[1,0] De moribus Ecclesiae catholicae. LIBER PRIMUS. [1,1] 1. 1. In aliis libris satis opinor egisse nos, quemadmodum Manichaeorum inuectionibus, quibus in Legem quod Vetus Testamentum uocatur, imperite atque impie feruntur, seseque inter imperitorum plausus, inani iactatione uentilant, possimus occurrere; quod breuiter etiam hic commemorari a me potest. Quis enim mediocriter sanus non facile intelligat, Scripturarum expositionem ab his petendam esse, qui earum doctores se esse profitentur; fierique posse, immo id semper accidere, ut multa indoctis uideantur absurda, quae cum a doctoribus exponuntur, eo laudanda uideantur elatius quo abiectius aspernanda uidebantur et eo accipiantur aperta dulcius quo clausa difficilius aperiebantur? Hoc fere in sanctis Veteris Testamenti libris euenit, si modo ille qui eis offenditur, doctorem potius eorum pium quam impium laceratorem requirat priusque studio quaerentis quam temeritate reprehendentis imbuatur. Nec si ea discere cupiens in aliquos forte inciderit uel episcopos uel presbyteros uel cuiuscemodi Ecclesiae catholicae antistites et ministros, qui aut passim caueant nudare mysteria aut contenti simplici fide altiora cognoscere non curarint, desperet ibi esse scientiam ueritatis, ubi neque omnes a quibus quaeritur docere possunt neque omnes qui quaerunt discere digni sunt. Et diligentia igitur et pietas adhibenda est; altero fiet ut scientes inueniamus; altero ut scire mereamur. 1. 2. Sed quoniam duae maxime illecebrae sunt Manichaeorum, quibus decipiuntur incauti, ut eos uelint habere doctores; una cum Scripturas reprehendunt uel quas male intelligunt uel quas male intelligi uolunt; altera cum uitae castae et memorabilis continentiae imaginem praeferunt: hic liber congruentem catholicae disciplinae sententiam nostram de uita et moribus continebit, in quo fortasse intelligetur et quam sit facile simulare et quam difficile habere uirtutem. Eum sane modum tenebo, si potero, ut neque in illorum morbos, qui mihi sunt notissimi, tam grauiter inuehar quam illi in ea quae ignorant; sanari enim eos potius, si fieri potest, quam oppugnari uolo. Et ea de Scripturis assumam testimonia, quibus eos necesse sit credere de Nouo scilicet Testamento, de quo tamen nihil proferam eorum quae solent immissa esse dicere, cum magnis angustiis coartantur; sed ea dicam, quae et approbare et laudare coguntur. Nec omnino ullam relinquam testem sententiam productam de apostolica disciplina, cui non de Veteri Testamento similem comparem, ut si euigilare tandem deposita pertinacia somniorum suorum et in christianae fidei lucem aspirare uoluerint, animaduertant et quam non sit christiana uita quam ostentant et quam sit Christi Scriptura quam lacerant. [1,2] 2. 3. Unde igitur ordiar? Ab auctoritate an a ratione? Naturae quidem ordo ita se habet, ut cum aliquid discimus, rationem praecedat auctoritas. Nam infirma ratio uideri potest, quae cum reddita fuerit, auctoritatem postea per quam firmetur assumit. Sed quia caligantes hominum mentes consuetudine tenebrarum, quibus in nocte peccatorum uitiorumque uelantur, perspicuitati sinceritatique rationis aspectum idoneum intendere nequeunt, saluberrime comparatum est, ut in lucem ueritatis aciem titubantem ueluti ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. Sed quoniam cum his nobis res est, qui omnia contra ordinem et sentiunt et loquuntur et gerunt, nihilque aliud maxime dicunt nisi rationem prius esse reddendam, morem illis geram et quod fateor in disputando uitiosum esse, suscipiam. Delectat enim me imitari, quantum ualeo, mansuetudinem Domini mei Iesu Christi, qui etiam ipsius mortis malo quo nos exuere uellet, indutus est. [1,3] 3. 4. Ratione igitur quaeramus, quemadmodum sit homini uiuendum. Beate certe omnes uiuere uolumus neque quisquam est in hominum genere, qui non huic sententiae, antequam plane sit emissa, consentiat. Beatus autem, quantum existimo, neque ille dici potest, qui non habet quod amat, qualecumque sit, neque qui habet quod amat, si noxium sit, neque qui non amat quod habet, etiamsi optimum sit. Nam et qui appetit quod adipisci non potest, cruciatur et qui adeptus est quod appetendum non esse, fallitur et qui non appetit quod adipiscendum esset, aegrotat. Nihil autem istorum animo contingit sine miseria; nec miseria et beatitudo in homine uno simul habitare consueuerunt; nullus igitur illorum beatus est. Quartum restat, ut uideo, ubi beata uita inueniri queat, cum id quod est hominis optimum, et amatur et habetur. Quid est enim aliud quod dicimus frui, nisi praesto habere quod diligis? Neque quisquam beatus est, qui non fruitur eo quod est hominis optimum nec quisquam, qui eo fruitur, non beatus. Praesto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate uiuere cogitamus. 3. 5. Sequitur ut quaeramus quid sit hominis optimum, quod profecto deterius esse quam ipse homo non potest. Quisquis enim quod seipso est deterius, sequitur, fit et ipse deterior. Oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi. Non est igitur homine deterius hominis optimum. Fortasse tale aliquid erit, quale ipse homo est? Ita sit sane, si nihil est homine melius quo perfrui possit. Si autem inuenimus aliquid quod et homine sit excellentius et praesto esse amanti sese homini possit, quis dubitauerit homini ad id nitendum esse ut beatus sit, quod eo ipso qui nititur manifestum est esse praestantius? Nam si id est beatum esse, ad tale bonum peruenisse quo amplius non potest, id est autem quod dicimus optimum; quo tandem pacto potest in ea definitione includi, qui ad summum bonum suum nondum peruenerit? Aut quomodo summum est, si est aliquid melius quo peruenire possimus? Hoc igitur si est, tale esse debet quod non amittat inuitus. Quippe nemo potest confidere de tali bono, quod sibi eripi posse sentit, etiamsi retinere id amplectique uoluerit. Quisquis autem de bono quo fruitur non confidit, in tanto timore amittendi beatus esse qui potest? [1,4] 4. 6. Quaeramus igitur quid sit homine melius. Quod profecto inuenire difficile est, nisi prius considerato atque discusso quid sit ipse homo. Nec nunc definitionem hominis a me postulandam puto. Illud est magis quod mihi hoc loco quaerendum uidetur, cum inter omnes paene constet, aut certe, id quod satis est, inter me atque illos cum quibus nunc agitur hoc conueniat, ex anima et corpore nos esse compositos, quid est ipse homo utrumque horum quae nominaui, an corpus tantummodo an tantummodo anima. Quamquam enim duo sint anima et corpus et neutrum homo uocaretur, si non esset alterum - nam neque corpus homo esset, si anima non esset nec rursus anima homo, si ea corpus non animaretur - fieri tamen potest ut unum horum et habeatur homo et uocetur. Quid ergo hominem dicimus? Animam et corpus tamquam bigas uel centaurum? An corpus tantum, quod sit in usu animae se regentis, tamquam lucernam non ignem simul et testam sed testam solam tamen propter ignem appellamus? An nihil aliud hominem quam animam dicimus, sed propter corpus quod regit, ueluti equitem non simul equum et hominem sed hominem solum, ex eo tamen quod regendo equo sit accommodatus, uocamus? Difficile est istam controuersiam diiudicare, aut si ratione facile, oratione longum est; quem laborem ac moram suscipere ac subire non opus est. Siue enim utrumque siue corpus solum siue anima sola nomen hominis teneat, non est hominis optimum quod optimum est corporis, sed quod aut corpori simul et animae aut soli animae optimum est, id est hominis optimum. [1,5] 5. 7. Corporis autem si quaerimus quid optimum sit, id certa ratio cogit fateri, per quod fit ut sese corpus quam optime habeat. Nihil est autem omnium quae uegetant corpus anima melius atque praestantius. Est ergo summum corporis bonum, non uoluptas eius, non indoloria, non uires, non pulchritudo, non uelocitas et si quid aliud in bonis corporis numerari solet sed omnino anima. Nam et ista quae commemorata sunt, praesentia sui exhibet corpori et quod antecellit omnibus uitam. Quamobrem non mihi uidetur anima esse summum hominis bonum, siue animam simul et corpus, siue animam solam hominem dicimus. Ut enim corporis summum bonum id inuenit ratio, quod est corpore melius et quo ei uigor et uita praebetur, ita siue corpus et anima siue anima ipsa per se homo sit, inueniendum est, si quid animam praecedit ipsam, quod cum anima sequitur, fit in suo genere quam potest optima. Quod si reperire poterimus, id erit profecto quod ambagibus remotis omnibus summum hominis bonum iure meritoque nominandum est. 5. 8. At si corpus est homo, quin hominis optimum anima ipsa sit, recusare non possum. Sed certe cum de moribus agitur, cum quaerimus quinam uitae modus tenendus sit ut beatitudinem possimus adipisci, non corpori praecepta dantur, non corporis inuestiganda est disciplina. Postremo bonos mores ea nostra pars actura est, quae inquirit et discit et haec animae sunt propria; non igitur de corpore, cum de uirtute obtinenda satagimus, quaestio est. Quod si est consequens sicuti est, ut ipsum corpus cum ab anima regitur, quae uirtutis compos est, multo et melius regatur et honestius eoque optime sese habeat quo est optima illa, quae sibi iusta lege dominatur, id erit hominis optimum quod animam optimam facit, etiamsi hominem corpus uocemus. An uero, si mihi auriga obtemperans equos quibus praeest alit ac regit commodissime atque ipse quo mihi est oboedientior, mea liberalitate perfruitur, negare quisquam potest non solum quod auriga, uerum etiam quod equi sese optime habent, mihi deberi? Itaque siue corpus tantum siue tantum anima siue utrumque homo sit, non mihi maxime quaerendum uidetur, nisi quid animam faciat optimam; nam eo percepto non potest homo non aut optime aut certe multo melius sese habere, quam si hoc unum defuisset. [1,6] 6. 9. Nemo autem dubitauerit quod uirtus animam faciat optimam. Sed rectissime quaeri potest utrum ista uirtus etiam per sese an nisi in anima esse non possit. Oboritur iterum altissima et longissimi sermonis indigens quaestio, sed hoc bene utar fortasse compendio; spero Deum adfuturum, ut quantum imbecillitas nostra patitur, de tantis rebus non modo dilucide sed etiam breuiter doceamus. Quodlibet enim eorum sit, siue etiam per sese esse possit uirtus sine anima, siue nisi animae inesse non possit, procul dubio aliquid anima sequitur ut uirtutem assequatur; id erit aut ipsa anima aut uirtus aut aliquid tertium. At si seipsam sequitur ut uirtutem adipiscatur, stultum nescio quid sequitur; stulta est enim ante adeptam uirtutem. Summa sunt autem uota sequentium, ut id quod sequimur, assequamur. Aut igitur optabit non assequi quod sequitur anima, quo nihil absurdius et peruersius dici potest: aut cum se sequitur stulta, eamdem stultitiam quam uitat assequitur. Si autem uirtutem sequitur hanc assequi cupiens, quomodo sequitur id quod non est? Aut quomodo assequi cupit quod habet? Aut igitur uirtus est praeter animam, aut si non placet uocare uirtutem, nisi habitum ipsum et quasi sapientis animae qualitatem, quae nisi in anima esse non potest, oportet aliquid aliud sequatur anima, ut ei uirtus possit innasci, quia neque nihil sequendo neque stultitiam sequendo potest, quantum ratio mea fert, ad sapientiam peruenire. 6. 