibus et uino cohibere maluerunt quam uel nescientes incidere in eam quam putabant cum idolis communicationem. Propter hos autem etiam hi qui firmiores erant et haec maiori fide contemnenda iudicarant, scientes nihil immundum esse nisi per malam conscientiam tenentesque illam Domini sententiam: Non quod intrat in os uestrum, uos coinquinat, sed quod exit, tamen propter hos infirmiores, ne offenderentur, ab his rebus abstinere debebant. Neque hoc suspicione colligitur, sed in ipsis Apostoli epistolis manifeste inuenitur. Vos enim hoc solum nobis dicere soletis: Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere uinum, non autem subiungere illud quod sequitur: Neque in quo frater tuus offenditur aut scandalizatur aut infirmatur. Hinc enim elucet quo fine Apostolus haec praecipiebat. 14. 32. Planius hoc indicant superiora et sequentia, quae commemorare longum est quidem, sed propter eos qui ad diuinas Scripturas legendas et pertractandas pigri sunt, totum istum locum retexere cogimur. Infirmum autem in fide assumite, inquit, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui iudices alienum seruum? Suo Domino stat aut cadit, stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem, unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi uiuit, et nemo sibi moritur. Siue enim uiuimus, Domino uiuimus, siue morimur, Domino morimur. Siue enim uiuimus, siue morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et uixit et mortuus est et resurrexit, ut et uiuorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid iudicas fratrem tuum? Aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim: " Viuo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu et confitebitur omnis lingua Deo ". Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius inuicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri uel scandalum. Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, non iam secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto. Qui enim in hoc seruit Christo, placet Deo et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in inuicem. Nolite propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem et non bibere uinum neque in quo frater tuus offenditur aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducauerit damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non ex fide, peccatum est. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo placeat ad bonam aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit. 14. 33. Satisne apparet Apostolum eis praecepisse ut carnes non manducarent neque uinum biberent quicumque firmiores essent, quia offendebant infirmos non eis congruendo et faciebant ut putarent eos qui fide omnia munda iudicabant, in obsequium idolorum a talibus epulis et potu nolle abstinere? Hoc significat et ad Corinthios hoc modo scribens: De escis autem sacrificiorum quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus Deus nisi unus. Nam etsi sunt qui dicantur dii sine in caelo, sine in terra, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illo, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem in conscientia sua usque adhuc in idolio quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum cum sit infirma, inquinatur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducauerimus, abundabimus neque si non manducauerimus, deficiemus. Videte autem ne forte haec licentia uestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis uiderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam ipsorum infirmam in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem, non manducabo carnem in aeternum ne fratrem scandalizem. 14. 34. Item alio loco: Quid ergo? Quod idolis immolatum sit aliquid? Non quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant et non Deo. Nolo autem uos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participare et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia mihi licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello uenit manducate nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: hoc immolatum est idolis, nolite manducare propter illum qui indicat et propter conscientiam; conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro quo gratias ago? Siue ergo manducatis siue bibitis uel aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Dei, sicut et ego omnibus per omnia placeo non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 14. 35. Apparet igitur, ut opinor, quo fine a carnibus et a uino sit abstinendum. Is finis est triplex. Ad comprimendam delectationem, quae in his maxime cibis haberi solet atque in tali potu usque ad ebriositatem peruenire. Ad tuendam infirmitatem, propter illa quae sacrificantur atque libantur. Et quod maxime commendandum est, propter caritatem, ne imbecilliorum ab his continentium offendatur infirmitas. Vos autem immunda esse obsonia dicitis, cum dicat Apostolus omnia munda esse, sed ei malum esse qui per offensionem manducat. Et prorsus credo uos istis epulis inquinari eo ipso quo immunda esse arbitramini. Ait enim: Credo et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est. Cui autem dubium est, commune illum immundum et inquinatum uocasse? Sed stultum est uobiscum agere de Scripturis, cum et rationem pollicendo decipiatis et eos libros, in quibus magna est religionis auctoritas, falsis capitibus immissis corruptos esse dicatis. Ratione igitur mihi persuadete quomodo uescentem carnes coinquinent, si sine ulla offensione, sine ulla infirma opinione, sine ulla libidine sumantur ? [2,15] 15. 36. Operae pretium est totam superstitiosae huius abstinentiae rationem cognoscere, quae ita redditur: quoniam, inquit, membrum Dei malorum substantiae commixtum est, ut eam refrenaret atque a summo furore comprimeret - sic enim dicitis -, de commixta utraque natura, id est boni et mali, mundus est fabricatus. Pars autem illa diuina ex omni parte mundi quotidie purgatur et in sua regna resumitur, sed haec per terram exhalans, et ad caelum tendens incurrit in stirpes, quoniam radicibus terrae affiguntur atque ita omnes herbas et arbusta omnia fecundat et uegetat. Hinc animalia cibum capiunt, quae si concumbunt, ligant in carne diuinum illud membrum et a suo certo itinere auersum atque impeditum erroribus aerumnisque implicant. Itaque cibi qui de frugibus et pomis parantur, si ad sanctos ueniant, id est ad Manichaeos per eorum castitatem et orationes et psalmos, quidquid in eis est luculentum et diuinum purgatur, id est omni ex parte perficitur, ut ad regna propria sine ulla sordium difficultate referatur. Hinc est quod mendicanti homini, qui Manichaeus non sit, panem uel aliquid frugum uel aquam ipsam, quae omnibus uilis est, dare prohibetis, ne membrum Dei, quod his rebus admixtum est, suis peccatis sordidatum a reditu impediat. 