[0] DE PATIENTIA. [1] 1. 1. Virtus animi quae Patientia dicitur, tam magnum Dei donum est, ut etiam ipsius qui nobis eam largitur, qua malos ut corrigantur exspectat, patientia praedicetur. Ita quamuis Deus nihil pati possit, patientia uero a patiendo nomen acceperit, patientem tamen Deum non modo fideliter credimus, uerum etiam salubriter confitemur. Sed Dei patientia qualis et quanta sit, quem nihil patientem, nec tamen impatientem, imo etiam patientissimum dicimus, uerbis explicare quis possit? Ineffabilis est ergo illa patientia, non tamen nulla, sicut zelus eius, sicut ira eius, et si quid huiusmodi est. Nam si tamquam nostra ista cogitemus, in illo nulla sunt. Nihil enim horum nos sine molestia sentimus: absit autem ut impassibilem Dei naturam perpeti ullam molestiam suspicemur. Sicut autem zelat sine aliquo liuore, irascitur sine aliqua perturbatione, miseretur sine aliquo dolore, poenitet eum sine alicuius suae prauitatis correctione: ita est patiens sine ulla passione. Nunc itaque humana patientia, quam capere possumus, et habere debemus, cuiusmodi sit, quantum Dominus tribuit, et quantum patitur breuitas praesentis sermonis expediam. [2] 2. 2. Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et uocabulo digna uirtutis, ea perhibetur qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quae ad meliora perueniamus. Quapropter impatientes dum mala pati nolunt, non efficiunt ut a malis eruantur, sed ut mala grauiora patiantur. Patientes autem qui mala malunt non committendo ferre, quam non ferendo committere, et leuiora faciunt quae per patientiam patiuntur, et peiora euadunt quibus per impatientiam mergerentur. Bona uero aeterna et magna non perdunt, dum malis temporalibus breuibusque non cedunt: quoniam non sunt condignae passiones huius temporis, sicut Apostolus dicit, ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. Et iterum ait: Quod est temporale leue tribulationis nostrae, in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis. [3] 3. 3. Intueamur itaque, carissimi, quanta in laboribus et doloribus homines dura sustineant, pro rebus quas uitiose diligunt, et quanto se his feliciores fieri putant, tanto infelicius concupiscunt. Quanta pro falsis diuitiis, quanta pro uanis honoribus, quanta pro ludicris affectionibus periculosissima et molestissima patientissime tolerantur! Pecuniae, gloriae, lasciuiae cupidos uidemus, ut ad desiderata perueniant, adeptisque non careant, soles, imbres, glacies, fluctus, et procellosissimas tempestates, aspera et incerta bellorum, immanium plagarum ictus, et uulnera horrenda, non ineuitabili necessitate, sed culpabili uoluntate perferre. Verum haec licitae quodam modo uidentur insaniae. [4] 4. 4. Namque auaritia, ambitio, luxuria, et uariorum oblectamenta ludorum, nisi propter illa facinus aliquod admittatur, siue flagitium quod legibus prohibetur humanis, putantur ad innocentiam pertinere: imo etiam qui sine fraude cuiusquam, aut pro habenda uel augenda pecunia, aut pro adipiscendis uel retinendis honoribus, aut in agone certando seu uenando, seu theatricum aliquid plausibiliter exhibendo magnos labores doloresque pertulerit, parum est quod populari uanitate nullis reprehensionibus cohibetur, sed insuper extollitur laudibus: Quoniam laudatur, sicut scriptum est, peccator in desideriis animae suae. Vis enim desideriorum facit tolerantiam laborum et dolorum: et nemo nisi pro eo quod delectat, sponte suscipit ferre quod cruciat. Sed istae, ut dixi, cupiditates, propter quas explendas qui eis flagrant, multa dura et acerba patientissime sustinent, licitae existimantur legibusque concessae. [5] 5. 4. Quid quod etiam pro apertis sceleribus, non ut ea puniant, sed ut perpetrent, multa homines grauissima perferunt? Nonne de quodam nobilissimo patriae parricida saecularium litterarum loquuntur auctores, quod famem, sitim, frigus ferre poterat, eiusque erat corpus patiens inediae, algoris, uigiliae, supra quam cuiquam credibile est? Quid de latronibus dicam, quorum omnes cum insidiantur uiatoribus, noctes perpetiuntur insomnes, atque ut transeuntes excipiant innocentes, sub qualibet coeli asperitate nocentem animum corpusque defigunt? Quidam uero eorum inuicem torquere perhibentur, ita ut exercitatio contra poenas nihil distet a poenis. Non enim tantum fortassis excruciantur a iudice ut a dolentibus ueritas inquiratur, quantum a suis sociis ut a patientibus non prodatur. Et tamen in his omnibus miranda est potius quam laudanda patientia: imo nec miranda nec laudanda, quae nulla est; sed miranda duritia, neganda patientia: nihil autem illic iure laudandum, nihil utiliter imitandum; tantoque rectius maiore supplicio dignum iudicaueris animum, quanto magis uitiis subdit instrumenta uirtutum. Patientia comes est sapientiae, non famula concupiscentiae: patientia amica est bonae conscientiae, non inimica innocentiae. [6] 6. 