[0] DE BONO CONIUGALI. [1] 1. 1. Quoniam unusquisque homo humani generis pars est et sociale quiddam est humana natura magnumque habet et naturale bonum, uim quoque amicitiae, ob hoc ex uno Deus uoluit omnes homines condere, ut in sua societate non sola similitudine generis, sed etiam cognationis uinculo tenerentur. Prima itaque naturalis humanae societatis copula uir et uxor est. Quos nec ipsos singulos condidit Deus et tamquam alienigenas iunxit, sed alteram creauit ex altero, signans etiam uim coniunctionis in latere, unde illa detracta formata est. Lateribus enim sibi iunguntur, qui pariter ambulant et pariter quo ambulant intuentur. Consequens est connexio societatis in filiis, qui unus honestus fructus est non coniunctionis maris et feminae, sed concubitus. Poterat enim esse in utroque sexu etiam sine tali commixtione alterius regentis, alterius obsequentis amicalis quaedam et germana coniunctio. [2] 2. 2. Nec nunc opus est, ut scrutemur et in ea quaestione definitam sententiam proferamus, unde primorum hominum proles posset exsistere, quos benedixerat Deus dicens: Crescite et multiplicamini et implete terram, si non peccassent, cum mortis condicionem corpora eorum peccando meruerint nec esse concubitus nisi mortalium corporum possit. Plures enim de hac re sententiae diuersaeque exstiterunt; et si examinandum sit, ueritatia diuinarum Scripturarum quaenam earum potissimum congruat, prolixae disputationis negotiumest. Siue ergo sine coeundi complexu alio aliquo modo, si non peccassent, habituri essent filios ex munere omnipotentissimi Creatoris, qui potuit etiam ipsos sine parentibus condere, qui potuit carnem Christi in utero uirginali formare et, ut etiam ipsis infidelibus loquar, qui potuit apibus prolem sine concubitu dare; siue ibi multa mystice ac figurate dicta sint aliterque sit intellegendum, quod scriptum est: Implete terram et dominamini eius, id est, ut plenitudine et perfectione uitae ac potestatis id fieret, ut ipsum quoque incrementum et multiplicatio, qua dictum est: Crescite etmultiplicamini, prouectu mentis et copia uirtutis intellegatur, sicut in psalmo positum est: Multiplicabis me in anima mea in uirtutem; nec data sit homini prolis ista successio, nisi posteaquam causa peccati futura erat in morte decessio; siue corpus non spiritale illis hominibus, sed primo animale factum erat, ut oboedientiae merito postea fieret spiritale ad immortalitatem capessendam non post mortem, quae inuidia diaboli intrauit in orbem terrarum et facta est poena peccati, sed per illam commutationem, quam significat Apostolus, ubi ait: Deinde nos uiuentes qui reliqui sumus simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera, ut illa corpora primi coniugii et mortalia fuisse intellegamus prima conformatione et tamen non moritura, nisi peccassent, sicut minatus erat Deus: tamquam si uulnus minaretur, quia uulnerabile corpus erat, quod tamen non accidisset, nisi fieret quod ille uetuisset. Ita ergo possent etiam per concubitum talium corporum generationes subsistere, quae usque ad certum modumhaberent incrementum, nec uergerent tamen in senium aut usque in seniumb, nec tamen in mortem, donec illa benedictionis multiplicatione terra impleretur. Si enim uestibus Israelitarum praestitit Deus per annos quadraginta sine ullo detrimentoproprium statum, quanto magis praestaret corporibus oboedientium praecepto suo felicissimum quoddam temperamentum certi status, donec in melius conuerterentur non morte hominis, qua corpus ab anima deseritur, sed beata commutatione a mortalitate ad immortalitatem, ab animali ad spiritalem qualitatem! 2. 3. Harum sententiarum quae uera sit, uel si alia uel aliae possunt adhuc ex illis uerbis exsculpi, quaerere ac disserere longum est. [3] 3. 3. Illud nunc dicimus, secundum istam condicionem nascendi et moriendi, quam nouimus, et in qua creati sumus, aliquid boni esse coniugium masculi et feminae: cuius confoederationem ita diuina Scriptura commendat, ut nec dimissae a uiro nubere liceat alteri, quamdiu uir eius uiuit, nec dimisso ab uxore liceat alteram ducere, nisi mortua fuerit, quae recessit. Bonum ergo coniugii, quod etiam Dominus in Euangelio confirmauit, non solum quia prohibuit dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis, sed etiam quia uenit inuitatus ad nuptias, cur sit bonum, merito quaeritur. Quod mihi non uidetur propter solam filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diuerso sexu societatem. Alioquin non iam diceretur coniugium in senibus, praesertim si uel amisissent filios uel minime genuissent. Nunc uero in bono licet annoso coniugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, uiget tamen ordo caritatis inter maritum et uxorem, quicquanto meliores sunt, tanto maturius a commixtione carnis suae pari consensu se continere coeperunt, non ut necessitatis esset postea non posse quod uellent, sed ut laudis esset primum noluisse quod possent. Si ergo seruatur fides honoris et obsequiorum inuicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus et prope cadauerinis utrisque membris, animorum tamen rite coniugatorum tanto sincerior, quanto probatior, et tanto securior, quanto placidior castitas perseuerat. Habent etiam id bonum coniugia, quod carnalis uel iuuenilis incontinentia, etiamsi uitiosa est, ad propagandae prolis redigitur honestatem, ut ex malo libidinis aliquid boni faciat copulatio coniugalis. Deinde quia reprimitur et quodam modo uerecundius aestuat concupiscentia carnis, quam temperat parentalis affectus. Intercedit enim quaedam grauitas feruidae uoluptatis, cum in eo, quod sibi uir et mulier adhaerescunt, pater et mater esse meditantur. [4] 4. 4. Huc accedit, quia in eo ipso, quod sibi inuicem coniuges debitum soluunt, etiamsi id aliquanto intemperantius et incontinentius expetant, fidem tamen sibi pariter debent. Cui fidei tantum iuris tribuit Apostolus, ut eam potestatem appellaret dicens: Mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter autem et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Huius autem fidei uiolatio dicitur adulterium, cum uel propriae libidinis instinctu uel alienae consensu cum altero uel alteracontra pactum coniugale concumbitur; atque ita frangitur fides, quae in rebus etiam corporeis et abiectis magnum animi bonum est; et ideo eam saluti quoque corporali, qua etiam uita nostra ista continetur, certum est debere praeponi. Etsi enim exigua palea prae multo auro paene res nulla est, fides tamen, cum in negotio paleae, sicut in auri sincera seruatur, non ideo minor est, quia in re minore seruatur. Cum uero ad peccatum admittendum adhibetur fides, mirum si fides appellanda est; uerumtamen qualiscumque sit, si et contra ipsam fit, peius fit; nisi cum propterea deseritur, ut ad ueram fidem ac legitimam redeatur, id est, ut peccatum emendetur uoluntatis prauitate correcta. Tamquam si quisque, cum hominem solus exspoliare non possit, inueniat socium iniquitatis et cum eo paciscatur, ut simul id faciant spoliumque partiantur, quo facinore commisso totum solus auferat. Dolet quidem ille et fidem sibi seruatam non esse conqueritur; uerum in ipsa sua querela cogitare debet potius in bona uita ipsi humanae societati fuisse seruandam, ne praeda iniqua ex homine fieret, si sentit, quam inique sibi in peccati societate seruata non fuerit. Ille quippe utrubiqued perfidus profecto sceleratior iudicandus est. At si id, quod male fecerant, ei displicuisset etpropterea cum participe facinoris praedam diuidere noluisset, ut homini, cui ablata fuerat, redderetur, eum perfidum nec perfidus diceret. Ita mulier, si fide coniugali uiolata fidem seruet adultero, utique mala est; sed si nec adultero, peior est. Porro si eam flagitii paeniteat et ad castitatem rediens coniugalem pacta ac placita adulterina rescindat, miror, si eam fidei uiolatricem uel ipse adulter putabit. [5] 5. 