[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] 1. 1. Superioris uoluminis tam prolixo sermone, puto quod tandem aliquando persuasimus, non esse in hoc laudandos uestros episcopos neque approbandos, quod de causa dissensionis quae nostram communionem dirimit, nolunt nobiscum habere colloquium. Hac enim quasi praescriptione se in causa pessima putant esse tutissimos, quam, nisi fallor, et ueris certisque rationibus, et maxime diuinarum Scripturarum exemplis penitus amputaui, quibus dilucidissime docui, a sanctis praedicatoribus atque assertoribus ueritatis, etiam contra praesentes eius aduersarios, nec tantum qui ex eodem populo quo et illi fuerunt, uerum etiam contra alienigenas et extraneos; et unde praecipue uanas formidines inicitis imperitis, contra eos qui dialecticam maxime profiterentur, habitum fuisse sermonem: ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator, et ne litigator putetur impiger disputator, instans secundum praeceptum Apostoli opportune, importune, ut doctrina sana contradicentes redarguantur, uaniloqui refellantur, inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi suscipiantur, dum aduersus omnes resistentes, uerbum salutis euangelicae cum patientia defenditur, sine diffidentia praedicatur. Ostendi etiam quam non debeatis ideo putare apud uos esse hominem baptizandum, quia et nos consentimus quod et haberi a uobis Baptismus possit et dari: cum et illud dicamus perniciose haberi et perniciose dari; quoniam illa sancta, quibus uti et mali possunt, quanto sanctiora sunt, tanto ab eis inutilius poenaliusque tractantur. Unde cum ad Ecclesiam sanctam ueniunt, ipsi corrigendi sunt: non a bonis illa uiolanda, quae nec a malis mutata sunt. 1. 2. Audi ergo, Cresconi, dum breuiter et hoc demonstrabo, nihil te dixisse per totam epistolam tuam quo refelleres meam, nisi forte quod me nomina deriuare uel declinare docu isti, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas dicerem, quam tamen graecam saltem declinationem esse concedis, uidelicet quod ita Donatistae a Donato, ut Euangelistae ab Euangelio nominentur; quo te delectari dicis, ut uestris Euangelium praedicantibus, a simili mutuata sit uocabuli declinatio. Vide ergo ne forte ipsi priores hoc uoluerint appellari, quia Donatum habent pro Euangelio: nam sic isti a Donati, quomodo sancti omnes nolunt ab Euangelii societate discedere; et ideo delectantur uocari Donatistae, sicut euangelistae: tuque potius eis facis iniuriam, cum scribis, in latino sermone, nonnisi latinam regulam probans: Donatianos a Donato, sicut ab Ario et Nouato Arianos et Nouatianos, melius uocari. Nam ego cum scriberem, iam mihi a nescio quibus propagatum sonabat hoc nomen, neque id mutare curaui, cum et hoc ad distinctionem quam uolebam satis sufficere existimarem. Si enim Demosthenes clarissimus oratorum, quibus uerborum tanta fuit cura, quanta rerum auctoribus nostris, cum tamen ei nonnullam locutionis insolentiam obiecisset Aeschines, negauit ille in eo positas esse fortunas Graeciae, illone an illo uerbo usus fuerit, et huc an illuc manum porrexerit : quanto minus nos laborare debemus de regulis deriuandorum nominum, quando siue illud siue illud dicamus, intellegitur sine ambiguitate quod dicimus; quorum non in expolitione sermonis, sed in demonstratione ueritatis est maior intentio? Si autem quisquam nostrorum primus flexit hoc nomen, nullo modo mihi uidetur illud simile intuitus, quod Euangelistae ab Euangelio nuncu pantur: sed quia per Donatum, non tantum Carthaginis, qui hanc haeresem maxime roborasse perhibetur; sed etiam maiorem Donatum a Casis-Nigris, qui altare contra altare in eadem ciuitate primus erexit, magnum scandalum factum est; ita fortasse a Donato Donatistas, ut ab scandalo Scandalistas uoluit appellare. [2,2] 2. 3. Sed ego ea in re, in qua nihil causae nostrae minuitur, me facillimum praebeo, et quando tecum ago, iam Donatianos uoco; quando autem cum aliis, consuetudinem potius sequor, quae his sonis iure dominatur: tu tantum memento me, cui tantam tribuisti eloquentiam, nondum nosse nomina declinare, et nuntia uestris securitatem, ne iam timeant tamquam dialecticum, cui uides adhuc necessarium esse grammaticum. Quod si disciplina disputandi, siue illam dialecticam uelis appellare, siue quid aliud; satis tamen sobrie docet, cum de re constat, non esse de nomine laborandum: sicut non curo utrum ea ipsa dialectica uocetur, curo tamen quantum ualeo, nosse ac posse disputare, hoc est, ueritatem a falsitate in loquendo discernere; quia hoc nisi curauero, perniciosissime errabo: ita non curo utrum Donatistae, an Donatiani peritius et litteratius declinemini; utrum postremo a Donato uel qui primus extra Ecclesiam sacrificauit, uel qui hanc dissensionem maxime roborauit, an a Maiorino qui primus contra Caecilianum uestrae partis episcopus ordinatus est, debeat uobis, quando loquimur, distinctionis causa indi uocabulum. Quod tamen haeretici sitis, et ideo ne decipiatis, cautissime deuitandi, nisi diligenter demonstrare curauero, non paruam negligentiae culpam pro mei officii sarcina incurram. [2,3] 3. 4. Quamquam id quod inter nos accidit, schisma potius quam haeresim censes appellari oportere, et quod raro audere dialectici solent, etiam definitionibus ista discernis; ubi quantum nos adiuues, satis demonstrare non potero, nisi ex epistola tua inseram uerba tua. "Quid sibi uult - inquis - quod ais haereticorum sacrilegum errorem? Nam haereses nonnisi inter diuersa sequentes fieri solent, nec haereticus nisi contrariae uel aliter interpretatae religionis est cultor, ut sunt Manichaei, Ariani, Marcionitae, Nouatiani, caeterique quorum inter se contra fidem christianam diuersa sententia stat. Inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, schisma factum, non haeresis dicitur. Siquidem haeresis est diuersa sequentium secta: schisma uero, idem sequentium separatio. Quare et in hoc, studio criminandi, quantum incurreris uides errorem, cum quod schisma est haeresem uocas". Haec nempe uerba tua sunt, quae posui ex epistola tua. [2,4] 4. 