[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] Prologus. 1. 1. Iam quoniam omnium quattuor narratio in eo uersatur loco, in quo necesse est eos usque in finem pariter ambulare nec multum digredi ab inuicem sicubi forte alius aliud commemorat quod alius praetermittit, uidetur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium Euangelistarum conuenientiam, si ab hoc iam loco omnium omnia contexamus et in unam narrationem faciemque digeramus. Sic ergo arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut aggrediamur narrationem omnia commemorantes cum eorum attestatione Euangelistarum, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod uoluit commemorauit, ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae demonstrandum est in nullo sibi esse contraria. 1. 2. Hinc igitur incipiamus secundum Matthaeum: Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: " Accipite et comedite, hoc est corpus meum ". Hoc et Marcus Lucasque commemorant. Quod enim Lucas de calice bis commemorauit, prius antequam panem daret, deinde posteaquam panem dedit; illud quod superius dixit praeoccupauit, ut solet, illud uero quod ordine suo posuit non commemorauerat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Ioannes autem de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum locutum esse testatur. Nunc uero cum Dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lauisse commemorasset reddita etiam ratione, cur eis hoc fecerit, in qua Dominus adhuc clause significauerat per testimonium Scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem uenit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: Cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: " Amen, amen dico uobis, quia unus ex uobis tradet me ". Aspiciebant ergo, sicut idem ipse Ioannes subnectit, ad inuicem discipuli haesitantes, de quo diceret. Et contristati, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, coeperunt ei singillatim dicere: " Numquid ego ? ". At ipse respondens ait, sicut Matthaeus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. Et sequitur idem Matthaeus ita subnectens: Filius quidem hominis uadit, sicut scriptum est de illo: Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. In his et Marcus hoc etiam ordine consonat. Deinde Matthaeus subiungit: Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ", ait illi: " Tu dixisti ". Etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. Potest enim adhuc intellegi tamquam: " Non ego dixi ", potuit etiam hoc sic dici a Iuda, et a Domino responderi, ut non omnes aduerterent. 1. 3. Deinde sequitur Matthaeus et inserit misterium corporis et sanguinis a Domino discipulis datum sicut et Marcus et Lucas. Sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est uadit, uerumtamen uae illi homini, per quem tradetur! Hic iam intellegendum est illud consequi, quod Ioannes narrat isti autem praetermiserunt, sicut Ioannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. Cum ergo post traditum calicem dixisset Dominus quod a Luca positum est: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et cetera, coniungitur illud secundum Ioannem: Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus; innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: " Quis est de quo dicit? ". Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: " Domine, quis est? ". Respondit Iesus: " Ille cui ego intinctum panem porrexero ". Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scarioth. Et post buccellam tunc introiit in illum satanas. 1. 4. Hic uidendum est, ne non solum Lucae, qui iam dixerat intrasse satanam in cor Iudae, quando pactus est tunc cum Iudaeis, ut eum accepta pecunia traderet, sed etiam sibi ipsi Ioannes repugnare uideatur, quia iam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet: Et cena facta, cum iam diabolus immisisset in cor, ut traderet eum Iudas. Quomodo enim intrat in cor, nisi immittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum? Sed nunc intellegere debemus a diabolo Iudam plenius esse possessum, sicut contra in bono illi qui iam acceperant Spiritum Sanctum, quando eis post resurrectionem insufflauit dicens: Accipite Spiritum Sanctum, postea eum, cum desuper missus esset die Pentecostes, utique plenius acceperunt. Post buccellam ergo tunc introiuit in eum satanas: Et, sicut contextim Ioannes ipse commemorat, dicit ei Iesus: " Quod facis, fac citius ". Hoc autem nemo sciuit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: " Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret ". Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Cum ergo dixisset, dicit Iesus: " Nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo. Et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum ". [3,2] 2. 5. " Filioli, adhuc modicum uobiscum sum. Quaeretis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego uado, uos non potestis uenire, et uobis dico modo. Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, et uos diligatis inuicem. In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem ". Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo uadis? ". Respondit Iesus: " Quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea ". Dicit ei Petrus: " Quare non possum sequi te modo? Animam meam pro te ponam ". Respondit Iesus: " Animam tuam pro me ponis? Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges ". Hoc de praedicta negatione sua Petro non solus Ioannes, ex cuius Euangelio modo ista interposui, sed et ceteri tres commemorant. Non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam ueniunt. Nam Matthaeus et Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam subnectunt ambo, posteaquam Dominus egressus est ex illa domo, ubi manducauerant Pascha, Lucas uero et Ioannes, antequam inde esset egressus. Sed facile possemus intellegere aut illos duos eam recapitulando posuisse aut istos praeoccupando, nisi magis moueret, quod tam diuersa non tantum uerba sed etiam sententias Domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem proferret uel cum Domino uel pro Domino moriendi, ut magis cogant intellegi ter eum expressisse praesumptionem suam diuersis locis sermonis Christi et ter illi a Domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus. 2. 6. Neque enim incredibile est aliquantum disiunctis interuallis temporis Petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum uel ei Dominum aliquid ter similiter respondisse, quando quidem etiam contextim nullis aliis interpositis rebus aut uerbis post resurrectionem ter illum interrogat, utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ouibus suis unum idemque ter praecipit. Hoc autem esse credibilius, quod ter ostenderit praesumptionem suam Petrus et de trina sua negatione ter a Domino audierit, ex ipsis Euangelistarum uerbis, quae a Domino dicta diuerse ac diuersa commemorant, sic probatur. Ecce meminerimus quod nunc interposui ex Euangelio Ioannis. Hoc certe dixerat: Filioli, adhuc modicum uobiscum sum. Quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego uado, uos non potestis uenire, et uobis dico modo. Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, et uos diligatis inuicem. In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo uadis? ". Nempe hic manifestum est ex illis uerbis motum esse Petrum, ut diceret: Domine, quo uadis? Quia dicentem audierat: Quo ego uado uos non potestis uenire. Respondit Iesus eidem Petro: Quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. Tunc ille: Quare non possum, inquit, sequi te modo? Animam meam pro te ponam. Huic praesumptioni respondit Dominus futuram eius negationem. Lucas autem cum commemorasset dixisse Dominum: Simon, ecce Satanas expetiuit uos, utcribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos, tunc subiecit Petrum respondisse: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me ". Quam hoc aliud sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non uideat? At uero Matthaeus: Et hymno dicto, inquit, exierunt in montem Oliueti. Tunc dicit illis Iesus: " Omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem et dispargentur oues gregis". Postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam". Sic prorsus et Marcus. Quid habent etiam haec uerba uel sententiae simile illis, uel quibus secundum Ioannem uel quibus secundum Lucam Petrus rettulit praesumptionem suam? Et hic ergo ita sequitur: Respondens autem Petrus ait illi: " Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ". Ait illi Iesus: " Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ". Ait illi Petrus: " Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo ". Similiter et omnes discipuli dixerunt. 2. 7. Haec paene ipsis uerbis etiam Marcus commemorat, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a Domino: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus ". Cum itaque omnes dicant praedixisse Dominum, quod eum Petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narrauit expressius. Unde nonnullis uidetur non congruere ceteris, quia parum attendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum aduersus Euangelium animo induuntur hostili. Tota enim Petri negatio trina negatio est. In eadem namque permansit trepidatione animi propositoque mendacii, donec admonitus, quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse uiderentur tres, quorum Matthaeus dixit: Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis, Lucas autem: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. Ioannes autem: Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges. Diuersis enim uerbis et uerborum ordine eamdem explicauerunt sententiam dixisse Dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis uocem dederit, ter me negaturus es. Quid enim attinebat dicere: priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio compleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdemnoctis completa inueniretur, quae ante ipsum, primum completa probaretur? Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres, non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota possit intellegi. Quamuis enim uerbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. Nec interest, quantis morarum interuallis trina uoce enuntiata sit, cum cor eius etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna scilicet formidine imbibita, ut posset Dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus, quomodo iam mulierem moechatus est in corde suo qui eam uiderit ad concupiscendum. Sic Petrus quandocumque uerbis ederet timorem, quem tam uehementem animo conceperat ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor inuasit. Ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent, pulsato interrogationibus pectore, uerba illa negationis erumpere, nec sic absurde atque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. Multo minus igitur mouere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis uocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. Tamquam si alicui diceretur"Hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistolam, in qua mihi ter conuiciaberis ", non utique, si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum uocum interuallis planius elocutus est, qui dixit ex persona Domini: Priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. Ita gestum esse apparebit, cum ad eumdem locum narrationis Euangelicae uenerimus, ut etiam illic ostendatur Euangelistas sibi congruere. 2. 8. Si autem quaeruntur ipsa omnino uerba, quae Petro Dominus dixerit neque inueniri possunt et superfluo quaeruntur, cum sententia eius, propter quam cognoscendam uerba proferuntur, etiam in diuersis Euangelistarum uerbis possit esse notissima. Siue ergo diuersis sermonum Domini locis commotus Petrus singillatim ter enuntiauerit praesumptionem suam et ter ei Dominus suam negationem praedixerit, sicut probabilius indagatur, siue aliquo narrandi ordine possint omnium Euangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus demonstretur semel Dominum praedixisse Petro praesumenti, quod eum negaturus esset, nulla hic Euangelistarum repugnantia deprehendi poterit, sicut nulla est. [3,3] 3. 9. Nunc ergo quantum possumus, ipsum ex omnibus ordinem iam sequamur. Cum itaque secundum Ioannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Ioannes et conserit Domini sermonem dicentis: Non turbetur cor uestrum. Creditis in Deum, et in me credite. In domo Patris mei mansiones multae sunt, et cetera sermonis eius praeclara maximeque sublimia diu narrat, donec contextim ueniat ad illum locum ubi ait Dominus: Pater iuste, et mundus te non cognouit, ego autem te cognoui, et hi cognouerunt, quia tu me misisti, et notum eis feci nomen tuum et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis. Cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum uideretur esse maior, sicut Lucas commemorat, dixit eis: " Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici uocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in uobis fiat sicut iunior, et qui praecessor est sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio uestrum sum sicut qui ministrat. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel ". Ait autem Dominus Simoni, sicut Lucas ipse subiungit: " Ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos ". Qui dixit ei: " Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ". Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ". Et dixit eis: " Quando misi uos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit uobis? ". At illi dixerunt: " Nihil ". Dixit ergo eis: " Sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram, et qui non habet uendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim uobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et quod cum iniustis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent ". At illi dixerunt: " Domine, ecce gladii duo hic ". At ille dixit eis: " Satis est ". Et hymno dicto, sicut Matthaeus Marcusque commemorant, exierunt in montem Oliueti. Tunc dicit illis Iesus: " Omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem et dispergentur oues gregis". Postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam ". Respondens autem Petrus ait illi: " Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquamscandalizabor ". Ait illi Iesus: "Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ". Ait illi Petrus: " Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo ". Similiter et omnes discipuli dixerunt. Haec secundum Matthaeum inseruimus, sed et Marci paene ipsa et totidem uerba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu iam supra enodauimus. [3,4] 4. 10. Contexit ergo narrationem Matthaeus et dicit: Tunc uenit Iesus cum illis in uillam, quae dicitur Gethsemani. Hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliuarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum peruenisset ad locum dixit illis: " Orate ne intretis in tentationem ". Iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsemani. Ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Ioannes ita narrans: Haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipuli suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius. Deinde secundum Matthaeum: Dixit discipulis: " Sedete hic, donec uadam illuc et orem ". Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. Tunc ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et uigilate mecum ". Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: " Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; uerumtamen non sicut ego uolo, sed sicut tu ". Et uenit ad discipulos et inuenit eos dormientes et dicit Petro: " Sicnon potuistis una hora uigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ". Iterum secundo abiit et orauit dicens: " Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua ". Et uenit iterum et inuenit eos dormientes; erant enim oculi eorum grauati. Et relictis illis iterum abiit et orauit tertio eumdem sermonem dicens. Tunc uenit ad discipulos suos et dicit illis: "Dormite iam et requiescite; ecce appropinquauit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet ". 4. 11. Haec etiam Marcus eoque prorsus modo atque ordine conserit aliquanto breuius quasdam constringens sententias et aliquid magis aperiens. Nam uidetur hic sermo secundum Matthaeum tamquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem uenit ad discipulos suos et dicit illis: Dormite iam et requiescite; ecce appropinquauit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquauit qui me tradet. Quomodo enim supra: Dormite iam et requiescite, cum connectat: Ecce appropinquauit hora, et ideo dicat: Surgite, eamus? Qua uelut repugnantia commoti qui legunt conantur ita pronuntiare quod dictum est: Dormite iam et requiescite tamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. Quod recte fieret, si esset necesse. Cum uero Marcus ita hoc commemorauerit, ut cum dixisset: Dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret uenit hora, ecce tradetur Filius hominis utique intellegitur post illud quod eis dictum est: Dormite iam et requiescete, siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquauit hora. Ideo post illa uerba secundum Marcum positum est sufficit, id est " quod requieuistis " iam sufficit. Sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii Domini, propterea coartat intellectum, ut in illis uerbis alia pronuntiatio requiratur. 4. 12. Lucas autem praetermisit, quotiens orauerit; dixit sane, quod isti tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum et prolixius orantis sudorem fuisse sanguineum et guttas decurrentes in terram. Cum ergo dicit: Et cum surrexisset ab oratione et uenisset ad discipulos suos, non expressit quota oratione; nihilo tamen illis duobus repugnat. Ioannes uero, posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non commemorat, quid illic egerit, donec eius traditor cum Iudaeis ad eum comprehendendum ueniret. 4. 