5. Solet etiam quaeri, cum masculus et femina, nec ille maritus nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed propter incontinentiam solius concubitus causa copulantur ea fide media, ut nec ille cum altera nec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae sint uocandae. Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alteriuse eorum id inter eos placuerit et prolis generationem, quamuis non ea causa coniuncti sint, non tamen uitauerint, ut uel nolint sibi nasci filios, uel etiam opere aliquo malo agant, ne nascantur. Ceterum si uel utrumque uel unum horum desit, non inuenio, quemadmodum has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibiuir ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam uel honoribus uel facultatibus suis inueniat, quam comparem ducat, ipso animo adulter est, nec cum illa, quam cupit inuenire, sed cum ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium. Unde et ipsa hoc sciens ac uolens impudice utique miscetur ei, cumquo non habet foedus uxorium. Verumtamen si ei tori fidem seruet et, cum ille uxorem duxerit, nubere ipsa non cogitet atque a tali prorsus opere continere se praeparet, adulteram quidem fortassis facile appellare non audeam; non peccare tamen quis dixerit, cum eam uiro, cuius uxor non est, misceri sciat? Iam uero si ex illo concubitu, quantum ad ipsam attinet, nonnisi filios uelit et, quidquid ultra causam procreandi patitur, inuita patiatur, multis quidem ista matronis anteponenda est, quae tametsi non sunt adulterae, uiros tamen suos plerumque etiam continere cupientes ad reddendum carnale debitum cogunt non desiderio prolis, sed ardore concupiscentiae ipso suo iure intemperanter utentes, in quarum tamen nuptiis bonum est hoc ipsum, quod nuptae sunt. Ad hoc enim nuptae sunt, ut illa concupiscentia redacta ad legitimum uinculum non deformis et dissoluta fluitaret, habens de se ipsa irrefrenabilem carnis infirmitatem, de nuptiis autem indissolubilem fidei societatem, de se ipsa progressum immoderate coeundi, de nuptiis modum caste procreandi. Etsi enim turpe est libidinose uti uellef marito, honestum est tamen nolle misceri nisi marito et non parere nisi de marito. 5. 6. Sunt item uiri usque adeo incontinentes, ut coniugibus nec grauidis parcant. Quidquid ergo inter se coniugati immodestum, inuerecundum, sordidum gerunt, uitium est hominum, non culpa nuptiarum. [6] 6. 6. Iam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti carnalis, quam eis non secundum imperium praecipitg, sed secundum ueniam concedit Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos praui mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque enim illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas, uerum etiam infirmitatis inuicem excipiendae ad illicitos concubitus euitandos mutuam quodam modo seruitutem, ut, etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit; et ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit uel ille de matrimonio uel illa de marito, non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas, temptante satana, propter incontinentiam uel amborum uel cuiusquam eorum. Coniugalis enim concubitus generandi gratia non habet culpam; concupiscentiae uero satiandae, sed tamen cum coniuge, propter tori fidem uenialem habet culpam; adulterium uero siue fornicatio letalem habet culpam. Ac per hoc melior est quidem ab omni concubitu continentia quam uel ipse matrimonialis concubitus, qui fit causa gignendi. [7] 7. Sed quia illa continentia meriti amplioris est, reddere uero debitum coniugale nullius est criminis, exigere autemultra generandi necessitatem culpae uenialis, fornicari porroh uel moechari puniendi criminis, cauere debet caritas coniugalis, ne, dum sibi quaerit, unde amplius honoretur, coniugi faciat, unde damnetur. Qui enim dimittit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari. Usque adeo foedus illud initum nuptiale cuiusdam sacramenti res est, ut nec ipsa separatione irritum fiat, quandoquidem uiuente uiro et a quo relicta est moechatur, si alteri nupserit, et ille huius mali causa est qui reliquit. 7. 7. Miror autem, si, quemadmodum licet dimittere adulteram uxorem, ita liceti ea dimissa alteram ducere. Facit enim de hac re sancta Scriptura difficilem nodum, dicente Apostolo, ex praecepto Domini mulierem a uiro non debere discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari: cum recedere utique et manere innupta nisi ab adultero uiro non debeat, ne recedendo ab eo, qui adulter non est, faciat eum moechari. Reconciliari autem uiro uel tolerando, si se ipsa continere non potest, uel correcto, forsitan iuste potest. Quomodo autem uiro possit esse licentia ducendae alterius, si adulteram reliquerit, cum mulieri non sit nubendi alteri, si adulterum reliquerit, non uideo. Quae si ita sunt, tantum ualet illud sociale uinculum coniugum, ut, cum causa procreandi colligetur, nec ipsa causa procreandi soluatur. Possitenim homo dimittere sterilem uxorem et ducere, de qua filios habeat, et tamen non licet, et nostris quidem iam temporibus ac more Romano nec superducere, ut amplius habeat quam unam uiuam; et utique relicta adultera uel relicto adultero possent plures nasci homines, si uel illa alteri nuberet, uel ille alteram duceret. Quod tamen si non licet, sicut diuina regula praescribere uidetur, quem non faciat intentum, quid sibi uelit tanta firmitas uinculi coniugalis? Quod nequaquam puto tantum ualere potuisse, nisi alicuius rei maioris ex hac infirma mortalitate hominum quoddam sacramentum adhiberetur, quod deserentibus hominibus atque id dissoluere cupientibus inconcussum iis maneret ad poenam, siquidem interueniente diuortio non aboletur illa confoederatio nuptialis, ita ut sibi coniuges sint etiam separati, cum illis autem adulterium committant, quibus fuerint etiam postsuum repudium copulati, uel illa uiro uel ille mulieri. Nec tamen nisi in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius, talis est causa cum uxore. 7. 8. Ceterum aliter se habere iura gentilium quis ignorat? ubi interposito repudio sine reatu aliquo ultionis humanae et illa, cui uoluerit, nubit, et ille, quam uoluerit, ducit. Cui consuetudini simile aliquid propter Israelitarum duritiam uidetur permisisse Moyses de libello repudii. Qua in re exprobratio quam approbatio diuortii magis apparet. [8] 8. 