15. 37. Carnes autem iam de ipsis sordibus dicitis esse concretas. Fugit enim aliquid partis illius diuinae, ut perhibetis, dum fruges et poma carpuntur; fugit cum affliguntur uel terendo uel molendo uel coquendo uel etiam mordendo atque mandendo. Fugit etiam in omnibus motibus animalium, uel cum gestiunt, uel cum exercentur, uel cum laborant, uel cum omnino aliquid operantur. Fugit etiam in ipsa quiete nostra, dum in corpore illa quae appellatur digestio interiore calore conficitur. Atque ita tot occasionibus diuina fugiente natura quiddam sordidissimum remanet, unde per concubitum caro formetur, cum anima tamen boni generis, quoniam quamuis plurimum, non tamen totum bonum, memoratis illis motibus euolat. Quocirca, cum anima etiam carnem deseruerit, nimias sordes reliquas fieri, et ideo eorum qui uescuntur carnibus animam coinquinari. [2,16] 16. 38. O rerum naturae obscuritas quantum tegmen est falsitatis? Quis non haec audiens, qui rerum causas non didicit, qui nondum ueritatis quantulocumque lumine aspersus corporeis imaginibus fallitur, eo ipso quo haec minime apparent et per quaedam simulacra rerum uisibilium cogitantur et diserte dici possunt, uera esse arbitretur? Talium autem hominum magnae turbae atque greges uagantur, quos religiosus timor ab his fallaciis potius quam ratio tutos facit. Quamobrem ita ego ista conabor refellere, quantum me Deus adiuuare dignabitur, ut non solum prudentium iudicio, quo simul ac dicta fuerint improbentur, sed ipsi etiam uulgari intelligentiae quam sint falsa et absurda satis eluceat. 16. 39. Primo enim quaero, unde doceatis in frumentis et legumine et oleribus et floribus et pomis inesse istam nescio quam partem Dei. Ex ipso coloris nitore, inquiunt, et odoris iucunditate et saporis suauitate manifestum est; quae dum non habent putria, eodem bono sese deserta esse significant. Non pudet Deum naso et palato inuentum putare? Sed hoc omitto. Latine enim uobis dicam et, ut dici assolet, multum est ad uos. Illud potius qualicumque mente intelligendum fuit, si colore apparet in corporibus boni praesentia, fimum animalium, quod ipsarum etiam carnium purgamentum est, diuersis nitere coloribus, alias candido, plerumque aureolo et aliis huiuscemodi, quos in pomis et floribus uelut testes Dei praesentis atque inhaerentis accipitis. Quid tandem causae est, quod ruborem in rosa indicem abundantis boni esse perhibetis et eumdem damnatis in sanguine? Cur in uiola eumdem colorem amplectimini quem in choleribus, in morbo ictericorum, in infantis denique fimo aspernamini? Cur nitorem atque fulgorem olei clamare copiam coadmixti boni arbitramini et ad id purgandum fauces et uentrem paratis, de pingui autem carne simillimi fulgoris destillantibus guttis labra contingere formidatis? Cur de thesauris Dei melonem putatis esse aureum et pernae adipem rancidam uel oui medium non putatis? Cur uobis candor in lactucis praedicat Deum, in lacte non praedicat? De coloribus enim adhuc loquor, in quibus - ut omittam cetera -, unius pauonis pennis et plumis, quae certe de concubitu et carne nascuntur, nulla potestis uestita floribus prata conferre. 16. 40. Nam si et odore inuenitur hoc bonum, nonnullorum animalium carnibus miri odoris conficiuntur unguenta. Cibi denique ipsi, qui cum carnibus meliusculis concoqui solent, multo iucundius olent quam si eis caro defuisset. Postremo si suauius olentia mundiora iudicatis, quodam luto uesci auidius, quam cisterninam aquam bibere debuistis; quia perfusa imbri terra siccior nares miro odore permulcet meliusque olet tale lutum, quam si exciperetur pluuia purior. Quod si saporem opus est attestari, ut cognoscamus habitare in corpore aliquid Dei, magis habitat in dactylis et melle quam in carne porcina, sed magis in carne porcina quam in faba, magis in fico quam in ficato, ecce concedo; sed et uos concedite, magis in ficato quam in beta. Quid quod ista ratione cogimini confiteri quasdam stirpes, quas certe omnes mundiores uultis quam carnem, ex ipsa carne accipere Deum, si sapore Deus immixtus agnoscitur? Nam et olera sapidiora fiunt cocta cum carnibus, et herbas quibus pecora pascuntur, gustare non possumus; conuersas autem in succum lactis et colore praestantiores, et sapore commodissimas iudicamus. 16. 41. An bona tria simul ubi fuerint, id est color bonus et odor et sapor, ibi esse maiorem boni partem putatis? Nolite ergo tantopere flores mirari atque laudare, quos iudicandos ad tribunal palati non potestis admittere. Nolite portulacam saltem carnibus anteponere, quae ab his coctis et colore et odore et sapore superatur. Porcellus assus - hoc enim cogitis, ut de bono et de malo non scriptoribus et librariis sed coquis et dulciariis ministris uobiscum potius disseramus -, porcellus ergo assus et colore nitidus, et odore blandus, et sapore iucundus est; habetis perfectum diuinae substantiae in habitantis indicium; trino testimonio uos inuitat et purgari uestra sanctitate desiderat. Inuadite, quid cunctamini? Quid contradicere praeparatis ? Colore solo lenticulam fimus uincit infantis, odore solo assa offella superat mitem ac uiridem ficum, sapore solo haedus occisus herbam quam uiuus pascitur uincit; inuenta est etiam caro, cuius causa his simul tribus testibus adiuuetur. Quid quaeritis amplius? Aut quid dicturi estis? Cur uos epulantes immundos faciant pulpa menta et disputantes haec portenta non faciant, praesertim cum solis istius radius, quem uos certe et carnibus omnibus et frugibus anteponitis, nec oleat nec sapiat, sed tantummodo inter cetera corpora praestantia fulgentissimi coloris emineat; qui uos magnopere hortatur, atque adeo cogit inuitos, ut inter documenta commixti boni nihil coloris nitori praeferatis? 16. 42. Ad illas igitur reducemini angustias, ut magis in sanguine et in his quae animalium carnibus foetidissima sed nitide colorata in uicis egeruntur, quam in oliuae foliis pallentibus partem Dei habitare fateamini. Quod si dicitis, nam etiam hoc dicitis, oliuae folia cum incenduntur ignem emittere, in quo praesentia lucis apparet, carnes autem cum incenduntur non idem facere, quid de adipe respondebitis, qui prope omnes Italas lucernas illuminat? Quid de fimo bubulo, qui est certe bouis carne sordidior, quo siccato rustici sic utuntur ad focum, ut eius igne facilius nihil sit fumoque purgatius? Quid quod si nitor et fulgor maiorem praesentiam diuinae partis ostendit, eam uos non purgatis, non consignatis, non liberatis? Siquidem est maxime in floribus, ut omittam sanguinem et innumerabilia in carne uel ex carne simillima, quos certe flores habere in epulis non potestis qui si etiam carnibus uesceremini, squamas certe piscium et quosdam uermiculos atque muscas, quae omnia etiam in tenebris luce propria coruscant, pulmentis uestris non adhiberetis. 