5. Cum ergo uideris quemquam patienter aliquid pati, noli continuo laudare patientiam, quam non ostendit nisi causa patiendi. Quando illa bona est, tunc ista uera est: quando illa non polluitur cupiditate, tunc a falsitate ista distinguitur. Cum uero illa tenetur in crimine, tunc huius multum erratur in nomine. Non enim sicut omnes qui sciunt sunt participes scientiae, ita omnes qui patiuntur sunt participes patientiae: sed qui passione recte utuntur, hi patientiae ueritate laudantur, hi patientiae munere coronantur. [7] 7. 6. Verumtamen cum pro libidinibus, uel etiam sceleribus, cum denique pro ista temporali uita ac salute multa homines horrenda mirabiliter sufferunt; satis nos admonent quanta sufferenda sint pro uita bona, ut etiam postea possit esse aeterna, et sine ullo temporis termino, sine utilitatis ullius detrimento uera felicitate secura. Dominus ait: In uestra patientia possidebitis animas uestras; non ait, uillas uestras, laudes uestras, luxurias uestras; sed, animas uestras. Si ergo tanta suffert anima ut possideat unde pereat, quanta debet sufferre ne pereat? Deinde, ut illud dicam quod culpabile non est, si tanta suffert pro salute carnis suae inter manus secantium siue urentium medicorum, quanta debet sufferre pro salute sua inter furores quorumlibet inimicorum? Cum medici, ne corpus moriatur, per poenas corpori consulant; inimici autem poenas et mortem corpori comminando, ut anima et corpus in gehenna occidatur impellant. 7. 7. Quamquam et ipsi corpori tunc prouidentius consulatur, si temporalis salus eius pro iustitia contemnatur, et poena uel mors eius patientissime pro iustitia sufferatur. De corporis quippe redemptione quae in fine futura est, loquitur Apostolus, ubi ait: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes redemptionem corporis nostri. Deinde subiunxit: Spe enim salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes: quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. [8] 8. 7. Cum ergo torquent aliqua mala, sed non extorquent opera mala, non solum anima per patientiam possidetur; uerum etiam cum per patientiam corpus ipsum ad tempus affligitur uel amittitur, in aeternam stabilitatem salutemque resumitur, et ei per dolorem et mortem inuiolabilis sanitas et felix immortalitas comparatur. Unde Dominus Iesus ad patientiam exhortans martyres suos, etiam ipsius corporis integritatem futuram sine cuiusquam, non dicam membri, sed capilli amissione, promisit. Amen dico uobis, inquit, capillus capitis uestri non peribit. Ut quoniam nemo unquam, sicut Apostolus dicit, carnem suam odio habuit, magis homo fidelis per patientiam quam per impatientiam pro statu suae carnis inuigilet, et futurae incorruptionis inaestimabili lucro quantalibet eius praesentia damna compenset. 8. 8. Quamuis autem patientia uirtus sit animi, partim tamen ea utitur animus in se ipso, partim uero in corpore suo. In se ipso utitur patientia, quando illaeso et intacto corpore aliquid quod non expediat uel non deceat, facere aut dicere quibuslibet aduersitatibus aut foeditatibus rerum seu uerborum stimulis incitatur, et patienter mala omnia tolerat, ne ipse mali aliquid opere uel ore committat. [9] 9. 8. Per hanc patientiam sustinemus, etiam dum corpore sani sumus, quod inter huius saeculi scandala beatitudo nostra differtur; unde dictum est quod paulo ante commemoraui: Si quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. Hac patientia sanctus Dauid conuiciantis opprobria tolerauit, et cum facile posset ulcisci, non solum non fecit, uerum etiam alium pro se dolentem commotumque compescuit; et potestatem regiam magis adhibuit prohibendo, quam exercendo uindictam. Neque tunc eius corpus aliquo morbo affligebatur aut uulnere, sed humilitatis tempus agnoscebatur, ac ferebatur uoluntas Dei, propter quam patientissimo animo amaritudo contumeliae bibebatur. Hanc patientiam Dominus docuit, quando commotis zizaniorum