5. Iam nunc attende, si pertinax non sis, quam facili compendio id quod inter nos agebatur, ipse finieris. Si enim et nobis et uobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum est, nonne rebaptizare peruersum est? Tria namque posuisti, quorum si unum posuisses, satis superque sufficeret. Sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam uel nimis acutus, id quod semel breuiterque dixisses, interpretari aliter conaretur, etiam obtunsis auribus et cordibus tuam curasti immergere atque inculcare sententiam: "Una - inquis - religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum". Et adhuc aduersus inuicem laboramus? Iam tandem aliquando cohibete dissensionem, resarcite discissionem, finite litem, amate pacem. Quid reprobatis? quid exsuf flatis? Quare rebaptizatis? "Una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum". Nam si uobis et nobis non est unus Baptismus, quomodo est una religio? Sed tu dixisti: "Una religio": ergo et unus Baptismus. , quomodo sunt eadem Sacramenta? Sed tu dixisti: "Eadem Sacramenta"; idem ergo et Baptismus. Item si nobis et uobis diuersus est Baptismus, quomodo nihil est in christiana obseruatione diuersum? Sed tu dixisti: "Nihil in christiana obseruatione diuersum"; non ergo est diuersus et Baptismus. Quae cum ita sint, nos recte quod unum atque idem, neque diuersum est, nec improbamus, nec exsufflamus, nec iteramus; sed agnoscimus, suscipimus, acceptamus. Vos uero impie, quod unum atque idem, neque diuersum est, dissimulatis agnoscere, suscipere recusatis, acceptare non uultis; sed eligitis improbare, audetis exsufflare, non metuitis iterare. Et cum in hoc ipso quod ea quae inter nos mutata non sunt, nos suscipimus, uos repellitis; nos si a uobis data sunt, data iudicamus, uos si a nobis data sunt, tamquam non data repetitis: cum tam diuersa sequimini, appellari uos haereticos dedignamini. 4. 6. Attende diligenter quid dicas, quid dicam. Tu certe definisti et dixisti: "Haeresis est diuersa sequentium secta: schisma uero, eadem sequentium separatio". Item tu dixisti: "Nobis et uobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum". Si una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, quare ergo rebaptizas christianum? Si autem in eo quod tu rebaptizas christianum, ego non rebaptizo? Diuersa utique sequimur. Quare te dici non uis haereticum? Puto quod non paruo signo agnoscamus haereticos, qui cum sibi et nobis unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum esse fateantur, nolunt nos agnoscere baptizatos. An tanta obstinatione contenditis, tanta dissensione ueritati resistitis, ut a religione, a Sacramentis, a christiana obseruatione Baptismum separetis? Quod si facitis, in eo estis haeretici, quod ad religionem, ad Sacramenta, ad obseruationem christianam Baptismum pertinere non uultis. Si autem non facitis, in eo estis haeretici, quod eos qui uobiscum habent unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, cum et Baptismum ad religionem, ad Sacramenta, ad christianam obseruationem pertinere fateamini, tamen rebaptizatis. Attende enim diligenter definitionem tuam, in qua dixisti: "Haeresis est diuersa sequentium secta"; et uide utrum non diuersa sequimini, aut separando Baptismum a religiosa obseruatione christianorum Sacramentorum, quibus eum nos inter magna coniungimus; aut eos cum quibus in una religiosa obseruatione christianorum Sacramentorum etiam Baptismus unus est, tamen rebaptizando, quod nos detestamur. [2,5] 5. 7. Quam uellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus, uestri nefan dis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos iam baptizatum, nec coepisse dicunt esse christianum, cum tamquam paganum exsufflant, cum catechumenum faciunt, ut praeparent deinde retinguendum, uel potius exstinguendum; repente alicunde existere, cum hac epistola tua, et hunc ipsum eius locum in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare: Quid facitis? Ecce, audite, uidete, legite; una est nobis uobisque religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum: in cuius nomine iste baptizatus sit prius interrogate, et tunc si alium meliorem in uestro Baptismo nominatis, date. Tunc illi fortasse, si non ipsa rerum euidentia contremescerent, continuo consilium suum, magnum uidelicet atque acutum, proferrent et dicerent: Quis iste nobis est, cuius epistolam geris? Laicus noster est: nobis uinceret, uincitur sibi. Tum ego si adessem, conuersus ad te dicerem: Tu saltem, obsecro, dic nobis, quid isti faciunt? Ecce apud nos baptizatum rebaptizare disponunt. "Certe ergo nobis et uobis una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum"? An responderes: Sed Christi Baptismus non est religio, non est Sacramentum, non est obseruatio christiana? Auerterit Deus hanc a tua mente dementiam. Quid igitur mihi responderes urguenti ac dicenti. Una nobis uobisque religio est: quibus autem Baptismus unus non est, non est una religio: ergo nobis uobisque unus est Baptismus. Eadem nobis et uobis sunt Sacramenta: quibus autem Baptismus idem non est, non sunt eadem Sacramenta: ergo idem nobis et uobis est Baptismus. Nihil est nobis et uobis in christiana obseruatione diuersum: quibus autem diuersus est Baptismus, non utique nihil est in christiana obseruatione diuersum: non ergo nobis et uobis diuersus est Baptismus. Cur quod unum est improbatur? cur quod idem est exsufflatur? cur quod non diuersum est iteratur? [2,6] 6. 8. Me sic agente in praesentia, sic instante, ad quas tergiuersationes confugeretis? Videlicet contemnerent in epistola tua illi grammaticos, tu accusares in nostra dialecticos: sed ueritas ex utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens a nobis esse diuersum, quod constat esse peruersum: quia nos Sacramenta nostra cognoscimus, errorem alienum emendamus; uos autem eadem Sacramenta fatemini, quae tamquam nulla sint iteratis, magna diuersitate reprobantes quod diuersum non esse conceditis. [2,7] 7. 9. Proinde quamuis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem approbem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diuersitate dissensio que enim et schisma fieri potest, nisi diuersum aliquid sequantur qui faciunt); haeresis autem, schisma inueteratum: tamen quid hinc opus est ut laborem, cum me tantum adiuuent definitiones tuae, ut si mihi et per alios uestros concederetur, schismaticos uos libentius quam haereticos dicerem. Si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se diuidunt una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum: hinc est uestra rebaptizatio damnabilior; quia in una religione, eisdem Sacramentis, nihilo in christiana obseruatione diuerso, alius et diuersus esse non potest Baptismus. Sed quoniam nec nullum est nec aliquid paruum, quod diuersum sequimini, cum ab unitatis uinculo separati, etiam de repetitione Baptismi dissentitis a nobis; fit ut secundum istam ipsam definitionem tuam qua dixisti: "Haeresis est autem diuersa sequentium secta", et haeretici sitis, et uicti appareatis: haeretici quidem, quod non tantum diuisi, uerum et in rebaptizando diuersum sequimini; uicti autem, quia datum per nos Baptismum tamquam non ipsum uel tamquam nullum sit iteratis, quod unum atque idem, nec diuersum esse fatemini. Tua quippe uerba sunt, quod "nobis uobisque sit una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum". [2,8] 8. 