16. 43. Quid igitur restat, nisi ut dicere desinatis habere uos idoneos indices oculos, nares, palatum, quibus diuinae partis praesentiam in corporibus approbetis? His autem remotis, unde docebitis non modo maiorem Dei partem in stirpibus esse quam in carnibus, sed omnino esse aliquid eius in stirpibus? An pulchritudo uos mouet, non quae in suauitate coloris est, sed quae in partium congruentia? Utinam hoc esset. Quando enim corporibus animantium, in quorum forma paria paribus membra respondeant, auderetis distorta ligna conferre? Sed si corporalium sensuum testimoniis delectamini, quod necesse est his qui uim essentiae mente uidere non possunt, quomodo probatis per moram temporis et per obtritiones quasdam fugere de corporibus substantiam boni, nisi quia inde discedit Deus, ut asseritis, et de loco in locum migrat? Plenum est dementiae. Verumtamen signa uos ad istam sententiam et indicia, quantum existimare possum, nulla duxerunt. Multa enim carpta de arboribus uel euulsa de terra, antequam ad cibum nostrum ueniant, interpositione aliqua temporis meliora redduntur, ut porri et intiba, lactucae, uuae, mala, ficus et quaedam pira et multa praeterea quae et colorantur melius, dum non statim ut decerpta fuerint, absumuntur et corpore capiuntur salubrius et sapiunt in ore conditius; quae tanta commoditas et suauitas inesse his rebus minime deberent secundum uestram sententiam, si tanto desertiora bono fierent, quanto diuturnius reponuntur, postquam a terra quasi a matre separata sunt. Caro ipsa pridie occisorum animalium profecto est iucundior atque commodior; non autem ita esse oportebat, si, ut asseritis, plus haberet boni eo die recens animante interempto quam postpridie, cum diuinae substantiae maior fuga facta esset. 16. 44. Vinum uero uetustate purius meliusque fieri quis ignoret? Nec ad peruertendos sensus redolentius, ut putatis, sed ad uegetandum corpus utilius tantum adsit modus, quem in omni re dominari decet. Nam musto recentiore peruersitas sensuum citius solet accidere, ita ut si aliquando in lacu remanserit aliquantumque ferbuerit, intuentes desuper percusso cerebro praecipites agat et nisi aliquo modo subueniatur, exstinguat. Iam quod ad ualetudinem attinet, inflari eo corpora pernicioseque distendi quis abnuat? Num ideo tanta incommoda insunt, quia plus habet bonum, propterea ista in uini uetustate non sunt, quia diuinae substantiae pars magna discessit? Absurdum est dicere uobis praesertim qui praesentiam partis Dei oculis, naribus, palato, cum hi sensus bene afficiuntur, indicatis. Iam uero quae tanta peruersio est, uinum putare fel principum tenebrarum et uuis comedendis non parcere? Magisne inerit illud fel cum in cupa, quam cum in acinis fuerit? Quod si bono discedente quasi meracius remanet malum et id temporis mora contingit, non oportebat easdem uuas suspensas atque seruatas fieri mitiores, dulciores, salubriores neque ipsum uinum quod supra dictum est, et amissa luce liquidius atque luculentius, et salutifera substantia discedente salubrius. 16. 45. Quid dicam de lignis et frondibus, quae tempore arescunt nec ex eo a uobis dici possunt deteriora fieri? Id enim amittunt quo fumus gignitur, id autem retinent unde lucida flamma consurgit, et ea claritate quam multum diligitis, purius bonum in aridioribus, quam in uiridioribus esse testatur. Ex quo fit, ut aut negetis Dei partem in luce pura quam in fumosa esse maiorem et ita omnia uestra documenta turbetis, aut fateamini fieri posse ut de stirpibus amputatis uel euulsis, si diuturniore tempore ponantur, copiosius fugiat mali natura quam boni. Quo confesso tenebimus de frugibus carptis maius malum posse abire atque ita in carnibus maius bonum posse remanere. Et hoc quidem de tempore dictum sit. 16. 46. Nam si commotione et subactione et attritione harum rerum fugae occasionem inuenit diuina illa natura, multa uos similia redarguunt quae fiunt mouendo meliora. Hordei quidam succo uinum imitantur, quod mouendo fit optimum. Sane, quod minime praetereundum est, hoc genus potus citissime inebriat nec tamen umquam succum hordei fel principum esse dixistis. Farina parciore aqua perite contrahitur paulo durius, ut subigendo fiat melior, et quo dici peruersius nihil potest, luce fugiente candidior. Pastillarius mella diu subigit, ut ad illum candorem perueniant et minus noxiam mitioremque dulcedinem; hoc quomodo eueniat bono discedente, disserite. Quod si non uisu et odoratu et gustu sed auditu etiam delectato praesentiam Dei placet probare, caro citharis neruos et tibiis ossa largitur, quae siccata et attrita et torta sonora redduntur. Ita dulcedo musica, quam de diuinis regnis uenisse contenditis, nobis mortuarum carnium sordibus exhibetur et tempore arefactis et attritione tenuatis et tortione distentis, quibus afflictationibus etiam de rebus uiuentibus diuinam substantiam fugere praedicatis, quod etiam decoctione earum accidere dicitis. Cur ergo elixati cardui minime obsunt ualetudini? Utrum igitur ab eis dum ita coquuntur, Deum an pestem discedere existimandum est? 16. 47. Quid cetera persequar, quae omnia dici nec facile est nec necessarium? Cui enim non occurrit, quam multa cocta suauiora et salubriora sint? Quod non deberent, si, ut opinamini, huiuscemodi commotionibus deseruntur bono. Nihil uos prorsus inuenire arbitror, unde istis corporis sensibus approbetis ideo carnes immundas esse atque animas inquinare uescentium, quod carptae fruges post multas commotiones uertantur in carnem; praesertim cum et uetustatem corruptionemque aceti putetis uino esse mundiorem, et caroenum quod bibitis, nihil aliud quam coctum uinum esse uideamus, quod uino deberet esse sordidius, si motibus et coctionibus de rebus corporeis membra diuina discedunt. Si autem non ita est, non est cur arbitremini fruges, cum carpuntur, reponuntur, tractantur, coquuntur, digeruntur, fugiente bono deseri et propterea sordidissimam creandis corporibus praebere materiam. 16. 48. Quod si non colore et forma et odore et sapore ducimini, ut bonum his rebus inesse iudicetis, quid aliud potestis afferre? An argumento uobis est firmitas quaedam atque ualentia, quae istis rebus detrahi uidetur, dum a terra separantur atque tractantur? Sed si hoc uos moneret - quamquam falsum id esse cito animaduerti potest propter nonnullorum auctam postquam terrae detracta sunt, firmitatem, ut iam de uino commemoratum est, quod fit robustius uetustate - tamen si haec firmitas uos moueret, ut dixi, in nullo magis cibo quam in carnibus copiosiorem partem Dei esse probaretis. Non enim athletae, quibus illud robur et ualentia maxime necessaria est, olere ac pomis et non carne uescuntur. 