8. Honorabiles ergo nuptiae in omnibus et torus immaculatus. Quod non sic dicimus bonum, ut in fornicationis comparatione sit bonum; alioquin duo mala erunt, quorum alterum peius; aut bonum erit et fornicatio, quia est peius adulterium: peius est enim alienum matrimonium uiolare quam meretrici adhaerere; et bonum adulterium, quia est peior incestus: peius est enim cum matre quam cum aliena uxore concumbere; et donec ad ea perueniatur, quae, sicut ait Apostolus, turpe est etiam dicere 18, omnia bona erunt in comparatione peiorum. Hoc autem falsum esse quis dubitet? Non ergo duo mala sunt connubium et fornicatio, quorum alterum peius, sed duo bona sunt connubium et continentia, quorum alterum est melius. Sicut ista temporalis sanitas et imbecillitas non sunt duo mala, quorum alterum peius, sed ista sanitas et immortalitas duo bona sunt, quorum alterum melius. Item scientia et uanitas non duo mala sunt, quorum uanitas peius, sed scientia et caritas duo bona sunt, quorum caritas melius. Namque scientia destruetur, ait Apostolus, et tamen huic tempori necessaria est; caritas autem numquam cadet. Sic et mortalis ista generatio, propter quam fiunt nuptiae, destruetur; ab omni autem concubitu immunitas, et hic angelica meditatio est et permanet in aeternum. Sicut autem ieiuniis sacrilegorum meliora sunt prandia iustorum, ita nuptiae fidelium uirginitati anteponuntur impiaruml. Verumtamen neque ibi prandium ieiunio, sed iustitia sacrilegio neque hic nuptiae uirginitati, sed fides impietatipraefertur. Ad hoc enim iusti, cum opus est, prandent, ut tamquam boni domini quod iustum et aequum est seruis corporibus praebeant; ad hoc autem sacrilegi ieiunant, ut daemonibus seruiant. Sic ad hoc nubunt fideles, ut maritis pudice copulentur; ad hoc autem sunt uirgines impiae, ut a uero Deo fornicentur. Sicut ergo bonum erat, quod Martha faciebat, occupata circa ministerium sanctorum, sed melius, quod Maria soror eius sedens ad pedes Domini et audiens uerbum eiusm: ita bonum Susannae in coniugali castitate laudamus; sed tamen ei bonum uiduae Annae ac multo magis Mariae uirginis anteponimus. Bonum erat, quod faciebant, quae de substantia sua Christo ac discipulis eius necessaria ministrabant; sed melius, qui omnem suam substantiam dimiserunt, ut expeditiores eumdem Dominum sequerentur. In his autem binis bonis, siue quae isti siue quae Martha et Maria faciebant, fieri non posset, quod melius est, nisi altero praetermisso aut relicto. Unde intellegendum est non ideo malum putandum esse nuptias, quia, nisi ab eis abstineatur, non potest haberi uidualis castitas aut uirginalis integritas. Neque enim ideo malum erat, quod Martha faciebat, quia, nisi inde abstineret soror eius, non faceret, quod melius erat; aut ideo malum est suscipere iustum aut prophetam in domum suam, quia nec domum habere debet, ut quod melius est faciat qui uult ad perfectionem Christum sequi. [9] 9. 9. Sane uidendum est alia bona nobis Deum dare,quae propter se ipsa expetenda sunt, sicut est sapientia, salus, amicitia, alia, quae propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina, cibus, potus, somnus, coniugium, concubitus. Horum enim quaedam necessaria sunt propter sapientiam, sicut doctrina, quaedam propter salutem, sicut cibus et potus et somnus, quaedam propter amicitiam, sicut nuptiae uel concubitus; hinc enim subsistit propagatio generis humani, in quo societas amicalis magnum bonum est. His itaque bonis, quae propter aliud necessaria sunt, qui non ad hoc utitur, propter quod instituta sunt, peccat alias uenialiter, alias damnabiliter. Quisquis uero eis propter hoc utitur, propter quod data sunt, bene facit. Cui ergo non sunt necessaria, si non eis utitur, melius facit. Proinde ista bona cum opus habemus, bene uolumus; sed melius ea nolumus quam uolumus, quia tunc melius nos habemus, cum ea necessaria non habemus. Ac per hoc bonum est nubere, quia bonum est filios procreare, matrem familias esse; sed melius est non nubere, quia melius est ad ipsam humanam societatem hoc opere non egere. Ita enim iam sese habet humanum genus, ut aliis, qui se non continent, non solum per nuptias occupatis, sed multis etiam per illicitos concubitus luxuriantibus, bono Creatore de malis eorum faciente, quod bonum est, non desit numerositas prolis et abundantia successionis, unde sanctae amicitiae conquirantur. Ex quo colligitur primis temporibus generis humani, maxime propter Dei populum propagandum, per quem et prophetareturet nasceretur Princeps et Saluator omnium populorum, uti debuisse sanctos isto non propter se expetendo, sed propter aliud necessario bono nuptiarum; nunc uero, cum ad ineundam sanctam et sinceram societatem undique ex omnibus gentibus copia spiritalis cognationis exuberet, etiam propter solos filios connubia copulare cupientes, ut ampliore continentiae bono potius utantur, admonendi sunt. [10] 10. 10. Sed noui, quid murmurent. Quid? Si, inquiunt, omnes homines uelint ab omni concubitu continere, unde subsisteretn genus humanum? Utinam omnes hoc uellent dumtaxat in caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; multo citius Dei ciuitas compleretur et acceleraretur terminus saeculi. Quid enim aliud hortari apparet Apostolum, ubi ait, cum inde loqueretur: Vellem omnes esse sicut me ipsum? Aut illo loco: Hoc autem dico, fratres: tempus breue est; reliquum est, ut et hi, qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non ementes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. Volo uos sine sollicitudine esse. Deinde subiungit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino. Qui autem matrimonio coniunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeatuxori. Et diuisa est mulier innupta et uirgo: quae innupta est, sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. Unde mihi uidetur hoc tempore solos eos, qui se non continent, coniugari oportere secundum illam eiusdem Apostoli sententiam: Quodsi se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri. 10. 11. Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae, quae, si in comparatione fornicationis eligerentur, minus peccatum essent quam fornicatio, sed tamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturi sumus aduersus euidentissimam uocem Apostoli dicentis: Quod uult faciat; non peccat, si nubat; et: Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat? Hinc certe iam dubitare fas non est nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundum ueniam concedit Apostolus (nam quis ambigat absurdissime dici non eos peccasse, quibus uenia datur?), sed illum concubitum secundum ueniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola causa procreandi et aliquando nulla causa procreandi, quem nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci impetrant: si tamen non ita sit nimius, ut impediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec immutetur in eum usum, qui est contra naturam,de quo Apostolus tacere non potuit, cum de corruptelis nimis immundorum et impiorum hominum loqueretur. Concubitus enim necessarius causa generandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est. Ille autem, qui ultra istam necessitatem progreditur, iam non rationi, sed libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere, sed reddere coniugi, ne fornicando damnabiliter peccet, ad personam pertinet coniugalem. Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum. Verumtamen si magis in sua coniunctione diliguntquod honestum, quam quod inhonestum est, id est quod nuptiarum quam id, quod non est nuptiarum, hoc eis auctore Apostolo secundum ueniam conceditur: cuius delicti non habent hortatrices nuptias, sed deprecatrices, si Dei misericordiam non a se auertant, uel non abstinendo quibusdam diebus, ut orationibus uacent, et per hanc abstinentiam sicut per ieiunia commendent preces suas, uel immutando naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, quod damnabilius fit in coniuge. [11] 11. 12. Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est ultra propagandi necessitatem, uenialis sit in uxore, in meretrice damnabilis; iste, qui est contra naturam, exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore. Tantum ualet ordinatio Creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus exceditur, longe sit tolerabilius quam in eao, quae concessa non sunt, uel unus uel rarus excessus. Et ideo in re concessa immoderatio coniugis, ne in rem non concessam libido prorumpat, toleranda est. Hinc est etiam, quod longe minus peccat quamlibet assiduus ad uxorem quam uel rarissimus ad fornicationem. Cum uero uir membro mulieris non ad hoc concesso uti uoluerit turpior est uxor, si in se, quam si in alia fieri permiserit. Decus ergo coniugale est castitas procreandi et reddendi carnalis debiti fides: hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus dicendo: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat; et: Quod uult faciat; non peccat, si nubat. Exigendi autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio propter illa, quae supra dixit, coniugibus secundum ueniam conceditur. 11. 13. Quod ergo ait: Quae innupta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore christianam coniugem castam. Omnibus quippe fidelibus dictum est: Nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? Sancta sunt ergo etiam corpora coniugatorum, fidem sibi et Domino seruantium. Cui sanctitati cuiuslibet eorum, nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli uiro aut sanctitatem uiri prodesseinfideli uxori, idem Apostolus testis est, dicens: Sanctificatus est enim uir infidelis in uxorep, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum, cui merces etiam debetur amplior secundum quod isto bono illud est melius, quia et hoc solum cogitatq, quomodo placeat Domino. Neque enim femina fidelis, seruans pudicitiam coniugalem, non cogitat, quomodo placeat Domino, sed utique minus, quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. Hoc enim de illis dicere uoluit, quodr possunt habere quodam modo de necessitate connubii, ut cogitent quae sunt mundi, quomodo placeant uiris suis. [12] 12. 14. Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de talibus quales ita multae sunt, ut paene omnes putari possint, non immerito dubitatur. Neque enim et illud, quod de innuptis ait: Quae innupta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, ad omnes innuptas pertinet, cum sint quaedam uiduae mortuae, quae in deliciis uiuunt. Verumtamen quod attinet ad quamdam distinctionem et quasi proprietatem innuptarum atque nuptarum, sicut nimium detestanda est, quae continens a nuptiis, id est a re concessa, non continet a delictis uel luxuriae, uel superbiae, uel curiositatis et uerbositatis; ita rara nupta est, quae in ipso quoque obsequio coniugali non cogitat nisi quomodoplaceat Deo, ornando se, non intortis crinibus aut auro et margaritis et ueste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per bonam conuersationem. Talia quippe coniugia Petrus quoque apostolus praecipiendo describit. Similiter, inquit, mulieres obaudientes maritis suis, ut et si qui non credunt uerbo, per mulieriss conuersationem sine loquela lucrifieri possint, uidentes timorem et castam conuersationem uestram: ut sint non quae a foris ornantur capillorum incrispationibus, aut circumdatae auro, aut ueste decora, sed ille absconditus cordis uestrit homo in illa perpetuitate quieti et modesti spiritus, qui et apud Dominum locuples est. Nam sic quaedam sanctae mulieres, quae in Dominum sperabant, ornabant se, obsequentes uiris suis, quomodo Sara obaudiebat Abrahae, Dominum illum uocans, cuius factae estis filiae benefacientes et non timentes ullum uanum timorem. Viri simili ratione concordes et caste uiuentes cum uxoribus uestris et tamquam uasi infirmiori et subiecto tribuite honorem quasi coheredibus gratiae, et uidete ne impediantur orationes uestrae. Itane uero coniugia talia non cogitant ea quae suntDomini, quomodo placeant Domino? Sed perrara sunt (quis negat?), et in ipsa raritate paene omnes, qui tales sunt, non ut tales essent, coniuncti sunt, sed iam coniuncti tales facti sunt. [13] 13. 15. Qui enim nostri temporis homines christiani, nuptiarum uinculo liberi ualentes ab omni concubitu se continere, cum iam tempus esse perspicerent, sicut scriptum est, non amplectendi, sed abstinendi ab amplexu, non potius eligerent uel uirginalem uel uidualem continentiam conseruare, quam tribulationem carnis, sine qua coniugia esse non possunt (ut alia taceantur a quibus parcit Apostolus), nullo iam cogente humanae societatis officio sustinere? Sed cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam postea uicerint, quia non ita licet dissoluere coniugium, sicut licebat non colligare, fiunt tales, quales profitetur forma nuptiarum; ita ut uel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum aut, si non ambo sunt tales, erit, qui talis est non exactor, sed redditor debiti, seruans in omnibus castam religiosamque concordiam. Illis uero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostrae mysterium uelabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant, non uicti libidine, sed ducti pietate: quibus si optio talis daretur, qualis reuelato Nouo Testamento data est dicente Domino: Qui potest capere, capiat; non eos dubitatetiam cum gaudio suscepturos fuisse, qui diligenter intentus legit, quomodo coniugibus utebantur, cum et plures habere uni uiro licebat, quas castius habebantu quam nunc unam quilibet istorum, quibus uidemus quid secundum ueniam concedat Apostolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii sicut gentes, quae ignorant Deum. Quod tam magnum est, ut multi hodie facilius se tota uita ab omni concubitu abstineant quam modum teneant non coeundi nisi prolis causa, si matrimonio copulentur. Nempe multos habemus fratres et socios caelestis hereditatis utriusque sexus continentes, siue expertos nuptias siue ab omni tali commixtione integros; nempe innumerabiles sunt. Quem tandem audiuimus inter familiaria colloquia, siue eorum, qui coniugati sunt, siue qui fuerunt, indicantem nobis numquam se coniugi esse commixtum nisi sperando conceptum? Quod ergo praecipiunt coniugatis Apostoli, hoc est nuptiarum; quod autem uenialiter concedunt aut quod impedit orationes, non cogunt nuptiae, sed ferunt. [14] 14. 