10. Hoc igitur aliud, quod sequendo anima uirtutis atque sapientiae compos fit, aut homo sapiens est, aut Deus. Sed supra dictum est, tale quiddam esse debere quod inuiti amittere nequeamus. Quis uero cunctandum putet, hominem sapientem, si eum sequi satis putauerimus, auferri nobis non modo recusantibus sed etiam repugnantibus posse? Deus igitur restat quem si sequimur, bene, si assequimur, non tantum bene sed etiam beate uiuimus. Quem si qui esse negant, quid ego cogitem quo illis sermone suadendum sit, cum quibus utrum omnino sermocinandum sit, nescio? Quod tamen si uidebitur, longe aliud principium, alia ratio, alius ingressus ineundus est quam impraesentiarum suscepimus. Nunc itaque cum illis mihi res est, qui Deum esse non negant, neque id tantum sed etiam non ab eo negligi res humanas fatentur. Nullum enim arbitror aliquo religionis nomine teneri, qui non saltem animis nostris diuina prouidentia consuli existimet. [1,7] 7. 11. Sed quo pacto sequimur quem non uidemus, aut quomodo uidemus, qui non solum homines sed etiam insipientes homines sumus? Quamquam enim non oculis sed mente cernatur, quae tandem mens idonea reperiri potest, quae cum stultitiae nube obtegatur, ualeat illam lucem uel etiam conetur haurire? Confugiendum est igitur ad eorum praecepta, quos sapientes fuisse probabile est. Hactenus potuit ratio perduci. Versabatur namque non ueritate certior sed consuetudine securior in rebus humanis. At ubi ad diuina peruentum est, auertit sese; intueri non potest, palpitat, aestuat, inhiat amore, reuerberatur luce ueritatis et ad familiaritatem tenebrarum suarum non electione sed fatigatione conuertitur. Quam hic formidandum est, quam tremendum, ne maiorem inde concipiat anima imbecillitatem, ubi quietem fessa conquirit. Ergo refugere in tenebrosa cupientibus per dispensationem ineffabilis sapientiae nobis illa opacitas auctoritatis occurrat et mirabilibus rerum uocibusque librorum uelut signis temperatioribus ueritatis umbrisque blandiatur. 7. 12. Quid potuit pro salute nostra fieri amplius? Quid beneficentius, quid liberalius diuina prouidentia dici potest, quae a legibus suis hominem lapsum et propter cupiditatem rerum mortalium iure ac merito mortalem sobolem propagantem non omnino deseruit? Habet enim potestas illa iustissima miris et incomprehensibilibus modis per quasdam secretissimas successiones rerum sibi seruientium quas creauit et seueritatem uindicandi et clementiam liberandi. Quod quidem quam sit pulchrum, quam magnum, quam Deo dignum, quam postremo id quod quaeritur uerum, nequaquam intelligere poterimus nisi ab humanis et proximis incipientes. Verae religionis fide praeceptisque seruatis non deseruerimus uiam quam nobis Deus et Patriarcharum segregatione et Legis uinculo et Prophetarum praesagio et suscepti Hominis sacramento et Apostolorum testimonio et martyrum sanguine et gentium occupatione muniuit. Quare deinceps nemo ex me quaerat sententiam meam, sed potius audiamus oracula nostrasque ratiunculas diuinis submittamus affatibus. [1,8] 8. 13. Videamus, quemadmodum ipse Dominus in euangelio nobis praeceperit esse uiuendum, quomodo etiam Paulus apostolus; has enim Scripturas illi condemnare non audent. Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas; nec dubium est quin is erit finis, quo nos summo amore tendere iubes. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum. Dic mihi etiam, quaeso te, qui sit diligendi modus, uereor enim ne plus minusue quam oportet inflammer desiderio et amore Domini mei. Ex toto, inquit, corde tuo. Non est satis. Ex tota anima tua. Ne id quidem satis est. Ex tota mente tua. Quid uis amplius? Vellem fortasse, si uiderem quid posset esse amplius. Quid ad haec Paulus? Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum 2. Dicat etiam ipse dilectionis modum. Quis ergo, inquit, nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? 3 Audiuimus quid diligere et quantum diligere debeamus; eo est omnino tendendum, ad id omnia consilia nostra referenda. Bonorum summa Deus nobis est. Deus nobis est summum bonum. Neque infra remanendum nobis est neque ultra quaerendum; alterum enim periculosum, alterum nullum est. [1,9] 9. 14. Age nunc inuestigemus uel potius attendamus, praesto enim est et facillime uidetur, utrum his sententiis ex Euangelio atque Apostolo prolatis etiam Testamenti Veteris auctoritas congruat. Quid dicam de superiore sententia, cum manifestum sit omnibus, eam de lege quae per Moysen data est esse depromptam? Ibi enim scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Quid autem illi quod ab Apostolo dictum est comparare de Veteri Testamento possim, ne diutius quaererem ipse subiecit. Cum enim dixisset nulla tribulatione, nulla angustia, nulla persecutione, nulla necessitate inopiae corporalis, nullo periculo, nullo gladio nos a caritate Christi separari, statim subiunxit: Sicut scriptum est, quia propter te afficimur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. Haec illi solent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere; usque adeo nihil habent quod contradicant, ut haec miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat conuictorum hominum aliam non esse potuisse ultimam uocem? 9. 15. A quibus tamen quaero, utrum istam sententiam in Veteri Testamento esse negent, an non congruere sententiae apostolicae affirment? At illud primum libris docebo; in hoc autem altero tergiuersantes homines et per abrupta fugientes aut in pacem reuocabo, si uoluerint respicere aliquantum et considerare quid dictum sit, aut eos intelligentia ceterorum, qui sine cupiditate iudicant, insectabor. Quid enim potest amicius quam istae sibi consonare sententiae? Nam tribulatio, angustia, persecutio, fames, nuditas, periculum, hominem in hac uita constitutum grauiter afficiunt. Haec itaque omnia uerba illo uno concluduntur testimonio ueteris legis quo dictum est: Propter te afficimur. Gladius restabat, qui non aerumnosam uitam affert, sed quam inuenerit adimit. Huic ergo respondet: Aestimati sumus ut oues occisionis 6. Caritas uero ipsa non potuit significari expressius quam quo dictum est: Propter te. Fac ergo non in Paulo apostolo illud testimonium compertum, sed a me esse prolatum. Numquidnam tibi demonstrandum est, haeretice, nisi aut scriptum in uetere lege non esse aut Apostolo non conuenire? Quorum si nihil dicere audes - urgeris enim cum et codex legitur, quo planum sit scriptum esse, et homines intelligunt ad id quod Apostolus dixit, nihil posse aptius conuenire -, cur ergo ualere aliquid putas, quod Scripturas corruptas esse insimulare audes? Postremo quid responsurus es ei qui tibi dicat: Ego sic intelligo, ego sic accipio, sic credo nec ob aliud lego illos libros, nisi quod ibi omnia christianae fidei concinere uideo. Illud potius dic, si audes et aduersus me dicere cogitas, non esse credendum quod Apostoli et martyres propter Christum affecti grauibus aerumnis dicuntur, quod a persecutoribus ut oues occisionis aestimati sunt. Quod si non potes dicere, quid calumniaris in quo libro credam, quod me oportere credere confiteris? [1,10] 10. 16. An illud dicis, concedere te quidem Deum esse diligendum, sed non illum Deum quem colunt hi qui Testamenti Veteris auctoritatem recipiunt? Non ergo illum Deum colendum esse dicitis, qui fecit caelum et terram. Iste namque per omnes partes illorum uoluminum praedicatur; uos autem fatemini uniuersum istum mundum, qui nomine caeli et terrae significatur, habere auctorem et fabricatorem Deum et Deum bonum. Cum exceptione quippe uobiscum loquendum est, quando Deus nominatur. Duos enim deos, unum bonum, alterum malum esse perhibetis. Quod si dicitis colere uos et colendum arbitrari Deum a quo factus est mundus, non tamen eum esse quem Veteris Testamenti commendat auctoritas, impudenter facitis, qui alienum animum atque sententiam quam bene atque utiliter acceperimus, male interpretari conamini, frustra omnino. Neque enim uestrae stultae atque impiae disputationes ullo modo cum piorum doctissimorumque hominum sermonibus, per quos in Ecclesia catholica Scripturae illae uolentibus dignisque aperiuntur, comparari queunt. Longe prorsus aliter longe quam putatis Lex et Prophetae intelliguntur a nobis. Desinite errare; non colimus poenitentem Deum, non inuidum, non indigum, non crudelem, non quaerentem de hominum uel pecorum sanguine uoluptatem, non cui flagitia et scelera placeant, non possessionem suam terrae quadam particula terminantem. In has enim atque huiusmodi nugas grauiter copioseque inuehi soletis. Quare nos inuectio uestra non tangit; sed aniles quasdam uel etiam pueriles opiniones eo ineptiore quo uehementiore oratione peruellitis. Qua quisquis mouetur et ad uos transit, non Ecclesiae nostrae damnat disciplinam, sed eam se ignorare demonstrat. 10. 17. Quamobrem si quid humani corde geritis, si curae uobis uosmetipsi estis, quaerite potius diligenter et pie quomodo illa dicantur. Quaerite, miseri; nam talem fidem, qua Deo inconueniens aliquid creditur, nos uehementius et uberius accusamus; nam et in illis quae dicta sunt, cum sic intelliguntur ut littera sonat, et simplicitatem corrigimus et pertinaciam deridemus. Et alia multa, quae uos intelligere non potestis, uetat eos credere catholica disciplina, qui non annis sed studio atque intellectu excedentes quamdam mentis pueritiam in canos sapientiae promouentur; nam et credere Deum loco aliquo quamuis infinito per quantitatis quaecumque spatia contineri, quam sit stultum docetur; et de loco in locum uel ipsum uel aliquam eius partem moueri atque transire, arbitrari nefas habetur. Iam uero aliquid eius substantiae atque naturae commutationem uel conuersionem quolibet modo pati posse si quis opinetur, mirae dementiae impietatisque damnabitur. Ita fit ut apud nos inueniantur pueri quidam, qui humana forma Deum cogitent atque ita se habere suspicentur, qua opinione nihil est abiectius; sed inueniuntur item multi senes, qui eius maiestatem non solum super humanum corpus, sed etiam super ipsam mentem manere inuiolabilem atque incommutabilem eadem ipsa mente conspiciant. Quas aetates non tempore sed uirtute atque prudentia discernendas esse iam dictum est. Apud uos autem nemo quidem reperitur qui Dei substantiam humani corporis figuratione describat, sed rursus nemo qui ab humani erroris labe seiungat. Itaque illi quos quasi uagientes Catholicae ubera sustentant, si ab haereticis non fuerint depraedati, pro suo quisque captu uiribusque nutriuntur perducunturque alius sic, alius autem sic, primum in uirum perfectum, deinde ad maturitatem canitiemque sapientiae perueniunt, ut eis quantum uolunt, uiuere ac beatissime uiuere liceat. [1,11] 11. 18. Secutio igitur Dei, beatitatis appetitus est, assecutio autem ipsa beatitas. Sed eum sequimur diligendo, consequimur uero, non cum hoc omnino efficimur quod est ipse, sed ei proximi eumque mirifico et intelligibili modo contingentes eiusque ueritate et sanctitate penitus illustrati atque comprehensi. Ille namque ipsum lumen est, nobis autem ab eodem illuminari licet. Maximum ergo quod ad beatam uitam ducit, primumque mandatum est: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et anima et mente. Diligentibus enim Deum omnia procedunt in bonum 9. Quamobrem paulo post idem Paulus: Certus sum, inquit, quod neque mors neque uita neque angelus neque uirtus neque instantia neque futura neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro 10. Si igitur diligentibus Deum omnia procedunt in bonum, et summum bonum, quod etiam optimum dicitur, non modo diligendum esse nemo ambigit, sed ita diligendum ut nihil amplius diligere debeamus idque significatur et exprimitur quod dictum est: Ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, quis quaeso dubitauerit, his omnibus constitutis et firmissime creditis, nihil nobis aliud optimum, ad quod adipiscendum postpositis ceteris oporteat festinare quam Deum? Item si nulla res ab eius caritate nos separat, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest? 11. 