16. 49. An quia carnes aluntur arboribus, arbores autem carnibus non aluntur, idcirco arbitramini illarum quam nostra corpora esse meliora? Non consideratis rem tam in promptu sitam, arbusta laetiora et fecundiora segetesque pinguiores alimento stercorum fieri, cum uos in accusatione carnis nihil grauius uobis dicere uideamini, quam cum dicitis esse stercorum domum. Hinc igitur aluntur ea quae uobis munda sunt, quod in ea re quae uobis immunda est, multo esse immundius praedicatis. Quod si carnem ob hoc aspernamini, quod post concubitum nascitur, uermium uos caro delectet, qui in pomis, lignis, in terra ipsa denique sine ullo concubitu tam multi magnique nascuntur. Sed nescio quae ista simulatio est. Nam si uobis propterea displiceret caro, quae patris atque matris commixtione formatur, non illos principes tenebrarum de fructibus arborum suarum natos fuisse diceretis, quos certe amplius aspernamini quam carnes quas gustare non uultis. 16. 50. Nam quod opinamini omnes quidem animas animalium de parentum cibis uenire, a quibus carceribus uos liberare gloriamini diuinam substantiam, quae in uestris tenetur alimentis, nimium contra uos et ad carnes edendas uos instantissime impellit. Cur enim animas, quas illigaturi sunt corpori qui carnibus epulantur, non praeoccupando et uescendo liberatis? Sed, inquit, non de carnibus aliquid ab eis bonae partis illigatur, sed de frugibus quas cum carnibus sumunt. Quid ergo de animis leonum, quorum cibus sola caro est, respondendum uidetur? Bibunt, inquit, et ideo anima illa de aqua tracta carnique implicata est. Quid de innumerabilibus auibus? Quid de ipsis aquilis dici potest, quae neque nisi carne pascuntur nec ullo potu indigent? Certe hic deficitur et quid responderi possit non inuenitur. Si enim anima de cibis uenit, et sunt animalia fetum gignentia, quorum et nullus potus et sola sit caro cibus, est in carne anima, cui purgandae more uestro subuenire deberetis uescendo carnem. Nisi forte porcum, quod et frugibus alitur et aquam bibit, animam lucis habere arbitramini, aquilae uero, cui sol maxime congruit, tenebrarum animam, quia sola carne uiuit, inesse defenditis. 16. 51. O rerum angustias, o incredibiles absurditates! In quas profecto non incidissetis, si a uanissimis fabulis alieni hoc ad continentiam ciborum sequeremini quod ueritas probat, ut concupiscentiae coercendae gratia, non uitandae immunditiae quae nulla est, deliciosas escas respuendas iudicaretis. Nam si quis etiam rerum naturam uimque animae et corporis minus intuens uobis concedat animam coinquinari de obsonio, multo magis eam tamen immundam fieri cupiditate conceditis. Quae igitur ratio est uel potius amentia, de numero electorum hominem pellere, qui forte carnem ualetudinis causa, nulla cupiditate gustauerit, si autem piperata tubera uoraciter edere concupierit, immodestiae tantum sit forte deprehendere, non autem ut corruptorem damnare signaculi? Ita fit ut in electis uestris esse non possit, qui proditus fuerit, non concupiscendo sed medendo partem aliquam coenasse gallinae, esse autem in his possit qui uehementer ciniphas et alia placenta carne carentia desiderasse se ipse prodiderit. Tenetis igitur eum quem cupiditas sordibus mergit, quem uero ipse cibus, ut arbitramini, maculat non tenetis, cum inquinationem de concupiscentia quam de obsonio longe maiorem fieri fateamini, plectentes tamen eum qui conditis suauissime frugibus imminet inhians seseque non tenet, excludentes eum qui quaslibet epulas hominum comprimendae famis causa sine ulla cupiditate paratus sumere et paratus amittere indifferenter capit. En miri mores, en egregia disciplina, en memorabilis temperantia! 16. 52. Iam quod ea quae uobis quasi purganda offeruntur ad epulas, nefas putatis si quis alius praeter electos ad cibandum tetigerit, quantae turpitudinis et aliquando sceleris plenum est? Siquidem saepe tam multa dantur, ut consumi facile a paucis non possint. Et quoniam sacrilegium putatur uel aliis dare quod redundat uel certe abicere, in magnas contrudimini cruditates totum quod datum est quasi purgare cupientes. Iam uero distenti et prope crepantes, eos qui sub uestra disciplina sunt pueros ad deuoranda reliqua crudeli dominatio ne compellitis, ita ut cuidam sit Romae obiectum, quod miseros paruulos cogendo ad uescendum tali superstitione necauerit. Quod non crederem, nisi scirem quantum nefas esse arbitremini uel aliis haec dare qui electi non sunt uel certe proicienda curare. Unde illa uescendi necessitas restat, quae ad turpissimam cruditatem paene quotidie, aliquando tamen potest et usque ad homicidium peruenire. 16. 53. Quae cum ita sint, etiam panem mendicanti dare prohibetis, censetis tamen propter misericordiam uel potius propter inuidiam nummos dari. Quid hic prius arguam, crudelitatem an uecordiam? Quid si enim eo loco res agatur, ubi uenalis cibus inueniri non potest? Homo egens ille fame moriturus est, dum tu uir sapiens et benignus magis cucumerem quam hominem miseraris. Haec est profecto - quid enim dicam congruentius et planius? - falsa misericordia et uera crudelitas. Nunc uecordiam uideamus. Quid enim si nummis illis quos dederis panem sibi emat? Nonne hoc in illo pars illa uestra diuina, qui hanc sumit a uenditore, passura est, quod passura erat, si te dante sumpsisset? Inuoluit igitur sordibus peccator ille mendicus partem Dei reuolare cupientem tuis nummis ad tantum scelus adiutus; et tamen uos homines prudentissimi interesse arbitramini, si homicidium facturo non detis hominem quem occidat, sed scientes pecuniam unde occidendum comparet, detis. Quid ad hanc insaniam addi potest? Ita enim fit ut aut homo moriatur, si uenalem non inuenerit cibum, aut cibus ipse, si inuenerit; quorum alterum est uerum homicidium, alterum uestrum, uobis tamen ita tribuendum, tamquam utrumque sit uerum. Nam quod auditores uestros non prohibetis carnibus uesci, sed occidere animalia prohibetis, quid stultius et peruersius fieri potest? Nam si talis non contaminat cibus, uos quoque sumite; si contaminat, quae tandem dementia est maius nefas putare, animam porcinam de corpore soluere quam humanam porcino corpore maculare? [2,17] 17. 