16. Itaque si forte (quod utrum fieri possit ignoro magisque fieri non posse existimo), sed tamen, si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem commixtione quaesiuerit, nec sic ista coniunctio uel earum nuptiis praeponenda est, quae ueniale illud operantur. Quid enim sitnuptiarum, considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis utentium. Neque enim si agris inique ac perperam inuasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam iustificat; neque si alius ruri paterno uel iuste quaesito auarus incumbat, ideo culpanda est iuris ciuilis regula, qua possessor legitimus factus est; nec tyrannicae factionis peruersitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; necuituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeuiat. Aliud est namque iniusta potestate iuste uelle uti, et aliud est iusta potestate iniuste uti. Ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, iustum faciunt concubinatum suum; nec coniugatae, si cum maritis lasciuiant, nuptiali ordini crimen imponunt. 14. 17. Posse sane fieri nuptias ex male coniunctis honesto postea placito consequente manifestum est. [15] 15. 17. Semel autem initum connubium in ciuitate Dei nostri, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae gerunt, nullo modo potest nisi alicuius eorum morte dissolui. Manet enim uinculum nuptiarum, etiamsi proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur, ita ut iam scientibus coniugibus non se filios habituros separare se tamen uel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulauerint, adulterium committunt, ipsi autem coniuges manent. Plane uxoris uoluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione ac semine, alterius autem iure ac potestate apud antiquos patres fas erat; utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. Non est enim nuncu propagandi necessitas, quae tunc fuit, quando et parientibus coniugibus alias propter copiosiorem posteritatem superducere licebat, quod nunc certe non licet. Nam tantum adfert opportunitatis ad aliquid iuste agendum seu non agendum temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit, tunc autem etiam plures inculpabiliter ducebant et qui se multo facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore postularet. Sicut enim sapiens et iustus, qui iam concupiscit dissolui et esse cum Christo et hoc magis optimo delectatur, non iam hic uiuendi cupiditate, sed consulendi officio sumit alimentum, ut maneat in carne, quod necessarium est propter alios, sic misceri feminis iure nuptiarum officiosum fuit tunc sanctis uiris, non libidinosum. [16] 16. 18. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest 46; quod est autem in sustentanda uita illicitus cibus, hoc estin quaerenda prole fornicarius uel adulterinus concubitus; et quod est in luxuria uentris et gutturis illicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem quaerente illicitus concubitus; et quod est in cibo licito nonnullis immoderatior appetitus, hoc est in coniugibus uenialis ille concubitus. Sicut ergo satius est emori fame quam idolothytis uesci, ita satius estdefungi sine liberis quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque autem nascantur homines, si parentum uitia non sectentur et Deum recte colant, honesti et salui erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit. Sicut autem filii boni adulterorum nulla defensio est adulteriorum, sic mali filiiz coniugatorum nullum crimen est nuptiarum. Proinde sicut patres temporis Noui Testamenti ex officio consulendi alimenta sumentes, quamuis ea cum delectatione naturali carnis acciperent, nullo modo tamen comparabantur delectationi eorum, qui immolaticio uescebantur, aut eorum, qui quamuis licitas escas tamen immoderatius assumebant, sic patres temporis Veteris Testamenti consulendi officio concumbebant, quorum delectatio illa naturalis nequaquam usque ad irrationalem aut nefariam libidinem relaxata nec turpitudini stuprorum nec coniugatorum intemperantiae conferenda est. Eadem quippe uena caritatis nunc spiritaliter, tunc carnaliterpropter illam matrem Ierusalem propagandi erant filii; sed diuersa opera patrum non faciebat nisi diuersitas temporum. Sic autem necesse erat, ut carnaliter coirent etiam non carnales Prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter uescerentur etiam non carnales Apostoli. [17] 17. 19. Quotquot ergo nunc sunt, quibus dicitur: Si se non continent, nubant 49; non comparandae sunt tunc etiam nubentibus sanctis. Ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet postea fuerint, ad hoc tamen institutae sunt nuptiae, ut ordinate honesteque nascantur. Sed homines, qui se non continent, tamquam ascendunt in nuptias gradu honestatis; qui autem se sine dubio continerent, si hoc illius temporis ratio permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias gradu pietatis. Ac per hoc quamuis utrorumque nuptiae, in quantum nuptiae sunt, quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae sint, hi tamen homines coniugati illis hominibus coniugatis non sunt comparandi. Habent enim isti, quod illis propter honestatem nuptiarum, quamuis ad nuptias non pertineat, secundum ueniam concedatur, id est progressum illum, qui excedit generandi necessitatemaa, quod illi non habentab. Sed neque hi, si qui forte nunc inueniuntur, qui non quaerunt in connubio nec appetunt, nisi propter quod institutae sunt nuptiae, coaequari possunt illis hominibus. In istis enim carnale est ipsum desiderium filiorum; in illis autem spiritale erat, quia sacramento illius temporis congruebat. Nunc quippe nullus pietate perfectus filios habere nisi spiritaliter quaerit; tunc uero ipsius pietatis erat operatio etiam carnaliter filios propagare, quia illius populi generatio nuntia futurorum erat et ad dispensationem propheticam pertinebat. 17. 20. Ideoque non sicut uni uiro etiam plures habere licebat uxores, ita uni feminae plures uiros nec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset, ille generare non posset. Occulta enim lege naturae amant singularitatem, quae principantur; subiecta uero non solum singula singulis, sed, si ratio naturalis uel socialis admittit, etiam plura uni non sine decore subduntur. Neque enim sic habet unus seruus plures dominos, quomodo plures serui unum dominum. Ita duobus seu pluribus maritis uiuis nullam legimus seruisse sanctarum; plures autem feminas uni uiro legimus, cum gentis illius societas sinebat et temporis ratio suadebat: neque enim contra naturam nuptiarum est. Plures enim feminae ab uno uiro fetari possunt, una uero a pluribus non potest (haec est principiorum uis)ac: sicut multae animae uni Deo recte subduntur. Ideoque non est uerus Deus animarum nisi unus, una uero anima perad multos falsos deos fornicari potest, non fecundari. [18] 18. 