permixtione seruis, et uolentibus ea colligere, dixit respondisse patremfamilias: Sinite utraque crescere usque ad messem. Oportet enim patienter ferri, quod festinanter non oportet auferri. Huius et ipse patientiae praebuit et demonstrauit exemplum, quando ante passionem corporis sui, diabolum Iudam priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem; et ante experimentum uinculorum et crucis et mortis, labiis eius dolosis non negauit osculum pacis. Haec omnia, et si qua alia sunt quae commemorare longum est, ad eum patientiae modum pertinent, quo animus non sua peccata, sed quaecumque extrinsecus mala patienter sustinet in se ipso, suo prorsus corpore illaeso. [10] 10. 8. Alius est autem patientiae modus, quo idem ipse animus quaecumque molesta et grauia in sui corporis passionibus perfert; non sicut stulti uel maligni homines, propter adipiscenda uana uel scelera perpetranda; sed sicut a Domino definitum est, propter iustitiam. Utroque modo sancti martyres certauerunt. Nam et impiorum opprobriis saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam ueluti plagas suas integer sustinet; et in corporibus uincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi sunt, trucidati sunt: et pietate immobili subdiderunt Deo mentem, cum paterentur in carne quidquid exquirenti crudelitati uenit in mentem. 10. 9. Maius sane patientiae certamen est, quando non uisibilis inimicus persequendo atque saeuiendo urget in nefas, qui palam et aperte a non consentiente uincatur; sed ipse diabolus, qui etiam per filios infidelitatis, tamquam per sua uasa, filios lucis insequitur, per se ipsum occulte occultus oppugnat, saeuiendo instans ut contra Deum fiat aliquid uel dicatur. [11] 11. 9. Talem illum Iob sanctus expertus est, utraque tentatione uexatus, sed in utraque stabilis patientiae robore et armis pietatis inuictus. Nam prius illaeso corpore cuncta quae habebat amisit, ut animus ante suae carnis cruciatum, subtractis rebus quas magni pendere homines solent, frangeretur, et aduersus Deum loqueretur aliquid, his amissis propter quae illud colere putabatur. Percussus est etiam omnium subita orbitate filiorum, ut quos singillatim susceperat, simul perderet, tamquam eorum numerositas, non unde felicitas ornaretur exstiterit, sed unde calamitas augeretur. Ubi autem ista perpessus in Deo suo mansit immobilis, eius affixus est uoluntati, quem non posset amittere nisi propria uoluntate; et pro iis quae perdidit eum qui abstulit tenuit, in quo inueniret quod nunquam periret. Neque enim ille abstulerat qui nocendi habuit uoluntatem, sed ille qui dederat potestatem. [12] 12. 9. Aggressus est inimicus et corpus, nec ea quae homini extrinsecus inerant, sed ipsum iam hominem in qua potuit parte percussit. A capite usque ad pedes ardebant dolores, scatebant uermes, sanies defluebat: manebat in putri corpore animus integer, horrendosque cruciatus carnis contabescentis inuiolata pietate et incorrupta patientia perferebat. Aderat uxor, nec ferebat opem aliquam uiro, sed in Deum blasphemiam suggerebat. Non enim eam diabolus, cum etiam filios abstulisset, tamquam nocendi imperitus reliquerat; qui quantum esset necessaria tentatori, iam in Eua didicerat. Sed modo alterum Adam, quem per mulierem caperet, non inuenerat. Cautior fuit iste in doloribus, quam ille in nemoribus: ille uictus est in deliciis, iste uicit in poenis; consensit ille oblectamentis, non cessit iste tormentis. Aderant et amici, non ut in malis consolarentur, sed ut mala suspicarentur. Neque enim eum qui tanta patiebatur, innocentem esse credebant, nec tacebat eorum lingua quod illius conscientia non habebat; ut inter immanes cruciatus corporis, etiam falsis animus caederetur opprobriis. At ille sustinens in carne dolores suos, in corde errores alienos, coniugis corripiebat insipientiam, amicos docebat sapientiam, seruabat ubique patientiam. [13] 13. 