54. Sed iam ad manuum signaculum considerandum tractandumque ueniamus. Ac primum quidem quod ab animalium nece et ab stirpium laceratione uos temperatis, superstitiosissimum Christus ostendit, qui nullam nobis cum belluis et arboribus societatem iuris esse indicans et in gregem porcorum daemones misit et arborem in qua fructum non inuenerat, maledicto aridam fecit. Nihil certe porci, nihil arbor illa peccauerat. Neque enim usque eo dementes sumus, ut arbitremur sua sponte arborem uel frugiferam esse uel sterilem. Neque illud hic uobis dicendum est, his factis Dominum nostrum alia quaedam significare uoluisse, quis enim nesciat? Sed certe Filio Dei non per homicidium signum dandum fuit, si arborem necare, ut uos dicitis, homicidium est, uel necare animalia. Nam et de hominibus, cum quibus utique sumus iuris societate coniuncti, signa quaedam dedit, sed sanando homines non necando. Quod et de belluis et de arboribus faceret, si eadem nos cum illis societate, qua uos opinamini, coniunctos esse iudicaret. 17. 55. Quo loco mihi auctoritas interponenda uisa est propterea, quia de pecorum anima et de quadam uita qua dicuntur arbores uiuere, non potest uobiscum subtiliter disputari. Sed quoniam priuilegio quodam uos tuemini, ut de Scripturis opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas; quamquam ea quae commemoraui de arbore et de grege porcorum, numquam a corruptoribus immissa esse dixistis, tamen ne considerantes quantum uobis aduersetur, hoc idem etiam de his aliquando dicere uelitis, teneam propositum meum, ut a uobis, magnis omnino pollicitatoribus rationis atque ueritatis, quaeram primum quid obsit arbori, non dico si pomum inde foliumue decerpas, quod quidem apud uos, si quis non imprudentia sed sciens fecerit, signaculi corruptor sine ulla dubitatione damnabitur, sed omnino si eam radicitus eruas. Anima namque illa quam rationalem inesse arboribus arbitramini, arbore excisa uinculo soluitur, uos enim hoc dicitis, et eo quidem uinculo in quo magna miseria, nulla utilitate tenebatur. Nam et reuolutionem hominis in arborem, notum est uobis, auctorem ipsum uestrum, pro ingenti poena, non tamen pro summa, solere minitari; et non potest in arbore anima fieri, ut in homine, sapientior. Non necandi hominis quippe certissima ratio est, ne aut eum neces cuius sapientia et uirtus aliis plurimum prodest, aut eum qui forte poterat ad sapientiam peruenire siue extrinsecus ab aliquo admonitus, siue interioribus cogitationibus diuinitus illustratus. Animam autem hominis, quanto sapientior corpore excesserit, tanto utilius excedere ueritas docet et ratione subtilissima et auctoritate latissime peruagata. Quamobrem qui arborem deicit, animam nihil in sapientia proficientem de illo corpore liberat. Itaque uos homines sancti, uos, inquam, potissimum excidere arbores deberetis et earum animas ab illo uinculo exutas orationibus et psalmis ad meliora perducere. An de his animis hoc fieri potest, non quas mente adiuueritis, sed quas uentre receperitis? 17. 56. Quamuis idipsum animas arborum, quamdiu sunt in arboribus, ad sapientiam non proficere, summae angustiae, quantum arbitror, uos compellunt fateri, cum a uobis quaeritur cur et arboribus non mittatur praeceptor apostolus, aut cur ille qui hominibus mittitur, non et arboribus praedicet ueritatem. Hic cogimini respondere, illas animas percipere in talibus corporibus praecepta diuina non posse. Sed uehementius ab alio latere urgemini, quandoquidem illas perhibetis et audire uoces nostras et uerba intelligere et corpora motusque corporum intueri, cogitationes denique ipsas perspicere. Quae si uera sunt, cur nihil possunt a lucis apostolo discere? Vel cur non etiam multo facilius possunt quam nos, cum interiora etiam mentis aspiciant? Ita enim magister ille, qui uos loquendo uix docet, ut dicitis, cogitando eas posset erudire, quae sententias eius ante sermonem in animo cernerent. Si uero haec falsa sunt, uidete tandem in quo errore iaceatis. 17. 57. Iam quod poma ipsi non decerpitis herbamque non uellitis, sed tamen ab auditoribus uestris decerpi et euelli atque offerri uobis iubetis, non ut his qui afferunt tantum sed ut iis etiam quae afferuntur, prodesse possitis, quis bene considerans ullo modo tolerauerit? Primo quia nihil interest utrum ipse scelus admittas, an propter te ab alio admitti uelis. Nolle te dicis. Quomodo ergo subuenitur illi diuinae parti, quae in lactucis et in porris iacet, si nemo haec euellat et ad sanctos purganda deferat? Deinde tu ipse transiens per eum agrum, in quo tibi iure amicitiae decerpendi quod libet potestas datur, si fico uideris coruum imminentem, quid facies? Nonne ex opinione tua ficus ipsa tecum loqui et deprecari miserabiliter uidetur, ut eam ipse decerpas et sancto uentre purificandam resuscitandamque sepelias potius, quam coruus ille deuoratam funesto corpori misceat atque in alias formas illigandam cruciandamque transmittat? Quid te crudelius, si uerum est? Quid ineptius, si falsum est? Quid magis contrarium disciplinae uestrae, si signaculum solueris? Quid te inimicius Dei membro, si custodieris? 17. 58. Sed hoc ex uestra opinione falsa et nugatoria; nam certa et manifesta crudelitas in uobis esse conuincitur ex eodem ipso errore manans. Si quis enim per morbum corpore dissoluto, fessus ab itinere ac peste semianimis in uia iaceat, nihil ualens amplius quam utcumque uerba proferre, cui prosit ad stringendum corpus pirum dari, teque transeuntem ut subuenias oret atque obsecret ut de arbore proxima, a qua nullo humano, nullo denique uero iure prohiberis, pomum afferas homini, post paululum nisi feceris morituro; tu uir christianus et sanctus transibis potius et hominem sic affectum precantemque deseres, ne arbor ploret dum fructus demitur et tu signaculi dissolutor ad poenas manichaeias destineris. O mores et innocentiam singularem! 17. 59. Sed iam de nece animalium requiram quod mouet, et multa quidem huiusmodi etiam in hoc genere dici possunt. Nam quid oberit animae lupi, qui lupum interfecerit; cum et lupus ille, quamdiu uiuit, lupus futurus sit nec ulli obtemperet praedicatori, ut aliquantum ab ouium sanguine temperet; et ex illo uinculo corporis anima secundum uos rationalis interfecta bellua liberetur? Et ab hac quidem caede auditores etiam uestros prohibetis, maior enim uidetur quam in arboribus. Hic uestros sensus, corporeos uidelicet, non multum improbo. Videmus enim et uocibus sentimus cum dolore mori animantia, quod quidem homo contemnit in bestia, cum qua scilicet rationalem animam non habente nulla legis societate copulatur. Sed eosdem uestros sensus in intuendis arboribus quaero et uos caecos prorsus inuenio. Ut enim omittam quod nullis motibus in ligno sensus doloris apparet, quid manifestius quam tunc se optime habere arborem cum uiget, cum frondet, cum floribus laeta, fructibus opulenta est? At hoc ei plerumque ac maxime putatione praestatur. Quod si ferrum sic sentiret, ut uultis, contabesceret potius tot tantisque affecta uulneribus, quam ex illis pullulans locis tam certa exsultatione reuiresceret. 