10. Quapropter, si litteris tuis pars Donati subscriberet, ac deinde ista quae a te atque me dicta sunt, sine insana pertinacia uel impudentia cogitaret, nihil ulterius aduersus nos sentiret aut diceret. Sed quoniam tu es cui respondeo, iam puto quod et ipse uideas, quam non studio criminandi, sed perniciosam redarguendi fallaciam, dixerim: "Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem". In quibus quatuor uerbis siue nominibus, quia hoc uel tibi uel arti grammaticae placet, primum quod positum est "Donatistarum", corrigo et muto, et Donatianorum dico: caetera uero tria, quoniam uerissime dicta esse iam, ut puto, sentis, uos corrigite, uos mutate. Mutate, inquam, et corrigite Donatianorum, uel quodlibet aliud uocandi sitis, tamen "haereticorum sacrilegum errorem"; nam et haeretici estis, uel quod in schismate inueterato remansistis; uel ex tua definitione, quod de Ecclesia, quae corpus est Christi, uel de iteratione christiani Baptismi diuersum sequimini. Et sacrilegus error est, non solum a christiana unitate separatio, uerum etiam Sacramentorum, quae secundum tuam confessionem una eademque sunt, uiolatio atque rescissio. Quod si corrigitis et mutatis, quomodo "tales uos suscipimus quales eratis"? Unde inaniter tam multa locutus es, et cum sis ingenio tam acuto, consuetudine audiendae uanitatis obtunderis, ut uideatur tibi quod cum ad nos a uobis transeunt, tales eos quales erant suscipimus: quia in eis traditionem Christianorum, quam nec alienati alienauerant, nec peruersi peruerterant, approbamus; quae Sacramenta etiam tu, quamuis non talis quales nos sumus, non potuisti tamen nisi talia, nec sic talia quasi alia similia, sed omnino eadem confiteri. [2,9] 9. 11. Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui ueneratur Ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet caritatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui approbat Sacramentum quod exsufflabat? An uero ita sunt omnia falsis uera praeposterata, ut non dicantur mutati in quibus ea quae diuersa fuerant ueritate corriguntur, et mutati dicantur in quibus ea quae similia una eademque fuerant uanitate iterantur? Noli ergo ulterius in hac re, non tantum carnaliter, uerum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant uestros a nobis suscipi existimes; qui conuersione uoluntatis ab errore ad ueritatem, a diuisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad caritatem, ab humana praesumptione ad diuinarum Scripturarum auctoritatem, non ante incipiunt esse nostri quam esse destiterint uestri. Haec conuersio uoluntatis repente mutauit, non solum in telonio peccatorem, uerum etiam in cruce latronem. Nisi putas quod Christus in paradiso secum esse uoluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa con uersio continuo faceret innocentem, ut eo die, ex eo loco, ex eo ligno transiret ad immortale fidei praemium, in quo exceperat mortis pro iniquitate supplicium. Siue enim ad malum siue ad bonum paruo momento animus commutatur, sed non ideo paruum est quod meretur. In ipsis corporalibus et temporalibus bonis et beneficiis diu nutritam quamlibet aetatem unus ictus interimit, et triginta octo annorum aegritudinem mox ut Dominus dignatus est iubere, sanauit. Crede certis rebus, non uerbis inanibus. Mutati ad nos uestri transeunt; absit ut ipsi sint qui fuerunt. Quod utinam et tu facias, et quam uerum sit in te tibi credas. [2,10] 10. 12. Magnum aliquid tibi dicere uisus es, nominando "Candidum Villaregiensem, et Donatum Macomadiensem, qui ex uestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt", et probata uita ad honorabilius senilis aetatis meritum peruenerunt: quasi Sacramenta et inuocatio nominis Dei quae fit apud uos, ipsa inimica sit nobis; cum et in eis qui extra Ecclesiam sunt, non sit omnino nisi Ecclesiae. In qua quaestione si meis uerbis laborarem, tuis adiuuarer. Nam si extra Ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses: "nobis et uobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum". Quibus uerbis tuis non in totum consentio. Christiana quippe Ecclesia caretis, christianam caritatem non habetis. Christiana sane in uobis Sacramenta cognosco, et in his illud quoque diuersum improbo ac respuo, quod cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in Catholicis exsufflatis. Prorsus agnoscit in uobis Ecclesia cuncta quae sua sunt: nec ideo non sunt eius, quia et apud uos inueniuntur. Apud uos quippe aliena sunt: sed cum uos correctos recipit cuius sunt, fiunt etiam salubriter uestra, quae perniciose habebatis aliena. Discordia uos possidet sub titulo pacis. Ergo discordia pellatur, pax introducatur. Quid causae est ut titulus deponatur? "Episcopus est - inquis - episcopum recipis; pre sbyter, presbyterum". Posses mihi et hoc dicere: Homo est, hominem recipis. Tam quippe in illo Sacramenta christiana, quam membra humana cognosco: nec curo per quem fuerint seminata, sed a quo creata. Quibus si male uti uoluerit, eo ipso malus fit, quod Creatorem de bonis eius offendit: si autem bene uti coeperit, se corriget, non illa mutabit. [2,11] 11. 13. Et de episcopis quidem uel clericis recipiendis alia quaestio est. Quamuis enim cum apud uos ordinantur, non super eos inuocetur nomen Donati, sed Dei: tamen ita suscipiuntur, ut uidetur paci et utilitati Ecclesiae conuenire. Neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos quibus uerbum et sacramentum dominicum ministramus: ac per hoc ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita uel esse, uel non esse debemus, quod non propter nos, sed propter alios sumus. Denique nonnulli sancta humilitate praediti uiri, propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque mouebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, uerum etiam cum laude posuerunt. Numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter, ac non potius damnabiliter ponerent? Sicut in accipiendis his rebus possunt esse iustae causae, cur excuset quisque fieri episcopus; nec tamen similiter potest ulla causa esse iusta, cur quisquis excuset fieri christianus. Quid ita, nisi quia sine episcopatu uel clericatu salui esse possumus, sine christiana uero religione non possumus? [2,12] 12. 