10. Hunc intueantur, qui sibi ingerunt mortem, quando quaeruntur ad uitam; et sibi auferendo praesentem, abnegant et futuram. Qui si ad Christum negandum, uel aliquid contra iustitiam faciendum, sicut ueri martyres, cogerentur, omnia potius patienter ferre, quam sibi impatienter mortem inferre debuerunt. Quod si fugiendorum malorum causa recte fieri posset, Iob sanctus se ipse perimeret, ut tanta mala in rebus suis, in filiis suis, in membris suis, diabolicae crudelitatis effugeret. Non autem fecit. Absit enim ut in se committeret ipse uir sapiens, quod nec mulier suggessit insipiens. Quia et si suggessisset, merito et hic illud audisset, quod audiuit suggerendo blasphemiam: Locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustineamus? Et ipsam quippe patientiam perdidisset, siue blasphemando, sicut illa uoluerat, siue se interficiendo, quod nec illa ausa fuerat dicere, moreretur; atque esset inter illos de quibus dictum est: Vae iis qui perdiderunt patientiam! et augeret potius quam euaderet poenas, qui post sui corporis mortem, siue ad blasphemorum, siue ad homicidarum, uel etiam plus quam parricidarum supplicia raperetur. Si enim parricida eo sceleratior est quam quilibet homicida, quia non tantum hominem, uerum etiam propinquum necat; inque ipsis parricidis, quanto propinquiorem quisque peremerit, tanto iudicatur immanior: sine dubio peior est qui se occidit; quia nemo est homini se ipso propinquior. Quid ergo miseri faciunt, qui cum et hic sibimet ingestas, et postea non solum impietatis aduersus Deum, sed etiam ipsius quam in se exercuerunt crudelitatis luant debitas poenas, insuper quaerunt et martyrum glorias? cum etiamsi pro uero Christi testimonio persecutionem paterentur, et se interficerent, ne aliquid a persecutoribus paterentur, recte illis diceretur: Vae iis qui perdiderunt patientiam! Quomodo enim iustum praemium patientiae redditur, si et impatiens passio coronatur? Aut quomodo innocens iudicabitur, cui dictum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum, si homicidium committit in se ipso, quod committere prohibetur in proximo? [14] 14. 11. Audiant ergo sancti de Scripturis sanctis praecepta patientiae: Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem: deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in nouissimis uita tua. Omne quod tibi superuenerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines uero acceptabiles in camino humiliationis. Et in loco alio legitur: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque fatigeris cum ab illo increparis. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Quod hic positum est, filium quem recipit; hoc in supra dicto testimonio est, homines receptibiles. Hoc enim iustum est, ut qui de pristina felicitate paradisi propter contumacem deliciarum appetentiam dimissi sumus, per humilem molestiarum patientiam recipiamur: fugaces mala faciendo, reduces mala patiendo; ibi contra iustitiam facientes, hic pro iustitia patientes. [15] 15. 12. Sed uera patientia quae huius est nomine digna uirtutis, quaerendum est unde sumatur. Sunt enim qui eam tribuant uiribus uoluntatis humanae, non quas habent ex diuino adiutorio, sed quas ex libero arbitrio. Error autem iste superbus est: eorum est enim qui abundant, de quibus dicitur in Psalmo: Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Non ergo est ista patientia pauperum, quae non perit in aeternum. Hi enim pauperes ab illo eam diuite accipiunt, cui dicitur: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges; a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum; ad quem clamat egenus et pauper, qui laudat nomen eius, et petendo, quaerendo, pulsando, dicit: Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu legem praetereuntis et iniqui: quoniam tu es patientia mea, Domine, spes mea a iuuentute mea. Isti autem qui abundant, et egere ad Dominum dedignantur, ne ab illo accipiant ueram patientiam, de sua falsa gloriantes, consilium inopis uolunt confundere, quoniam Dominus spes eius est. Nec attendunt cum homines sunt, et suae, id est, humanae uoluntati tantum tribuunt, in illud se incurrere quod scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. Unde etiamsi eis contingat ut aliqua dura et aspera, uel ne displiceant hominibus, uel ne grauiora patiantur, uel sibi placendo et amando praesumptionem suam, eadem ipsa superbissima uoluntate sustineant; hoc illis dicendum est de patientia, quod de sapientia beatus Iacobus apostolus dicit: Non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica. Cur enim non sit superborum falsa patientia, sicut superborum est falsa sapientia? A quo est autem uera sapientia, ab illo est et uera patientia. Huic enim cantat ille spiritu pauper: Deo subiecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. [16] 16. 