17. 60. Verumtamen cur maius nefas putatis animalia quam stirpes caedere, cum illae uobis puriorem animam quam carnes habere uideantur? Fit, inquit, compensatio quaedam, cum eorum quae de agris auferuntur pars aliqua datur electis sanctisque purganda. Iam superius ista frustrata sunt satisque demonstratum est, quantum existimo, nulla ratione dici plus esse in frugibus partis illius boni quam in carnibus. Sed si uendendis carnibus uictum quisque sustentet atque omne talis negotii lucrum in emendis electorum uestrorum cibis consumat pluresque iste afferat sanctis escas quam agricola et rusticus, nonne eadem compensatione sibi animantia licere perimere clamitabit? Est, inquit, alia quaedam secretissima ratio. Non enim deest homini callido aduersus indoctos in naturae obscuritate perfugium. Caelestes enim, ait, principes, qui de gente tenebrarum capti atque uincti, a conditore mundi in illis ordinati sunt locis, sua quisque in terra possidet animalia, de suo scilicet genere ac stirpe uenientia; qui peremptores eorum reos tenent nec de hoc mundo exire permittunt poenisque illos quibus possunt et cruciatibus atterunt. Quis imperitorum non haec formidet, et qui in tanta obscuritate nihil uidet, hoc ita ut dicitur esse non arbitretur? Sed ego institutum non relinquam meum, cui Deus aderit, ut apertissima ueritate obscura mendacia refellantur. 17. 61. Quaero enim, si animalia quae in terris sunt et in aquis, de illo genere principum per successionem prolis et operationem concubitus ueniunt, cum ad illos abortiuos fetus reuocatur origo nascentium; quaero, inquam, si ita est, utrum apes et ranas et alia multa, quae sine concubitu gignuntur, non sit nefas occidere? Nefas esse dicitis. Non ergo propter cognationem principum nescio quorum ab animantium nece auditores uestros prohibetis. Aut si generalem cognationem omnium esse corporum dicitis, arbores quoque ad eamdem principum offensionem procul dubio pertinebunt, quibus parcere non est mandatum auditoribus. Reditur ergo ad illud inualidum, ea quae in stirpibus auditores laedunt, expiari per fructus quos ad ecclesiam uestram ferunt. Dictum est enim hoc modo posse eos qui in macello laniant animalia carnesque uenditant, si uestri auditores sint, suaque lucra comparatis frugibus uobis conferant, eaedem illam quotidianam sibi licere contemnere et quidquid in ea peccati est, uestris epulis aboleri. 17. 62. Quod si dicatis, quemadmodum de pomis et de oleribus conferendum fuisse ut illa interfectio ueniam mereretur, quod quia fieri non potest - electi enim non edunt carnem -, temperandum esse auditoribus a nece animalium, quid respondebitis de spinis herbisque inutilibus, quas euellendo in agris purgandis agricolae necant nec ex his uobis possunt cibos aliquos exhibere? Quomodo ad ueniam pertinebit tanta uastatio, unde nulla est esca sanctorum? An forte quidquid peccatum fuerit ut fruges et poma proficiant, et de ipsis frugibus et pomis aliquid comedendo dissoluitis? Quid si ergo agros locustae aut mures et sorices uastent, quod saepe accidere manifestum est? Impune ab agricola uestro auditore necabuntur, quia ideo peccat ut fructus proficiant? Hic certe coartamini. Aut enim conceditis auditoribus interfectionem animalium quam uester autor concedere noluit, aut eos ab agri etiam cultura prohibebitis quam ille concessit. Quamquam saepe etiam dicere audeatis feneratorem innocentiorem esse quam rusticum, usque adeo melonibus quam hominibus estis amiciores. Si quidem illi ne laedantur, melius iudicatis hominem fenore trucidari. Haeccine est appetenda et praedicanda iustitia, an potius exsecranda et damnanda fallacia? Haeccine est misericordia memorabilis, an exsecrabilis potius immanitas? 17. 63. Quid quod a nece animalium nec uos ipsi in pediculis et pulicibus et cimicibus temperatis? Magnamque huius rei defensionem putatis, quod has esse sordes nostrorum corporum dicitis. Quod primo aperte falsum de pulice et cimice dicitur. Cui enim non manifestum est haec animalia non de nostro corpore existere? Deinde si concubitum uehementius exsecramini, quod nimium uideri uultis, cur non uobis mundiora uidentur animalia, quae sine concubitu de nostra carne nascuntur? Quamquam enim postea coeundo pariant, non tamen nobis coeuntibus de nostro corpore primo nascuntur. Iam uero, si quaecumque de uiuentibus gignuntur corporibus, sordidissima sunt putanda, multo magis quaecumque de mortuis. Impunius ergo occiditur uel sorex uel anguis uel scorpio, quos de humanis cadaueribus nasci a uobis potissimum solemus audire. Sed obscura omitto et incerta. De apibus certe est fama celebrior, quod de boum cadaueribus oriantur. Ergo occiduntur impune. At si hoc quoque dubium est, nemo fere de scarabeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant. Haec igitur animantia et alia quae persequi longum est, sordidiora certe debetis opinari quam pediculos uestros; et tamen illa occidere nefas uobis uidetur, his autem parcere stultum, nisi forte quod sunt haec animalia parua contemnitis. Sane si ita est, ut animal quo breuius est, eo contemptius esse debeat, necesse est camelum homini praeferatis. 17. 64. Huc accedit illa gradatio, quae cum uos audirem, nos saepe turbauit. Nulla enim causa est, cur propter paruum corporis modulum pulex necandus sit, non etiam musca quae in faba gignitur. Et si haec, cur non etiam ista paulo amplior, cuius certe fetus minor est quam illa. Hoc iam sequitur, ut apis quoque sine culpa perimatur, cuius pullus uix huic muscae coaequatur. Inde ad locustae pullum et locustam, inde ad pullum muris et murem. Et ne longum faciam, nonne uidetis his gradibus ad elephantum perueniri, ut omnino recusare non possit ingentem illam belluam sine culpa se occidere, quisquis propter paruolum corpus interfectionem pulicis peccatum esse non putat? Sed iam etiam de huiusmodi nugis satis dictum arbitror. [2,18] 18. 