19. Sed singula breuiter attendamus. Nemo nos inde separat minando mortem. Id ipsum enim quo diligimus Deum, mori non potest, nisi dum non diligit Deum; cum mors ipsa sit non diligere Deum, quod nihil est aliud quam ei quidquam in diligendo atque sequendo praeponere. Nemo inde separat pollicendo uitam; nemo enim ab ipso fonte separat aquam pollicendo. Non separat angelus; non enim est angelus, cum inhaeremus Deo, nostra mente potentior. Non separat uirtus; nam si uirtus hic illa nominata est, quae aliquam potestatem in hoc mundo habet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo. Sin illa uirtus dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima affectio est, si in alio est, fauet ut coniungamur Deo, si in nobis est, ipsa coniungit. Non separant instantes molestiae; hoc enim leuiores eas sentimus, quo ei unde nos separare moliuntur, artius inhaeremus. Non separat promissio futurorum; nam et quidquid boni futurum est, certius promittit Deus, et nihil est ipso Deo melius, qui iam profecto bene sibi haerentibus praesens est. Non separat altitudo neque profundum; etenim si haec uerba scientiae forte altitudinem uel profundum significant, non ero curiosus, ne seiungar a Deo, nec cuiusquam doctrina me ab eo separat, ut quasi depellat errorem, a quo prorsus nemo nisi separatus erraret. Si uero altitudine et profundo supera et infera huius mundi significantur, quis mihi caelum polliceatur, ut a caeli fabricatore seiungar? Aut quis terreat infernus, ut Deum deseram, quem si numquam deseruissem, inferna nescirem? Postremo quis me locus ab eius caritate diuellet, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur loco? [1,12] 12. 20. Non, inquit, separat alia creatura. O altissimorum mysteriorum uirum. Non fuit contentus dicere creatura, sed alia, inquit, creatura, admonens etiam idipsum quo diligimus Deum et quo inhaeremus Deo, id est animum atque mentem creaturam esse. Alia ergo creatura corpus est; et si animus res quaedam est intelligibilis, id est quae tantum intelligendo innotescit, alia creatura est omne sensibile, id est quod per oculos uel aures uel olfactum uel gustum uel tactum quasi quamdam notitiam sui praebet atque id deterius sit necesse est, quam quod intelligentia sola capitur. Ergo cum etiam Deus dignis animis notus non nisi per intelligentiam possit esse, cum tamen sit ipsa qua intelligitur mente praestantior, quippe creator eius atque auctor est, uerendum erat ne animus humanus, eo quod inter inuisibilia et intelligibilia numeratur, eiusdem se naturae arbitraretur esse, cuius est ipse qui creauit et sic ab eo superbia decideret, cui caritate iungendus est. Fit enim Deo similis quantum datum est, dum illustrandum illi atque illuminandum se subicit. Et si ei maxime propinquat subiectio ne ista qua similis fit, longe ab eo fiat necesse est audacia qua uult esse similior. Ipsa est qua legibus Dei obtemperare detrectat, dum suae potestatis esse cupit ut Deus est. 12. 21. Quanto ergo magis longe discedit a Deo non loco sed affectione atque cupiditate ad inferiora quam est ipse, tanto stultitia miseriaque completur. Dilectione igitur redit in Deum, qua se illi non componere, sed supponere affectat. Quod quanto fecerit instantius ac studiosius, tanto erit beatior atque sublimior et illo solo dominante liberrimus. Quamobrem nosse debet se esse creaturam. Debet enim creatorem suum credere sicuti est inuiolabili et incommutabili semper manere natura ueritatis atque sapientiae, in se autem cadere posse stultitiam atque fallaciam uel propter errores quibus exui desiderat, confiteri. Sed rursus cauere debet, ne ab ipsius Dei caritate, qua sanctificatur ut beatissimus maneat, alterius creaturae, id est huius sensibilis mundi amore separetur. Non igitur separat nos alia creatura, siquidem et nos ipsi creatura sumus, a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. [1,13] 13. 22. Dicat nobis Paulus idem, quis iste sit Christus Iesus Dominus noster: Vocatis, inquit, praedicamus Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Quid? Ipse Christus nonne inquit: Ego sum ueritas? Si ergo quaerimus quid sit bene uiuere, id est ad beatitudinem uiuendo tendere, id erit profecto amare uirtutem, amare sapientiam, amare ueritatem et amare ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente uirtutem quae inuiolabilis et inuicta est, sapientiam cui stultitia non succedit, ueritatem quae conuerti atque aliter quam semper est sese habere non nouit. Per hanc ipse cernitur Pater; dictum est enim: Nemo uenit ad Patrem nisi per me. Huic haeremus per sanctificationem. Sanctificati enim plena et integra caritate flagramus, qua sola efficitur ut a Deo non auertamur eique potius quam huic mundo conformemur. Praedestinauit enim, ut ait idem Apostolus, conformes nos fieri imaginis Filii eius. 13. 23. Fiet ergo per caritatem ut conformemur Deo et ex eo conformati atque figurati et circumcisi ab hoc mundo non confundamur cum his quae nobis debent esse subiecta. Fit autem hoc per Spiritum Sanctum. Spes enim, inquit, non confundit, quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Nullo modo autem redintegrari per Spiritum Sanctum possemus, nisi et ipse semper integer et incommutabilis permaneret. Quod profecto non posset, nisi Dei naturae esset ac substantiae, cui soli incommutabilitas atque ut ita dicam, inconuertibilitas semper est. Creatura enim, neque hoc ego sed idem Paulus clamat, uanitati subiecta est. Neque nos potest a uanitate separare ueritatique connectere, quod subiectum est uanitati. Et hoc nobis Spiritus Sanctus praestat; creatura igitur non est, quia omne quod est, aut Deus, aut creatura est. [1,14] 14. 24. Deum ergo diligere debemus trinam quamdam unitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quod nihil aliud dicam esse nisi idipsum esse. Est enim uere summeque Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; haec uerba Pauli sunt. Quid deinde subiecit ? Ipsi gloria 18. Sincerissime omnino. Neque enim ait: ipsis, nam unus est Deus. Quid est autem ipsi gloria nisi ipsi optima et summa et late patens fama? Quanto enim melius atque diffusius diffamatur, tanto diligitur et amatur ardentius. Quod cum fit, nihil aliud ab humano genere quam certo et constanti gradu in optimam uitam et beatissimam pergitur. Non arbitror cum de moribus et uita fit quaestio, amplius esse requirendum, quod sit hominis summum bonum quo referenda sunt omnia. Id enim esse patuit et ratione quantum ualuimus et ea quae nostrae rationi antecellit auctoritate diuina nihil aliud quam ipsum Deum. Nam quid erit aliud optimum hominis, nisi cui est haerere beatissimum? Id autem est solus Deus, cui haerere certe non ualemus nisi dilectione, amore, caritate. [1,15] 15. 25. Quod si uirtus ad beatam uitam nos ducit, nihil omnino esse uirtutem affirmauerim nisi summum amorem Dei. Namque illud quod quadripartita dicitur uirtus, ex ipsius amoris uario quodam affectu, quantum intelligo, dicitur. Itaque illas quattuor uirtutes, quarum utinam ita in mentibus uis ut nomina in ore sunt omnium, sic etiam definire non dubitem, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur, fortitudo amor facile tolerans omnia propter quod amatur, iustitia amor soli amato seruiens et propterea recte dominans, prudentia amor ea quibus adiuuatur ab eis quibus impeditur sagaciter seligens. Sed hunc amorem non cuiuslibet sed Dei esse diximus, id est summi boni, summae sapientiae summaeque concordiae. Quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem Deo sese integrum incorruptumque seruantem, fortitudinem amorem omnia propter Deum facile perferentem, iustitiam amorem Deo tantum seruientem et ob hoc bene imperantem ceteris quae homini subiecta sunt, prudentiam amorem bene discernentem ea quibus adiuuetur in Deum ab his quibus impediri potest. [1,16] 16. 26. His de singulis uirtutibus quinam uiuendi modus ducatur, paucis explicabo, si prius testimoniis Noui Testamenti, quibus utor iam diu, etiam de Veteri paria, ut pollicitus sum, comparauero. Num enim Paulus tantum dicit, Deo nos esse debere subiunctos, ita ut in medio quod separet nihil sit? Nonne et propheta commodissime hoc et breuissime significat, cum dicit: Mihi autem inhaerere Deo bonum est? Nonne quod ibi latissime de caritate dictum est, hic uno uerbo continetur quod ait: Inhaerere? Item quod addidit: Bonum est, nonne ad illud respicit, quod ibi positum est: Diligentibus Deum omnia procedunt in bonum? Ita ut una sententiola duobusque uerbis propheta et uim et fructum caritatis ostendat. 16. 27. Cumque ibi dictum sit, Dei Filium, Dei Virtutem esse atque Sapientiam, cumque uirtus ad operationem, sapientia uero ad disciplinam pertinere intelligatur - unde in Euangelio duo ipsa signantur, cum dicitur: Omnia per ipsum facta sunt, nam hoc operationis atque uirtutis est, deinde quod ad disciplinam uerique cognitionem attinet, et uita, inquit, erat lux hominum -, potuitne quidquam magis concinere his testimoniis Noui Testamenti quam illud quod in Veteri dictum est de sapientia: Attingit autem a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter ? Namque attingere fortiter magis uirtutem significat, disponere autem suauiter quasi artem ipsam atque rationem. Sed si hoc uidetur obscurum, uide quae sequuntur: Et omnium, inquit, Dominus dilexit illam: doctrix est enim disciplinae Dei, et electrix operum illius. Videtur hic nihil adhuc de operatione dictum; non enim hoc est eligere opera quod operari; ergo haec ad disciplinam pertinent; opus uirtutis debetur, ut sit plena quam uolumus demonstrare sententia. Lege igitur deinceps quod annexum est: Quod si honesta est, inquit, possessio quae concupiscitur in uita, quid sapientia est honestius, quae omnia operatur? Potestne quidquam praeclarius aut manifestius aut uero etiam uberius proferri? Audi aliud, si parum putas, quod idem sonet: Sobrietatem sapientia enim, inquit, docet et iustitiam et uirtutem. Sobrietas mihi ad ipsam cognitionem ueri uidetur pertinere, id est ad disciplinam, iustitia uero et uirtus ad actionem atque operationem. Quibus duobus, id est agendi efficacia et sobrietate contemplandi, quae Dei Virtus et Dei Sapientia, id est Dei Filius, dilectoribus suis donat, quid comparandum sit nescio, cum ipse propheta statim dicat quanti sint ista pendenda, nam ita positum est: Sobrietatem enim sapientia docet et iustitiam et uirtutem, quibus utilius nihil est in uita hominibus. 16. 