14. Proinde uestri episcopi seu quilibet clerici, quantum ad ipsa ecclesiastica officia pertinet, sic in catholicam suscepti sunt unitatem, quemadmodum expedire uidebatur iis, quorum saluti per eorum consulebatur officium uel exercendum uel omittendum. Verumtamen etiam de ipsis qui et apud nos eosdem administrauerunt honores, numquid sicut dicere potuisti: "Episcopus est, episcopum recipis"; ita poteris dicere: Haereticus est, haereticum recipis; aut: Schismaticus est, schismaticum recipis; aut: Donatianus est, Donatianum recipis? His enim nominibus non gradus honoris a plebeia dignitate, sed crimen erroris a catholica ueritate distinguitur. Proinde illa tamquam ecclesiastica munera, etiam in alienis inuenta, qui uos relinquendo et ad nos transeundo nostri fiunt, pro utilitate populorum, quibus hac dispensatione seruimus, uel suscipiuntur, uel non suscipiuntur: illa uero uitiosa et proprie uestra, sanantur, corriguntur, mutantur; dum tamen ea Sacramenta sine quibus homo non potest fieri christianus, etiam in haereticis sic tractentur, ut cum ad Ecclesiam ueniunt, quod defuerit addatur, quod agnitum fuerit approbetur; ne dum nimis offendimur eis malis quae contra Ecclesiam pepererunt, persequamur etiam bona quae de Ecclesia discedendo traxerunt. Nam etiam ramus fractus, si rursus, sicut ait Apostolus, inseren dus sit, radix ei redditur, non forma mutatur. 12. 15. "At enim quia nostros - inquis - haereticos et sacrilegos uocas, quod nefarium et inexpiabile crimen est; numquid talibus sine aliqua expiatione ignosci debet aut potest? Cur ergo - inquis - non emaculas uenientem? Cur non primo abluis et emundas, et sic tibi communicat?". Quid, quod ex his uerbis tuis multo conuenientius alius dixerit, talibus iam ignosci nec debere, nec posse: teque tibi ipsi contraria locutum esse monstrauerit, ut ideo diceres cum aliqua expiatione talibus ignoscendum, quia id quod obiicitur inexpiabile est? Quomodo ergo expiatur quod inexpiabile est? Quomodo sperem te auditurum esse quod dico, qui tam in proximo non audis ipse quod dicis, cum tibi continuo contradicis, censendo expiandum quod inexpiabile dixeris? Nos autem ita uestrum dicimus haereticum et sacrilegum errorem, ut tamen inexpiabilem non dicamus: alioquin frustra uobiscum, ut eo relicto correcti ad Ecclesiam catholicam transeatis, quibus modis possumus, agendum esse censuimus. Nec "nostro", sicut scribis, "uerbo te uti" arbitreris, quasi "hoc malum sine uenia et sine medico esse dicamus"; quod omnino non dicimus; quia et ueniam merentur quos huius mali poenituerit, et omnipotens est medicus qui per prophetam dicit: Si conuersus fueris et ingemueris, tunc saluus eris. Quapropter, si in aliquem forte incidisti uel minus in his rebus instructum, uel minus quid loqueretur intuentem, quamuis esse communionis catholicae uideretur, qui hoc tibi diceret; ipse potius huius inconsiderati uerbi ueniam mereatur: sicut tu qui cum sis tam liberaliter eruditus, et in arte uerborum non mediocriter doctus, minus tamen quid loquaris attendens, expiandum censes quod inexpiabile dixeris; et quod est monstruosius, ideo expiandum, quia inexpiabile. Non est autem catholicum eos hortari, ut errore correcto salui fiant, quos inexpiabiliter atque insanabiliter assereremus errare. Sed ideo uobis non uidentur mundari, cum ad nos a uobis transeunt, quia non denuo baptizantur: quasi solo Baptismo, quem repeti non oportet, cum idem atque unus est, homines ab errore mundentur. Mundantur et uerbo ueritatis ab illo qui ait: Iam uos mundi estis propter uerbum quod locutus sum uobis. Mundantur et sacrificio contriti cordis ab illo de quo dictum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Mundantur et eleemosynis ab illo qui ait: Date eleemosynas, et ecce omnia munda sunt uobis. Mundantur ipsa quae supereminet omnibus caritate ab illo qui per apostolum Petrum dixit: Caritas cooperit multitudinem peccatorum; quae una si adsit, omnia illa recte fiunt; si autem desit illa, omnia frustra fiunt. Haec uero unde sit, audi dicentem Apostolum: Caritas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Unde merito creduntur hi qui extra Ecclesiam Baptismum Ecclesiae perceperunt, non habere Spiritum sanctum, nisi cum ipsi Ecclesiae in uinculo pacis per connexionem caritatis adhaerescunt. [2,13] 13. 16. Iam enim locus est ut ostendam, quod in primo libro distuleramus, quid in Ecclesia, quae sanctum corpus est Christi, proprie possit accipi, quod praeter illam non potest accipi. De his enim qui schismata faciebant, idem apostolus dicit: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Primam ad Corinthios Epistolam lege, et in uenies. Baptismus igitur Sacramentum est nouae uitae ac salutis aeternae; quem multi habent non ad uitam aeternam, sed ad poenam aeternam, non bene utentes tanto bono: caritatem uero sanctam, quae est uinculum perfectionis, nemo potest habere non bonus; nemo qui habet, potest esse uel schismaticus uel haereticus. Cum ergo quisque ad Ecclesiae ueniens unitatem, cum eius membris ueraciter copulatur, accipiat Spiritum sanctum, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, eademque caritas cooperiat multitudinem peccatorum, ut et Baptismum quem primum habebat ad iudicium, habere iam mereatur ad praemium; quomodo eum mundari negas, nisi quia omnino quae sit mundatio spiritalis ignoras? Non igitur, sicut conuiciaris, "tamquam in asylum Romuli uestros nocentes recipimus", quos ciuitas Dei recipiendo efficit innocentes, cum ad eam ueraci corde transierint, de qua eius conditor dicit: Non potest ciuitas abscondi super montem constituta. Non enim eam condidit, qui fratrem superbe occidit iratus, sed qui fratres humiliter redemit occisus. Hanc Spiritu sancto mundante laetificat, de quo clamabat dicens: Si quis sitit, ueniat et bibat; non aquam uisibilem commendans quae datur in Baptismatis sacramento, quam et boni et mali habere possunt, quamuis sine illa boni salui fieri non possint. Quae quamuis Ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit, cum et apud illos inuenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus quatuor fluminibus negari non potest quod sit aqua paradisi, quamuis non sit in solo paradiso, quia etiam extra inde manauit. [2,14] 14. 