65. Restat signaculum sinus, in quo multum incesta est castitas uestra. Non enim concubitum, sed ut longe antea ab Apostolo dictum est 25, uere nuptias prohibetis, quae talis operis una est honesta defensio. Hic non dubito uos esse clamaturos inuidiamque facturos dicendo, castitatem perfectam uos uehementer commendare atque laudare, non tamen nuptias prohibere; quandoquidem auditores uestri, quorum apud uos secundus est gradus, ducere atque habere non prohibeantur uxores. Quae cum magna uoce et magna indignatione dixeritis, ego uos lenius interrogabo ad hunc modum: nonne uos estis qui filios gignere, eo quod animae ligentur in carne, grauius putatis esse peccatum quam ipsum concubitum? Nonne uos estis qui nos soletis monere, ut quantum fieri posset, obseruaremus tempus quo ad conceptum mulier post genitalium uiscerum purgationem apta esset eoque tempore a concubitu temperaremus, ne carni anima implicaretur? Ex quo illud sequitur, ut non liberorum procreandorum causa, sed satiandae libidinis habere coniugem censeatis. Nuptiae autem, ut ipsae nuptiales tabulae clamant, liberorum procreandorum causa marem feminamque coniungunt; quisquis ergo procreare liberos quam concumbere grauius dicit esse peccatum, prohibet utique nuptias, et non iam uxorem sed meretricem feminam facit, quae donatis sibi certis rebus uiro ad explendam eius libidinem iungitur. Si enim uxor est, matrimonium est. Non autem matrimonium est ubi datur opera ne sit mater; non igitur uxor. Quocirca nuptias prohibetis nec ab hoc crimine, quod olim a Spiritu Sancto de uobis praedictum est, ulla uos ratione defenditis. 18. 66. Iamuero, cum uehementer satagitis ne per concubitum anima ligetur in carne et uehementer asseritis, per sanctorum cibum animam de seminibus liberari, nonne confirmatis, o miseri, quod de uobis homines suspicantur? Cur enim de tritico et de faba et de lenticula aliisque seminibus, cum his uescimini, liberare uos uelle animam creditur, de animalium seminibus non credatur? Non enim, ut ipsam carnem mortui animantis immundam esse dicitis, quod animam non habet, hoc ita potestis et de animantis semine dicere, in quo animam quae apparebit in prole colligatam esse censetis et in quo ipsius Manichaei animam implicatam fuisse fatemini. Et quia non possunt ab auditoribus uestris purganda uobis talia semina afferri, quis non suspicetur secretam de uobis ipsis inter uos fieri talem purgationem et ideo illis, ne uos deserant, occultari? Quae si non facitis, quod utinam ita sit, uidetis tamen quantae suspicioni uestra superstitio pateat et quam non sit hominibus succensendum id opinantibus, quod de uestra professione colligitur, cum uos animas per escam et potum de corporibus et sensibus liberare praedicatis. Nolo hic diutius immorari; uidetis quantus sit inuectionis locus. Sed quia et res talis est, ut eam potius reformidet quam insectetur oratio et propositum illud meum per totum sermonem animaduerti potest, quo statui nihil exaggerare sed nudis quodammodo rebus et rationibus agere, transeamus ad aliud. [2,19] 19. 67. Iam enim satis apparet qualia sint tria uestra signacula. Hi sunt uestri mores, hic finis admirabilium praeceptorum, ubi nil certum, nihil constans, nihil rationabile, nihil inculpabile, sed omnia dubia, immo uero sine dubitatione falsissima, omnia repugnantia, omnia absurda. Denique tam multa et tam grauia peccata in his moribus deprehenduntur, ut si quis accusare omnia uelit, homo alicuius facultatis singula ut minimum singulis uoluminibus possit. Haec igitur si custodiretis uestramque impleretis professionem, nihil uobis esset ineptius, nihil stultius, nihil imperitius, cum autem laudatis et docetis ista nec facitis, quid uobis fallacius, quid insidiosius, quid malitiosius dici aut inueniri potest? 19. 68. Nouem annos totos magna cura et diligentia uos audiui; nullus mihi electorum innotescere potuit, qui secundum haec praecepta non aut deprehensus in peccato aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in uino et carnibus, multi lauantes in balneis inuenti sunt. Sed haec audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut hinc plane dubitare non possim. Sed sit et haec magis fama quam uerum. Vidi ipse non solus sed cum his qui partim iam illa superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur, uidimus ergo in quadruuio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum sed plures quam tres electos simul post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium triuialium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna uenire consuetudine atque illos inter se ita uiuere satis eminebat, quandoquidem nullus socii praesentiam ueritus omnes aut certe paene omnes eadem teneri peste indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diuerse prorsus habitantes, ex eo loco ubi conuentus omnium factus erat, pariter forte descenderant. Nos autem grauiter commoti, grauiter etiam questi sumus. Quis tandem hoc uindicandum, non dicam separatione ab ecclesia, sed pro magnitudine flagitii uehementi saltem obiurgatione arbitratus est? 19. 69. Et haec erat omnis excusatio impunitatis illorum quod eo tempore quo conuenticula eorum lege publica prohiberentur, ne quid laesi proderent, metuebatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo futuram praedicant eoque se commendatiores haberi uolunt, hinc interpretantes quod hic mundus eos oderit 26 et propterea penes se quaerendam ueritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus Sancti paracliti dictum est quod eum mundus iste accipere non possit 27. De qua re non iste locus disserendi est. Sed certe si perpetua uobis persecutio futura est, usque in saeculi finem, perpetua erit et haec dissolutio tantaeque turpitudinis impunita contagio, dum tales laedere formidatis. 19. 70. Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem quod in conclaui, ubi cum aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate secura, ingressis electis pluribus et ab uno lucerna exstincta, incertum cuius eorum in tenebris appetita esset amplexu et coacta in flagitium, nisi subsidio clamoris euasisset. Hoc quoque nobis notissimum nefas de quanta consuetudine uenisse arbitrandum est? Et hoc factum est ea nocte qua festae apud uos uigiliae celebrantur. Sed reuera etiamsi nullus esset proditionis metus, quis posset damnandum episcopo offerre, qui sic praecauerat ne agnosceretur? Quasi uero non omnes idem crimen inuolutos tenebat, qui simul ingressi erant. Nam omnibus petulanter iocantibus lucerna exstincta placuerat. 19. 71. Suspicionibus uero ianuae quantae aperiebantur, cum eos inuidos inueniebamus, cum auaros, cum epularum exquisitarum auidissimos, cum in iurgiis frequentissimos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non utique arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula et tenebras inuenirent. Duo quidam erant existimationis satis bonae, facili ingenio atque in illis suis disputationibus principes, nobis amplius quam ceteri familiariusque coniuncti. Quorum unus qui propter studia etiam liberalia nobis artius adhaerebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur. Hi sibi grauiter inuidebant et obiciebat alter alteri, non accusatione manifesta sed sermone apud quos poterat et susurris, ab eo uiolenter attentatam cuiusdam auditoris uxorem. Ille autem se purgans interim apud nos alium eiusdem sceleris electum criminabatur, qui apud eumdem auditorem quasi amicus fidissimus habitabat; quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat mulieri et adultero ab illo inimico atque inuido consilium datum, ut illa sibi conflaretur calumnia, ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos et molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, liuor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inueniebamus, apparebat acerrimus et talia conicere cogebat. 