13. Tres igitur isti eamdem rem ita narrauerunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta uarietate, nulla tamen aduersitate. Lucas autem, quantum ab eis progressus, id est auulsus fuerit, ut oraret, manifestius aperuit dicens: Quantum iactus est lapidis. Porro autem Marcus primo ex uerbis suis idem narrauit rogasse Dominum: Ut si fieri posset, transiret ab eo illa hora, id est passionis quam calicis nomine mox significauit. Deinde uerba ipsa Domini sic enuntiauit: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Quibus uerbis si adiungas quod illi duo dixerunt, et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: Pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret Patris minuisse potestatem, cum ait: Si fieri potest; non enim dixit: " Si facere potes ", sed: Si fieri potest; fieri autem potest quod ille uoluerit. Sic itaque dictum est: Si fieri potest, ac si diceretur: " Si uis ". Manifestauit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit Si fieri potest, quando ait: Omnia tibi possibilia sunt. Et quod commemorauerunt eum dixisse: Verum non quod ego uolo, sed quod tu (quod tantumdem ualet, quantum si et ita dicatur: Verumtamen non mea uoluntas, sed tua fiat), satis ostendit non ex possibilitate, sed ex uoluntate Patris dictum esse: Si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimauit; non enim ait: Si fieri potest, sed: Si uis. Cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: Siuis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum. 4. 14. Quod autem ipse Marcus non solum Pater sed Abba Pater eum dixisse commemorat, hoc est Abba hebraice, quod est latine Pater. Et fortasse Dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit uolens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est Ecclesiae suscepisse, cui factus est angularis lapis, uenienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait Abba, partim ex Gentibus, ad quas pertinet quod ait Pater. Etiam Paulus apostolus non praetermittens hoc sacramentum: In quo clamamus, inquit, Abba, Pater, et iterum ait: Misit Deus Spiritum suum in corda nostra clamantem Abba, Pater. Oportuit enim ut bonus magister et uerus saluator infirmioribus compatiens in se ipso demonstraret non debere suos martyres desperare, si qua forte cordibus eorum irreperet sub tempus passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam uincerent uoluntati suae praeponendo uoluntatem Dei, quia ille scit, quid expediat quibus consulit. De qua tota re non nunc tempus est, ut uberius disseratur; agitur enim modo de conuenientia Euangelistarum, in quorum diuersitate uerborum salubriter discimus non aliud in uerbis ad audiendam ueritatem quam sententiam loquentis esse requirendam. Hoc est enim Pater quod Abba Pater, sed ad sacramentum intimandum planius est Abba Pater, ad unitatem significandam sufficit Pater. Et Dominum quidem Abba Pater dixisse credendum est; sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus Pater demonstraretur sic esse illas duas Ecclesias ex Iudaeis et Graecis, ut etiam una sit. Ex illo ergo intellectu dictum est: Abba Pater, quo idem Dominus alibi ait: Habeo alias oues, quae non sunt ex hoc ouili, gentes utique significans, cum haberet oues etiam in populo Israel. Sed quia secutus adiecit: oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor, quantum ualet ad Israelitas et gentes Abba Pater, tantum ad unum gregem solum Pater. [3,5] 5. 15. Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicunt Matthaeus et Marcus, ecce Iudas unus de Duodecim uenit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: " Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum ". Et confestim accedens ad Iesum dixit: " Aue, Rabbi ", et osculatus est eum. Dixitque illi primo quod ait Lucas: Iuda, osculo Filium hominis tradis? Deinde quod Matthaeus: Ad quod uenisti, amice? Deinde dixit quod Ioannes commemorat: Quid quaeritis? Responderunt ei: " Iesum Nazarenum ". Dicit eis Iesus: " Ego sum ". Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: " Ego sum ",abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Iterum ergo eos interrogauit: " Quem quaeritis? ". Illi autem dixerunt: " Iesum Nazarenum ". Respondit Iesus: " Dixi uobis, quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ". Ut impleretur sermo, quem dixit: " Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ". 5. 16. Videntes autem, sicut Lucas dicit, hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: " Domine, si percutimus in gladio? ". Et percussit unus ex ipsis, quod omnes quattuor dicunt, seruum principis sacerdotum et amputauit auriculam eius. Sicut Lucas et Ioannes dicunt, dextram. Qui autem percussit secundum Ioannem Petrus erat, quem percussit autem Malchus uocabatur. Deinde quod Lucas dicit: Respondens Iesus ait: " Sinite usque huc ", et adiunxit quod Matthaeus commemorat: Conuerte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? His uerbis adiungi potest quod illum eo loco Ioannes dixisse commemorat: Calicem, quem dedit mihi Pater, non uisbibam illum? Tunc, sicut dicit Lucas, tetigit auriculam illius qui percussus erat et sanauit eum. 5. 17. Nec moueat, quasi contrarium sit quod Lucas dixit interrogantibus discipulis, si percuterent in gladio, Dominum respondisse: Sinite usque huc, quasi post illam percussionem ita dictum fuerit ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, cum in uerbis quae Matthaeus posuit, intellegatur potius totum factum, quo usus est Petrus gladio, Domino displicuisse. Illud enim uerius est, quod cum eum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio? Tunc respondit: Sinite usque huc, id est non uos moueat quod futurum est, permittendi sunt huc usque progredi. Id est ut me apprehendant et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras uerborum interrogantium Dominum et illius respondentis Petrus defensionis auiditate et maiore pro Domino commotione percussit; sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. Non enim diceret: Respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. Nam de facto Petri quid iudicauerit, Matthaeus solus dicit. Ubi etiam non dixit Matthaeus: " Respondit Iesus Petro: "Conuerte gladium tuum" ", sed dixit: Tunc ait illi Iesus: " Conuerte gladium tuum ", quod post factum apparet dixisse Dominum. Illud uero quod Lucas posuit: Respondens autem Iesus ait: " Sinite usque huc ", illis qui interrogauerant responsum esse accipiendum est sed quia, ut diximus, inter uerba interrogantium et respondentis Domini facta est uno ictu percussio, hoc ordine iudicauit esse narrandum, ut etiam inter uerba interrogationis et responsionis eam insereret. Non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Matthaeus: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, id est qui usi fuerint gladio. Videri autem posset contrarium, si Dominus ex illa responsione saltem usque ad unumnec ipsum letale uulnus usum tamen gladii spontaneum approbasse demonstraretur. Quamquam etiam Petro dictum totum congruenter intellegi possit, ut sic connectatur et quod Lucas et quod Matthaeus rettulit, quemadmodum supra commemoraui: Sinite usque huc; et: Conuerte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, et cetera. Quomodo autem sit intellegendum: Sinite usque huc, iam exposui, et si aliter melius potest, ita sit, dum tamen Euangelistarum ueritas constet. 5. 18. Postea sequitur Matthaeus et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud uos sedebam docens in templo et non me tenuistis. Tunc addidit etiam uerba, quae Lucas ponit: Sed haec est hora uestra et potestas tenebrarum. Hoc autem totum factum est, sicut Matthaeus dicit, ut implerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt, sicut et Marcus dicit. Sequebatur autem illum unus adulescens amictus sindone, sicut idem Marcus commemorat, et cum tenuissent eum, reiecta sindone nudus profugit ab eis. [3,6] 6. 19. At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiphan principem sacerdotum, ubi scribae et seniores conuenerant, sicut Matthaeus dicit. Sed primo ad Annam ductus est, socerum Caiphae, sicut Ioannes dicit. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis. Ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Iudaeorum, sicut Ioannes commemorat. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro sedebat cum ministris, ut uideret finem, sicut dicit Matthaeus. Et calefaciebat se ad ignem, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. Hoc et Lucas commemorat, quod Petrus sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum. Et Ioannes dicit, quod sequebatur Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille alius erat notus pontifici et introiuit cum Iesu in atrium pontificis, sicut Ioannes dicit. Petrus autem stabat ad hostium foris, secundum eumdem Ioannem. Exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum, sicut idem Ioannes dicit. Sic enim factum est ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt. 6. 20. Principes autem sacerdotum et omne concilium, sicut Matthaeus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent et non inuenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Conuenientia enim testimonia non erant, sicut Marcus dicit, cum eumdem locum commemoraret. Nouissime autem uenerumt duo falsi testes, sicut dicit Matthaeus, et dixerunt: " Hic dixit: "Possum destruere templum Dei et posttriduum aedificare illud". Alios etiam Marcus commemorat dixisse: Nos audiuimus eum dicentem: " Ego dissoluam templum hoc manu factum et post triduum aliud non manu factum aedificabo ". Et ideo non erat conueniens testimonium illorum, sicut ibidem Marcus dicit. Et surgens princeps sacerdotum ait illi: " Nihil respondes ad ea quae isti aduersum te testificantur? ". Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: " Adiuro te per Deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ". Dicit illi Iesus: " Tu dixisti ", haec Matthaeus. Marcus autem eadem aliis uerbis dicit, nisi quod tacet, quod eum adiurauerit princeps sacerdotum, sed tantum ualere ostendit quod ei dicit Iesus: Tu dixisti, quantulum si diceret: Ego sum. Sequitur enim, ut ait idem Marcus: Iesus autem dixit illi: " Ego sum. Et uidebitis Filium hominis a dextris sedentem uirtutis et uenientem cum nubibus caeli ". Hoc dicit etiam Matthaeus, sed non dicit respondisse Iesum: " Ego sum ". Tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua dicens: " Blasphemauit; quid adhuc indigemus testibus? ". Quod Matthaeus commemorat et sequitur: Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid uobis uidetur? At illi respondentes dixerunt: " Reus est mortis ". Hoc etiam testatur et Marcus. Et sequitur Matthaeus: Tunc expuerunt in faciem eius, et colafis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: " Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? ". Hoc dicit et Marcus: commemorat etiam quod ei faciem uelauerunt. De his Lucas quoque testatur. 6. 21. Haec intellegitur passus Dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus tentatus est. Sed de Petri tentatione, quae inter has Domini contumelias facta est non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorant Matthaeus et Marcus, deinde Petri tentationem, Lucas uero explicat prius tentationen Petri, tum demum has Domini contumelias; Ioannes autem incipit Petri tentationem dicere et interponit quaedam de contumeliis Domini et adiungit, quod inde missus est ad Caiphan pontificem,et inde recapitulat ut explicet quam coeperat tentationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit Dominus ad Caiphan. 6. 22. Sic ergo Matthaeus sequitur: Petrus uero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: " Et tu cum Iesu Galilaeo eras ". At ille negauit coram omnibus dicens: " Nescio, quid dicis ". Exeunte autem illo ianuam, uidit illum alia ancilla et ait his qui erant ibi: " Et hic erat cum Iesu Nazareno ". Et iterum negauit cum iuramento: " Quia non noui hominem ". Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: " Vere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit ". Tunc coepit detestari et iurare, quia non nouisset hominem. Et continuo gallus cantauit. Haec dicit Matthaeus. Intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras, cum iam semel negasset, gallus cantauit prius, quod Matthaeus tacet et Marcus dicit. 6. 23. Non autem foris ante ianuam iterum negauitsed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: Et exiit foras ante atrium, et gallus cantauit. Rursus autem cum uidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: " Quia hic ex illis est ". At ille iterum negauit. Haec uero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Matthaeus. Sane hoc quoque intellegitur, quia in secunda negatione a duobus compellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorant Matthaeus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. Sic enim hoc narrat Lucas: Petrus uero sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum. Quem cum uidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: " Et hic cum illo erat ". At ille negauit eum dicens: " Mulier, non noui illum ". Et post pusillum alius uidens eum dixit: " Et tu de illis es ". Hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantauerat, iamque redierat, ut quemadmodum dicit Ioannes, ad focum stans iterum negaret. Ioannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri, excepto Marco, sed etiam, quod sedentem ad ignem cognouit ancilla, non commemorat, hoc enim tantum ait: Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: " Numquid ergo et tu de discipulis es hominis istius? ". Dicit ille: " Non sum ". Deinde interponit, quae gesta sunt cum Iesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est. Ita narrans: Stabant autem serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant, erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. Hic ergo intellegitur iam exisse foras Petrum et redisse; primo enim sedebat ad ignem, postea iam rediens stare coeperat. 6. 24. Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. Hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo interrogatum negasse. Videamus ergo Ioannis sequentia: Pontifex ergo, inquit, interrogauit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: " Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego ". Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: " Sic respondes pontifici? ". Respondit ei Iesus: " Si male locutus sum testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ". Et misit eum Annas ligatum ad Caiphan pontificem. Hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caiphan, cum iam illi diceretur: Sic respondes pontifici? Et hos duos Annam et Caiphan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio Euangeli sui. His dictis Ioannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eamdem domum, ubi gesta sunt quae narrauit et unde ad Caiphan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Matthaeus. Commemorauit autem ista Ioannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut compleat trinam negationem: Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei:" Numquid et tu ex discipulis eius es? ". Negauit ille et dixit: " Non sum ". Hoc igitur loco inuenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, posteaquam foras exierat. Neque enim iam exierat et foris eum uidit altera ancilla, sed cum exiret, eum uidit, id est cum surgeret, ut exiret, animaduertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: Et hic erat cum Iesu Nazareno. Ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iurauit illis contra nitentibus, quia non nouit hominem. Nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: Et coepit dicere circumstantibus: " Quia hic ex illis est ". Dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando uerbis eorum. Deinde in eo quod Ioannes ait: Dixerunt: " Numquid et tu ex discipulis eius es? ". Quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Matthaeus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas, cum Petro id egisse, unde Ioannes dicit: Dixerunt ergo ei. Quapropter siue posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio: Quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est , ut se quasi purgaret negando siue, quod est credibilius, non audiuit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: Numquid et tu ex discipulis eius es? Et dixit: Non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait atque dicente: Et tu de illis es, cui Petrus ait: O homo, non sum, liquido tamen colligitur collatis de hac re omnibus Euangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, Matthaeum autem et Marcum, qui commemorauerunt exisse eum foras, regressum eius breuitatis causa tacuisse. 6. 25. Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Matthaeum solum iam explicasse meminerimus, sequitur ergo Marcus et dicit: Et post pusillum, qui astabant, dicebant Petro: " Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ". Ille autem coepit anathematizare et iurare: " Quia nescio hominem istum, quem dicitis ". Et statim iterum gallus cantauit. Lucas autem ita secutus hoc idem narrat: Et interuallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: " Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est ". Et ait Petrus: " Homo, nescio quid dicis ". Et continuo adhuc illo loquente cantauit gallus. Ioannes secutus de tertia Petri negatione ita explicat: Dicit unus ex seruis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: " Nonne ego te uidi in horto cum illo? ". Iterum ergo negauit Petrus, et statim gallus cantauit. Quod igitur Matthaeus et Marcus dicunt post pusillum quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo: Et interuallo facto quasi horae unius. De hoc autem interuallo tacet Ioannes. Item quod Matthaeus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Ioannesquoque unum eumque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam, facile est intellegere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum, aut quod unus maxime tamquam sciens et qui eum uiderat affirmabat. Ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant, unde duos Euangelistas compendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare uoluisse qui praecipuus in hoc erat. Iam uero illud quod Matthaeus ipsi Petro dictum fuisse asserit: Vere et tu ex illis es et loquela tua manifestum te facit, sicut Ioannes eidem Petro dictum asseuerat: Nonne ego te uidi in horto cum illo? Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit: Vere ex illis est; nam et Galilaeus est, sicut et Lucas non Petro, sed de Petro dicit: Alius quidem affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est aut sententiam intellegimus tenuisse eos, qui compellatum dicunt Petrum tantumdem enim uoluit quod de illo coram illo dicebatur, quantum, si illi diceretur, aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. Galli autem cantum post tertiam negationem secundum intellegimus, sicut Marcus expressit. 6. 26. Sequitur ergo Matthaeus ita dicens: Et recordatus est Petrus uerbi Iesu quod dixerat: " Priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras plorauit amare. Marcus autem ita dicit: Recordatus est Petrus uerbi quod dixerat ei Iesus: " Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ". Et coepit flere. Lucas autem sic ait: Et conuersus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus uerbi Domini sicut dixit: " Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras Petrus fleuit amare. Ioannes de recordatione et fletu Petri tacet. Sane in eo quod ait Lucas, quod conuersus Dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. Quamuis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter seruos, qui simul se ad ignem calefaciebant. Non est autem credibile, quod ibi audiebatur Dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. Namque cum dixisset Matthaeus: Tunc expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: " Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? ". Secutus est dicens: Petrus uero sedebat foris in atrio, quod non diceret, nisi illa cum Domino intus agerentur. Et quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. Nam posteaquam Marcus talia narrauit, secutus ait: Et cum esset Petrus in atrio deorsum. Sicut ergo eo quod Matthaeus ait: Petrus uero sedebat foris in atrio, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: Et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gestaquae dixerat. Quomodo ergo respexit Petrum Dominus facie corporali? Quapropter mihi uidetur illa respectio diuinitus facta, ut ei ueniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei Dominus praedixisset, atque ita misericorditer Domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. Sicut quotidie dicimus: " Domine, respice me ", et: " Respexit eum Dominus ", qui de aliquo periculo uel labore diuina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: Respice et exaudi me, et: Conuertere, Domine, et libera animam meam, ita dictum arbitror: Conuersus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi Domini. Denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam Dominum, modo Lucas Dominum posuit dicens: Conuersus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi Domini, Matthaeus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non uerbi Domini, sed uerbi Iesu eum recordatum esse dixerunt, ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed diuinitus factam. [3,7] 7. 27. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi aduersus Iesum, ut eum morti traderent. Et uinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Marcus similiter: Et confestim mane, inquit, consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et uniuerso concilio, uincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. Lucas autem, posteaquam compleuit narrando Petri negationem, recapitulauit quae cum Domino gesta sunt iam, ut apparet, circa mane atque ita contexuit narrationem: Et uiri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes, et uelauerunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes: " Prophetiza nobis, quis est qui te percussit? ", et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Et ut factus est dies, conuenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: " Si tu es Christus, dic nobis ". Et ait illis: " Si uobis dixero, non creditis mihi; si autem et interrogauero, non respondetis mihi, neque dimittetis. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris uirtutis Dei ". Dixerunt autem omnes: " Tu ergo es Filius Dei? ". Qui ait: uos dicitis, quia ego sum. At illi dixerunt: " Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audiuimus de ore eius ". Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Haec omnia narrauit Lucas, ubi intellegitur, quod etiam Matthaeus et Marcus narrauerunt, quod interrogatus sit Dominus, utrum ipse esset Filius Dei, et quod dixerit: Dico uobis, amodo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, iam lucescente die gestum, quando Lucas dicit: Et ut factus est dies; atque ita narrat similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. Nocte autem intellegimus per falsos testes actum esse cum Domino quod breuiter commemorauerunt Matthaeus et Marcus, Lucas tacuit, qui enarrauit quae circa mane sunt gesta. Nam et illi, id est Matthaeus et Marcus, contexuerunt narrationem in his quae cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem, qua terminata redierunt ad mane, ut inde cetera contexerent, quousque perducerent quae cum Domino acta erant, sed nondum commemorauerant quod mane factum esset. Ioannes quoque, cum ea quae cum gesta sunt, ex quanta parte uisum est, et Petri negationem totam commemorasset, adducunt ergo, inquit, Iesum ad Caiphan in praetorium. Erat autem mane. Ubi intellegimus aut aliquam fuisse causam, quae coegerit Caiphan esse in praetorio nec esse praesentem, cum alii principes sacerdotum haberent de Domino quaestionem, aut in domo eius fuisse praetorium. Tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. Sed quia iam tamquam conuictum reum adducebant, Caiphae autem iam antea uisum fuerat, ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est, quin occidendus Pilato traderetur. Quae igitur per Pilatum cum Domino gesta sunt, ita Matthaeus narrat. 7. 28. Ac primum excucurrit inde, ut commemoraret exitum Iudae traditoris, quem solus narrauit, ita dicens: Tunc uidens Iudas, qui eum tradidit, quia damnatus est, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: " Peccaui tradens sanguinem iustum ". At illi dixerunt: " Quid ad nos? Tu uideris ". Et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: "Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ". Consilio autem finito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc uocatus est ager ille Acheldemac, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: " Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiauerunt filii Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus ". 7. 29. Si quis autem mouetur, quod hoc testimonium non inuenitur in scriptura Ieremiae prophetae, et ideo putat fidei Euangelistae aliquid derogandum, primo nouerit non omnes codices Euangeliorum habere, quod per Ieremiam dictum sit, sed tantummodo per Prophetam. Possemus ergo dicere his potius codicibusesse credendum, qui Ieremiae nomen non habent. Dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam, unde putatur codices esse mendosos, qui habent nomen Ieremiae, quia uel Zachariae habere debuerunt uel nullius, sicut quidam, sed tamen per prophetam dicentem, qui utique intellegitur Zacharias. Sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat,haec causa est, quia et plures codices habent Ieremiae nomen et qui diligentius in graecis exemplaribus Euangelium considerauerunt in antiquioribus graecis ita se perhibent inuenisse: et nulla fuit causa, cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium apud Ieremiam non inueniretur. 7. 30. Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio prouidentiae Dei, qua mentes Euangelistarum sunt gubernatae? Potuit enim fieri, ut animo Matthei Euangelium conscribentis pro Zacharia Ieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne uiuente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae Sancto Spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos Prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia Prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubitanter accipi debere quaecumque per eos Sanctus Spiritus dixit et singula esse omnium et omnia singulorum. Cum igitur et quae dicta sunt per Ieremiam tam sint Zachariae quam Ieremiae et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Ieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem Spiritus Sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei Dominus, ad informandos nos tantam uerborum suorum inter Prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Ieremiae deputaremus quod per Zachariam dictum repperiremus? Si enim hodie quisquam uolens alicuius uerba indicare, dicat nomen alterius, a quo dicta non sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius uerba dicere uoluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat atque corrigat, ut tamen dicat: " Bene dixi ", quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius uerba dicere uoluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse quale si ille dixisset, quanto magis hoc de Prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium librostamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inueniretur, et in quo maior esset constantia ueritatis, quam si omnia illaunus homo quamlibet doctissimus loqueretur? Quod ergo hinc argumentum sumere conantur uel infideles uel imperiti homines quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum Euangelistarum, hoc potius debent assumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam Prophetarum. 7. 31. Est alia causa, quae mihi uidetur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam huius operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Ieremiae in testimonio Zachariae sic manere permissum uel potius Sancti Spiritus auctoritate praeceptum sit. Est apud Ieremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis, uerumtamen agri emptio non est apud Zachariam; quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit Euangelista, quod modo de Domino completum est, ut hoc esset eius pretium, manifestum est, sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod Ieremias dixit hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Ieremiae, qui dixit de agro empto, ut lecto Euangelio atque inuento nomine Ieremiae, lecto autem Ieremia et non inuento testimonio de triginta argenteis, inuento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino impletum est. Nam illud quod subiecit huic testimonio Matthaeus, cum ait: Quem appretiauerunt filii Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus, nec apud Zachariam nec apud Ieremiam reperitur. Unde magis ex persona ipsius Euangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex Domini reuelatione cognouerit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, huiusmodi pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Ieremiam iubetur mitti in uas fictile et emitur hic de pretio Domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum tamquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes consepeliuntur Christo per baptismum. Nam et illam emptionem agri hoc significare Ieremiae dixit Dominus, quia erit permansio de captiuitate liberatorum in illa terra. Haec tamquam delineanda arbitratus sum, cum admonerem, quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et Euangelicae narrationi collatis diligentius attentiusque requiratur. Haec interposuit Matthaeus de Iuda traditore. [3,8] 8. 32. Deinde sequitur et dicit: Iesus autem stetit ante praesidem et interrogauit eum praeses dicens:" Tu es rex Iudaeorum? ". Dicit ei Iesus: " Tu dicis ". Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: " Non audis, quanta aduersum te dicunt testimonia? ". Et non respondit ei ullum uerbum, ita ut miraretur praeses uehementer. Per diem autem sollemnem consueuerat praeses dimittere populo unum uinctum quem uoluissent. Habebat autem tunc uinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: " Quem uultis dimittam uobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ". Sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per uisum propter eum ". Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Iesum uero perderent. Respondens autem praeses ait illis: " Quem uultis uobis de duobus dimitti? ". At illi dixerunt: " Barabbam ". Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Ait illis praeses: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant dicentes: " Crucifigatur! ". Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lauit manus coram populo dicens: " Innocens ego sum a sanguine iusti huius; uos uideritis ". Et respondens uniuersus populus dixit: " Sanguis eius super nos et super filios nostros ". Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Haec narrauit Matthaeus per Pilatum gesta de Domino. 8. 33. Marcus quoque paene isdem uerbis et rebus concinit. Verba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus uinctus dimitteretur, ita refert: Pilatus autem respondit eis, et dixit: " Vultis dimittam uobis regem Iudaeorum? ". Matthaeus autem sic ait: Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: " Quem uultis dimittam uobis: Barabbam, an Iesum qui dicitur Christus? ". Nulla quaestio est, quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur, sed quaeri potest, quae uerba Pilatus dixerit, utrum quae a Matthaeo an quae a Marco referuntur. Aliud enim uidetur esse: Quem uultis dimittam uobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? Aliud: Vultis dimittam uobis regem Iudaeorum? Sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an uellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum uolens dicere quod ad Dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimitti uoluerint: Pontifices, inquit, concitauerunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. Sequitur autem et dicit: Pilatus autem iterum respondens ait illis: " Quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? ". Unde iam satis apparet, quod id Marcus uelit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Matthaeus dicendo: Christum. Non enim dicebantur christi regis nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Matthaeus ait: Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Ergo sequitur Marcus: At illi iterumclamauerunt: " Crucifige eum! ", quod ille ait: Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Et sequitur Marcus: Pilatus uero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant: "Crucifige eum! ". Hoc Matthaeus non dixit, sed quoniam dixit: Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, dixit etiam eum lauisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. Satis ostendit etiam Matthaeus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. Quod breuiter significauit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: Quid enim mali fecit? Deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum Domino gesta sunt: Pilatus autem, inquit, uolens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. Haec apud praesidem gesta narrauit Marcus. 8. 34. Lucas apud Pilatum gesta sic narrat: Coeperunt autem accusare illum dicentes: " Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse ". Hoc illi duo Euangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. Ergo iste etiam ipsa crimina quae falsa obiecerunt, aperuit. Tacuit autem quod ei dixit Pilatus: Non respondes quidquam? Vide, in quantis te accusant, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: Pilatus autem interrogauit eum dicens: " Tu es rex Iudaeorum? ". At ille respondens ait: " Tu dicis ". Hoc autem Matthaeus et Marcus commemorauerunt, antequam dicerent compellatum Iesum, quod eis accusantibus non responderet. Nihil autem interest ueritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: " Nihil inuenio causae in hoc homine ". At illi inualescebant dicentes: " Commouet populum docens per uniuersam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc ". Pilatus autem audiens Galilaeam interrogauit, si homo Galilaeus esset, et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. Erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus. At ipse nihil respondebat. Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Spreuit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum ueste alba et remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad inuicem. Haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem Dominus missus est et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis apud alios possit inueniri, ceteri autem ea tantum dicere uoluerunt quae apud Pilatum gesta sunt, quousque Dominus crucifigendus traderetur. Rediens ergo Lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod apud Herodem actum est, ita sequitur: Pilatus autem conuocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: " Obtulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum, et ecce coram uobis interrogans nullam causam inueni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis ". Hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a Domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. Sed neque Herodes, inquit, nam remisi uos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Exclamauit autem simul uniuersa turba dicens: " Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam ", qui erat propter seditionem quamdam factam in ciuitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: " Crucifige, crucifige illum! ". Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis inuenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam ". At illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum. Matthaeus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit uolens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis uerbis satis attestatus est, ubi ait: Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamuis tacuerit, quotiens hoc efficere tentauerit, ut erueret Iesum furori eorum. Et Lucas itaque ita concludit, quod actum est apud praesidem: Et Pilatus, inquit, adiudicauit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum uero tradidit uoluntati eorum. 8. 35. Nunc eadem secundum Ioannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. Et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: " Quam accusationem affertis aduersus hominen hunc? ". Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ". Hoc uidendum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: Coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: "Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse ". Quod uero nunc secundum Ioannem commemoraui, uidentur Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: Quam accusationen affertis aduersus hominem hunc? Responderunt enim: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, uidelicet ut eorum auctoritatem secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemorauit. Multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum uisum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicauit. Nam etiam et ipse Ioannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis uidebimus. Itaque sequitur: Dixit ergo eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam ", ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans qua esset morte moriturus. Introiuit ergo iterum in praetorium Pilatus et uocauit Iesum et dixit ei: " Tu es rex Iudaeorum? ". Respondit Iesus: " A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ". Et hoc uideretur non conuenire illi quod ab aliis commemoratum est: Respondit Iesus: " Tu dicis ", nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. Unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius Euangelistis tacita quam a Domino dicta non esse. Attende ergo cetera. Respondit, inquit, Pilatus: " Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? ". Respondit Iesus: " Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ". Dixit itaque ei Pilatus: " Ergo rex es tu? ". Respondit Iesus: "Tu dicis, quia rex sum ego ". Ecce quando uentum est ad id quod alii Euangelistae commemorauerunt. Sequitur ergo item dicente adhuc Domino quod ceteri tacuerunt: " Ego in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Omnis qui est ex ueritate audit meam uocem ". Dicit ei Pilatus: " Quid est ueritas? ". Et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. Et dicit eis: " Ego nullam inuenio in eo causam. Est autem consuetudo uobis, ut unum dimittam uobis in Pascha. Vultis ergo ut dimittam uobis regem Iudaeorum? ". Clamauerunt rursum omnes dicentes: " Non hunc, sed Barabbam ". Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellauit. Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum. Et ueniebant ad eum et dicebant: " Aue rex Iudaeorum! ", et dabant ei alapas. Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio ". Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo ". Cum ergo uidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: " Crucifige, crucifige! "; dicit eis Pilatus: " Accipite eum uos et crucifigite; ego enim non inuenio in eo causam ". Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit ". Hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione Iudaeorum dictum: Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram, ut adiungatur: Quia Filium Dei se fecit. Sequitur itaque Ioannes et dicit: Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? ". Respondit Iesus: " Non haberes potestatem aduersus me ullam, nisi tibi esset datum desuper. Propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet ". Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari ". Huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: Inuenimus eum subuertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. Ex quo soluitur illa quaestio, qua putari poterat Ioannes dixisse nullum a Iudaeis Domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Sequitur ergo Ioannes et dicit: Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceue Pascha hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex uester ". Illi autem clamabant: " Tolle, tolle, crucifige eum! ". Dixit eis Pilatus: " Regem uestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem, tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur ". Haec narrauit Ioannes per Pilatum gesta. [3,9] 9. 36. Consequens est iam, ut ipsam Domini passionem secundum quattuor Euangelistarum testimonia uideamus, quam Matthaeus sic incipit: Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium congregauerunt ad eum uniuersam cohortem, et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genuflexo ante eum illudebant dicentes: " Aue, rex Iudaeorum ". Hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et conuocant totam cohortem, et induunt purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: " Aue, rex Iudaeorum ", et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. Intellegitur itaque quod Matthaeus ait: Clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcum dixisse: Induunt purpuram. Pro regia enim purpura clamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemorauerit, quam clamys habebat, quamuis esset coccinea Lucas hoc praetermisit. Ioannes autem antequam diceret, quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemorauit hoc dicens: Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellauit, et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum et ueniebant ad eum et dicebant:" Aue, rex Iudaeorum ", et dabant ei alapas. Unde apparet Matthaeum et Marcum recapitulando istud commemorasse, nonquod tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset: Ioannes enim apud Pilatum dicit haec gesta satis euidenter unde isti quod praeterierant recoluerunt. Ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Matthaeus: Et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant capite eius.Et postquam illuserunt ei exuerunt eam chlamydem et induerunt eum uestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. Hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum uestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur. Marcus hoc ita dicit: Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum uestimentis suis. [3,10] 10. 37. Sequitur ergo Matthaeus: Exeuntes autem inuenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem; hunc angariauerunt, ut tolleret crucem eius. Marcus quoque: Et educunt illum, inquit, ut crucifigerent eum. Et angariauerunt praetereuntem Simonem Cyreneum uenientem de uilla, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. Hoc Lucas ita dicit: Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem uenientem de uilla et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. Ioannes autem sic narrat: Susceperunt autem Iesum et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem exiuit in eum qui dicitur Caluariae locum, Hebraeice Golgotha, ubi eum crucifixerunt. Unde intellegitur, quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est portanda crux usque ad locum. Ita utrumque factum inuenimus, primo id quod Ioannes dixit, deinde quod ceteri tres. [3,11] 11. 38. Sequitur itaque Matthaeus: Et uenerunt, inquit, in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluariae locus. In hoc loco apertissime consentiunt. Deinde adiungit idem Matthaeus: Et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. Hoc Marcus ita narrat: Et dabant ei bibere myrratum uinum et non accepit. Hoc intellegendum est Matthaeum dixisse: Cum felle mixtum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim uinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et myrrha uinum amarissimum redderent. Quod ergo ait Marcus: Non accepit, intellegitur: non accepit ut biberet. Gustauit autem, sicut Matthaeum testis est; ut quod idem Matthaeus ait: Noluit bibere, hoc Marcus dixerit: Non accepit; tacuerit autem quod gustauerit. [3,12] 12. 39. Sequitur Matthaeus: Postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, et sedentes seruabant eum. Hoc idem Marcus sic: Et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. Hoc Lucas sic ait: Diuidentes uero uestimenta eius sortes miserunt, et stabat populus exspectans. Breuiter a tribus dictum est. Ioannes autem distinctius hoc explicat, quemadmodum gestum sit. Milites ergo inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt uestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad inuicem: " Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit ", ut Scriptura impleretur dicens: " Partiti sunt uestimenta mea sibi et in uestem meam miserunt sortem ". [3,13] 13. 40. Sequitur Matthaeus: Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: " Hic est Iesus rex Iudaeorum ". Marcus autem, priusquam hoc dixisset, Erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum. Hoc enim subiungit, cum de uestium diuisione dixisset, quae res diligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. Sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consummatae intellegantur tres horae, ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intellegi, nisi Ioannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim: Erat autem parasceue Pascha hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex uester ". Illi autem clamabant: " Tolle, tolle! Crucifige eum ". Dixit eis Pilatus: " Regem uestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem ". Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut uerba Marci non intellegentes quidam putauerunt? 13. 41. Prius enim, qua hora crucifigi potuerit, uideamus; deinde uidebimus, cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. Hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus a Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. Non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid etiam de sexta esse coeperat. Numquam autem isti dicerent: Quinta et quadrans, aut: Quinta et triens, aut: Quinta et semis, aut aliquidhuiusmodi. Habent enim istum morem Scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem, quorum medios intuentes Matthaeus et Marcus dixerunt: Post dies sex. Praesertim quia tam moderate idem Ioannes locutus est, ut non diceret: " sexta ", sed quasi sexta. Quod si ita non diceret, sed tantum modo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui Scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione Domini nostri, donec completa sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres Euangelistae attestantur, Matthaeus, Marcus et Lucas. 13. 42. Quaeramus iam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset: Quod crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, et secutus adiunxerit: Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. Iam certe dixerat: Et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius. Sic etiam ceteri attestantur, quod eo crucifixo uestimenta diuisa sunt. Si eius rei gestae tempus uoluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia, ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia uoluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inueniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus uniuersae Ecclesiae notum erat, qua hora Dominus ligno suspensus sit, unde posset huius uel error corrigi uel mendacium refutari? Sed quia sciebat a militibus suspensum Dominum, non a Iudaeis, sicut Ioannes apertissime dicit, occulte ostendere uoluit eos magis crucifixisse qui clamauerunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intellegitur ergo hora fuisse tertia, cum clamauerunt Iudaei, ut Dominus crucifigeretur, et ueracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamauerunt, maxime quia nolebant uideri se hoc fecisse et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum uerba satis indicant secundum Ioannem. Cum enim dixisset eis Pilatus: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc? Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ". Dixit eis Pilatus: " Accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum ". Dixerunt ergo Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam ". Quod ergo maxime uideri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, uerissime iudicans magis fuisse Domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus. 13. 43. Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc Iudaei primitus clamauerunt, insanissime se ostendit inimicum Euangelii, nisi forte aliter potuerit eamdem dissoluere quaestionem: non enim habet unde conuincat non fuisse tunc horam tertiam, et ideo ueridico Euangelistae potius credendum quam contentiosis suspicionibus hominum. Unde, inquit, probas horam tertiam fuisse? Respondeo: quia credoEuangelistis. Quibus et tu si credis, ostende, quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit Dominus crucifigi? De sexta enim, ut fateamur, narratione Ioannis urgemur, tertiam Marcus commemorat, quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter, quemadmodum fieri utrumque potuerit, libentissime adquiescam. Non enim sententiam meam, sed Euangelii diligo ueritatem. Atque utinam etiam plures ab aliis inueniantur huius exitus quaestionis! Quod donec fiat, utere mecum isto, si placet. Si enim nullus alius exitus poterit inueniri, solus iste sufficiet; si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. Tantum non putes consequens esse, ut quilibet omnium quatuor Euangelistarum mentitus sit aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis errauerit. 13. 44. Si autem quis dixerit inde se conuincere non fuisse horam tertiam, cum illud Iudaei clamauerunt, quia, posteaquam dixit idem Marcus: Pilatus autem iterum respondens ait illis: " Quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? ". At illi iterum clamauerunt: " Crucifige eum ", non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in eius narratione et continuo ad id peruenitur, ut traderetur ad crucem Dominus a Pilato, quod Ioannes hora quasi sexta factum esse commemorat, intellegat qui hoc dicit multa praetermissa esse quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens, quomodo eum a Iudaeis eriperet et aduersus eorum insanissimam uoluntatem, quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Matthaeus enim ait: Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Tunc fuisse dicimus horam tertiam. Quod autem Matthaeus sequitur et narrat: Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, et in conatibus Pilati ad eripiendum Dominum et in tumultu Iudaeorum contra nitentium consumptum tempus duarum horarum intellegimus et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore, quo Pilatus Dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. Quod autem Matthaeus supra commemorat: Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per uisum propter eum ", postea sedebat pro tribunali Pilatus sed inter illa quae prius gesta narrabat recordatus Matthaeus quod de Pilati uxore dixit uoluit hoc ibi interponere, ut praestrueret, qua maxime causa Pilatus nec nouissime uolebat eum tradere Iudaeis. 13. 45. Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus: Emendatum ergo illum dimittam, exclamasse uniuersam turbam: Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam; sed fortasse nondum dixerant: Crucifige. Iterum autem Pilatus, secundum eumdem Lucam, locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: " Crucifige illum ". Tunc intellegitur fuisse hora tertia. Quod ergo sequitur Lucas et dicit: Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis inuenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ". At illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum, satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse, et post quantum morarum illis tertio dixerit: Quid enim mali fecit? Licet intellegere, quantum indagandae ueritati satis est, et postea quod ait: Instabant uocibus magnis et inualescebant uoces eorum, quis non uideat ideo factum, quia uidebant Pilatum eis nolle tradere Dominum? Et qui hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed uel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt. 13. 46. Ioannem quoque interroga et uide, quanta fuerit Pilati illa cunctatio et recusatio tam foedi ministerii. Idem namque multo explicatius ea narrat, quamuis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. Tamen, cum flagellasset Iesum et a militibus ueste illusoria multisque illusionibus male tractari permisisset (credo ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saeuire pertenderent), exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio ". Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo ", ut illa uelut ignominiosa specie uisa placarentur. Sed adiungit et dicit: Cum ergo uidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: " Crucifige, crucifige! ". Tunc horam tertiam fuisse dicimus. Attende, quae sequantur: Dicit eis Pilatus: " Accipite eum uos et crucifigite; ego enim non inuenio in eo causam ". Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ". Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittendi te? ". Respondit Iesus: " Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. Propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ". Exinde Pilatus quaerebat dimittere eum. In hoc igitur, quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus esse consumptum, quanta praetermissa quae uel a Pilato dicebantur uel a Iudaeis contradicebantur quousque dicerent Iudaei, unde ille commoueretur et cederet? Ita enim sequitur: Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari ". Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraeice autem Gabbatha. Erat autem parasceue Pascha hora quasi sexta. Ab illa ergo uoce Iudaeorum, qua primo dixerunt: Crucifige, cum esset hora diei tertia, usque ad hoc, quod sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Iudaeorum duae horae praeterierunt et peracta quinta iam de sexta aliquid coeperat. Dicit ergo Iudaeis: " Eccerex uester ". Illi autem clamauerunt: " Tolle, crucifige eum! ". Sed neque iam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. Tunc enim uxor eius ad eum miserat sedentem pro tribunali, quod praeoccupauit Matthaeus, qui hoc solum commemorauit, antequam ad eum locum narrationis ueniret, ut ibi hoc poneret, ubi opportunum iudicauit. Tentans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: Regem uestrum crucifigam? Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem ". Tunc ergo tradidit illis eum, ut crucifigeretur. Et dum pergit et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum uestes eius diuiduntur et in sortem illa tunica mittitur atque inter haec uariis conuiciis illuditur (simul enim, cum illa gererentur, etiam conuicia iaciebantur), completa est et hora sexta et factae sunt tenebrae, quas Matthaeus et Marcus et Lucas commemorant. 13. 47. Iam itaque corruat impia pertinacia et credat Dominum Iesum Christum et tertia hora crucifixum lingua Iudaeorum et sexta manibus militum, quia in tumultu Iudaeorum et Pilati aestibus duae atque amplius horae praeterierunt a uoce, qua dixerunt: Crucifige. Sed ipse Marcus, qui maxime breuitatis sectator est, breuiter uoluit intimare Pilati uoluntatem et conatum pro Domini uita. Cum enim dixisset: At illi iterum clamauerunt: " Crucifige eum! ", ubi ostendit, quod iam clamauerant, cum uellent sibi dimitti Barabbam, adiunxit: Pilatus uero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". Hoc modo breuiter insinuauit quod diu gestum est. Memor tamen etiam iste quid uellet intellegi, non ait: " Pilatus uero dixit eis ", sed ait: Pilatus uero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". Quia, si diceret: "dixit ", quasi semel dictum intellegeremus; quia uero ait: dicebat, satis intimauit intellegentibus multis modis et saepe dictum esse, quo usque inciperet hora sexta. Cogitemus ergo, quam breuiter hoc dixerit Marcus in comparatione Matthei, quam breuiter Matthaeus in comparatione Lucae, quam breuiter Lucas in comparatione Ioannis, cum tamen alia atque alia quisque commemoraret, et quam denique breuiter ipse Ioannes in comparatione rerum, quae gestae sunt et morarum cum illa gererentur et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam in illo interuallo transire potuisse. 13. 48. Quiquis autem dixerit potuisse Marcum si ita esset eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia cum uox Iudaeorum de crucifigendo Domino sonuisset, dicere etiam quod eum tunc ipsi crucifixerint nimis superbe leges narratoribus ueritatis imponit. Sic enim potest dicere si haec ipse narraret eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari quo ipse narrauit. Dignetur ergo consilio Marci euangelistae superari consilium suum qui eo loco id ponendum iudicauit, quo loco diuina inspiratione suggestum est. Recordationes enim eorum eius manu gubernatae sunt qui gubernat aquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit. Fluitat enim humana memoria per uarias cogitationes, nec in cuiusquampotestate est quid et quando ei ueniat in mentem. Cum ergo illi sancti et ueraces uiri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae Dei potestati cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abiectum ab oculis Dei et longe peregrinantem: hoc loco poni debuit quod ualde ignorat cur eo loco Deus poni uoluerit: Quia et si obuelatum est Euangelium nostrum, ait Apostolus, in his qui pereunt obuelatum est, et cum dixisset: Aliis quidem sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem, subiecit statim: Et ad haec quis idoneus? Id est, quis idoneus intellegere quam iuste fiat? Quod idem Dominus dicit: Ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. Ipsa est enim altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, qua fit ex eadem massa aliud uas in honorem aliud in contumeliam, et dicitur carni et sanguini: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Quis ergo et in hac re cognoscit intellectum Domini aut quis consiliarius illius fuit, ubi sic gubernauit corda reminiscentium Euangelistarum et in Ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culmine sublimauit, ut per haec ipsa quae in eis contraria uideri possunt multi excaecarentur digne traditi in concupiscentias cordis sui et in reprobum sensum, et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam Omnipotentis iustitiam? Dicit enim Propheta Domino: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, uir imprudens non cognoscit et stultus non intellegit haec. 13. 49. Peto autem et admoneo eos qui haec legunt per nos adiuuante Domino elaborata, ut huius sermonis, quem hoc loco interponendum arbitratus sum in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. Facile autem uidebit qui sine impietatis duritia uoluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint Dominum, qui uolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. Ait enim: Et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. Qui hoc, nisi milites, sicut Ioannes manifestat? Ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret: Erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum, ut illi eum potius crucifixisse inueniantur quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligens inquisitor inueniet, cum aduerterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse. 13. 50. Quamquam non desint qui parasceues quam Ioannes commemorauit dicens: Erat autem parasceue hora fere sexta horam diei tertiam uelint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia completa uideatur, quando crucifixus est, atque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint et reddiderit spiritum, ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. Dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur, parasceuen fuisse Paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperent Azyma; sed tamen uerum Pascha, quod iam in passione Domini gerebatur, non Iudaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est parasceuen habere, ab hora noctis nona in eo quod Dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. Parasceue quippe interpretatur " praeparatio ". Ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceues sexta secundum Ioannem et hora diei tertia secundum Marcum ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemorauerit, qua clamauerunt Iudaei: Crucifige, crucifige! sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua Dominus est fixus in ligno. Quis fidelis non huic faueat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceuen Paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus? Si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis apprehensus est Dominus, adhuc noctis primae partes erant; si, quando ad domum perductus est soceri Caifae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantauerat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum iam audiretur, facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. Restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceuen Paschae, id est praeparationem mortis Domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, apud quos primo audiebatur, et dixerunt: Reus est mortis, quod apud Matthaeum et Marcum inuenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. Non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiauerunt, nonam horam noctis esse potuisse. Ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceues, id est immolationis Domini, quod uerum Pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceues, quae plena diei tertia occurrebat, Dominus suspenderetur in ligno. Siue ergo hoc potius intellegendum eligatur, siue Marcus tertiam horam recoluerit, eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in Domini crucifixione commemorare uoluerit, qua intelleguntur clamare potuisse ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus, quam eos quorum manibus suspensus in ligno est, sicut ille centurio magis accessit ad Dominum quam illi amici, quos misit; procul dubio quaestio soluta est, de hora dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare impudentiam et infirmorum imperitiam perturbare. [3,14] 14. 51. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. Et Marcus similiter et Lucas. Nec Ioannes aliquam facit quaestionem quamuis latrones eos non dixerit. Ait enim: Et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Iesum. Esset autem contrarium, si, cum illi dixissent latrones, iste diceret innocentes. [3,15] 15. 52. Sequitur Matthaeus et dicit: Praetereuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua et dicentes: " Qui destruis templum et in triduo illud reaedificat, salua temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce ". Huic Marcus paene ad eadem uerba consonat. Sequitur deinde Matthaeus et dicit: Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: " Alios saluos fecit, se ipsum non potest saluum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce et credimus ei. Confidit in Deum, liberet nunc eum, si uult. Dixit enim: "Quia Dei Filius sum". Marcus et Lucas, quamuis alia uerba dicant, ad eamdem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit quod alius commemorat. De principibus enim sacerdotum, quod insultauerint Domino crucifixo, pariter non tacent, quamuis seniores tacuit Marcus, Lucas autem, quia principes dixit nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates complexus est, ut ibi possint intellegi et scribae et seniores. [3,16] 16. 53. Sequitur Matthaeus et dicit: Idipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei. Nec Marcus discrepat hoc idem dicens aliis uerbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. Ait enim Lucas: Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: " Si tu es Christus, saluum fac temetipsum et nos ". Et sequitur idem ipse atque ita contexit: Respondens autem alter increpabat illum dicens: " Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit ". Et dicebat ad Iesum: " Domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum ". Et dixit illi Iesus: " Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso ". Quomodo ergo, sicut Matthaeus dicit: Latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei, uel, sicut Marcus dicit: Et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum et in Dominum credidit, nisi intellegamus Matthaeum et Marcum breuiter perstringentes huc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistula ad Haebreos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intellegatur, et pluraliter dictum: Secti sunt, cum de solo Isaia tradatur? In Psalmo etiam quod dictum est: Astiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum etc., pluralem numerum pro singulari positum in Actibus Apostolorum exponitur. Nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem Psalmi adhibuerunt. Sed quia et pagani solent calumniari Euangelio, uideant, quemadmodum locuti sint auctores eorum Faedras, Medeas et Clytemnestras, cum singulae fuerint. Quid autem usitatius, uerbi gratia, quam ut dicat aliquis: " Et rustici mihi insultant ", etiam si unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestauit, si illi dixissent ambos latrones conuiciatos Domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. Cum uero dictum est: latrones uel: Qui cum eo crucifixi erant, nec additum est: " ambo ", non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. [3,17] 17. 54. Sequitur Matthaeus et dicit: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super uniuersam terram usque ad horam nonam. Hoc et duo alii contestantur: addit autem Lucas etiam unde factae sint tenebrae, id est solem obscuratum. Sequitur Matthaeus: Et circa horam nonam clamauit Iesus uoce magna dicens: " Eli, Eli, lema sabacthani? ". Hoc est: " Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? ". Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: " Eliam uocat iste ". Marcus paene ad eadem uerba, ad eamdem tamen sententiam non paene, sed omnino consentit. Sequitur Matthaeus: Et continuo currens unus ex eis acceptam spongeam impleuit aceto et imposuit harundini et dabat ei bibere. Sic et Marcus dicit: Currens autem unus et implens spongeam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: " Sinite, uideamus, si ueniat Elias ad deponendum eum ". Quod quidem de Elia non ipsum qui obtulit spongeam cum aceto, sed ceteros dixisse Matthaeus narrauit. Ait enim: Ceteri uero dicebant; " Sine, uideamus, an ueniat Elias liberans eum ", unde intellegimus et illum et ceteros hoc dixisse. Lucas autem, antequam de latronis insultatione narraret, hoc de aceto ita commemorauit: Illudebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi, et dicentes: " Si tu es rex Iudaeorum, saluum te fac ". Semel complecti uoluit quod a militibus factum et dictum est. Ubi mouere non debet, quod non unum eorum dixit acetum obtulisse; genus enim locutionis tenuit, de quo supra tractauimus, pluralem pro singulari ponens. Hoc autem de aceto etiam Ioannes commemorauit, ubi ait: Postea sciens Iesus, quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: " Sitio ". Vas autem positum erat aceto plenum; illi autem spongeam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori eius. Sed quod apud eumdem Ioannem inuenitur dixisse sitio et quia uas ibi erat aceto plenum, non mirum est si ceteri tacuerunt. [3,18] 18. 55. Sequitur Matthaeus: Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum. Marcus similiter: Iesus autem emissa uoce magna expirauit. Lucas autem, quid ipsa uoce magna dixerit, declarauit; dixit enim: Et clamans Iesus uoce magna ait: " Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ", et haec dicens expirauit. Ioannes uero, sicut tacuit illam uocem primam Eli, Eli, quam Matthaeus et Marcus rettulerunt, tacuit etiam istam, quam Lucas solus indicauit, illi autem duo nomine uocis magnae significauerunt, id est: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quod eum uoce magna dixisse et ipse Lucas similiter attestatus est, ut intellegeremus hanc fuisse uocem magnam quam Matthaeus et Marcus commemorauerunt. Sed dixit Ioannes, quod nullus illorum trium, eum dixisse: consummatum est, cum acetum accepisset, quod eum ante ipsam uocem magnam dixisse intellegimus. Haec sunt enim uerba Ioannis: Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: " Consummatum est ", et inclinato capite tradidit spiritum. Inter illud quod ait: Consummatum est, et illud quod ait: Et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa uox magna, quam tacuit iste, ceteri autem tres commemorauerunt. Hoc enim apparet esse ordinis, ut ante diceret: consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tamquam ad hoc exspectaret qui utique, cum uellet, moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. Sed quouis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magno opere cauendum est, ne cui uideatur quisquam Euangelistarum alteri repugnare, si uel tacuit quod alius dixit, uel dixit quod alius tacuit. [3,19] 19. 56. Sequitur Matthaeus: Et ecce uelum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. Et Marcus sic: Et uelum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. Lucas autem similiter hoc ait: Et uelum templi scissum est medium, sed non eodem ordine. Volens enim miraculum miraculo adiungere, cum dixisset: Sol obscuratus est, continuo subiungendum existimauit: et uelum templi scissum est medium, praeoccupans uidelicet, quod exspirante Domino factum est, ut deinde recapitulans exsequeretur et de potu aceti et de illa uoce magna et de ipsa morte, quae ante scissionem ueli post tenebras facta intelleguntur. Matthaeus enim, qui, cum dixisset: Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum, continuo subiecit: Et ecce uelum templi scissum est, satis expressittunc esse scissum, cum Iesus emisisset spiritum. Si autem non addidisset: Et ecce, sed simpliciter dixisset: Et uelum templi scissum est, incertum esset, utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent. [3,20] 20. 57. Sequitur Matthaeus: Et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. Haec quae solus dixit non est metuendum ne cuiquam ceterorum repugnare uideantur. Sequitur idem ipse: Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum uiso terrae motu et his quae fiebant timuerunt ualde dicentes: " Vere Dei Filius erat iste". Marcus sic: Videns autem centurio, qui ex aduerso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: " Vere homo hic Filius Dei erat " Lucas sic: Videns autem centurio quod factum fuerat glorificauit Deum dicens: " Vere hic homo iustus erat ". Non est contrarium, quod Matthaeus dicit uiso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa uoce exspirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. In eo quippe, quod idem Matthaeus non solum dixit: Viso terrae motu, sed etiam addidit: Et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstrauit Lucae, ut diceret centurionem ipsam Domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. Quamquam, etsi Matthaeus illud non addidisset, intellegendum erat, cum multa miranda facta fuerint et omnia centurio et qui cum eo erant mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus, quid quisque illum miratum commemorare uoluisset, nec eos sibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum, quando omnia fuerat ille miratus. Quod autem alius ait centurionem dixisse: Vere Dei Filius erat iste, alius autem: Vere homo hic Filius Dei erat 264, non mouebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita, ad unam quippe sententiam utraque uerba concurrunt, nec quod alius tacuit homo, alius dixit, ullo modo contrarium est. Magis quod Lucas non ait centurionem dixisse: " Filius Dei erat ", sed: Iustus erat, potest putari diuersum; sed uel utrumque dictum a centurione intellegere debemus et aliud illos, aliud istum commemorasse, uel fortasse Lucam exprimere uoluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit Iesum Filium Dei. Forte enim non eum Unigenitum aequalem Patri centurio intellexerat, sed ideo Filium Dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii Dei. Quod autem etiam ipse Lucas dixit: Videns autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant,tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. Iam uero, quod Matthaeus addidit eos qui cum centurione erant, alii autem hoc tacuerunt, cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? Et quod Matthaeus dixit: Timuerunt ualde, Lucas autem non dixit: " timuit ", sed: Glorificauit Deum, quis eum non intellegat timendo glorificasse? [3,21] 21. 58. Sequitur Matthaeus: Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei Marcus sic: Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome; et cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. Inter hos nihil uideo, quod contrarium possit putari. Quid enim interest ad ueritatem, quod quasdam mulieres pariter, quasdam singuli nominauerunt? Lucas quoque ita narrationem contexit: Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et uidebant quae fiebant, percutientes pectora sua reuertebantur. Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae fuerant eum a Galilaea, haec uidentes. Unde superioribus duobus de mulierum praesentia satis consentit, quamuis nullam earum nominatim exprimat. De turba etiam, quae simul aderat et uidentes quae fiebant tundebant pectora sua et reuertebantur, consentit Mattheo, quamuis seorsum annexuerit: Centurio autem et qui cum eo erant. Quapropter tantum modo de notis eius, qui stabant a longe, solus inuenitur dixisse. Nam et Ioannes commemorauit de praesentia feminarum, antequam Dominus emisisset spiritum, ita narrans: Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophae et Maria Magdalene. Cum uidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: " Mulier, ecce filius tuus ". Deinde dicit discipulo: " Ecce mater tua ". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Qua in re nisi apertissime Matthaeus quoque et Marcus Mariam Magdalenen nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias iuxta crucem fuisse. Nullus enim eorum praeter Ioannem matrem Domini commemorauit. Nunc ergo quomodo intellegitur eadem Maria Magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Ioannes dicit, nisi quia in tanto interuallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in comparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? Possumus etiam intellegere, quod illae quae simul aderant cum matre Domini, postquameam discipulo commendauit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et cetera quae facta sunt longius intuerentur, ut ceteri Euangelistae qui post mortem Domini eas commemorauerunt, iam longe stantes commemorarent. [3,22] 22. 59. Sequitur Matthaeus: Cum sero autem factum esset uenit quidam homo diues ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. Hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. Marcus sic: Et cum iam sero esset factum, quia erat parasceue, quod est ante sabbatum, uenit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Pilatus autem mirabatur, si iam obisset. Et accersito centurione interrogauit eum, si iam mortuus esset. Et cum cognouisset a centurione, donauit corpus Ioseph. Lucas sic: Et ecce uir nomine Ioseph, qui erat decurio, uir bonus et iustus (hic non consenserat consilio et actibus eorum), ab Arimathia ciuitate Iudaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei, hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Ioannes autem, posteaquam narrauit de cruribus fractis eorum qui cum Domino crucifixi erant et de latere Domini lancea percusso, quod totum solus dixit, subiungit etiam de Ioseph, consentiens ceteris, ita narrans: Post haec autem rogauit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu. In hoc nihil exstat, in quo aliquis eorum alicui repugnare uideatur. Sed aliquis forsitan quaerat, quomodo a semetipso Ioannes ipse non discrepet, contestans cum ceteris, quod Ioseph petiuerit corpus Iesu, et solus dicens, quod occultus fuisset discipulus Domini propter metum Iudaeorum. Merito enim mouet, cur ille qui propter timorem occultus discipulus erat, ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet. Sed intellegendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum. In extremo autem illo officio funeri exhibendo minus curasse de Iudaeis, quamuis soleret in Domino audiendo eorum inimicitias deuitare. [3,23] 23. 60. Sequitur Matthaeus: Et accepto corpore Ioseph inuoluit illud in sindone munda et posuit illud in monumento suo nouo, quod exciderat in petra. Et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. Marcus sic: Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum inuoluit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et aduoluit lapidem ad ostium monumenti. Lucas sic: Et depositum inuoluit in sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Ex his tribus nulla quaestio dissensionis oriri potest. Ioannes autem sepulturam Domini non a solo Ioseph, sed a Nicodemo quoque curatam fuisse commemorat. Consequenter enim a Nicodemo incipiens ita narrat: Venit autem et Nicodemus, qui uenerat Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Deinde sequitur adiungens ipsum Ioseph et dicit: Acceperunt ergo corpus Iesu et ligauerunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum nouum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter parasceuen Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. Neque hic aliquid repugnat recte intellegentibus. Neque enim illi, qui de Nicodemo tacuerunt affirmauerunt a solo Ioseph Dominum sepultum, quamuis solius commemorationem fecerint, aut quia illi una sindone Ioseph inuoluisse dixerunt, propterea prohibuerunt intellegi et alia lintea potuisse afferri a Nicodemo et superaddi, ut uerum narraret Ioannes, quod non uno linteo, sed linteis inuolutus sit, quamuis et propter sudarium, quod capiti adhibebatur, et institas, quibus totum corpus alligatum est, quia omnia de lino erant, etiamsi una sindon ibi fuit, uerissime dici potuit: Ligauerunt eum linteis. Lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur. [3,24] 24. 61. Sequitur Matthaeus: Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum. Quod Marcus ita dicit: Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant, ubi poneretur. Unde nihil eos ex hoc dissentire manifestum est. 24. 62. Sequitur Matthaeus: Altera autem die, quae est post parasceuen, conuenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dicentes: " Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc uiuens: "Post tres dies resurgam". Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium, ne forte ueniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: "Surrexit a mortuis", et erit nouissimus error peior priore ". Ait illis Pilatus: " Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis ". Illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus. Hoc solus Matthaeus narrat nullo aliorum narrante aliquid quod huic uideatur esse contrarium. 24. 63. Deinde sequitur idem Matthaeus et dicit: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus autem Domini descendit de caelo, etaccedens reuoluit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur et uestimenta eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: " Nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Venite et uidete locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. Ecce dixi uobis ". Huic Marcus consonat. Sed potest mouere, quomodo secundum Matthaeum angelus super lapidem sedebat reuolutum a monumento. Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit uidisse iuuenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstupuisse nisi intellegamus aut Matthaeum tacuisse de illo angelo, quem intrantes uiderunt, Marcum uero de illo tacuisse, quem foris uiderunt sedentem super lapidem, ut duos uiderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Iesu, prius ab illo quem foris uiderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem uiderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat uerbis exhortatae sunt dicentis: Venite et uidete locum, ubi positus erat Dominus, quo uenientes, ut dictum est, et intrantes uiderunt eum, de quo Matthaeus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. Aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum uiderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Matthaeus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti reuoluerat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra. 24. 64. Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: At illae exeuntes fugerunt de monumento, inuaserat enim eas tremor et pauor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim, cum dicat Matthaeus: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius 286, nisi intellegamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est, respondere ad ea quae ab illis audierant aut certe custodibus, quos iacentes uiderunt. Nam illud gaudium, quod Matthaeus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. Debuimus enim utrumque in illarum animo factum intellegere, etiamsi ipse Matthaeus de timore non diceret; cum uero et ipse dicat: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit. 24. 65. De hora quoque ipsa, qua uenerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. Cum enim Matthaeus dicat: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum, quid est, quod dicit Marcus: Et ualde mane una sabbatorum uenit ad monumentum oriente iam sole? In quo quidem a ceteris duobus, id est Luca et Ioanne, non discrepat. Quod enim dicit Lucas: Valde diluculo et Ioannes: Mane cum adhuc tenebrae essent hoc intellegitur Marcus dicere: Valde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab Orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis uicinitate, eius enim est ille fulgor qui nomine aurorae appellari solet. Ideo non repugnat illi qui ait: Cum adhuc tenebrae essent. Die quippe surgente aliquae reliquae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod ait: Valde mane, tamquam sol ipse iam uideretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus uolumus significare temperius aliquid faciendum. Cum enim dixerimus: Mane, ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere ad hoc plerumque addimus: Valde mane, ut illud quod etiam albescente uocatur, intellegant quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant: " Iam mane est ", et cum post hoc uerbum attenderint, ac iam oriente, id estiam de proximo adueniente in has partes sole caelum rubescere uel albescere uiderint, addant qui dicebant: " Mane est " et dicant: " Valde mane est ". Quid autem interest, dum siue illo siue isto modo nihil aliud intellegamus a Marco appellatum mane, nisi quod Lucas appellauit diluculo et hoc ualde mane, quod ille ualde diluculo et quod Ioannes mane cum adhuc tenebrae essent; sole autem iam oriente, id est ortu suo iam caelum illuminare incipiente? Quomodo ergo his tribus congruat Matthaeus, qui nec diluculo, nec mane, sed: Vespere ait sabbati, quae lucescit in primam sabbati, attentius indagandum est. A parte quippe prima noctis, quod est uesper, ipsam noctem uoluit significare Matthaeus, cuius noctis fine uenerunt mulieres ad monumentum. Ea uero causa intellegitur eamdem noctem sic appellasse, quia iam uespere licebat afferre aromata transacto utique sabbato. Ergo, quoniam sabbato impediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominauit noctem, ex quo eis licere coepit, ut facerent, quocumque uellent tempore eiusdem noctis. Sic itaque dictum est uespere sabbati, ac si diceretur: " nocte sabbati ", id est nocte, quae sequitur diem sabbati. Quod ipsa uerba eius satis indicant. Sic enim ait: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati. Quod fieri non potest, si tantum modo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto uespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam sabbati, sed ipsa nox, quae luce incipit terminari. Nam terminus primae partis noctis secundae partis initium est, lux autem terminus totius noctis est. Unde non potest dici uesper elucescens in primam sabbati, nisi nomine uesperi nox ipsa intellegatur, quam lux terminat. Et usitatus loquendi modus est diuinae Scripturae est, a parte totum significare: a uespere ergo noctem significauit, cuius extremum est diluculum. Diluculo enim uenerunt illae mulieres admonumentum: ac per hoc ea nocte uenerunt quae significata est nomine uesperi. Tota enim significata est eo nomine, ut dixi; et ideo, quacumque eius noctis parte uenissent, ea utique nocte uenissent; cum ergo uenerunt parte eius noctis extrema, ea procul dubio nocte uenerunt. Vespere autem, quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intellegi; eo igitur uespere uenerunt quae ipsa nocte uenerunt, ipsa autem nocte uenerunt quae noctis ipsius quamuis extrema parte uenerunt. 24. 66. Nam et ipsum triduum, quo Dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intellegi non potest. Ipse quippe ait: Sicut enim Iona fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Computantur autem tempora, siue ex quo tradidit spiritum, siue ex quo sepultus est, et non occurrit ad liquidum, nisi medium diem, hoc est sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui cum in medio posuerunt, id est parasceuen et primam sabbati, quem diem dominicum dicimus a parte totum intellegamus. Quid enim iuuat, quod quidam his angustiis coartati et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum Scripturarum soluendis quaestionibus plurimum ualere nescientes noctem uoluerunt adnumerare tres illas horas a sexta usque ad nonam, quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum? Sequitur enim nox futuri sabbati, qua cum suo die computata erunt iam duae noctes et duo dies, porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est illucescentis diei dominici, in qua tunc Dominus resurrexit; erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiamsi tota posset intellegi, nec ostenderemus quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec annumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo, ut illo Scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intellegitur, inueniamus extremum diem tempus parasceues quo crucifixus et sepultus est Dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui iam peractus fuerat accipiamus, medium uero, id est sabbati diem, non a parte , sed integre totum, tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore, ac sic erit triduum, quemadmodum illi octo dies, post quos ascendit in montem. Quorum medios integros attendentes Matthaeus et Marcus dixerunt: post sex dies, quod Lucas dixit: post octo dies. 24. 67. Nunc iam cetera uideamus, quemadmodumMattheo congruant. Lucas enim apertissime duos angelos dicit uisos fuisse a mulieribus, quae uenerunt ad monumentum, alterorum singulos intellexeramus commemoratos a duobus, unum a Mattheo, id est illum qui extra monumentum sedebat in lapide, alterum a Marco, id est illum qui intra monumentum sedebat a dextris. Sed Lucas ita narrat: Et dies erat parasceues et sabbatum illucescebat. Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso uenerant de Galilaea, uiderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. Et reuertentes parauerunt aromata et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Una autem sabbati ualde diluculo uenerunt ad monumentum, portantes quae parauerant aromata et inuenerunt lapidem reuolutum a monumento et ingressae non inuenerunt corpus Domini Iesu. Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, et ecce duo uiri steterunt secus illas in ueste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent uultum in terram, dixerunt ad illas: " Quid quaeritis uiuentem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere". Et recordatae sunt uerborum eius. Et egressae a monumento nuntiauerunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus. Quomodo ergo singuli uisi sunt sedentes, unus secundum Matthaeum foris super lapidem et alter secundum Marcum intus a dextris, cum secundum Lucam duo steterint secus illas, quamuis similia dixerint? Possumus quidem adhuc intellegere unum angelum uisum a mulieribus et secundum Matthaeum et secundum Marcum, sicut supra diximus, ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium, quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulchri locum atque ibi uidisse angelum sedentem super lapidem reuolutum a monumento, sicut dicit Matthaeus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus, deinde intus ab eis, dum inspicerent locum, in quo iacebat corpus Domini, uisos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas, similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem. 24. 68. Sed uideamus et illa quae Ioannes dicit, utrum uel quemadmodum his congruant. Sic ergo narrat Ioannes: Una autem sabbati Maria Magdalene uenit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et uidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et uenit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: " Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum ". Exit ergo Petrus et ille alius discipulus et uenerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecurrit citius Petro et uenit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, uidit posita linteamina, non tamen introit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introiit in monumentum, etuidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. Tunc ergo introiit et ille discipulus, qui uenerat primus ad monumentum, et uidit et credidit. Nondum enim sciebat Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et uidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: " Mulier, quid ploras? ". Dicit eis:" Quia tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum ". Haec cum dixisset, conuersa est retrorsum et uidit Iesum stantem et non sciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti illum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ". Dicit ei Iesus: "Maria ". Conuersa illa dicit ei: " Rabboni ", quod dicitur "Magister". Dicit ei Iesus: " Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; uade autem ad fratres meos et dic eis: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum, ad Deum meum et ad Deum uestrum" ". Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: " Quia uidi Dominum et haec dixit mihi ". In hac Ioannis narratione dies uel tempus, quo uentum est ad monumentum, cum ceteris conuenit; illud etiam, quod duo angeli uisi sunt, concordat cum Luca; sed quod ille stantes dicit angelos uisos, iste autem sedentes. Et cetera, quae illi non dicunt quomodo hic possint intellegi non discrepare a ceteris et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt uideri. 24. 