21. Sed quoniam ex multis animis una ciuitas futura est habentium animam unam et cor unum in Deum (quae unitatis nostrae perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt inuicem, nec inter se in aliquo repugnabunt) propterea sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum uirum et unam uxorem redactum est, ut Ecclesiae dispensatorem non liceat ordinari, nisi unius uxoris uirum. Quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus uel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. De sacramento enim agitur, non de peccato. Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed qui dixit: Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo non peccat; et: Quod uult faciat, non peccat, si nubat; satis declarauit nuptias nullum esse peccatum. Propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiamsi catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum inter Dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum, qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse,sed normam quamdam sacramenti amisisse, non ad uitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. Ac per hoc sicut plures uxores antiquorum patrum significauerunt futuras nostras ex omnibus gentibus Ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistesunius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro subditam Christo, quae tunc perficietur, cum reuelauerit occulta tenebrarum et manifestauerit occultaae cordis, ut tunc laus sit unicuique a Deo. Nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones etiam salua caritate inter eos, qui unum et in uno futuri sunt: quae tunc utique nullae erunt. Sicut ergo sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significauit futuram multitudinem Deo subiectam in terrenis omnibus gentibus, sic sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum subiectam Deo futuram in una caelesti ciuitate. Itaque sicut duobus pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire connubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. Apostatare quippe ab uno Deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. Nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. In nostrarum quippe nuptiis plus ualet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri. 18. 22. Si ergo et illi, qui propter solam generationem, propter quam sunt institutae nuptiae, coniunguntur, non comparantur patribus multo aliter ipsos filios quam isti quaerentibus; quandoquidem filium immolare iussus Abraham intrepidus ac deuotus, quem de tanta desperatione susceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente manum deponeret, quo iubente leuauerat. [19] 19. 22. Restat, ut uideamus, utrum saltem continentes nostri coniugatis illis patribus comparandi sint; nisi forte iam isti praeferendi sunt eis, quibus nondum quos conferamus inuenimus. Maius enim bonum erat in illorum nuptiis quam est bonum proprium nuptiarum, cui procul dubio bonum continentiae praeferendum est, quia non tali officio quaerebant illi filios ex nuptiis, quali ducuntur isti, ex quodam sensu naturae mortalis successionem decessioni requirentisaf. Quod quisquis bonum negat, ignorat Deum omnium bonorum a caelestibus usque ad terrena, ab immortalibus usque ad mortalia creatorem. Hoc autem sensu generandi nec bestiae penitus carent et maxime alites, quarum in promptu est cura nidificandi et quaedam coniugiorum similitudo ad simul procreandum atque nutriendum. Sed illi homines istum naturae mortalis affectum, cuius in suo genere castitas accedente Dei cultu, sicutquidam intellexerunt, in tricenario fructu ponitur, longe sanctiore mente superabant, qui de suis nuptiis filios propter Christum quaerebant ad genus eius secundum carnem distinguendum ab omnibus gentibus, sicut Deo disponere placuit, ut hoc prae ceteris ad eum prophetandum ualeret, quod praenuntiabatur, ex quo etiam genere et ex qua gente esset in carne uenturus. Valde ergo nostrorum fidelium castis nuptiis amplius bonum erat quod pater Abraham in suo femorenouerat, cui manum subdere famulum iussit, ut de uxore, quae a filio esset ducenda iuraret. Ponens enim manum sub femore hominis et iurans per Deum caeli quid aliud significabat, nisi in ea carne, quae ex illo femore originem duceret, Deum caeli esse uenturum? Bonum ergo sunt nuptiae, in quibus tanto meliores sunt coniugati, quanto castiores ac fideliores Deum timent, maxime si filios, quos carnaliter desiderant, etiam spiritaliter nutriant. [20] 20. 23. Nec quod purificari lex hominem et post coniugalem concubitum iubet, peccatum esse declarat, si non est ille, qui secundum ueniam conceditur, qui etiam nimius impedit orationes. Sed sicut multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum, quaedam in semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. Neque enim et in somnis peccatoag fit; et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. Aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuumah peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem legis uetustas praecepit expiari non nisi propter ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. Ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. Postremo numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio etai inde mandata est; quia et mortuum corpus, uita deserente, non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia. 20. 24. Bonum, inquam, sunt nuptiae et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. Nuptiis tamen sanctorum patrum non quas nuptias, sed quamcontinentiam comparem quaero, immo non nuptias nuptiis (nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum), sed homines, qui nuptiis utuntur, illisal hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non inuenio, quinamam continentes illis coniugatis conferendi sint requirendum est. Nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum caelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae carae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum caelorum. [21] 21. 25. Continentia quippe non corporis, sed animi uirtusest. Virtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrii uirtus eminuitan apparuitque tolerando passiones. Sed quam multi sunt in eadem uirtute animi, quibus temptatio deest, qua id, quod intus est in conspectu Dei, etiam in hominum procedat nec tunc esse incipiat, sed tunc innotescat! Iam enim erat in Iob patientia, quam nouerat Deus et cui testimonium perhibebat, sed hominibus innotuit temptationis examine; et quod latebat intrinsecus, per ea, quae forinsecus illata sunt, non natum, sed manifestatum est. Habebat utique et Timotheus uirtutem continendi a uino, quam non ei abstulit Paulus monendo, ut uino modico uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates (alioquin perniciose docebat, ut propter salutem corporis fieret in animo damnum uirtutis); sed quia poterat ea uirtute salua fieri quod monebat, ita relaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret in animo habitus continendi. Ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est; cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. Hunc habitum circa continentiam quae fit a concubitu non habent illi, quibus dicitur: Si se non continent, nubant. Hunc uero habent, quibus dicitur: Qui potest capere, capiat. Sic usi sunt perfecti animi bonis terrenis ad aliud necessariis per hunc habitum continentiae, quo eis non obligarentur et quo possent eis etiam non uti, si non opus esset. Nec quisquam eis bene utitur, nisi qui etnon uti potest. Multi quidem facilius se abstinent, ut non utantur, quam temperantao, ut bene utantur; nemo tamenap potest sapienter uti, nisi qui potest et continenter non uti. Ex hoc habitu et Paulus dicebat: Scio et abundare et penuriam pati. Penuriam quippe pati quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati magnorum est. Sic, et abundare quis non potest? scire autemaq abundare nonnisi eorum est, quos abundantia non corrumpit. 21. 26. Verum ut apertius intellegatur, quomodo sit uirtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo, de quo nullus dubitat catholicorum christianorum. Dominus enim noster Iesus Christus quod in ueritate carnis esurierit ac sitierit, manducauerit et biberit, nullus ambigit eorum, qui ex eius Euangelio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentiae uirtus a cibo et potu, quanta erat in Ioanne Baptista? Venit enim Ioannes non manducans neque bibens, et dixerunt: daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: Ecce uorax et uinariaar, amicus publicanorum et peccatorum. Numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: Ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lasciuiarum? Et tamen sicut in illo illud non erat uerum; quamuis uerum esset, quod non sicut Ioannes abstineret a manducando et bibendo; ipse enim apertissime uerissimeque ait: Venit Ioannes non manducans neque bibens; uenit Filius hominis manducans et bibens; sic nec hoc in illis patribus uerum est, quamuis uenerit modo Apostolus Christi non coniugatus nec generans, quem dicant pagani: Magus erat; uenerit autem tunc propheta Christi nuptias faciens et filios procreans, quem dicant Manichaei: Mulierosus erat. Et iustificata estas sapientia a filiis suis, quod Dominus ibi subiecit, cum de Ioanne ac de se illa dixisset: Iustificata est, inquit, sapientia a filiis suis. Qui uident continentiae uirtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari, sicut uirtus patientiae sanctorum martyrum in opere apparuit, ceterorum uero aeque sanctorum in habitu fuit. Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Ioanne, qui passus non est, sic non est impar meritum continentiae in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generauit. Et illius enim celibatus et illius connubium pro temporum distributione Christo militauerunt; sed continentiam Ioannes et in opere, Abraham uero in solo habitu habebat. [22] 22. 27. Illo itaque tempore, cum et lex dies patriarcharum subsequens maledictum dixit, qui non excitaret semenin Israel, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem uenit plenitudo temporis, ut diceretur: Qui potest capere, capiat; ex illo usque adhuc et deinceps usque in finem qui habet operatur, qui operari noluerit, non se habere mentiatur. Ac per hoc ab eis, qui corrumpunt bonos mores colloquiis malis, inani et uana uersutia dicitur homini christiano continenti et nuptias recusanti: Tu ergo melior quam Abraham? Quod ille cum audierit, non perturbetur nec audeat dicere: Melior, nec a proposito delabatur (illud enim non uere dicit, hoc non recte facit), sed dicat: Ego quidem non sum melior quam Abraham, sed melior est castitas celibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. Caste quippe coniugaliter uixit; esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. Ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utarat nuptiis, quemadmodum est usus Abraham; et ideo melior sum illis, qui per animi incontinentiam non possunt quod ego, non illis, qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset; quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, et si nunc agendum esset. Aut si talem se iste sentit et nouit, ut salua et permanente in habitu animi sui uirtute continentiae, si ad usum nuptiarumex aliquo religionis officio descendisset, talis maritus et talis pater esset, qualis fuit Abraham, audeat plane respondere illi captioso interrogatori et dicere: Non sum quidem melior quam Abraham, in hoc dumtaxat genere continentiae, qua ille non carebat, etsi non apparebat; sed sum talis non aliud habens, sed aliud agens. Dicat plane ista, quia et si uoluerit gloriari, non erit insipiens; ueritatem enim dicit. Si autem parcit, ne quis eum existimet super id quod eum uidet, aut audit aliquid ex illo, auferat a persona sua nodum quaestionis et non de homine, sed de re ipsa respondeat et dicat: qui tantum potest, talis est, qualis fuit Abraham. Potest autem fieri, ut minor sit continentiae uirtus in animo eius, qui non utitur nuptiis quibus est usus Abraham; sed tamen maior estau, quam in animo eius, qui propterea tenuit coniugii castitatem, quia non potuit ampliorem. Sic et femina innupta, quae cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, cum audierit impudentem illum percontatorem dicentem: Tu ergo melior quam Sara? respondeat: Ego melior sum, sed his, quae uirtute huius continentiae carent, quod de Sara non credo. Fecit ergo illa cum ista uirtute, quod illi tempori congruebat, a quo ego sum immunis, ut in meo etiam corpore appareat quod illa in animo conseruabat. [23] 23. 28. Res ergo ipsas si comparemus, nullo modo dubitandum est meliorem esse castitatem continentiae quam castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum; homines uero cum comparamus, ille est melior, qui bonum amplius quam alius habet. Porro qui amplius eiusdem generis habet, et id quod minus est habet; qui autem tantummodo quod minus est habet, id quod est amplius non utique habet. In sexaginta enim sunt et triginta, non in triginta sunt et sexaginta. Non operari autem ex eo, quod habet, in distributione officiorum positum est, non in egestate uirtutum, quia nec bono misericordiae caret, qui non inuenit miseros, quibus possit misericorditer subuenire. 23. 29. Huc accedit, quia non recte comparantur homines hominibus ex uno aliquo bono. Fieri enim potest, ut alius non habeat aliquid quod alius habet, sed aliud habeat quod pluris aestimandum est. Maius enim bonum est oboedientiae quam continentiae. Nam connubium nusquam nostrarum Scripturarum auctoritate damnatur, inoboedientia uero nusquam absoluitur. Si ergo proponatur uirgo permansura, sed tamen inoboediens, et maritata, quae uirgo permanere non posset, sed tamen oboediens, quam meliorem dicamus? Minus laudabilem quam si uirgo esset, an damnabilem, sicut uirgo est? Ita si conferas ebriosam uirginem sobriae coniugatae, quis dubitet eamdem ferre sententiam? Nuptiae quippe et uirginitas duo bona sunt, quorum alterum maius; sobrietas autem et ebriositas, sicut oboedientia et contumacia, illa bona sunt, haec mala. Melius est autem habere omnia bona uel minora quam magnum bonum cum magno malo, quia et in corporis bonis melius est habere Zachaei staturam cum sanitate, quam Goliae cum febre. 