19. 72. Postremo in theatris electos et aetate et, ut uidebantur, moribus graues cum sene presbytero saepissime inuenimus. Omitto iuuenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere solebamus, quae res non mediocri argumento est quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quae illos auditorum suorum oculis ostentat et porrigit erubescentes atque fugitantes. An uero illius etiam sancti, ad cuius disputationes in ficariorum uicum uentitabamus, tantum illud flagitium proderetur, si uirginem sanctimonialem mulierem tantum, non et praegnantem facere potuisset? Sed occultum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri iuueni prodidisset acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica reuocatus est; perfecitque ut ille - non enim hoc ferre quisquam posset - de illa ecclesia pelleretur, et ne impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adiunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret. At ille cum grauiter caederetur, clamabat, ut sibi ex auctoritate Manichaei parceretur, Adam primum heroem peccauisse et post peccatum fuisse sanctiorem. 19. 73. Talis est namque apud uos opinio de Adam et Eua; longa fabula est, sed ex ea id attingam quod in praesentia satis. Adam dicitis sic a parentibus suis genitum abortiuis illis principibus tenebrarum, ut maximam partem lucis haberet in animam et perexiguam gentis aduersae. Qui cum sancte uiueret propter exsuperantem copiam boni, commotam tamen in eo fuisse aduersam illam partem, ut ad concubitum declinaretur; ita eum lapsum esse atque peccasse, sed uixisse postea sanctiorem. Hic ego non tam de nequam homine conqueror, qui stupro nefario alienam familiam, sub habitu electi et sancti uiri ad tantum dedecus infamiamque perduxit. Non id uobis obicio. Fuerit hoc hominis perditissimi potius quam consuetudinis uestrae. Non ergo tantum flagitium in uobis sed in illo arguo. Ilud tamen in omnibus uobis quemadmodum ferri et tolerari possit ignoro, quod cum animam partem Dei esse dicatis, asseritis tamen etiam exiguo admixto malo maiorem eius copiam ubertatemque superari. Quis enim cum hoc crediderit et eum libido pulsauerit, non ad talem defensionem potius quam eius libidinis refrenationem compressionemque confugiat? [2,20] 20. 74. Quid amplius dicam de moribus uestris? Dixi quae ipse compererim, cum in ea essem ciuitate ubi ista commissa sunt. Romae autem me absente quid gestum sit, totum longum est explicare. Dicam tamen breui. Eo enim res erupit, ut occulta esse non posset absentibus; et ego quidem postea Romae cum essem, omnia uera me audisse firmaui; quamuis tam familiaris et mihi probatus, qui praesens erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem. Nam quidam uester auditor, in illa memorabili abstinentia nihilo electis cedens, qui et liberaliter institutus esset et uestram sectam copiose uellet et soleret defendere, molestissime ferebat quod ei uage pessimeque habitantium passimque uiuentium electorum mores perditissimi saepe disputanti obiciebantur. Cupiebat itaque, si fieri posset, omnes qui secundum illa praecepta uitam degere parati essent, congregare in domum suam et suis sumptibus sustinere. Erat enim et non mediocris pecuniae contemptor et non mediocriter pecuniosus. Querebatur autem impediri tantos conatus suos episcoporum dissolutione, quibus adiuuantibus implere debebat. Interea uester episcopus quidam, homo plane, ut ipse expertus sum, rusticanus atque impolitus, sed nescio quomodo ea ipsa duritia seuerior in custodiendis bonis moribus uidebatur. Hunc diutissime desideratum et aliquando praesentem arripit iste, exponit homini uoluntatem suam: laudat ille atque consentit, placet ut in domo eius prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt electi omnes, qui Romae esse potuerunt. Proposita est uiuendi regula de Manichaei epistola, multis intolerabile uisum est, abscesserunt, remanserunt tamen pudore non pauci. Coepit ita uiui ut placuerat, et ut tanta praescribebat auctoritas, cum interim auditor ille uehementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamen ad id quod non prior ipse susciperet. Interea rixae inter electos oriebantur creberrimae, obiciebantur ab inuicem crimina, quae ille omnia gemens audiebat, dabatque operam ut seipsos in iurgando incautissime proderent, prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter ceteros uim praeceptorum illorum subeundam sibi esse putauerunt. Iam de ceteris quid suspicandum erat aut quid potius iudicandum? Quid plura? Coacti aliquando murmurauerunt sustineri illa mandata non posse, inde in seditionem. Agebat auditor causam suam complexione breuissima, aut illa omnia esse seruanda, aut illum qui talia sub tali conditione praecepisset, quae nullus posset implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Post etiam ipse cessit episcopus et cum magno dedecore aufugit; cuius sane cibi praeter regulam clanculo accepti et saepe inuenti ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret. 20. 75. Haec si falsa esse dicitis, nimis apertis et peruulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta et his qui scire uoluerint cognitu facillima, intelligitur quam uera dicere soleant qui haec uera esse negauerint. Sed aliis defensionibus utimini, quas ego non improbo. Aut enim dicitis aliquos qui uestra praecepta custodiant nec eos aliorum criminibus debere perfundi, aut non oportere omnino quaeri quales sint homines, qui uestram sectam profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque cum admisero - quamquam nec illos fidos mandatorum obseruatores demonstrare neque ipsam haeresim a tot et tantis nugis atque sceleribus purgare possitis -, illud tamen a uobis magnopere requiram, cur maledictis insectemini christianos catholici nominis, quorundam intuentes perditam uitam, cum de uestris hominibus haberi quaestionem aut impudenter recusetis aut impudentius non recusetis uelitisque intelligi in tanta uestra paucitate latere nescio quos, qui sua praecepta custodiunt et in tanta catholicae multitudine non uelitis?