13. Sed respondent et loquuntur dicentes: Sicut uoluntas hominis sine ullo Dei adiutorio uiribus liberi arbitrii tam multa grauia et horrenda perfert, siue in animo, siue in corpore, ut mortalis uitae huius et peccatorum delectatione perfruatur; cur non eodem modo eadem ipsa uoluntas hominis eisdem uiribus liberi arbitrii, non ad hoc exspectans se diuinitus adiuuari, sed sibi naturali possibilitate sufficiens, quidquid laboris uel doloris ingeritur, pro iustitia et uita aeterna patientissime sustinet? An uero, inquiunt, idonea est iniquorum uoluntas, Deo non adiuuante, ut se ipsi in cruciatibus pro iniquitate, et antequam ab aliis crucientur, exerceant; idonea est uoluntas moras uitae huius amantium, ut Deo non adiuuante, inter atrocissima et longa tormenta in mendacio perseuerent, ne sua facinora confitentes, iubeantur occidi; et non est idonea iustorum uoluntas, nisi eis uires desuper suggerantur, quaslibet poenas, uel ipsius decore iustitiae, uel aeternae uitae amore perferre? [17] 17. 14. Qui haec dicunt, non intellegunt et quemque iniquorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda duriorem, quanto in eo maior est cupiditas mundi; et quemque iustorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda fortiorem, quanto in eo est maior caritas Dei. Sed cupiditas mundi initium habet ex arbitrio uoluntatis, progressum ex iucunditate uoluptatis, firmamentum ex uinculo consuetudinis: Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris, non utique ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Proinde ab illo est patientia iustorum, per quem diffunditur caritas eorum. Quam caritatem laudans atque commendans Apostolus, inter caetera eius bona dixit eam et cuncta sufferre. Caritas, inquit, magnanima est. Et paulo post ait: Omnia tolerat. Quanto ergo maior est in sanctis caritas Dei, tanto magis pro eo quod diligitur, et quanto maior est in peccatoribus cupiditas mundi, tanto magis pro eo quod concupiscitur, omnia tolerantur. Ac per hoc inde est patientia uera iustorum, unde est in eis caritas Dei; et inde est patientia falsa iniquorum, unde est in eis cupiditas mundi. Propter quod dicit Ioannes apostolus: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Haec igitur concupiscentia quae non est ex Patre, sed ex mundo, quanto fuerit in homine uehementior et ardentior, tanto fit quisque pro eo quod concupiscit, omnium molestiarum dolorumque patientior. Idcirco, sicut supra diximus, non est ista patientia desursum descendens: patientia uero piorum desursum est, descendens a Patre luminum. Itaque illa terrena est, ista coelestis; illa animalis, ista spiritalis; illa diabolica, ista deifica. Quoniam concupiscentia, qua fit ut peccantes omnia pertinaciter patiantur, ex mundo est; caritas autem, qua fit ut recte uiuentes omnia fortiter patiantur, ex Deo est. Et ideo illi falsae patientiae potest sine adiutorio Dei uoluntas humana sufficere; tanto durior, quanto cupidior; et eo tolerabilius mala sustinens, quo ipsa fit peior: huic autem, quae uera patientia est, ideo uoluntas humana, nisi desuper adiuta et inflammata, non sufficit, quia Spiritus sanctus est ignis eius; quo nisi accensa diligat impassibile bonum, ferre non potest quod patitur malum. [18] 18. 15. Sicut enim diuina testantur eloquia: Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in illo manet. Quisquis ergo contendit haberi posse Dei caritatem sine Dei adiutorio, quid aliud contendit, nisi haberi Deum posse sine Deo? Quis autem hoc dicat Christianus, quod nullus dicere audeat insanus? Exsultans ergo apud Apostolum uera, pia, fidelisque patientia, dicit ore sanctorum: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus sicut oues uictimae. Sed in his omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos: non ergo per nos, sed per eum qui dilexit nos. Deinde sequitur et adiungit: Certus sum enim, quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Haec est illa caritas Dei, quae diffunditur in cordibus nostris: non ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Malorum autem concupiscentia, propter quam in eis est falsa patientia, non est ex Patre, sicut dicit apostolus Ioannes, sed ex mundo est. [19] 19. 