17. Non ergo hanc aquam, sed aquae nomine inuisibile Dei donum sanctum Spiritum commendabat, dicens: Si quis sitit, ueniat et bibat; sicut euidenter Euangelista testatur adiungens: Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. Et utique quantum ad Sacramentum attinet lauacri uisibilis, antequam esset resurgendo clarificatus, iam baptizauerat plures quam Ioannes, sicut ipsum loquitur Euangelium. Unde dicit discipulis suis: Ioannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem et accepturi estis non post multos dies hos usque ad Pentecosten. Hic sanctus Spiritus ueniens in eos, tale signum primitus dedit, ut qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur; quia portendebat Ecclesiam per omnes gentes futuram, nec quemquam accepturum Spiritum sanctum, nisi qui eius unitati copularetur. Huius fontis largo atque inuisibili flumine laetificat Deus ciuitatem suam, de qua Propheta praedixit: Fluminis impetus laetificant ciuitatem Dei. Ad hunc enim fontem nullus extraneus, quia nullus nisi uita aeterna dignus accedit. Hic est proprius Ecclesiae Christi, cui tanto ante prophetatum est: Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. De hac enim Ecclesia et de isto fonte dicitur et in Can tico canticorum: Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae. [2,15] 15. 18. Haec uestri de uisibili Baptismatis sacramento accipientes, tantum errant, ut res absurdissimas fateri cogantur inuiti: quod ad illum scilicet fontem, qui proprius unicae columbae, de quo dictum est: Nemo alienus communicet tibi; ad hortum conclusum puteumque signatum potuerit accedere Simon Magus, quem legimus a Philippo baptizatum; potuerint accedere tot ficti, de quibus gemens loquitur Cyprianus: "Saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes"; tot episcopi auari, de quibus idem ipse testatur: "Fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus fenus augentes". Isti quippe baptizati et baptizantes uisibili Baptismo reperiuntur. Ad illum tamen fontem proprium, cui nemo communicat alienus; ad illum fontem signatum, hoc est, ad Spiritus sancti donum, quo caritas Dei diffunditur in cordibus nostris, nullus istorum nisi mutatus accedit, ita omnino mutandus, ut non sit alienus, sed sit coelestis particeps pacis, sanctae socius unitatis, plenus indiuiduae caritatis, ciuis angelicae ciuitatis. Ad hanc itaque ciuitatem quisquis haeresis uel schismatis deposito errore, correctis moribus, pia mente conuertitur, si iam Sacramenta gestabat, quae foras etiam ad indignos profluere potuerunt, haec honorantur in eo, quia et in alienis non uidentur aliena; sed iam illo proprio cui nemo communicat alienus, illo signato Spiritus sancti fonte mundatur, a quo apud uos etiam quisquis caeteris moribus laudabilis fuerit, solo schismatis uel haeresis crimine separatur. [2,16] 16. 19. Cum ergo ueniunt ad nos uestri, desistentes esse uestri, incipientes esse nostri, accipiunt quod non habebant, ut salubriter habere incipiant quod tanto perniciosius, quanto indignius habebant. Accipiunt enim primitus ipsam Ecclesiam, et in ea pacem, caritatem, unitatem, per fontem eius proprium atque inuisibilem Spiritum sanctum, sine quibus utique nullo dubitante interiissent, quidquid aliud apud uos, quod de Ecclesia foras trahi potuit, habuissent: faciliore autem uenia quod nondum habuerunt accipiunt, quam si habuissent, iam et de seruissent. Et hoc discernitur apud nos, ut aliter recipiantur qui Catholicam reliquerunt, aliter qui ad illam primitus ueniunt. Illos enim amplius grauat crimen desertionis: hos autem non a se disruptum, sed cognitum et retentum uinculum releuat unitatis. Unde fieri potest ut qui seductos rebaptizauerunt, ipsi pro eis poenitentibus Dominum deprecentur, si prius isti conciliati, quam illi reconciliati Ecclesiae fuerint. Sicut fieri potest ut etiam cultores idolorum, si quos forte christianos ad idola seductos apostatas fecerint; si priores seductores facti fuerint christiani, et magnum aliquod meritum in Ecclesia consecuti, per ipsos illi quos deceperant redeant, per ipsos commendentur et reconcilientur Domino per quos dimiserant Dominum. Quod enim ualet ad mundanda sacrilegia Gentilium, recte perceptum sacramentum Baptismatis; hoc ualet ad mundanda sacrilegia schismaticorum et haereticorum, ueraciter apprehensa caritas unitatis. Quamobrem, sicut seductores fidelium christianorum uenientes ad Christum seductis redeuntibus praeponuntur, unde isti et episcopi fieri possunt, illi non possunt: ita mirari non debent decepti ab haereticis, quando ad Catholicam redeunt, suos deceptores sibi anteponi quando ad Catholicam ueniunt. Isti namque excusabilius petunt quae sibi defuerunt; illi humilius repetunt quod fuerunt: istos honorabilius ubi nondum steterant aduocamus; illos suspectius unde lapsi fuerant reuocamus. 16. 20. Proinde iam peruides, ut opinor, non frustra me dixisse "Donatistarum", uel, ut tu mauis: "Donatianorum, haereticorum sacrilegum errorem", si et ab Ecclesia catholica dissentitis, et quae una atque eadem fatemini Sacramenta rescinditis: nec tamen sine uenia uel insanabiles estis misericordiae Dei; quia discordioso errore deposito, ad catholicam ueritatem pacemque conuersi, per donum eius proprium, hoc est, sanctum eius Spiritum, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 36, mundari sanarique poteritis: non ut destruantur in uobis Ecclesiae Sacramenta, quae aliena perniciose foris habebatis, sed ut ea ipsa intus iam uestra salubriter habeatis. [2,17] 17. 