69. Quapropter haec omnia, quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, secundum omnium Euangelistarum testimonia in una quadam narratione, quantum nos Dominus adiuuerit, quemadmodum geri potuerint, ordinemus. Prima sabbati diluculo, sicut omnes consentiunt, uentum est ad monumentum iam factum erat, quod solus Matthaeus commemorat de terrae motu et lapide reuoluto conterritisque custodibus ita, ut in parte aliqua uelut mortui iacerent. Venit autem, sicut Ioannes dicit, Maria Magdalene sine dubio ceteris mulieribus, quae Domino ministrauerant, plurimum dilectione feruentior, ut non immerito Ioannes solam commemoraret tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. Venit ergo et uidit lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret, non dubitans ablatum inde esse corpus Iesu cucurrit, sicut idem dicit Ioannes, et nuntiauit Petro atque ipsi Ioanni. Ipse est enim discipulus, quem amabat Iesus. At illi currere coeperunt ad monumentum et praeueniens Ioannes inclinauit se et uidit posita linteamina nec intrauit; Petrus autem consecutus intrauit in monumentum et uidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caputeius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum. Deinde et Ioannes intrauit et uidit similiter et credidit quod Maria dixerat, sublatum esse Dominum de monumento. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat foris ad monumentum plorans, id est ante illum saxei sepulchri locum, sed tamen intra illud spatium, quod iam ingressae fuerant; hortus quippe illic erat, sicut idem Ioannes commemorat. Tunc uiderunt angelum sedentem a dextris super lapidem reuolutum a monumento, de quo angelo narrant Matthaeus et Marcus. Tunc eis dixit: Nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis, non est hic. Surrexit enim, sicut dixit. Venite et uidete locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. Ecce praedixi uobis. Quibus similia Marcus quoque non tacuit. Ad haec uerba Maria dum fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et uidit duos angelos, sicut dicit Ioannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: " Mulier, quid ploras? ". Dicit eis: " Quia tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum ". Hic intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes uiderentur, sicut eos Lucas uisos fuisse commemorat, et dixisse secundum eumdem Lucam timentibus mulieribus et uultum in terram declinantibus: Quid quaeritis uiuentem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere ". Et recordatae sunt uerborum eius. Post haec conuersa est retrorsum Maria. Et uidit Iesum stantem, sicut dicit Ioannes, et non sciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa exsistimans, quia hortulanus est, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ". Dicit ei Iesus: " Maria ". Conuersa illa dicit ei: " Rabboni ", quod dicitur "Magister". Dicit ei Iesus: " Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; uade autem ad fratres meos et dic eis: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum et Deum meum et Deum uestrum". Tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum Marcum inuaserat tremor et pauor, et nemini quidquam dicebant . Tunc iam secundum Matthaeum: Ecce Iesus occurrit illis dicens: " Auete ". Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. Sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse uenientes ad monumentum et ipsius Domini, semel scilicet illic, quando Maria hortulanum putauit, et nunc iterum, cum eis occurrit in uia, ut eas ipsa repetitione firmaret atque a timore recrearet. Tunc ergo ait illis:"Nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me uidebunt ". Venit ergo Maria Magdalene annuntians discipulis, quia uidit Dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat, quae nuntiauerunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus. Et uisa sunt ante illos sicut deliramentum uerba ista, et non credebant illis. His et Marcus attestatur, nam posteaquam commemorauit eas trementes et pauentes exisse a monumento et nemini quidquam dixisse, adiunxit, quod resurgens Dominus apparuerit mane prima sabbati primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem demonia, et quia illa uadens nuntiauit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, et quia illi audientes, quod uiueret et uisus esset ab ea, non crediderunt. Sane Matthaeus etiam illud inseruit abscedentibus mulieribus, quae illa omnia uiderant et audierant. Venisse etiam quosdam in ciuitatem de illis custodibus, qui iacuerant uelut mortui. Et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt, illos uero congregatos cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent, quod discipuli eius uenissent eumque furati essent illis dormientibus, pollicentes etiam securitatem a praeside, qui eos custodes dederat, et illos accepta pecunia fecisse, sicut erant edocti, diuulgatumque esse uerbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. [3,25] 25. 70. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit Dominus discipulis considerandum est, non solum ut elucescat etiam ex hac re conuenientia quattuor Euangelistarum, uerum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in Prima ad Corinthios Epistula ita loquitur: Tradidi enim uobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas et quia apparuit Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit Iacobo, deinde Apostolis omnibus; nouissimo autem omnium quasi abortiuo apparuit et mihi. Hunc autem ordinem nullus Euangelistarum tenuit. Unde considerandum est, utrum ordo, quem illi tenuerunt, huic non aduersetur. Nam nec ille omnia nec isti omnia dixerunt, quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent, tantum uidendum est. Lucas enim solus quattuor Euangelistarum non dicit a mulieribus uisum Dominum, sed tantummodo angelos. Matthaeus autem dicit, quod eis occurrerit redentibus a monumento. Marcus quoque dicit primo uisum esse Mariae Magdalenae, sicut et Ioannes; sed quomodo ei sit uisus, non dicit, quod explicatur a Ioanne. Lucas autem non solum tacet, ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum fuit unus Cleophas, talia dicit locutos cum illo, antequam agnoscerent eum, tamquam mulieres nihil se aliud quam angelos uidisse nuntiauerint, qui dicebant eum uiuere. Ita enim narrat: Ecce duo ex ipsis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est, dum loquerentur et secum quaererent, et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: " Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem ambulantes, et estis tristes? ". Et respondens unus cui nomen Cleophas, dixit ei: " Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognouisti quae facta sunt in illa his diebus? ". Quibus ille dixit: " Quae? ". Et dixerunt: " De Iesu Nazareno, qui fuit uir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse est redempturus Israel, et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionem angelorum uidisse, qui dicunt eum uiuere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita inuenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum uero non uiderunt ". Haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat uel a discipulis, qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est, quod ablatum inde sit corpus eius. Et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum et procumbentem uidisse linteamina sola posita et abisse secum mirantem quod factum fuerat. Hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus, quos inuenit in uia, posteaquam narrauit de mulieribus, quae uiderant angelos et ab eis audierant, quod resurrexisset Iesus, tamquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. Sed intellegitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. Tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Ioannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiauerat, quando uidit lapidem auulsum a monumento; et postea facta sunt haec de uisione angelorum atque ipsius Domini, qui bis numero apparuerat mulieribus, semel ad monumentum et iterum occurrens reuertentibus a monumento. Hoc autem antequam duobus illis in uia uisus fuisset, quorum erat unus Cleophas. Namque et Cleophas loquens cum Domino, quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed: Abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerunt, quod et ipse recapitulando intellegitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiauerunt Petro et Ioanni de ablato corpore Domini. Ac per hoc eum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum et Cleophan dixisse ipse rettulerit, quod quidam eorum ierant ad monumentum, intellegitur attestari Ioanni, quod duo ierant ad monumentum: sed Petrum solum primo commemorauit, qui illi primitus Maria nuntiauerat. Item potest mouere, quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas uidisse sola linteamina et discessisse mirantem, cum Ioannes dicat se potius ita uidisse, hoc est discipulum illum, quem diligebat Iesus, non intrasse in monumentum, quo prior uenerat, sed cum se inclinasset, uidisse posita linteamina; sed et se ipsum postea dicit intrasse. Ita et Petrus intellegendus est primo procumbens uidisse, quod Lucas commemorat, Ioannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen, antequam Ioannes intraret, ut omnes uerum dixisse sine ulla repugnantia reperiantur. 25. 71. Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum Dominus excepto quod iam mulieribus locutus erat etiam maribus discipulis uisus fuerit, secundum testimonia non solum quattuor Euangelistarum, sed etiam Pauli apostoli contexendus et demonstrandus est. Omnium ergo uirorum primo apparuisse intellegitur Petro, ex his dumtaxat omnibus quos Euangelistae quattuor et Paulus apostolus commemorauerunt. Ceterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis uel dicere audeat uel negare? Neque enim et Paulus dixit: " Apparuit primo Cephae ", sed: Apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. Sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. Fieri enim potest, ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. Nam illos quos apostolos nominauit non iam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse putantes de illis duodecim apostolis dictum, qui iam Iuda extincto undecim erant. Sed siue illi codices uerius habeant qui undecim habent, siue alios quosdam duodecim discipulos Paulus uelit intellegi, siue sacratum illum numerum etiam in undecim stare uoluerit, quia duodenarius in eis numerus ita mysticus erat, ut non posset in locum Iudae nisi alius, id est Matthias, ad conseruandum sacramentum eiusdem numeri subrogari; quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod ueritati uel istorum alicui ueracissimo narratori repugnare uideatur. Probabiliter tamen creditur, posteaquam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleophas, de quibus Lucas totum narrat, Marcus autem breuiter ita perstringit: Post haec autem, inquit, duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in uillam. Castellum quippe illud nonabsurde accipimus etiam uillam potuisse appellari, quod nunc iam appellatur ipsa Bethlem, quae ciuitas antea uocitata est, quamuis nunc sit honoris amplioris nomine Domini, qui in illa natus est, sic per Ecclesias omnium gentium diffamato, et in codicibus quidem Graecis magis agrum inuenimus quam uillam; agri autem nomine non castella tantum, uerum etiam municipia et coloniae solent uocari extra ciuitatem, quae caput et quasi mater est ceterarum, unde metropolis appellatur. 25. 72. Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie Dominum apparuisse, hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. Oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis, certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. Pro merito quippe mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquid eorum oculi passi sunt, non ueritate fallente, sed ipsis ueritatem percipere non ualentibus et aliud quam res est opinantibus, ne quisquam se Christum agnouisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat Apostolus dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus, ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum et agnoscerent eum, aperirentur utique ad eius cognitionem remoto scilicet impedimento, quo tenebantur, ne eum agnoscerent. Neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod uidebant, quod scilicet et caligo et aliquis umor efficere solet. Non quia Dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia reuera esset effigies, non quam solebant illi contueri, quando quidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol: quale uult enim corpus de qualicumque corpore uerum de uero facit qui de aqua uera uinum uerum fecit, sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. Non enim sicut erat apparuit, eis quorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. Non autem incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Iesus; sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata remoueri intellegatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci. 25. 73. Nam ipsos esse istos, de quibus et Marcus narrat, credendum est, quia dicit ipsos euntes nuntiasse ceteris, sicut Lucas eos dicit surgentes eadem hora,regressos esse in Hierusalem et inuenisse congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit Dominus uere et apparuit Simoni, et tunc etiam ipsos narrasse, quae gesta erant in uia et quomodo eum cognouerint in fractione panis. Iam ergo erat fama, quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui iam apparuerat; hoc etenim isti duo inuenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem uenerunt. Fieri itaque potest, ut timore prius in uia noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantum modo angelos dixerunt uisos esse mulieribus: ignorantes enim, cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. Quod autem ait Marcus: Annuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur uere resurrexissise Dominum et Simoni apparuisse, quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? Cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicauit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus, antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnouerint? Quandoquidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in uillam, continuo coniunxit: Et illi euntes nuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, quasi possent nuntiare quem non agnouerant aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. Quomodo ergo eum agnouerunt, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. Quod ideo memoriae commendandum est, ut assuescamus aduertere Euangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent, non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere. 25. 74. Lucas ergo sequitur et dicit: Dum haec autem loquuntur, Iesus stetit in medio eorum et dicit eis: " Pax uobis, ego sum, nolite timere ". Conturbati uero et conterriti existimabant se spiritum uidere. Et dixit eis: " Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corde uestro? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum, palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere ". Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Hanc ostensionem Domini post resurrectionem intellegitur et Ioannes commemorasse sic loquens: Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, uenit Iesus et stetit in medio et dixit eis: " Pax uobis ".Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Ac per hoc his uerbis Ioannis possunt coniungi ea quae Lucas dicit, idem autem Ioannes praetermittit. Ita enim Lucas sequitur: Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: " Habetis hic aliquid quod manducetur? ". At illi obtulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. His item uerbis possunt adiungi quae Lucas tacet, dicit autem Ioannes: Gauisi sunt ergo discipuliuiso Domino. Dixit ergo eis iterum: "Pax uobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto uos ". Hoc cum dixisset, insufflauit et dixit eis: " Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum detinueritis, detenta sunt ". His rursus adiungamus quae Ioannes praetermisit, Lucas commemorat: Et dixit ad eos: " Haec sunt uerba, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me ". Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis: " Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem; uos autem estis testes horum.Et ego mitto promissum Patris mei in uos; uos autem sedete in ciuitate, quoadusque induamini uirtutem ex alto ". Ecce quomodo commemorauit et Lucas promissionem Spiritus Sancti, quam non inuenimus a Domino factam, nisi in Euangelio Ioannis. Quod non praetereunter aduertendum est, ut meminerimus, quemadmodum sibi Euangelistae inuicem attestantur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt et tamen dicta nouerunt. Post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit nec omnino commemorat, nisi quando Iesus ascendit in caelum, atque id tamen ita coniungit, quasi hoc sequatur haec uerba, quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die Dominus resurrexit, illud autem quadragesimo die, sicut idem ipse Lucas in Apostolorum Actibus narrat. Quod autem dicit Ioannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam. Cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Hierusalem inuenerint congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, procul dubio intellegendum est, quod inde Thomas exierit, antequam eis Dominus haec loquentibus appareret. 25. 