16. Hic dicet aliquis: Si ex mundo est concupiscentia malorum, per quam fit ut mala omnia pro eo quod ab illis concupiscitur perferant, quo modo ex eorum dicitur uoluntate? Quasi uero non et ipsi ex mundo sint, cum ab eis diligitur mundus, deserto eo per quem factus est mundus. Seruiunt enim creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Siue itaque mundi uocabulo Ioannes apostolus dilectores significauerit mundi, uoluntas quae ex ipsis est, utique ex mundo est: siue mundi nomine coelum et terram et quaecumque in eis sunt, hoc est, uniuersam complexus sit creaturam, uoluntas procul dubio creaturae, quae non est Creatoris, ex mundo est. Propter quod talibus Dominus dicit: Vos de deorsum estis, ego de sursum sum; uos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. Apostolis autem dicit: Si de mundo hoc essetis, mundus quod suum est diligeret. Sed ne sibi amplius arrogarent, quam eorum mensura poscebat, et hoc quod eos non esse dixit ex mundo, naturae putarent esse, non gratiae: Quia uero, inquit, de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. Ergo de mundo erant: nam ut de mundo non essent, electi sunt de mundo. [20] 20. 17. Hanc autem electionem non praecedentium in bonis operibus meritorum, sed electionem gratiae demonstrans Apostolus, sic inquit: Et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Haec est electio gratiae, id est, electio qua per Dei gratiam homines eliguntur. Haec est, inquam, electio gratiae, qua omnia bona merita praeueniuntur humana. Si enim ullis bonis meritis datur, iam non gratis donatur, sed debita redditur, ac per hoc non uero nomine gratia nuncupatur; ubi merces, sicut idem dicit apostolus, non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Si autem ut uera sit gratia, id est, gratuita, nihil inuenit in homine, cui merito debeatur; quod bene intellegitur et in eo quod dictum est: Pro nihilo saluos facies eos; profecto ipsa dat merita, non meritis datur. Praeuenit ergo etiam fidem, ex qua omnia bona opera incipiunt. Iustus enim, sicut scriptum est, ex fide uiuit. Porro autem gratia non solum adiuuat iustum, uerum etiam iustificat impium. Et ideo etiam cum adiuuat iustum, et uidetur eius meritis reddi, nec sic desinit esse gratia; quoniam id adiuuat quod ipsa est largita. Propter hanc itaque gratiam, quae cuncta bona merita humana praecedit, non solum Christus ab impiis occisus est, uerum etiam pro impiis mortuus est. Et antequam moreretur, non utique iustos, sed iustificandos elegit Apostolos, quibus ait: Ego uos de mundo elegi. Quibus enim dixit: De mundo non estis; et ne putarent se nunquam fuisse de mundo, mox addidit: sed ego uos de mundo elegi; profecto ut de mundo non essent, ipsius in eos electione collatum est. Quocirca si per suam iustitiam, non per gratiam eius eligerentur, non de mundo electi essent: quoniam de mundo iam non essent, si iam iusti essent. Deinde si propterea sunt electi, quia iam iusti erant; ipsi priores iam Dominum elegerant. Quis enim potest esse iustus, nisi eligendo iustitiam? Finis autem legis Christus, ad iustitiam omni credenti. Qui factus est nobis sapientia a Deo; et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Ipse est ergo nostra iustitia. [21] 21. 18. Unde et antiqui iusti ante incarnationem Verbi, in hac fide Christi, et in hac uera iustitia, quod est nobis Christus, iustificati sunt; hoc credentes futurum quod nos credimus factum: et ipsi gratia salui facti per fidem, non ex semet ipsis, sed Dei dono; non ex operibus, ne forte extollerentur. Bona quippe opera eorum non praeuenerunt misericordiam Dei, sed subsecuta sunt. Ipsi quippe audierunt, ipsi scripserunt longe antequam Christus uenisset in carne: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. E quibus Dei uerbis, tanto post apostolus Paulus diceret: Igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Ipsorum etiam uox est longe antequam Christus uenisset in carne: Deus meus, misericordia eius praeueniet me. Quomodo autem possent alieni esse a fide Christi, quorum caritate etiam nobis praenuntiatus est Christus; sine cuius fide quisquam mortalium nec fuit, nec est, nec esse aliquando poterit iustus? Si ergo iam iusti a Christo eligerentur Apostoli, prius illum ipsi elegissent, ut iusti eligi possent; quia sine illo iusti esse non possent. Sed non ita factum est; ipse quippe illis ait: Non uos me elegistis, sed ego uos elegi. Unde dicit apostolus Ioannes: Non quod dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos. [22] 22. 