21. Nunc uideamus quemadmodum ostendas, recte dixisse Petilianum, uel quemlibet alium: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis". Ubi ego dixi: "Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?". Tu contra, non quid a te homine acuto, sed quid a uestris dicatur, diu locutus es, quod totum breuiter ita dici potest: "Conscientiam dantis attendi, non secundum eius sinceritatem, quae in illa uideri non potest, sed secundum famam quae de illa seu uera seu falsa est": quia uidelicet eius est hominis, qui etsi sceleratus occultus sit, sufficit accipienti quod bonae sit aestimationis, nondum cognitus, nondum iudicatus, nondum ab Ecclesia separatus. Vide, obsecro te, in quod praecipitium compulerit homines angustia non inueniendi qua exirent. Itane dantis maculosa conscientia conscientiam potest accipientis abluere, si habeat famam bonam, et tantum ad abluendum poterit quantum bona, si bonam famam fallendo contraxerit? Attendis quid dicatur, et uis iam praetereamus hunc locum, an hoc idem adhuc uersabo, ut diligentius cogaris attendere? Petilianus dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis". Ego dixi: "Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?". Tu, uel potius uestri dixerunt m tu uir talis quando ista dixisses?): "Quamuis habeat conscientiam maculosam; mihi tamen, qui ab eo baptizor, quia latet et nescio, sufficit quod ab eo accipio, cuius innocentem, quia in Ecclesia est, conscientiam puto. Nam ideo - inquis - conscientiam dantis attendo, non ut, quod fieri non potest, de latentibus iudicem, sed ut si quid de eo in publica conscientia est, non ignorem. Propter hoc enim ab omnipotente Deo dictum est: Quae nota sunt, uobis; quae occulta, mihi. Semper igitur attendo conscientiam dantis; et quia ipsam non uideo, quid de ea in publico notum est, quaero. Nec ad rem pertinet, si aliud sit in secreta conscientia, aliud in publica fama. Sufficit enim scisse quia necdum eius a quo accipio damnata conscientia est". [2,18] 18. 22. Ecce ipsa uerba tua posui, quibus te dicere ostenderem, quod meis uerbis breuiter aperteque complexus sum, quod ad hoc attendatur abluentis conscientia, ut quae de illa fama sit cognoscatur. Non ergo ipsa attenditur, homo bone, non ipsa attenditur quae uideri non potest: sed fama attenditur, quae etiam falsa esse potest, quod ipse confiteris atque concedis. Nam et tu uidisti maculosam conscientiam non ualere ad abluendum. Non ergo conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; sed fama qua putatur sancte dare, etiam qui sancte non dat, et putatur abluere qui non abluit. Abluit ergo accipientem mali hominis fama bona, non ipsius dantis polluta conscientia. Cur ergo dictum est: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", nisi quia non abluit accipientis, si non est conscientia sancte dantis? Si maculosa et immunda est, quid ergo tunc attenditur? Ipsa - inquis - attenditur, cum fama eius attenditur; et si bona est fama, nihil interest ad abluendum accipientem, etiam cum est mala conscientia, sed abluit bona eius fama. Dic, rogo te, cum mala conscientia est, uera est bona fama eius an falsa? procul dubio utique falsa. Proinde cum bona non est, et occulta est dantis conscientia, quomodolibet eam tibi uidearis attendere, secundum hanc sententiam, non abluit accipientem; nisi dantis aut fama falsa, aut polluta conscientia. Utrumque insanum est: si te talia delectant, tu elige quid sit insanius. Porro quia ueritas non admittit ut accipientis conscientiam uel falsa fama dantis abluat, uel polluta conscientia; restat ut abs te etiam requiramus, quod et ibi quaesiuimus oniam sicut dicit Petilia nus uel quilibet alius, consentientibus uobis, cum sancte dantis conscientia est, id est, cum bona et munda conscientia est, abluit accipientis conscientiam), unde abluatur accipiens, quando latet dantis maculosa conscientia. Puto enim iam non te repetiturum atque dicturum, quod impleat in abluendo uicem conscientiae bonae fama eius falsa bona: sufficit quod hoc uestros, non te, dicere asseruisti. Illorum te pudeat, non etiam tui. Restat ergo ut tunc uel Deus uel quisquam sanctus angelus abluat. Quod si dixeritis, illa horrenda consequetur absurditas, quam in illa epistola mea commemoratam, non dico uidere noluisti, quia prorsus non attigisti; sed tanto attentius acutiusque uidisti, quanto magis attingere timuisti. Si enim hoc dicitis, quod cum sanctus homo baptizat, sancta eius conscientia diluit accipientis conscientiam, cum uero conscientia dantis latenter immunda est, tunc Deus angelusue abluit: cauete ne qui uobis haec dicentibus credunt, occultos malos optent inuenire a quibus baptizentur, ut multo sanctius ab ipso Deo uel angelo eius abluantur. Hanc absurditatem uel deridendam uel detestandam cum uerbis praecedentibus Petiliani perspiceres consequenter et a me in epistola mea commemoratam, caute tu quidem quasi nihil horum dixerim, rem tantam silendam putasti; sed confugisti ad nescio quid absurdius, ut cum maculosa conscientia dantis occulta est, et ideo non potest accipientis abluere, tunc falsa fama eius accipiens abluatur, et in eo ueritatem falsitas operetur. Hoc ideo totum tam exsecrabile, tam mirabiliter peruersum et insanum, ne quod Dei est Dei esse dicatur, ut quod a Deo sumitur, hominibus tribuatur. 18. 23. Inunc et accusa calumniose dialecticos, quod "fugienda uersutia sermonis efficiant, ut si falsum est, uerum sit; si uerum est, falsum sit". Ecce tale aliquid ipse in Sacramenta christianae regenerationis immittis, imo peius magisque fugiendum. Illi enim non in sua fraude nec in rerum ueritate, sed in perplexitate locutionis humanae quaedam uerba dicunt tunc uideri uera cum falsa sunt, tunc falsa cum uera sunt; quae cum in disputationem inciderint, animo discerni; etiamsi dissolui sermone non possunt. Tu uero non uerbum quodlibet, nec rem quamlibet, sed ipsam qua in aeternam uitam renascimur, mundationem conscientiae ueram fieri posse dicis in homine per famam falsam alienae conscientiae. Et ne tibi hoc tribuatur, qui dialecticam didicisti, uestrorum dicis hanc esse sententiam, quibus non ut dialecticus, sed plane ut haereticus consensisti. Per te igitur aut per uestros haec est magnifica inuenta uel demonstrata doctrina: Cum sancte dantis bona conscientia est, tunc ad eam fit bonus qui baptizatur, tunc arbor bona bonum fructum parit 38: cum uero conscientia dantis mala et occulta est, tunc eius quae falsa est bona fama consulitur; ut tunc a fallente accipiat homo Ba ptismum uerum, cum de illo crediderit falsum: atque ita ne desit arbor quae fructum pariat haeretici erroris, fit mater falsitas ueritatis. Hoc ideo totum tam exsecrabile, tam mirabiliter peruersum et insanum, ne quod Dei est Dei esse dicatur; ut quod a Deo sumitur, hominibus tribuatur; ne qui dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", errasse uideatur. [2,19] 19. 