28. Haec fortasse quispiam non de Filio Dei dicta esse arbitretur. Quid ergo aliud ostendit quod dictum est: Generositatem magnificat contubernium habens Dei? An uero generositas solet significare aliud quam parentes? Contubernium uero nonne cum ipso patre aequalitatem clamat atque asserit? Deinde cum Paulus dicat Filium Dei esse Dei Sapientiam, et ipse Dominus: Nemo nouit Patrem, nisi unigenitus Filius, quid potuit a propheta congruentius dici quam illud quod dictum est: Et tecum Sapientia quae nouit opera tua, quae adfuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid placiturum esset oculis tuis? Quod autem Christus est ueritas, quod idem ostenditur cum splendor Patris nuncupatur, nunc est quidquam in circuitu solis nisi splendor ipse quem gignit? Quid ergo potuit apertius et clarius e Veteri Testamento huic sententiae consonare quam illud quod dictum est: Veritas tua in circuitu tuo? Postremo dicit ipsa sapientia in Euangelio: Nemo uenit ad Patrem nisi per me; dicit propheta: Sensum tuum ergo quis scit, nisi tu dederis sapientiam? Et paulo post: Et quae tibi placent, didicerunt homines et sanati sunt. 16. 29. Dicit Paulus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 38; dicit propheta: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet dolum. Ubi enim dolus, caritas nulla est. Dicit Paulus: Conformes nos fieri imaginis Filii Dei; dicit propheta: Signatum est super nos lumen uultus tui, Domine. Ostendit Paulus Deum esse Spiritum Sanctum et ideo non esse creaturam; dicit propheta: Et miseris Spiritum Sanctum de altissimis. Solus enim Deus altissimus, quo nihil est altius. Ostendit Paulus Trinitatem istam unum Deum esse, cum dicit: Ipsi gloria; dicitur in Veteri Testamento: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. [1,17] 17. 30. Quid uultis amplius? Quid imperite atque impie saeuitis? Quid indoctas animas noxia suasione peruertitis? Utriusque Testamenti Deus unus est. Nam ut ista sibi congruunt, quae de utroque posuimus, ita etiam cetera, si diligenter et aequo iudicio uelitis attendere. Sed quia multa dicuntur submissius et humi repentibus animis accommodatius, ut per humana in diuina consurgant, multa etiam figurate, ut studiosa mens et quaesitis exerceatur utilius et uberius laetetur inuentis, uos mirifica dispositione Spiritus Sancti ad decipiendos uestros auditores et illaqueandos abutimini. Quod ipsum cur diuina prouidentia uos facere sinat, quamque uerissime Apostolus dixerit: Oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos 45, longum est disputare, et quod dicendum uobis est, non est uestrum ista intelligere. Non parum mihi cogniti estis. Crassas omnino mentes et corporeorum simulacrorum pestifero pastu morbidas ad diuina iudicanda defertis, quae multo altiora sunt quam putatis. 17. 31. Quare uobiscum modo non sic agendum est, ut ea iam intelligatis, quod fieri non potest; sed ut intelligere aliquando cupiatis. Facit enim hoc simplex et pura caritas Dei, quae maxime spectatur in moribus, de qua iam multa diximus, quae inspirata Spiritu Sancto perducit ad Filium, id est ad Sapientiam Dei, per quam Pater ipse cognoscitur. Nam si sapientia et ueritas non totis animi uiribus concupiscatur, inueniri nullo pacto potest. At si ita quaeratur, ut dignum est, subtrahere sese atque abscondere a suis dilectoribus non potest. Hinc est illud, quod in ore habere etiam uos soletis, quod ait: Petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis 46. Nihil est occultum, quod non reueletur. Amore petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore reuelatur, amore denique in eo quod reuelatum fuerit permanetur. Ab hoc amore sapientiae diligentiaque quaerendi non deterremur Veteri Testamento, quod semper mendacissime dicitis, sed ad haec uehementissime concitamur. 17. 32. Audite itaque aliquando et aduertite quaeso sine pertinacia quid per prophetam dicatur: Clara est, inquit, et quae numquam marcescat sapientia et facile uidetur ab his qui diligunt illam et inuenitur ab his qui quaerunt illam; praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se ostendat. Qui uigilauerit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam inueniet foribus suis. Cogitare enim de illa sensus est consummatus, et qui uigilauerit propter illam, cito erit securus: quia dignos seipsa circuit quaerens et in uiis ostendit se illis hilariter, et omni prouidentia occurrit illis. Initium enim illius uerissimum disciplinae concupiscentia est. Cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est, incorruptio autem facit proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. Itane tandem adhuc aduersum ista latrabitis? Nonne ita posita et nondum intellecta cuiuis significant altum se quiddam et ineffabile continere? O utinam possetis intelligere quae dicta sunt. Confestim abiceretis omnes ineptias fabellarum et uanissimas imaginationes corporum totosque uos magna alacritate, sincero amore, firmissima fide, sanctissimo Ecclesiae catholicae gremio conderetis. [1,18] 18. 33. Poteram pro mea mediocritate discutere singula et eruere ac demonstrare quae accepi, in quorum excellentia et altitudine plerumque uerba deficiunt, sed quamdiu latratis, non est faciendum. Non enim frustra dictum est: Nolite sanctum dare canibus. Ne succenseatis. Et ego latraui et canis fui, quando mecum iure non docendi cibo sed refellendi fustibus agebatur. Si autem in uobis esset caritas, de qua nunc agitur, uel si etiam fuerit aliquando, quantam cognoscendae ueritatis magnitudo desiderat, aderit Deus qui ostendat uobis neque apud Manichaeos esse christianam fidem, quae ad summum apicem sapientiae ueritatisque perducit, qua perfrui nihil est aliud nisi beatissime uiuere neque esse uspiam nisi in catholica disciplina. Quid enim aliud uidetur apostolus Paulus optare, cum dicit: Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, a quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det uobis secundam diuitias gloriae suae fortitudinem, corroborari per spiritum in interiore homine, habitare Christum per fidem in cordibus uestris, ut in caritate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit altitudo et longitudo et latitudo et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei? Potestne quidquam dici manifestius? 18. 34. Obsecro, uigilate paululum, uidete Testamenti utriusque concordiam, qui sit in moribus uitae modus et quo sint referenda omnia, satis aperientem et docentem. Amorem Dei concitant euangelia, cum dicitur: Petite, quaerite, pulsate; concitat Paulus dicendo: Ut in caritate radicati et fundati possitis comprehendere; concitat etiam propheta, cum dicit, facile sapientiam ab his qui eam diligunt, quaerunt, concupiscunt, uigilant, cogitant, curant, posse cognosci. Salus animi et uia beatitudinis utrarumque Scripturarum pace monstratur, et uos latrare potius aduersus haec quam his obtemperare diligitis. Breui dicam quod sentio: audite doctos Ecclesiae catholicae uiros tanta pace animi et eo uoto quo uos ego audiui; nihil opus erit nouem annis quibus me ludificastis. Longe omnino longe breuiore tempore quid intersit inter ueritatem uanitatemque cernetis. [1,19] 19. 35. Sed tempus est ad illas uirtutes quattuor reuerti et ex his singulis eruere ac ducere uiuendi modum. Itaque prius temperantiam uideamus, quae nobis amoris illius quo innectimur Deo integritatem quamdam et incorruptionem pollicetur. Munus enim eius est in coercendis sedandisque cupiditatibus, quibus inhiamus in ea quae nos auertunt a legibus Dei et a fructu bonitatis eius, quod est, ut breui explicem, beata uita. Ibi enim est fides ueri, cuius contemplatione perfruentes eique penitus adhaerentes procul dubio beati sumus; inde autem decidentes magnis erroribus doloribusque implicantur. Namque, ut ait Apostolus, radix est omnium malorum cupiditas, quam quidam sequentes, naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Quod peccatum animae in Veteri Testamento satis aperte bene intelligentibus, in ipsius hominis qui erat in paradiso praeuaricatione signatur. In Adam quippe omnes morimur, ut ait idem, et in Christo omnes resurgemus. O alta mysteria! Sed reprimam me; non enim modo suscepi docere uos recta sed dedocere praua, si potero, id est, si Deus annuerit proposito in uos meo. 19. 36. Dicit ergo Paulus radicem omnium malorum esse cupiditatem, per quam etiam lex uetus primum hominem lapsum significat. Monet Paulus, ut exuamus nos ueterem hominem et induamus nouum. Vult autem intelligi Adam qui peccauit ueterem hominem, illum autem quem suscepit in sacramento Dei Filius ad nos liberandos, nouum. Dicit namque alio loco: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. Sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis 56; hoc est: exuite ueterem et induite nouum. Omne igitur officium temperantiae est exuere ueterem hominem, et in Deo renouari; id est contemnere omnes corporeas illecebras laudemque popularem totumque amorem ad inuisibilia et diuina conferre. Unde illud sequitur quod mirifice dictum est: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. Audi et prophetam canentem: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis. Quid contra istam conuenientiam dici nisi a caecis latratoribus potest? [1,20] 20. 37. Illecebrae autem corporis sitae sunt in his omnibus quae corporeus sensus attingit, quae a nonnullis etiam sensibilia nominantur, in quibus maxime lux ista uulgaris excellit, quia et ipsis sensibus nostris, quibus anima per corpus utitur, nihil est oculis praeferendum; et ideo in Scripturis sanctis uisibilium nomine sensibilia cuncta denotantur. Itaque in Nouo Testamento sic ab istorum amore prohibemur: Non respicientes, inquit, quae uidentur, sed quae non uidentur. Quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna 59. Ex quo intelligi potest, quam christiani non sint qui solem et lunam non modo diligendos sed etiam colendos putant. Quid enim uidemus, si solem et lunam non uidemus? Vetiti autem sumus conuerti ad ea quae uidentur. Non sunt igitur etiam ista diligenda ei, qui amorem illum incorruptum Deo cogitat exhibere. Sed erit mihi alius locus, quo de istis diligentius requiretur. Non enim nunc de fide sed de uita dicere institui, per quam meremur scire quod credimus. Amandus igitur solus Deus est; omnis uero iste mundus, id est omnia sensibilia contemnenda; utendum autem his ad huius uitae necessitatem. [1,21] 21. 38. Gloria uero popularis sic in Nouo Testamento abicitur atque contemnitur: Si hominibus, inquit, placere uellem, Christi seruus non essem. Est item aliud quod de corporibus per imaginationes quasdam concipit anima, et eam uocat rerum scientiam. Quamobrem recte etiam curiosi esse prohibemur, quod magnum temperantiae munus est. Hinc illud est: Cauete ne quis uos seducat per philosophiam. Et quia ipsum nomen philosophiae si consideretur, rem magnam totoque animo appetendam significat, siquidem philosophia est amor studiumque sapientiae, cautissime Apostolus, ne ab amore sapientiae deterrere uideretur, subiecit: Et elementa huius mundi 61. Sunt enim qui desertis uirtutibus et nescientes quid sit Deus et quanta maiestas semper eodem modo manentis naturae, magnum aliquid se agere putant, si uniuersam istam corporis molem quam mundum nuncupamus curiosissime intentissimeque perquirant. Unde tanta etiam superbia gignitur, ut in ipso caelo, de quo saepe disputant, sibimet habitare uideantur. Reprimat igitur se anima ab huiusmodi uanae cogitationis cupiditate, si se castam Deo seruare disposuit. Tali enim amore plerumque decipitur, ut aut nihil putet esse nisi corpus, aut etiamsi auctoritate commota fateatur aliquid esse incorporeum, de illo tamen nisi per imagines corporeas cogitare non possit et tale aliquid esse credere, quale fallax corporis sensus infligit. Ad hoc etiam ualet quod praecipitur cauendum esse a simulacris. 