19. Quod cum ita sit, quid est homo utens in hac uita propria uoluntate, antequam eligat et diligat eum Deus, nisi iniustus et impius? Quid est, inquam, homo aberrans a Creatore creatura, nisi Creator eius memor sit eius, et eligat eum gratis, et diligat gratis? Quia ipse non potest eligere uel diligere, nisi prius electus dilectusque curetur, qui caecitate eligenda non cernit, et languore diligenda fastidit. Sed forte quis dicat: Quomodo Deus prius eligit et diligit iniquos, ut iustificet eos, cum scriptum sit: Odisti, Domine, omnes, qui operantur iniquitatem? Quomodo putamus, nisi miro et ineffabili modo? Et tamen etiam nos possumus cogitare, quod medicus bonus aegrotum et odit et diligit: odit enim, quia aegrotat, qui diligit, ut aegritudinem pellat. [23] 23. 20. Haec propter caritatem dicta sint, sine qua in nobis non potest esse uera patientia: quoniam in bonis caritas Dei est, quae tolerat omnia, sicut in malis mundi cupiditas. Sed haec caritas per Spiritum sanctum est in nobis, qui datus est nobis. Unde a quo nobis est caritas, ab illo est patientia. Mundi autem cupiditas, quando patienter sustinet onera cuiuslibet calamitatis, gloriatur de uiribus propriae uoluntatis, tamquam de stupore morbi, non de robore sanitatis. Insana est ista gloriatio; non est patientiae, sed dementiae. Voluntas ista tanto uidetur patientior acerborum malorum, quanto est auidior temporalium bonorum, quia inanior aeternorum. [24] 24. 21. Quod si eam exagitat et inflammat fallacibus uisis et suasionibus immundus et diabolicus spiritus et maligna conspiratione sociatus, efficit hominis uoluntatem, uel errore dementem, uel appetitu cuiuslibet mundanae delectationis ardentem: quaecumque uidentur intolerabilia mirabiliter sustinere, non tamen ideo etiam uoluntas mala sine instigatione alterius immundi spiritus, sicut uoluntas bona sine adiutorio sancti Spiritus non potest esse. Nam esse posse uoluntatem malam etiam sine aliquo spiritu uel seducente uel incitante, in ipso diabolo satis ostenditur, qui per nullum alium diabolum propria uoluntate factus diabolus inuenitur. Voluntas itaque mala siue cupiditate rapiatur, siue timore reuocetur, siue laetitia diffundatur, siue tristitia contrahatur, atque in his omnibus perturbationibus animi quaecumque sunt aliis uel alio tempore grauiora contemnat et perferat; potest et sine alterius spiritus instinctu se ipsa seducere, et defectu a superioribus in inferiora lapsando, quanto iucundius aestimauerit, quod adipisci appetit, uel amittere metuit, uel adeptum gaudet, uel amissum dolet, tanto tolerabilius pro eo ferre quod sibi minus est ad patiendum, quam illud ad fruendum. Quidquid enim illud est, ex creatura est, cuius nota uoluntas est. Quodam modo enim familiari contactu atque connexu ad experiendam eius suauitatem adiacet amanti creaturae amata creatura. [25] 25. 22. Voluptas autem Creatoris, de qua scriptum est: Et torrente uoluptatis tuae potabis eos, longe alterius generis est; neque enim, sicut nos, creatura est. Nisi ergo amor eius detur inde nobis, non est unde esse possit in nobis. Ac per hoc uoluntas bona, qua diligitur Deus, in homine non potest esse, nisi in quo Deus operatur et uelle. Haec igitur uoluntas bona, id est, uoluntas Deo fideliter subdita, uoluntas sanctitate superni ardoris accensa, uoluntas quae diligit Deum et proximum propter Deum; siue amore, de quo respondet apostolus Petrus: Domine, tu scis quia amo te; siue timore, de quo dicit apostolus Paulus, in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; siue gaudio, de quo dicit: Spe gaudentes, in tribulatione patientes; siue tristitia, qualem se dicit magnam habuisse pro fratribus suis: quaecumque amara et aspera sufferat, caritas Dei est, quae omnia tolerat, quae non diffunditur in cordibus nostris, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis. [26] 26. 22. Unde nequaquam dubitante pietate, sicut caritas sancte amantium, ita patientia pie tolerantium Dei donum est. Neque enim diuina Scriptura fallit aut fallitur, quae non solum in ueteribus Libris habet huius rei testimonia, cum Deo dicitur: Patientia mea tu es; et: Ab ipso est patientia mea; et ubi alius propheta dicit, accipere nos Spiritum fortitudinis; uerum etiam in apostolicis Litteris legitur: Quia uobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro eo. Non ergo quasi de proprio faciat animum elatum quod sibi audit esse donatum. 26. 