23. 30. Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inoboediens uirgo coniugatae oboedienti, sed minus oboediens oboedientiori comparanda sit, quia et illa nuptialis castitas est et ideo bonum est, sed minor quam uirginalis. Tanto ergo minor in bono oboedientiae, quanto maior in bono castitatis, si altera alteri comparetur, quae praeponenda sit iudicat qui primo ipsam castitatem et oboedientiam comparans uidet omnium uirtutum quodam modo matrem esse oboedientiam. Ac per hoc ideo potest esse oboedientia sine uirginitate, quia uirginitas ex consilio est, non ex praecepto. Oboedientiam uero illam dico, qua praeceptis obtemperatur. Ideoque oboedientia praeceptorum sine uirginitate quidem potest, sed sine castitate esse non potest. Ad castitatem namque pertinet non fornicari, non moechari, nullo illicito concubitu maculari: quae qui non obseruant, contra praecepta Dei faciunt, et ob hoc extorres sunt a uirtute oboedientiae. Virginitas autem propterea potest esse sine oboedientia, quia potest femina consilio uirginitatis accepto et custodita uirginitate praecepta contemnere: sicut multas sacras uirgines nouimus uerbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas, auaras, superbas: quae omnia contra praecepta sunt et sicut ipsam Euam inoboedientiae crimine occidunt. Quapropter non solum oboediens inoboedienti, sed oboedientior coniugata minus oboedienti uirgini praeponenda est. 23. 31. Ex hac oboedientia pater ille, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit. Unicum enim non immerito dixerim, de quo audiuit a Domino: In Isaac uocabitur tibi semen. Quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hociuberetur, audiret? Unde non frustra saepe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes, neglegenter oboedire praeceptis, cum tam ardenter arripuerint non uti concessis. Unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte comparari mares et feminas nostri temporis, quamuis ab omni concubitu immunes, in uirtute oboedientiae minores, etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? Sequantur ergo Agnum pueri cantantes canticum nouum, sicut in Apocalypsi scriptum est: qui cum mulieribus se non contaminauerunt; non ob aliud nisi quia uirgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. Earum quippe usus ita se habet, ut, si quid in eis per carnis commixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamuis uenialiter factum fuerit, contaminatio sit. Nam quid expiat uenia, si omnino non contaminat illa progressio? A qua contaminatione mirum si immunes essent pueri sequentes Agnum, nisi uirgines permanerent. [24] 24. 32. Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum uir eius uiuit, nec saltem ipsa causa pariendi; quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt, soluitur uinculum nuptiale nisi coniugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio remoueatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamuis ad iudicium permanente. Generationis itaque causa fieri nuptias Apostolus ita testis est: Volo, inquit, iuniores nubere. Et quasi ei diceretur: Ut quid? continuo subiecit: filios procreare, matres familias esse. Ad fidem autem castitatis illud pertinet: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Ad sacramenti sanctitatem illud: Uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari, et uir uxorem non dimittat 80. Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonumau sunt: proles, fides, sacramentum. Nec prolem autem carnalem iam hoc tempore quaerere ac per hoc ab omni tali opere immunitatem quamdam perpetuam retinere atque uni uiro Christo spiritaliter subdi, melius est utique et sanctius; si tamen ea uacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt Domini, quomodo placeant Deo, id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat oboedientia: quam uirtutem tamquam radicalem atque, ut dici solet, matricem et plane generalem sancti antiqui patres in opere exercuerunt; illam uero continentiam in animi habitu tenuerunt, qui profecto per oboedientiam, quia iusti et sancti erant et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere iuberentur, efficerent. Quanto enim facilius possent uel iussione, uel exhortatione Dei non concumbere, qui prolem, cui uni propagandae concumbendo seruiebant, oboediendo poterant immolare! [25] 25. 33. Quae cum ita sint, haereticis quidem, siue Manichaeis siue quicumque alii patribus Veteris Testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum conuincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciuiendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur. Illos uero, qui illicite feminis usi sunt, uel arguit in Scripturis illis diuina sententia uel nobis lectio iudicandos atque uitandos, non approbandos imitandosue proponit. [26] 26. 34. Nostros autem qui coniuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus audeant iudicare; comparantes, ut ait Apostolus, semet ipsos sibimet ipsis, et ideo non intellegentes, quantas uires habeat animus iustitiae contra libidines seruiens, ne carnalibus huiusce modi motibus adquiescat eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum scita praescribunt. Hoc quippe ideode illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam uel nuptias elegerunt uel coniugibus intemperanter utuntur. At uero continentes uel mares, qui defunctis uxoribus, uel feminae, quae defunctis uiris, uel utrique, qui pari consensu continentiam Deo uouerunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam coniugalis castitas poscit; sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice coniungebantur, qui neque in concubitu nisi prolem neque in ipsa prole nisi quod in carne uenturo Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant, uerum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant. 26. 35. Pueros quoque ac uirgines integritatem ipsam Deo dicantes multo maxime commonemus, ut tanta norint humilitate tuendum esse, quod in terra interim uiuunt, quanto magis caeli est quod uouerunt. Neque scriptum est: Quantomagnus es, tanto humilia te in omnibus. Nostrum ergo est de magnitudine eorum aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare. Exceptis igitur quibusdam illis coniugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti meliores non sunt, quamuis coniugati non sint, quia si coniugati essent, pares non essent, ceteros omnino huius temporis coniugatos, uel post expertum concubitum continentes, a se superari non dubitent, non quantum ab Anna Susanna, sed quantum ambae a Maria superantur. Quod ad ipsam pertinet sanctam carnis integritatem, loquor; nam quae alia sint Mariae merita, quis ignorat? Mores itaque congruos huic tanto proposito adiungant, ut de praepollenti praemio certam securitatem gerant, scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab Oriente et Occidente uenientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum Abraham et Isaac et Iacob recumbant in regno Dei, qui non propter hoc saeculum, sed propter Christum coniuges, propter Christum patres fuerunt.