21. 39. Huic ergo auctoritati Noui Testamenti, qua iubemur nihil mundi huius diligere, illa maxime sententia qua dictum est: Nolite conformari huic mundo; simul enim demonstrandum est ei rei quemque conformari quam diligit; huic ergo auctoritati, si de Veteri Testamento quaeram quid comparem, plura quidem inuenio, sed unus Salomonis liber, Ecclesiastes qui dicitur, copiosissime in summum contemptum omnia ista perducit. Incipit enim sic: Vanitas uanitantium, dixit Ecclesiastes, uanitas uanitantium et omnia uanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole? Haec uerba omnia si attendantur, si perpendantur, si discutiantur, multa inueniuntur pernecessaria his qui hunc mundum fugere et refugere in Deum desiderant; sed longum est, ad alia festinat oratio. Tali tamen principio constituto exsequitur omnia, uanitantes esse eos qui rebus huiusmodi falluntur; idipsum autem quo falluntur uanitatem uocans, non quod Deus ista non creauerit, sed quia subicere se homines uolunt his rebus per peccata, quae illis per recte facta diuina lege subiecta sunt. Quid est enim aliud falsis bonis illudi atque decipi quam teipso inferiora miranda et appetenda arbitrari? Habet igitur uir temperans in huiuscemodi rebus mortalibus et fluentibus uitae regulam utroque Testamento firmatam, ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad uitae huius atque officiorum necessitatem quantum sat est usurpet utentis modestia, non amantis affectu. Haec dicta sunt de temperantia pro rerum magnitudine breuiter, pro instituto tamen opere fortasse copiosius quam oportebat. [1,22] 22. 40. De fortitudine uero non multa dicenda sunt. Amor namque ille de quo loquimur, quem tota sanctitate inflammatum esse oportet in Deum, in non appetendis istis temperans, in amittendis fortis uocatur. Sed inter omnia quae in hac uita possidentur, corpus homini grauissimum est uinculum iustissimis Dei legibus propter antiquum peccatum, quo nihil est ad praedicandum notius, nihil ad intelligendum secretius. Hoc ergo uinculum ne concutiatur atque uexetur, laboris et doloris, ne auferatur autem atque perimatur, mortis terrore animam quatit. Amat enim illud ui consuetudinis, non intelligens, si eo bene atque scienter utatur, resurrectionem reformationemque eius ope ac lege diuina sine ulla molestia iuri suo subditam fore; sed cum hoc amore totum in Deum conuerterit, his cognitis mortem non modo contemnet, uerum etiam desiderabit. 22. 41. Sed restat cum dolore magna conflictio. Nihil est tamen tam durum atque ferreum, quod non amoris igne uincatur. Quo cum se anima rapiet in Deum, super omnem carnificinam libera et admiranda uolitabit pennis pulcherrimis et integerrimis, quibus ad Dei amplexum amor castus innititur, nisi uero amatores auri, amatores laudis, amatores feminarum amatoribus suis Deus sinet esse fortiores, cum ille non amor sed congruentius cupiditas uel libido nominetur. In qua tamen apparet, quantus sit impetus animi ad ea quae diliguntur deflexo cursu per immania quaeque tendentis argumentoque nobis est, quam sint omnia perferenda, ne deseramus Deum, si tanta illi ut deserant perferunt. [1,23] 23. 42. Quid ergo hic Noui Testamenti auctoritates colligam, ubi dictum est: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem: et non solum dictum, sed etiam exemplis eorum qui dixerunt, probatum atque firmatum? De Veteri potius Testamento, in quod illi rabide saeuiunt, excitabo exemplum patientiae. Neque illum memorabo uirum, a quo in magnis cruciatibus corporis et horribili tabe membrorum, non modo sustinentur humana, sed diuina etiam disputantur. In cuius singulis uocibus satis elucet, si quis aequo animo attendat, quanti pendenda sint ista, quae cum uolunt homines per dominationem tenere, ab his ipsis potius per cupiditatem tenentur, et rerum mortalium serui fiunt, cum imperite domini esse desiderant 66. Amisit namque ille omnes diuitias et factus repente pauperrimus tam inconcussum animum tenuit et infixum Deo, ut satis demonstraret, non illas sibi fuisse magnas, sed se illis, sibi autem Deum. Quo animo si esse possent nostri temporis homines, non magnopere in Nouo Testamento ab istorum possessione prohiberemur, ut perfecti esse possemus. Multo est enim mirabilius non inhaerere istis, quamuis possideas, quam omnino ea non possidere. 23. 43. Sed quoniam de dolore atque cruciatibus corporis tolerandis nunc agitur, relinquo istum uirum, licet magnum, licet inuictum, uirum tamen. Offerunt enim mihi Scripturae illae stupendae fortitudinis feminam et ad eam iam me transire compellunt. Quae cum septem liberis tyranno atque carnifici prius uiscera omnia quam unum uerbum sacrilegum impendit, cum eius hortatione filii roborarentur, in quorum membris ipsa torquebatur, latura tamen etiam proprio munere, quod eos ferre praeceperat. Quid ad tantam patientiam quaeso addi poterit ? Quid tamen mirum si omnibus medullis conceptus Dei amor et tyranno et carnifici et dolori et corpori et sexui et affectui resistebat? An non audierat: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius? Non audierat: Melior uir patiens fortissimo? Non audierat: Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam, quoniam in igne probatur aurum et argentum? Non audierat: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis? Immo uero et haec et alia plura perceperat, quae uno Sancto Dei Spiritu ut in istis Noui Testamenti sic in illis, qui soli adhuc erant, libris diuina fortitudinis praecepta conscripta sunt. [1,24] 24. 44. Quid de iustitia quae ad Deum pertinet? Nonne cum et Dominus dicat: Non potestis duobus dominis seruire, et Apostolus redarguat eos qui creaturae potius quam Creatori seruiunt, in Veteri Testamento prius dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies? Sed quid opus est hinc plura dicere, cum sententiis talibus ibi plena sint omnia? Hanc ergo iustitia uitae regulam dabit huic amatori de quo sermo est, ut Deo quem diligit, id est summo bono, summae sapientiae, summae paci libentissime seruiat ceteraque omnia partim subiecta sibi regat, partim subicienda praesumat. Quae norma uiuendi, ut docuimus, utriusque Testamenti auctoritate roboratur. 24. 45. Nec de prudentia diutius disserendum est, ad quam dignoscentia pertinet appetendorum et uitandorum. Quae si desit, nihil eorum de quibus iam dictum est effici potest. Huius autem sunt excubiae atque diligentissima uigilantia, ne subrepente paulatim mala suasione fallamur, unde saepe Dominus: Vigilate, clamat et: Ambulate, inquit, ne uos tenebrae comprehendant. Itemque dicitur: Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Quid autem proferri manifestius de Veteri Testamento contra istam dormitationem animi potest, per quam fit ut non sentiamus quasi minutatim serpentem perniciem, quam illud quod a propheta dictum est: Qui spernit modica, paulatim decidet? De qua sententia, si opportunum esset festinantibus copiosissime disputarem atque id a nobis nunc susceptum munus flagitaret, fortasse demonstraremus quam sint alta mysteria, quae imperitissimi et sacrilegi homines deridendo, non illi quidem paulatim iam decidunt, sed magno lapsu praecipites eunt. [1,25] 25. 46. Quid amplius de moribus disputem? Si enim Deus est summum hominis bonum, quod negare non potestis, sequitur profecto, quoniam summum bonum appetere est bene uiuere, ut nihil sit aliud bene uiuere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere Deum, a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, ut nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii seruiat, quod est iustitiae, uigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusue subrepat, quod est prudentiae. Haec est hominis una perfectio, qua sola impetrat ut ueritatis sinceritate perfruatur, haec nobis Testamento utroque concinitur; haec nobis hinc atque inde suadetur. Quid adhuc Scripturis, quas ignoratis, calumniam innectitis ? Quanta imperitia lacessitis libros, quos et soli reprehendunt qui non intelligunt et soli intelligere nequeunt qui reprehendunt. Non enim eos aut ullus inimicus cognoscere sinitur aut esse nisi amicus cognitis potest. 25. 47. Diligamus igitur Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, quicumque ad uitam aeternam peruenire proposuimus. Vita enim aeterna est totum praemium, cuius promissione gaudemus, nec praemium potest praecedere merita priusque homini dari quam dignus est. Quid enim hoc iniustius et quid iustius Deo? Non ergo debemus poscere praemium antequam mereamur accipere. Hic fortasse non incongrue quaeritur, aeterna ipsa uita quid sit. Sed eius largitorem potius audiamus: Haec est, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Aeterna igitur uita est ipsa cognitio ueritatis. Quamobrem uidete quam sint peruersi atque praeposteri, qui sese arbitrantur Dei cognitionem tradere, ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. Quid ergo agendum est, quid quaeso nisi ut eum ipsum quem cognoscere uolumus, prius plena caritate diligamus? Unde illud exoritur, quod ab initio satis egimus, nihil in Ecclesia catholica salubrius fieri, quam ut rationem praecedat auctoritas. [1,26] 26. 48. Sed cetera uideamus, uidetur enim de homine ipso, id est de amatore ipso nihil actum; sed parum dilucide qui hoc arbitratur intelligit. Non enim fieri potest ut seipsum non diligat qui diligit Deum, immo uero solus se nouit diligere qui Deum diligit. Siquidem ille se satis diligit qui sedulo agit, ut summo et uero perfruatur bono; quod si nihil est aliud quam Deus, ut ea quae dicta sunt docuerunt, quis cunctari potest, quin sese amet, qui amator est Dei? Quid? Inter ipsos homines nullumne esse amoris uinculum debet? Immo uero ita debet, ut nullus certior gradus ad amorem Dei fieri posse credatur quam hominis erga hominem caritas. 26. 49. Promat nobis ergo alterum praeceptum ipse Dominus de uitae praeceptis interrogatus; non enim contentus fuit uno, qui sciret aliud Deum esse aliud hominem; atque interesse tantum, quantum inter eum qui creauit et id quod ad Creatoris similitudinem creatum est. Dicit ergo secundum praeceptum esse: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Te autem ipsum salubriter diligis, si plus quam te diligis Deum. Quod igitur agis tecum, id agendum cum proximo est; hoc est, ut etiam ipse perfecto amore Deum diligat. Non enim eum diligis tamquam teipsum, si non ad id bonum ad quod ipse tendis, adducis. Illud enim est unum bonum, quod omnibus tecum tendentibus non fit angustum. Ex hoc praecepto nascuntur officia societatis humanae, in quibus non errare difficile est. Agendum autem in primis est, ut beneuoli simus, id est, ut nulla malitia, nullo dolo malo aduersus hominem utamur. Quid enim homini homine propinquius? 26. 