23. Si quis autem non habens caritatem, quae pertinet ad unitatem spiritus et uinculum pacis, quo catholica Ecclesia congregata connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, uincula, tormenta, gladium, uel flammas, uel bestias, uel ipsam crucem timore gehennarum, et ignis aeterni; nullo modo ista culpanda sunt, imo uero et hic laudanda patientia est. Non enim dicere poterimus, melius ei fuisse ut Christum negando nihil eorum pateretur, quae passus est confitendo; sed existimandum est fortasse tolerabilius ei futurum iudicium, quam si Christum negando cuncta illa uitaret; ut illud quod ait Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest; nihil prodesse intellegatur ad regnum coelorum obtinendum, non ad extremi iudicii tolerabilius supplicium subeundum. [27] 27. 24. Sed merito quaeri potest utrum et ista patientia donum Dei sit, an uiribus tribuenda sit uoluntatis humanae, qua quisque ab Ecclesia separatus, non pro errore qui eum separauit, sed pro ueritate sacramenti seu uerbi quae apud eum remansit, timore poenarum aeternarum poenas patitur temporales. Cauendum est enim ne forte, si Dei donum istam patientiam dixerimus, hi quibus inest, etiam ad regnum Dei pertinere credantur: si autem illam donum Dei esse negauerimus, cogamur fateri, sine adiutorio et munere Dei in uoluntate hominis esse posse aliquid boni. Neque enim hoc non est bonum, ut credat homo aeterno supplicio se esse puniendum, si negauerit Christum, et pro ista fide qualecumque supplicium perferat et contemnat humanum. 27. 25. Proinde sicut negandum non est etiam hoc esse donum Dei, ita intellegendum est alia esse Dei dona filiorum illius Ierusalem, quae sursum libera est mater nostra. [28] 28. 25. Haec sunt enim quodam modo haereditaria, in quibus sumus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi; alia uero quae possunt accipere etiam filii concubinarum, quibus Iudaei carnales et schismatici uel haeretici comparantur. Quamuis enim scriptum est: Eice ancillam et filium eius; neque enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac; et Abrahae dixit Deus: In Isaac uocabitur tibi semen; quod sic est Apostolus interpretatus, ut diceret: Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine ut intellegeremus semen Abrahae secundum Isaac propter Christum ad Dei filios pertinere, qui sunt corpus Christi et membra, id est, Ecclesia Dei una, uera, germana, catholica, tenens piam fidem; non eam quae per elationem uel timorem, sed eam quae per dilectionem operatur; tamen etiam filios concubinarum quando a filio suo Isaac dimisit Abraham, nonnulla eis largitus est munera, ne relinquerentur omni modo inanes, non ut tenerentur haeredes. Sic enim legimus: Dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo; et filiis concubinarum suarum dedit Abraham munera, et dimisit eos ab Isaac filio suo. Si ergo filii sumus liberae Ierusalem, alia dona exhaeredatorum, alia intellegamus haeredum. Hi enim haeredes sunt, quibus dicitur: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. [29] 29. 26. Clamemus ergo spiritu caritatis, et donec ueniamus ad haereditatem in qua semper maneamus, liberali amore simus, non seruili timore patientes. Clamemus, quamdiu pauperes sumus, donec illa haereditate ditemur. Magna quippe inde pignora accepimus, quod ad nos ditandos pauper factus est Christus, quo in supernas diuitias exaltato, missus est qui sancta desideria nostris cordibus inspiraret Spiritus sanctus. Horum pauperum adhuc credentium, nondum contemplantium; adhuc sperantium, nondum tenentium; adhuc desiderio suspirantium, nondum felicitate regnantium; adhuc esurientium et sitientium, nondum satiatorum: horum ergo pauperum patientia non peribit in aeternum; non quia et illic patientia erit, ubi quod toleretur non erit; sed non peribit, dictum est, quia infructuosa non erit. Fructum autem habebit aeternum, ideo non peribit in aeternum. Quisquis enim laborat inaniter, cum eum spes fefellerit, propter quam laborabat, merito dicit: Perdidi tantum laborem; quisquis uero ad sui laboris promissa peruenerit, gratulans dicit: Non perdidi laborem meum. Dicitur ergo labor non perisse, non quia manet perpetuus, sed quia non est inaniter fusus. Sic et patientia pauperum Christi, sed ditandorum haeredum Christi, non peribit in aeternum: non quia et illic patienter ferre iubebimur, sed quia pro iis quae hic patienter pertulimus, aeterna beatitudine perfruemur. Non dabit finem sempiternae felicitati, qui donat temporalem patientiam uoluntati: quia utrumque munus donatae donatum est caritati. Amen.