75. Hinc iam Ioannes aliam commemorat sui demonstrationem a Domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas, qui prius eum non uiderat. Et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis; uenit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: " Pax uobis ". Deinde dicit Thomae: " Infer digitum tuum huc et uide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis ". Respondit Thomas et dixit ei: " Dominus meus et Deus meus ". Dicit ei Iesus: " Quia uidisti, credidisti; beati qui non uiderunt et crediderunt ". Hanc secundam Domini uisionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Ioannes commemorat, apud Marcum possemus agnoscere breuiter eam, sicuti assolet, perstringentem, nisi moueret, quod ibi ait: Nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, non ideo quia Ioannes tacuit recumbentes potuit enim hoc praetermittere, sed quia iste dixit: nouissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Ioannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobans illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui uiderant eum resurrexisse non crediderant, illis uidelicet duobus, quibus in uillam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse apud Lucam inuestigatum est, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et inde redeuntibus in itinere occurrit. Nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breuiter de duobus illis, quibus apparuit in uillam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset: Nouissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobrauit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui uiderant eum resurrexisse non crediderant. Quomodo ergo nouissime, quasi iam ultra eum non uiderint? Nouissimum quippe illud est, quo Dominum Apostoli in terra uiderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragesimo die post eius resurrectionem. Num quidnam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum uiderant resurrexisse, quando iam et ipso post resurrectionem totiens eum uiderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas Ioannesque commemorant? Remanet igitur, ut intellegamus eumdem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum uidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus Cleophas, quos uidetur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod uiderant narrauerunt, nunc etiam Marcum more suo breuiter commemorare uoluisse et ideo dixisse nouissime, quia ipso die hoc nouissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnouerant, redierunt in Hierusalem et inuenerunt, sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam colloquentes de resurrectione Domini et quod uisus fuerit Petro, quibus et ipsi narrauerunt quod in uia gestum erat et quomodo eum cognouerunt in fractione panis. Sed erant ibi utique non credentes, unde uerum est quod Marcus dicit: Nec illis crediderunt. His ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum Dominus et ait illis: Pax uobiscum, sicut Lucas et Ioannes. Fores autem clausae erant, cum ad eos intrauit, quod solus Ioannes commemorat. Verbis itaque Domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Ioannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio, de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse uiderant. 25. 76. Sed hoc rursus mouet, quomodo discumbentibus undecim dicit Dominum apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas Ioannesque meminerunt. Aperte quippe Ioannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde, antequam Dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut apud Lucam inuenitur. Sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur prius inde exisse Thomam et postea Dominum intrasse. Marcus autem qui dicit: Nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri, nisi forte quamuis uno absente undecim tamen uoluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iudae subrogaretur. Aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam nouissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragesimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum, hoc eis illo die maxime exprobrare uoluisse, quia his qui uiderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum uiderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Euangelium etiam gentes quod non uiderunt fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus: Et dixit eis: " Euntes in mundum uniuersum praedicate Euangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit; qui uero non crediderit condemnabitur ". Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non uidit, nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam Dominum uidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset? 25. 77. Hanc autem nouissimam fuisse corporaliter in terra repraesentationem Domini Apostolis etiam illud admonet, ut credamus, quod ita sequitur idem Marcus: Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo demonia eicient, linguis loquentur nouis; serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non eos nocebit; super aegrotos manus imponent, et bene habebunt. Deinde subiungit: Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti praedicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Cum ergo dicit: Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, satis uidetur ostendere nouissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem, quamuis non omni modo ad id coartare uideatur. Non enim ait: " Postquam haec locutus est eis ", sed: Postquam locutus est eis, unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse nouissimam locutionem nec istum fuisse nouissimum diem, quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est posse pertinere quod dictum est: Postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Sed quia ea quae supra diximus magis suadent hunc nouissimum diem fuisse, quam ut intellegantur undecim, qui Thoma absente decem fuerunt, ideo post hanc locutionem, quam Marcus commemorat, adiunctis etiam consequenter illis uerbis uel discipulorum uel ipsius, quae commemorantur in Actibus Apostolorum, credendum est assumptum Dominum in caelum, quadragesimo scilicet die post diem resurrectionis eius. 25. 78. Ioannes autem, quamuis fateatur multa se praetermisisse quae fecit Iesus, uoluit tamen etiam tertiam eius repraesentationem discipulis post resurrectionem factam commemorare ad mare Tiberiadis, septem scilicet discipulis, Petro, Thomae, Nathanaheli, filiis Zebedaei et aliis duobus quos nominatim non expressit cum piscarentur, quando iussu eius retia mittentes in dextram partem extraxerunt magnos pisces centum quinquaginta tres, quando etiam Petrum ter interrogauit, utrum ab illo amaretur, et ei pascendas commendauit oues suas et de eius ipsius passione praedixit et de ipso Ioanne ait: Sic eum uolo manere, donec ueniam. Ad hoc Ioannes Euangelium suum terminauit. 25. 79. Iam nunc quaerendum est quando primum uisus sit a discipulis in Galilaea, quia et hoc quod tertio narrat Ioannes in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis, quod facile uidet qui recolit illud miraculum de panibus quinque, quod ita narrare incipit idem Ioannes: Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae Tiberiadis. Ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem uideri debuisse nisi in Galilaea, si recolantur uerba illius angeli, qui secundum Matthaeum uenientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur: Nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit; uenite et uidete locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis. Ecce dixi uobis, item secundum Marcum, siue ipse sit angelus siue alius: Nolite, inquit, expauescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis? Haec uerba ita uidentur sonare, quod Iesus non erat se demonstraturus post resurrectionem discipulis nisi in Galilaea. Quam demonstrationem nec ipse Marcus commemorauit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse; post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in uillam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Ioannes coattestantur, in Hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio: deinde uenit ad illam eius manifestationem, quam nouissimam dicit, recumbentibus illis undecim; post hanc dicit eum assumptum in caelum, quod factum scimus in monte Oliueti non longe ab Hierusalem. Nusquam igitur commemorat Marcus completum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Matthaeus uero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat uel ante uel postea, ubi discipuli, posteaquam resurrexit, uiderint Dominum nisi inGalilaea secundum angeli praedictionem. Denique cum insinuasset, quid ab angelo mulieribus dictum sit, et illis abeuntibus subiecisset, quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit, continuo, tamquam nihil aliud sequeretur (quia et reuera sic erat dictum ab angelo: Surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, ut nihil aliud sequi debuisse uideatur): Undecim autem inquit, discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et uidentes eum adorauerunt; quidam autem dubitauerunt. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos seruare omnia quaecumque mandaui uobis. Et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ita Matthaeus clausit euangelium suum. 25. 80. Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non compellerent, nihil aliud arbitraremur nisi Dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis uisum. Item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset, posset cuiquam putari Matthaeus ideo dixisse discipulos abisse in Galilaeam in montem atque ibi adorasse Dominum, ut impletum uideretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narrauerat. Nunc autem et Lucas ac Ioannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis eius uisum esse Dominum in Hierusalem a discipulis suis, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco uideri non posset, et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea uero uisum a discipulis Dominum post resurrectionem nusquam commemorans uehementer cogunt quaerere, quemadmodum dictumsit: Ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. Nam et ipse Matthaeus si omnino non diceret undecim discipulos abiisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Iesus, et illic eum uidisse atque adorasse, nihil ex hac praedictione completum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum, sicut illud secundum Lucam: Ecce hodie et cras eicio demonia et sanitates perficio, et tertia die consummabor, quod ad litteram certum est non esse completum. Item si angelus dixisset: " Praecedit uos in Galilaeam, ibi primum eum uidebitis ", aut: " Ibi tantum eum uidebitis ", aut: " Nonnisi ibi eum uidebitis ", ceteris Euangelistis Matthaeus sine dubio repugnaret; cum uero dictum est: Ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis uisus esset, an posteaquam eum alicubi etiam praeter Galilaeam uidissent, idque ipsum, quod discipulos Matthaeus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum: non aduersatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis atque accipiendis locum. Verumtamen quod Dominus non ubi primun se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea uisus est, se uidendum mandauit et per angelum dicentem: Ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, et per se ipsum dicens: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me uidebunt, quemuis fidelem facit intentum ad quaerendum in quo mysterio dictum intellegatur. 25. 81. Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea uideri potuerit dicente Matthaeo: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis Dominus, et uidentes eum adorauerunt. Quidam autem dubitauerunt. Quia enim non ipso die, quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem uisum esse eo die initio noctis Lucas et Ioannes apertissime consonant, Marcus autem non aperte. Quando ergo uiderunt Dominum in Galilaea? Non secundum id quod dicit Ioannes ad mare Tiberiadis; tunc enim septem fuerunt et piscantes inuenti sunt, sed secundum id quod dicit Matthaeus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Iesus praecesserat. Nam ita narrare apparet, quod illic eum repererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. Non ergo ipso die in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Ioannes discipulis apparuisse Dominum, ubi eum primo uidit Thomas, qui eum non uiderat die resurrectionis eius. Nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim uiderant, quomodo post octo dies eum primum uidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? Nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc " Apostoli " uocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Soli quippe adhuc uocabantur Apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. Potest ergo fieri, ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint, alii uero discipuli cum eis ita, ut undecim complerentur, ac sic non ibi fuisse Thomam, qui post illos dies octo primo Dominum uidit. Marcus quippe, quando illos undecim memorauit, non utcumque undecim, sed: Illis, inquit, undecim apparuit. Lucas etiam: Regressi sunt, inquit, Hierusalem et inuenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant. Et iste ostendit illos undecim, hoc est Apostolos fuisse. Nam cum adiunxit: Et eos qui cum ipsis erant, satis utique declarauit eminentius illos undecim appellatos, cum quibus erant ceteri, ac per hoc illi intelleguntur qui iam uocabantur apostoli. Hoc proinde fieri potuit, ut ex numero apostolorum et aliorum discipulorum undecim discipuli complerentur, qui uiderint intra illos octo dies in Galilaeae monte Iesum. 25. 82. Sed occurrit aliud quod obsistat. Ioannes enim, quando commemorauit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus uisum esse Dominum, Hoc iam tertio, inquit, manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Si autem acceperimus intra illos octodies, antequam Thomas eum uidisset, ab undecim quibusque discipulis Dominum uisum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. Quod quidem cauendum est, ne quis existimet tertio Ioannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per interualla, sicut idem ipse testatur. Nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus uisus est, id est quod in Euangelio claret, ter se manifestauit, semel Petro, iterum duobus illis, quorum erat unus Cleophas, tertio plurimis iam inde colloquentibus noctis exordio, sed hoc totum Ioannes ad unum diem referens semel computat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum uidit et Thomas; tertio uero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. Ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse, quod eum in monte Galilaeae secundum Matthaeum undecim discipuli uiderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut impleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat. 25. 83. Inuenimus itaque apud quattuor Euangelistas deciens commemoratum Dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere, tertio Petro, quarto duobus euntibus in castellum, quinto pluribus in Hierusalem ubi non erat Thomas, sexto ubi eum uidit Thomas, septimo ad mare Tiberiadis, octauo in monte Galilaeae secundum Matthaeum, nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi, decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt illi primo diei resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: Eduxit autem illos foras in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. Viderunt ergo eum praeter quod in terra uiderant, etiam dum ferretur in caelum. Totiens ergo in Euangelicis libris commemoratus est ab hominibus uisus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet nouiens et in aere semel ascendens. 25. 84. Sed non omnia scripta sunt, sicut Ioannes fatetur. Crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies quadraginta,priusquam ascendisset in caelum. Non tamen eis per omnes quadraginta dies continuos apparuerat. Nam post diem primum resurrectionis eius alios octo dies interuenisse dicit Ioannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die nihil enim repugnat et deinde, quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet, atque omnino per illos quadraginta dies, quotiens uoluit, quibus uoluit, quemadmodum uoluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: Qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta, non quod cotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Ioanni, qui octo dies illos interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. Inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. Et fortasse ideo dictum est: Per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more Scripturarum non dissone computari. 25. 85. Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil afferat quaestionis. Resurrexit, inquit, tertio die secundum Scripturas et apparuit Cephae. Non dixit: " Primum apparuit Cephae ", nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in Euangelio legitur. Postea, inquit, duodecim: quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. Deinde apparuit plusquam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas uenit ad eos Iesus, siue post octo illos dies quando libet, nihil habet aduersi. Postea, inquit, apparuit Iacobo, non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. Deinde Apostolis omnibus, nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. Nouissime autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae. 25. 86. Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandauerit: Praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis, quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit (quamquam sine praeiudicio necessitatis), ut aut hocsolum aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio ergo, quoniam uox est ista non Euangelistae narrantis,quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius postea Domini, Euangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel " Transmigratio ", uel " Reuelatio ". Prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes? Quibus Apostoli praedicantes Euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: Praecedit uos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirarentur disruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intellegitur: Ibi eum uidebitis, id est, ibi eius membra inuenietis, ibi uiuum corpus eius in iis qui uos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur " Reuelatio " non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri, quam promisit apud Ioannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. Non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non comprehendunt. Illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. Hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident impii. Tolletur enim impius, ut non uideat claritatem Domini, et impii lumen non uidebunt. Haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum Deum et quem misisti Iesum Christum, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam Domini.