50. Accipe etiam quid Paulus dicat: Dilectio, inquit, proximi malum non operatur. Breuissimis utor testimoniis sed, nisi fallor, idoneis et quibus susceptae rei satis fiat; nam quis ignorat quam multa et quanti ponderis uerba in illis libris de caritate proximi usquequaque diffusa sint? Sed cum duobus modis peccetur in homine, uno si laedatur, alio si cum potest non adiuuetur eaque ipsa sint quibus mali homines esse dicantur, quorum neutrum qui diligit facit, satis, opinor, quod uolumus demonstrat ista sententia: Dilectio proximi malum non operatur. Et si ad bona peruenire non possumus, nisi mala operari destiterimus, ista sunt quasi cunabula caritatis Dei, quibus diligimus proximum, ut quoniam dilectio proximi malum non operatur, hinc ad illud ascendamus quod dictum est: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum. 26. 51. Sed nescio quomodo aut pariter ista in plenitudinem perfectionemque consurgunt aut inchoatur prius Dei amor et prius perficitur proximi. Ad incipiendum enim citius nos fortasse in se diuina caritas rapit, sed facilius minora perficimus. Quoquo modo autem sese res habeat, illud maxime tenendum est, ne se quisquam credat contempto proximo ad beatitudinem et ad Deum quem diligit esse uenturum. Atque utinam, ut facile est bene instituto et benigno diligere proximum, ita facile esset uel consulere uel nihil nocere. Non enim ad haec satis est uoluntas bona, sed opus est magna quadam ratione atque prudentia, qua nemo uti potest, nisi Deus ille fons omnium bonorum id tribuerit. De qua re, quantum arbitror, difficillima temptauimus dicere pro suscepto opere pauca quaedam, spem totam constituentes in eo cuius solius ista dona sunt. [1,27] 27. 52. Homo igitur, ut homini apparet, anima rationalis est mortali atque terreno utens corpore. Partim ergo corpori, partim uero animae hominis benefacit qui proximum diligit. Ad corpus quod pertinet, medicina nominata est, ad animam autem disciplina. Sed medicinam nunc uoco, quidquid omnino corporis uel tuetur uel instaurat salutem. Ad hanc itaque pertinent non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie medici nominantur, sed etiam cibus et potus, tegmen et tectum, defensio denique omnis atque munitio, qua nostrum corpus aduersus etiam externos ictus casusque seruatur; nam et fames et sitis et frigus et aestus et quidquid extrinsecus grauiter infligitur salutem, de qua nunc agitur, manere non sinunt. 27. 53. Quare illa omnia, quibus huiuscemodi malis incommodisue resistitur, qui officiose atque humiliter praebent, misericordes uocantur, etiamsi sapientes usque adeo sint, ut iam nullo animi dolore turbentur; nam quis ignoret ex eo appellatam esse misericordiam, quod miserum cor faciat condolescentis alieno malo? Et quis non concedat ab omni miseria liberum esse debere sapientem, cum subuenit inopi, cum esurienti cibum praestat potumque sitienti, cum uestit nudum, cum peregrinum tecto recipit, cum oppressum liberat, cum denique humanitatem suam usque ad sepulturam porrigit mortuorum? Etiamsi id faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed adductus officio bonitatis, misericors tamen uocandus est. Huic enim nihil obest nomen, cum absit miseria. 27. 54. Stulti uero cum misericordiam quasi uitium deuitant, quia officio satis moueri nequeunt, si nec perturbatione commonentur, congelascunt potius rigore inhumanitatis quam rationis tranquillitate serenantur. Itaque multo prudentius etiam Deus ipse misericors dicitur, qui quemadmodum dicatur, restat intelligere his qui sese idoneos religione studioque praestiterint, ne eum uerbis doctorum inepte utimur, indoctorum animas prius durescere uitando misericordiam quam benignitatem appetendo mitescere faciamus. Atque ut misericordia iubet ista nos ab homine pellere incommoda, sic innocentia prohibet inferre. [1,28] 28. 55. Quod autem attinet ad disciplinam, per quam ipsi animo sanitas instauratur, quae si absit, nihil ad depellendas miserias salus illa corporis ualet, difficillima omnino res est. Atque ut in corpore dicebamus aliud esse morbos et uulnera curare, quod pauci homines bene facere possunt, aliud autem famem sitimque sopire et cetera in quibus subuenire hominem homini uulgo passimque conceditur, sic in animo sunt quaedam, in quibus excellentia illa et rara magisteria non admodum desiderantur, ut cum hortamur et monemus, ut haec ipsa indigentibus exhibeantur quae corpori exhibenda esse diximus. Cum enim haec facimus, ope corpori, cum autem docemus ut fiant, disciplina animo subuenimus. Sunt uero alia, quibus multimodi uariique morbi animorum magna quadam et prorsus ineffabili ratione sanantur; quae medicina nisi diuinitus populis mitteretur, nulla spes salutis esset tam immoderata progressione peccantibus, quamquam et illa corporis, si altius rerum originem repetas, non inuenitur unde ad homines manare potuerit, nisi a Deo, cui rerum omnium status salusque tribuenda est. 28. 56. Haec tamen disciplina de qua nunc agimus, quae animi medicina est, quantum Scripturis ipsis diuinis colligi licet, in duo distribuitur, coercitionem et instructionem. Coercitio timore, instructio uero amore perficitur eius dico cui per disciplinam subuenitur, nam qui subuenit, nihil horum duorum habet nisi amare. In his duobus Deus ipse cuius bonitate atque clementia fit omnino ut aliquid simus duobus Testamentis, Veteri et Nouo, disciplinae nobis regulam dedit. Quamquam enim utrumque in utroque sit, praeualet tamen in Veteri timor, amor in Nouo; quae ibi seruitus hic libertas ab Apostolis praedicatur. De quorum Testamentorum admirabili quodam ordine diuinoque concentu longissimum est dicere et multi religiosi doctique dixerunt. Multos libros res ista flagitat, ut pro merito, quantum ab homine potest, explicari et praedicari queat. Qui ergo diligit proximum, agit quantum potest ut saluus corpore saluusque animo sit, sed cura corporis ad sanitatem animi referenda est. Agit ergo his gradibus, quod ad animum pertinet, ut primo timeat deinde diligat Deum. Hi mores sunt optimi, per quos nobis etiam ipsa prouenit, ad quam omni studio rapimur, agnitio ueritatis. 28. 57. Atque in his duobus conuenit mihi cum Manichaeis, id est, ut Deum et proximum diligamus, sed hoc Veteri Testamento negant contineri; in quo quantum errent, satis, ut opinor, apparet ex his quas superius protulimus de utroque sententiis. Verumtamen ut breue aliquid dicam, sed tale cui resistere sit mirae dementiae, nonne animaduertunt haec ipsa duo, quae laudare coguntur, quamquam opportunissime a Domino in Euangelio de Veteri Testamento esse prolata negent, ibi esse scriptum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua uel illud alterum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum? Aut si haec negare non audent, premuntur enim luce ueritatis, illud negare audeant, salubria esse ista praecepta, his mores optimos contineri negent si possunt et dicant non oportere Deum diligi, non oportere proximum diligi neque diligentibus Deum omnia procedere in bonum 88 neque dilectionem proximi malum non operari 89; quibus duobus saluberrime atque optime humana uita disponitur. Quae si dicunt, non solum illis cum christianis, sed nec cum hominibus quidem ratio est. Sin haec dicere non audent cogunturque confiteri esse diuina, quid eos libros unde ista prolata sunt impietate nefaria lacessere atque improbare non desinunt? 28. 58. An illud dicturi sunt, non esse consequens ut omnia ibi bona sint, ubi haec inuenire potuimus? Nam hoc solent dicere. Cui ego tergiuersationi quid respondeam, quemadmodum occurram, non facile uideo. Discutiamne uerba singula Veteris Testamenti ut in his summam cum Euangelio esse concordiam peruicacibus indoctisque demonstrem? Sed quando istud erit? Quando aut ego sufficiam aut ipsi patientur? Quid ergo faciam? Deseramne causam et eos in sententia quamuis improba et falsa tamen difficili ad dissoluendum delitescere sinam? Non faciam; aderit de proximo Deus ipse, cuius illa praecepta sunt nec me in tantis angustiis inopem ac desertum esse patietur. [1,29] 29. 59. Quamobrem adeste animis, Manichaei, si qui forte illa superstitione ita tenemini, ut euadere aliquando possitis. Adeste, inquam, et sine pertinacia, sine studio resistendi; namque aliter uobis perniciosissimum est iudicare. Certe enim nemini dubium est, nec auersi uos ita estis a uero, ut non intelligatis, si diligere Deum et proximum bonum est, quod negare nemo potest, quidquid in his duobus praeceptis pendet, uituperari iure non posse. Quid ergo in his pendet, ridiculum est si a me quaerendum putas; ipsum Christum audi, audi, inquam, Christum, audi Dei Sapientiam: In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et omnes prophetae. 29. 60. Quid hoc loco potes dicere impudentissima pertinacia? Non hoc Christum dixisse? In Euangelio uerba eius ista conscripta sunt. Falsum esse scriptum? Quid hoc sacrilegio magis impium reperiri potest? Quid ista uoce impudentius? Quid audacius? Quid sceleratius? Simulacrorum cultores, qui Christi etiam nomen oderunt, numquam hoc aduersus Scripturas illas ausi sunt dicere. Consequetur namque omnium litterarum summa peruersio et omnium qui memoriae mandati sunt librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem adducitur, ut ne historiae quidem uulgaris fidem possit grauitatemque obtinere. Postremo quid de Scripturis ullis proferre poteris, ubi mihi uti hac uoce non liceat, si contra meam rationem intentionemque proferatur? 29. 61. Illud uero quis ferre possit, quod nos notissimis ac iam in manibus omnium libris constitutis credere uetant et his quae ipsi proferunt imperant ut credamus? Si de scriptura dubitandum est, de qua magis quam quae diffamari non meruit, quae uere potuit sub nomine alio tota mentiri? Si istam obdis inuito, et auctoritatis exaggeratae ratione cogis in fidem, egone de illa, quam constanter latissime diuulgatam uideo et Ecclesiarum per totum orbem dispersarum contestatione munitam, dubitabo miser et, quod est miserius, te auctore dubitabo? Cum si exemplaria proferres altera, tenere non deberem nisi ea quae plurium consensione commendarentur, nunc nihil te proferente quod conferas praeter inanissimam uocem temeritatisque plenissimam, putabis usque adeo genus humanum esse peruersum et diuinae prouidentiae ope desertum, ut illis Scripturis non a te prolatas alias quibus redarguantur, sed tua tantum uerba praeponat? Proferendus namque tibi est alius codex eadem continens, sed tamen incorruptus et uerior, ubi sola desint ea quae hic immissa esse criminaris. Ut si uerbi causa Pauli epistolam, quae ad Romanos scripta est, corruptam esse contendis, aliam proferas incorruptam uel alium codicem potius, in quo eiusdem Apostoli eadem epistola sincera et incorrupta conscripta sit. Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar; hoc enim soletis dicere et uerum dicitis. Nihil prorsus aliud suspicabuntur uel mediocriter cordati homines, si hoc feceris. Vide ergo tu ipse quid de auctoritate tua iudicaueris et intellige utrum tuis uerbis contra illas Scripturas credere debeant, si codici ob hoc solum quod abs te profertur, magnae temeritatis est credere. [1,30] 30. 62. Sed quid hinc plura? Quis enim non uideat eos qui contra Scripturas christianas haec audent dicere, ut illud non sint quod homines suspicantur, certe tamen non esse christianos? Nam christianis haec data est forma uiuendi, ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, deinde proximum nostrum tamquam nosmetipsos 92. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet, et omnes prophetae 93. Merito, Ecclesia catholica, mater christianorum uerissima, non solum ipsum Deum cuius adeptio uita beatissima est, purissime atque castissime colendum praedicas, nullam nobis adorandam creaturam inducens, cui seruire iubeamur et ab illa incorrupta et inuiolabili aeternitate, cui soli homo subiciendus est, cui soli rationalis anima cohaerendo non misera est, excludens omne quod factum est, quod obnoxium commutationi, quod subditum tempori neque confundens quod aeternitas, quod ueritas, quod denique pax ipsa distinguit nec rursum separans quod maiestas una coniungit, sed etiam proximi dilectionem atque caritatem ita complecteris, ut uariorum morborum, quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud te medicina praepolleat. 30. 63. Tu pueriliter pueros, fortiter iuuenes, quiete senes, prout cuiusque non corporis tantum sed animi aetas est, exerces et doces. Tu feminas uiris suis non ad explendam libidinem sed ad propagandam prolem et ad rei familiaris societatem casta et fideli oboedientia subicis. Tu uiros coniugibus non ad illudendum imbecilliorem sexum sinceri amoris legibus praeficis 94. Tu parentibus filios libera quadam seruitute subiungis, parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratres religionis uinculo firmiore atque artiore quam sanguinis nectis. Tu omnem generis propinquitatem et affinitatis necessitudinem, seruatis naturae uoluntatisque nexibus, mutua caritate constringis. Tu dominis seruos non tam conditionis necessitate quam officii delectatione doces adhaerere. Tu dominos seruis summi Dei communis Domini consideratione placabiles et ad consulendum quam coercendum propensiores facis. Tu ciues ciuibus, gentes gentibus et prorsus hominibus homines primorum parentum recordatione, non societate tantum sed quadam etiam fraternitate coniungis. Doces reges prospicere populis; mones populos se subdere regibus. Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus reuerentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus obiurgatio, quibus supplicium, sedulo doces ostendens quemadmodum et non omnibus omnia et omnibus caritas et nulli debeatur iniuria. 30. 64. Iam uero cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus tuis nutriuerit et roborauerit animum, sequendo Deo factus idoneus, ubi eius maiestas ex tanta parte quanta homini, dum terrae huius inhabitator est, sufficit, aperire se coeperit, tantus caritatis ardor innascitur et tantum diuini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus uitiis et homine purgato atque sanctificato satis appareat quam diuine dictum sit: Ego sum ignis consumens, et: Ignem ueni mittere in mundum. Quae duae uoces unius Dei in duobus Testamentis signatae sanctificationem animae concordi attestatione declarant, ut fiat aliquando illud quod item in Nouam Scripturam de Veteri assumptum est: Absorta est mors in uictoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? Ubi est, mors, contentio tua? Quod unum isti haeretici intelligere si ualerent, nusquam profecto Deum nisi apud te atque in tuo gremio minime superbi et bene pacati uenerarentur. Merito apud te diuina praecepta late diffuseque seruantur. Merito apud te bene intelligitur, quam sit grauius cognita quam incognita lege peccare. Aculeus enim mortis peccatum, uirtus autem peccati lex97, quam grauius feriat et interimat contempti praecepti conscientia. Merito apud te uisum est, quam sit sub lege operatio uana, cum libido animum uastat et cohibetur poenae metu, non amore uirtutis obruitur. Merito tibi tam multi hospitales, multi misericordes, multi officiosi, multi docti, multi casti, multi sancti, multi usque adeo Dei amore flagrantes, ut eos in summa continentia atque mundi huius incredibili contemptu etiam solitudo delectet. [1,31] 31. 65. Quid est quaeso quod uident qui non possunt hominem non diligere et tamen possunt hominem non uidere? Profecto quidquid illud est, praestantius est rebus humanis, cuius contemplatione potest homo sine homine uiuere. Iam enim accipite, Manichaei, perfectorum christianorum, quibus summa castitas non laudanda tantum sed etiam capessenda uisa est, mores et continentiam singularem, ne uos impudenter iactare apud animos imperitorum quasi difficillima rerum abstinentia, si quid in uobis pudoris est, audeatis. Nec ea dicam quae uos ignoratis, sed quae nobis occultatis. Quis enim nescit summae continentiae hominum christianorum multitudinem per totum orbem in dies magis magisque diffundi et in oriente maxime atque Aegypto, quod uos nullo modo potest latere? 31. 66. Nihil de his dicam quos paulo ante commemoraui, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo, qui eis per digesta interualla temporum affertur, et aqua contenti, desertissimas terras incolunt perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt et eius pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi sanctorum intellectu percipi non potest. Nihil, inquam, de his loquar, uidentur enim nonnullis res humanas plus quam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit et uita ad exemplum, quorum corpora uidere non sinimur. Sed hinc disputare longum et superuacaneum puto; nam hoc tam excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum et honorandum uidetur, oratione nostra uideri qui potest? Tantum isti admonendi sunt, qui sese inaniter iactant, in tantum processisse temperantiam et continentiam sanctissimorum catholicae fidei christianorum, ut restringenda nonnullis et quasi ad humanos fines reuocanda uideatur; usque adeo supra homines illorum animos euasisse ab his etiam quibus id displicet iudicatur. 31. 67. Sed si hoc excedit nostram tolerantiam, quis non illos miretur et praedicet, qui contemptis atque desertis mundi huius illecebris, in communem uitam sanctissimam et castissimam congregati, simul aetatem agunt, uiuentes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus, nulla superbia tumidi, nulla peruicacia turbulenti, nulla inuidentia liuidi, sed modesti, uerecundi, placati concordissimam uitam et intentissimam in Deum, gratissimum munus ipsi offerunt, a quo ista posse meruerunt? Nemo quidquam possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. Operantur manibus ea quibus et corpus pasci possit et a Deo mens impediri non possit. Opus autem suum tradunt eis quos decanos uocant, eo quod sint denis praepositi, ut neminem illorum cura sui corporis tangat neque in cibo neque in uestimento neque si quid aliud opus est uel quotidianae necessitati uel mutatae, ut assolet, ualetudini. Illi autem decani cum magna sollicitudine omnia disponentes et praesto facientes quidquid illa uita propter imbecillitatem corporis postulat, rationem tamen etiam ipsi reddunt uni, quem patrem uocant. Hi uero patres non solum sanctissimi moribus sed etiam diuina doctrina excellentissimi, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt iis quos filios appellant, magna sua in iubendo auctoritate, magna illorum in obtemperando uoluntate. Conueniunt autem diei tempore extremo de suis quisque habitaculis, dum adhuc ieiuni sunt, ad audiendum illum patrem et conueniunt ad singulos patres terna ut minimum hominum millia, nam etiam multo numerosiores sub uno agunt. Audiunt autem incredibili studio, summo silentio, affectiones animorum suorum, prout eos pepulerit disserentis oratio, uel gemitu uel fletu uel modesto et omni clamore uacuo gaudio significantes. Corpus deinde reficitur, quantum saluti et salubritati satis est, coercente unoquoque concupiscentiam, ne profundat uel in ea ipsa quae praesto sunt parce et uilissima. Ita non solum a carnibus et a uino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed ab his etiam quae tanto concitatius uentris et gutturis prouocant appetitum, quanto quasi mundiora nonnullis uidentur; quo nomine solet turpe desiderium exquisitorum ciborum, quod a carnibus alienum est, ridicule turpiterque defendi. Sane quidquid necessario uictui redundat - nam redundat plurimum ex operibus manuum, et epularum restrictione -, tanta cura egentibus distribuitur, quanta non ab ipsis qui distribuunt comparatum est. Nullo modo namque satagunt, ut haec sibi abundent, sed omni modo agunt ut non apud se re maneat quod abundauerit usque adeo, ut oneratas etiam naues in ea loca mittant, quae inopes incolunt. Non opus est plura de re notissima dicere. 31. 68. Haec etiam uita feminarum Deo sollicite casteque seruientium, quae habitaculis segregatae ac remotae a uiris quam longissime decet; pia tantum illis caritate iunguntur et imitatione uirtutis; ad quas iuuenum nullus accessus est neque ipsorum quamuis grauissimorum et probatissimorum senum nisi usque ad uestibulum necessaria praebendi quibus indigent gratia. Lanificio namque corpus exercent atque sustentant uestesque ipsas fratribus tradunt, ab his inuicem quod uictui opus est praesumentes. Hos mores, hanc uitam, hunc ordinem, hoc institutum si laudare uelim, neque digne ualeo, et uereor ne iudicare uidear per seipsum tantummodo expositum placere non posse, si super narratoris simplicitatem cothurnum etiam laudatoris addendum putauero. Haec, Manichaei, reprehendite, si potestis. Nolite caecis hominibus et discernere inualidis ostentare nostra zizania. [1,32] 32. 69. Neque tamen ita sese anguste habent Ecclesiae catholicae mores optimi, ut eorum tantum uita, quos commemoraui, arbitrer esse laudandos. Quam enim multos episcopos optimos uiros sanctissimosque cognoui, quam multos presbyteros, quam multos diaconos et cuiuscemodi ministros diuinorum sacramentorum, quorum uirtus eo mihi mirabilior et maiore praedicatione dignior uidetur, quo difficilius est eam in multiplici hominum genere et in ista uita turbulentiore seruare. Non enim sanatis magis quam sanandis hominibus praesunt. Perpetienda sunt uitia multitudinis ut curentur, et prius toleranda quam sedanda est pestilentia. Difficillimum est hic tenere optimum uitae modum et animum pacatum atque tranquillum. Quippe, ut breui explicem, hi agunt ubi uiuere discitur, illi ubi uiuitur. [1,33] 33. 70. Nec ideo tamen laudabile christianorum genus contempserim eorum scilicet qui in ciuitatibus degunt a uulgari uita remotissimi. Vidi ego sanctorum diuersorium Mediolani non paucorum hominum, quibus unus presbyter praeerat uir optimus et doctissimus. Romae etiam plura cognoui, in quibus singuli grauitate atque prudentia et diuina scientia praepollentes ceteris secum habitantibus praesunt christiana caritate, sanctitate, libertate uiuentibus; ne ipsi quidem cuiquam onerosi sunt, sed orientis more et Pauli apostoli auctoritate manibus suis se transigunt. Ieiunia etiam prorsus incredibilia multos exercere didici, non quotidie semel sub noctem reficiendo corpus, quod est usquequaque usitatissimum, sed continuum triduum uel amplius saepissime sine cibo ac potu ducere. Neque hoc in uiris tantum sed etiam in feminis; quibus item multis uiduis et uirginibus simul habitantibus et lana ac tela uictum quaeritantibus praesunt singulae grauissimae ac probatissimae, non tantum in instituendis componendisque moribus sed etiam instruendis mentibus peritae ac paratae. 33. 