24. "Nostri hoc - inquis - de Scripturis probant, quoniam Iudas traditor, antequam damnaretur, omnia sicut apostolus gessit". Quid hoc ad Petiliani sententiam fixam atque definitam: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis"; nisi quod et Iudas iste nimium contra uos est, cum uerbis alienis inconsiderate prolatis patrocinium praebere conamini? Cum enim Iudas sicut apostolus baptizaret, quandoquidem malus erat, quia fur erat, et ea quae mittebantur in commissos sibi loculos auferebat; non utique conscientia eius attendebatur, sed Deus et Christus in quem credebatur. Neque enim et ipsius mali hominis falsa bona fama credentes accipientes abluebat, nec generabat in homine gratiam diuinae ueritatis falsitas humanae opinionis. 19. 25. Et illud testimonium quod de Scripturis posuisti: Quae manifesta sunt, uobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo uestro; ista uerba redarguit atque conuincit. Si enim quae occulta sunt, Domino Deo nostro relinquenda sunt; quomodo conscientia dantis, non solum mala, uerum etiam bona, cum occulta est attenditur, ut abluat accipientis? Aut si ipsa cum occulta est non attenditur, quid tunc accipiens iubetis attendat, unde conscientia eius abluatur. [2,20] 20. 25. Expergiscimini aliquando, nunc saltem dicite: Attendat Deum. Quid timetis ne humiliemini, si non in homine, sed in Domino gloriemini? Est - inquis - quod timeam: si enim cum latet dantis conscientia, dixero ut accipiens attendat Deum, et ab illo tunc eius ablui conscientiam confessus fuero, illa me horrenda consequetur absurditas, sanctius ablui homines cum baptizatores habent occultos malos, quam cum manifestos bonos, si homo abluit quando dantis conscientia bona est et manifesta, Deus autem quando mala et occulta. Dic ergo quod dicimus; quia hoc est uerum, hoc sanum, hoc catholicum; quod Christus mundet accipientium conscientias, siue per bonos ministros Baptismi sui, siue per malos, quoniam de illo scriptum est: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lauacro aquae in uerbo. 20. 26. "Tu - inquis - responde quomodo baptizent quos damnauit Ecclesia?". Iam ergo receditur a uerbis Petiliani; quoniam illo dicente: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis"; cum quaererem, quis abluat accipientis conscientiam, quando polluta dantis occulta est, non mihi potuit responderi. Tam enim contra ueritatem dicitur quod falsa eius fama possit abluere, quam si hoc ipsa posse diceretur. [2,21] 21. 26. Si autem quaeris: "Quomodo baptizant quos damnauit Ecclesia?", respondeo sic eos baptizare, quomodo baptizant quos damnauit Deus, antequam de illis quidquam iudicaret Ecclesia. Qui enim mente peruersa uidetur intus esse cum foris sit, ab ipso Christo iam iudicatus est. Ipse quippe ait: Qui non credit, iam iudicatus est. Paulus autem apostolus dicit: Ecclesia subdita est Christo. Non igitur debet Ecclesia se Christo praeponere, ut putet baptizare posse ab illo iudicatos, a se autem iudicatos baptizare non posse; cum ille semper ueraciter iudicet, ecclesiastici autem iudices sicut homines plerumque fallantur. Baptizant ergo, quantum attinet ad uisibile ministerium, et boni et mali: inuisibiliter autem per eos ille baptizat, cuius est et uisibile Baptisma et inuisibilis gratia. Tingere ergo possunt et boni et mali, abluere autem conscientiam non nisi ille qui semper est bonus. Ac per hoc etiam nesciente Ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo, iam in corpore Christi non sunt quod est Ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. Proinde et ipsi extra Ecclesiam baptizant. Omnia quippe ista monstra absit omnino ut in membris illius columbae unicae computentur: absit ut intrare possint limites horti conclusi, cuius ille custos est qui non potest falli. Qui tamen si confitentur et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tunc in membris unicae columbae numerantur, nec tamen denuo baptizantur. Ita et cum ab hae reticis ueniunt cum ipso Baptismate, quod et foris habuerunt, sed non et cum ipsa mundatione quam intus accipiunt; ut quod defuit praestetur, quod autem non mutatum est approbetur. [2,22] 22. 27. "Vestra - inquis - per uestros maiores traditionis et thurificationis, et per uos persecutionis crimine damnata conscientia est". De traditoribus quidem et thurificatoribus qui fuerint qui hoc nefas admiserint, non Scripturis sanctis, sed famae hominum credidistis. Quae si potest esse falsa bona de malis, cur non possit etiam mala de bonis? De persecutione autem hoc tibi breuiter iterumque responderim, quod cum respondissem Petiliano refellere minime ualuisti. In Scriptura quippe sancta, quae neminem fallit, area dicta est Ecclesia Dei; Dominumque ipsum cum uentilabro esse uenturum et mundaturum aream suam, ut frumenta recondat in horreo, paleam uero comburat igni inexstinguibili. Aut ergo recte passi estis persecutionem; aut si modus christianus excessus est, palea nostra fecit, propter quam non fuerat area dominica deserenda, ne quisquis ante tempus uentilationis ab area paleam refu geret, a frumento separatus palea fieret. Tu autem cum hoc non meum, sed sanctae Scripturae testimonium refellere conareris, nullam persecutionem iustam esse posse dixisti: ubi ignoscendum tibi est nescienti Scripturas, unde tibi uenire posset in mentem quam iusta uoce sit dictum: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. Et ab ipso Domino Iesu Christo in excellentissima prophetia: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. Et alia multa diuina testimonia quae persequi longum est: si tamen non mihi propter hoc uerbum calumniaris, ut quoniam dixi, persequi longum est, persecutorem me diuinorum testimoniorum esse crimineris. [2,23] 23. 28. Opponis mihi uerba Scripturarum, toties demonstrata quam uos nihil adiuuent: Oleum peccatoris non impinguet caput meum, cum et apud uos esse saltem occultos peccatores, negare non possis, qui tamen baptizant; nec his uerbis excepti sunt. Non enim ait: Oleum manifesti peccatoris; sed absolute: Oleum peccatoris. Et: Facti sunt mihi uelut aqua mendax non habens fidem. Ubi miror prudentiam tuam, quomodo tibi non uideatur aqua mendax simulatoris occulti, cuius et falsam famam mundandae alienae conscientiae prodesse aliquid credidisti: nisi quia illud non dialecticum, sed plane sophisticum, quod in me frustra quasi in dialectico reprehendisti, subuenire tibi arbitratus es: Si mentiris, uerum dicis. Quid enim aliud conaris asserere, cum homini tribuens Baptismum, quem Dei esse non uis agnoscere, ideo dicis adulterum dare posse uerum Baptismum, quia se ipsum occultando castum esse mentitur? Itaque tunc uerum dicit in Baptismo, cum mentitur in flagitio; et non est aqua eius mendax, quam esse uultis in Ecclesia secundum promissionem tot prophetiarum toto terrarum orbe diffusa: cum aquam mendacem non Baptismum dixerit Ieremias, sed mendaces homines, secundum intellectum qui manifestus est in Apocalypsi, ubi interrogante Ioanne quid essent aquae illae in uisione monstratae, populos esse responsum est. [2,24] 24. 