71. Atque inter haec nemo urgetur in aspera quae ferre non potest, nulli quod recusat imponitur nec ideo condemnatur a ceteris, quod in eis imitandis se fatetur inualidum; meminerunt enim quantopere Scripturis omnibus commendata sit caritas; meminerunt: Omnia munda mundis et: Non quod intrat in os uestrum uos coinquinat, sed quod exit. Itaque non reiciendis generibus ciborum quasi pollutis sed concupiscentiae perdomandae et dilectioni fratrum retinendae inuigilat omnis industria. Meminerunt: Esca uentri et uenter escis; Deus autem et hunc et has destruet; et alibi: Neque si manducauerimus, abundabimus neque si non manducauerimus, egebimus; et illud prae ceteris: Bonum est, fratres, non manducare carnes neque bibere uinum neque in quo frater tuus offenditur. Hic enim ostendit quam sint ad finem caritatis haec omnia dirigenda. Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, olus, inquit, manducet. Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet; Deus enim illum assumit. Tu quis es, qui iudices alienum seruum? Suo Domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Deus statuere eum. Et paulo post: Qui manducat, Domino manducat et gratias agit Deo; et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Et item inconsequentibus: Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius iudicemus inuicem; sed hoc iudicate magis, ne ponatis offensionem fratri uel scandalum. Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Potuitne magis ostendere, non in ipsis rebus quibus uescimur, sed in animo esse uim quamdam, quae ad eum ualeat maculandum; et propterea his etiam qui ad haec contemnenda sunt idonei certoque sciunt non se pollui, si quid ciborum sine turpi cupiditate altitudine mentis assumpserint, caritatem tamen esse intuendam? Vide quid sequatur: Nam si propter escam frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. 33. 72. Lege cetera, nam longum est omnia interponere, et inuenies praeceptum his qui possunt ista contemnere, id est firmioribus et securioribus, ideo tamen esse temperandum, ne offendantur illi quibus adhuc pro sua imbecillitate huiuscemodi opus est temperantia. Haec illi de quibus agebam norunt et tenent, christiani sunt enim, non haeretici; intelligunt Scripturas secundum apostolicam disciplinam, non secundum superbum et commentitium nomen apostoli. Non manducantem nemo spernit, manducantem nemo iudicat; qui infirmus est, olus manducat. Multi tamen firmi propter infirmos idem faciunt; multis non est causa ista faciendi, sed quod uiliore uictu uiuere placet minimeque sumptuoso corporis sustentaculo aetatem tranquillissimam ducere. Omnia enim mihi licita sunt, sed ego non redigar sub potestatem ullius 107. Ita multi neque uescuntur carnibus neque tamen eas immundas superstitiose putant. Itaque iidem ipsi qui salui temperant, si ratio ualetudinis cogat, aegroti sine ulla formidine accipiunt. Multi uinum non bibunt nec tamen eo se coinquinari arbitrantur, nam et quibusdam languidioribus et prorsus omnibus qui sine illo nequeunt salutem corporis obtinere, humanissime ac modestissime praeberi faciunt. Et stulte nonnullos recusantes fraterne admonent, ne uana superstitione debiliores citius quam sanctiores fiant. Legunt eis Apostolum discipulo praecipientem, ut aliquantum uini sumat propter uarias infirmitates suas. Ita pietatem sedulo exercent, corporis uero exercitationem, ut ait idem Apostolus, ad exiguum tempus pertinere nouerunt. 33. 73. Continent se igitur hi qui possunt, qui tamen sunt innumerabiles, et a carnibus et a uino duas ob causas, uel propter fratrum imbecillitatem uel propter libertatem suam. Caritas praecipue custoditur; caritati uictus, caritati sermo, caritati habitus, caritati uultus aptatur; coitur in unam conspiraturque caritatem, hanc uiolare tamquam Deum nefas ducitur; huic si quid resistit, expugnatur atque eicitur; hanc si quid offendit, unum diem durare non sinitur. Sciunt hanc commendatam esse a Christo et Apostolis, ut si haec una desit, inania, si haec adsit, plena sint omnia. [1,34] 34. 74. Istis, Manichaei, si potestis, obsistite; istos intuemini, istos sine mendacio, si audetis, et eum contumelia nominate; istorum ieiuniis uestra ieiunia, castitati castitatem, uestitum uestitui, epulas epulis, modestiam modestiae, caritatem denique caritati et, quod res maxime postulat, praeceptis praecepta conferte. Iam uidebitis quid inter ostentationem et sinceritatem, inter uiam rectam et errorem, inter fidem atque fallaciam, inter robur et tumorem, inter beatitatem et miseriam, inter unitatem et conscissionem, postremo quid inter superstitionis sirenas et portum religionis intersit. 34. 75. Nolite mihi colligere professores nominis christiani neque professionis suae uim aut scientes aut exhibentes. Nolite consectari turbas imperitorum, qui uel in ipsa uera religione superstitiosi sunt uel ita libidinibus dediti, ut obliti sint quid promiserint Deo. Noui multos esse sepulcrorum et picturarum adoratores. Noui multos esse qui cum luxuriosissime super mortuos bibant et epulas cadaueribus exhibentes super sepultos seipsos sepeliant et uoracitates ebrietatesque suas deputent religioni. Noui multos esse qui renuntiauerunt uerbis huic saeculo et se omnibus huius saeculi molibus opprimi uelint oppressosque laetentur. Nec mirum est in tanta copia populorum, quod non uobis desunt, quorum uita uituperata decipiatis incautos et a catholica salute auertatis, cum in uestra paucitate magnas patiamini angustias, dum a uobis exigitur uel unus ex his quos electos uocatis, qui praecepta illa ipsa custodiat, quae irrationabili superstitione defenditis. Sed et illa quam uana sint, quam noxia, quam sacrilega et quemadmodum a magna parte uestrum atque adeo paene ab omnibus uobis non obseruentur, alio uolumine ostendere institui. 34. 76. Nunc uos illud admoneo, ut aliquando Ecclesiae catholicae maledicere desinatis uituperando mores hominum quos et ipsa condemnat et quos quotidie tamquam malos filios corrigere studet. Sed quicumque illorum bona uoluntate Deique auxilio corriguntur, quod amiserant peccando, poenitendo recuperant. Qui autem uoluntate mala in pristinis uitiis perseuerant aut etiam addunt grauiora prioribus, in agro quidem Domini sinuntur esse et cum bonis seminibus crescere, sed ueniet tempus quo zizania separentur. Aut si iam propter ipsum christianum nomen magis in palea quam in spinis esse arbitrandi sunt, ueniet etiam qui aream purget, et a frumentis paleam separet et singulis partibus pro suo cuiusque merito quod oportet summa aequitate distribuat. [1,35] 35. 77. Vos interea quid saeuitis, quid excaecamini studio partium? Quid tanti erroris longa defensione implicamini? Fruges in agro, frumenta in area quaerite, apparebunt facile seseque offerent ipsa quaerentibus. Quid nimis in purgamenta oculum intenditis? Quid ab opimi horti ubertate imperitos homines sepium asperitate terretis? Est certus aditus, quamuis paucioribus notus, qua possit intrari, quem uos aut esse non creditis aut inuenire non uultis. Sunt in Ecclesia catholica innumerabiles fideles qui hoc mundo non utuntur, sunt qui utuntur tamquam non utentes, ut ab Apostolo dicitur; et quod illis temporibus iam probatum est, quibus ad idolorum cultum christiani cogebantur. Quot enim tunc pecuniosi homines, quot patresfamilias rusticani, quot negotiatores, quot militares, quot primates urbium suarum, quot denique senatores, utriusque sexus, haec omnia uana et temporalia relinquentes, quibus utique quamuis uterentur, non detinebantur, mortem pro salubri fide ac religione subierunt demonstraruntque infidelibus a se potius illa omnia quam se ab eis esse possessos. 35. 78. Quid calumniamini, quod fideles iam baptismate renouati procreare filios et agros ac domos pecuniamque ullam possidere non debeant? Permittit hoc Paulus. Nam quod negari non potest, fidelibus scripsit post multorum quippe uitiosorum enumerationem, qui regnum Dei non possidebunt: Et haec, inquit, quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri. Ablutos procul dubio et sanctificatos nemo nisi fideles et eos qui huic mundo renuntiauerint, intelligere audebit. Sed quoniam ostendit quibus scripserit, uideamus utrum his illa permittat. Ita enim sequitur: Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt, omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestatem. Esca uentri et uenter escis; Deus autem et has et hanc destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori. Deus uero suscitauit Dominum et nos quoque suscitabit per uirtutem suam. An nescitis quoniam corpora uestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi efficiam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra uestra templum est Spiritus Sancti, qui in uobis est, quem habetis a Deo, et non estis uestri? Empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore uestro. De quibus autem scripsistis mihi: bonum est homini mulierem non tangere, propter incontinentiam autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. Uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. Similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi: et iterum reuertimini in idipsum, ne uos temptet satanas propter incontinentiam uestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic, alius uero sic. 35. 79. Satisne uobis uidetur Apostolus, et fortibus demonstrasse quid summum sit et imbecillioribus permisisse quod proximum est? Nam non attingere mulierem, summum ostendit esse, cum ait: Vellem omnes homines esse sicut meipsum. Huic autem summo coniugalis castitas proxima est, ne homo fornicatione uastetur. Numquid propterea istos dixit adhuc fideles non esse, quia utuntur coniugibus? Quandoquidem hac castitate coniugii et ex se inuicem ipsos qui coniuncti sunt, si alter eorum fuerit infidelis et eam quae inde nascitur prolem sanctificari dicit : Sanctificatus est enim, inquit, uir infidelis in muliere fideli, et sanctificata est mulier infidelis per uirum fidelem; alioquin filii uestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. Quid obstrepitis pertinacia tantae ueritati? Quid lucem Scripturarum uanis umbris obnubilare conamini? 35. 80. Nolite iam dicere, catechumenis licere uti coniugibus, fidelibus autem non licere; catechumenis licere habere pecuniam, fidelibus autem non licere. Nam et multi sunt qui utuntur tamquam non utentes. Et illo sacrosancto lauacro inchoatur innouatio noui hominis, ut proficiendo perficiatur in aliis citius, in aliis tardius; a multis tamen proceditur in nouam uitam, si quisquam non inimice sed diligenter intendat. Ipse quippe sic ait Apostolus: Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. Apostolus de die in diem interiorem hominem renouari dicit ut perficiatur, et uos a perfectione uultis incipiat. Quod utinam uelitis, sed quaeritis potius, non unde erigatis inualidos, sed unde fallatis incautos. Hoc enim non debuistis tanta dicere audacia nec si uos in eis ipsis nugatoriis mandatis uestris perfectos esse constaret. Cum uero nouerit uestra conscientia eos quos in sectam uestram introducitis, cum uobis familiarius iungi coeperint, multa inuenturos quae in uobis esse, cum alios accusaretis, nemo suspicabatur; quae tanta impudentia est, perfectionem in catholicis imbecillioribus quaerere, ut inde imperitos auertas, et eam nullo modo apud te his quos auerteris exhibere? Sed ne quid in uos temere iam uideamur effundere iste sit huius uoluminis modus, ut ad demonstranda praecepta uitae uestrae moresque memorabiles aliquando ueniamus.