29. De illo uero testimonio quod scriptum est: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lauatio eius? quam non intellexeris quod ego in illa epistola posui, quantumque me uerbis tuis adiuueris paululum attende. Cum enim putasses a me mortuum hoc loco intellegi cultorem idolorum, quasi eos solos exceperim, qui baptizare non possint, egisti quantum potuisti, repetito illo de oleo testimonio, quod nullum peccatorem baptizare uoluerit, qui dixit: Oleum peccatoris non impinguabit caput meum, non excipiendo aliquem peccatorem; unde magis uos urgemini, sicut paulo ante monstraui. Si enim nullus peccator exceptus est, proinde baptizatos ab occultis malis, cum conuicti fuerint, denuo baptizate. Hic iam conaberis occultum excipere peccatorem, quem sancta Scriptura non excepit. Totus igitur iste uester intellectus falsus a ueritate conuincitur, cum et uestrae intentioni similiter repugnare monstratur. Neque enim hoc reuera de Baptismo in Psalmo positum est, ac non de assentatoris adulatione; quod superiora uerba satis indicant; nam tota sententia ita connectitur: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Maluit ergo contundi caput suum ab arguente ueraciter, quam ungi a blandiente fallaciter, translatis uerbis, oleo et unctione lenitudinem significantibus adulantis. [2,25] 25. 30. Quid autem ego in illa epistola de hoc testimonio senserim, ubi dictum est: Qui baptizatur a mortuo; ipsis ex ea repetitis uerbis satis, quantum opinor, ostendam. Cum enim dissererem quid respondere debeat ad ista catholicus christianus: "Cum audierit, inquam: Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lauatio eius, respondebit: Viuit Christus, et iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; de quo dictum est: Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis. Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis suis. Qui quoniam homines fuerunt, et ita mortui sunt, ut neque super terras, neque in requie sanctorum uiuant, uere ipsi a mortuis baptizantur". Hucusque ex epistola mea uerba ipsa transcripsi: in quibus iam perspicis, ut opinor, si nunc saltem diligenter attendis, non me ipsos cultores mortuos appellasse, quamuis alio modo etiam ipsi mortui sint; sed deos falsos quos colunt, quia homines fuerunt, et sicut homines de corpore exierunt, nec resurrexerunt, nec uitae ullum meritum quae post hanc uitam promittitur habuerunt. Ab ipsis ergo diis, qui baptizantur, sicut dixi, uere a mortuis baptizantur, id est, qui in eorum nomine baptizantur; quia et ipsi non in nomine sacerdotum suorum, sed deorum de quibus uana opinantur, se sanctificari putant. Christus autem resurrexit, et uiuit: proinde qui ab illo baptizatur, non solum per bonum, uerum etiam per malum ministrum perditis moribus mortuum, non a mortuo baptizatur. Ab illo enim baptizatur, qui uiuit in aeternum, et de quo dictum est in Euangelio, quod etiam ibi commemoraui: Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. [2,26] 26. 31. Hoc tu in epistola mea, quantum indicant uerba tua, non intellexisti; nolo enim dicere: Parum intellegens fraudare uoluisti. Miror autem quod uerba illic mea consequentia non aduerteris, aut ab eis dissimulandum putaueris. Paulo post quippe subieci et dixi: "Nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tamquam a mortuo baptizatus, inaniter lotus sit. Non enim ait: Qui baptizatur a mortuo manifesto; sed absolute dixit: mortuo". Haec manifestatio uerborum illic meorum, quem de somno uel potius de ipsa morte non excitaret? Et tamen te non excitauit: et insuper quod ego contra Petilianum dixeram, quasi contra me dicens uehementius etiam confirmasti; sicut solent homines, iniectam sagittam nesciendo excludere, altius etiam penitusque defigere. Asseruisti enim mortuum non intellegendum nisi peccatorem baptistam, et nullum peccatorem excipiendum: et ideo quod ego dicebam, contra te concluditur, nec occultum excipi posse, ubi nullus excipitur. Rebaptizate igitur eos quos ab occultis peccatoribus baptizatos esse constiterit, quibus potest uiuentibus et scientibus subueniri; ut eis solis nunc obsint, qui uel ignorant uel ante defuncti sunt, ut manifestatis postea malis baptizatoribus suis iam baptizari non possint. Baptizate, inquam, prodito adultero atque damnato, quos ab eo cum lateret, baptizatos esse constiterit: a mortuo quippe baptizati sunt, omnem peccatorem sine ulla exceptione intellegendum esse dixisti, qui baptizare non possit, adiungendo testimonium de oleo peccatoris. Tu dixisti, tu scripsisti: te ipsum audi, lege te ipsum. Si omnis peccator tamquam mortuus non potest baptizare, nec occultus potest. Non enim quia occultus, ideo uiuus est; cum multo profundius etiam mendacio simulationis absumptus sit. Minus enim mortuus diceretur, si saltem confiteretur. Sed fit in illo quod alio loco scriptum est: A mortuo, uelut qui non sit, perit confessio. Ab isto mortuo in tanta mortis profunditate demerso, quos baptizatos esse claruerit, non rebaptizatis: et ab eis baptizatos, qui in ultimis terris nec Caeciliani, nec Maiorini, nec Donati nomen audierunt, rebaptizare si possitis, minime dubitatis, obiicientes eis: Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lauatio eius? mortuos dicentes ad quos Afrorum cadauerum, quorumlibet illa fuerint, nec aura potuit peruenire; et mortuum non putantes, qui proprium potest occultare flagitium; cum Scriptura clamet: A mortuo, uelut qui non sit, perit confessio. Itane quia fictus est, mortuus non est? cum magis propter ipsam fictionem carendo spiritu uitae penitus exspirauerit, iterum dicente Scriptura: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum. Adhuc defendite istos mortuos, et uiuere dicite, ut et uos peius ipsa falsa defensione moriamini. 26. 32. Mortui sunt, inquis: sed quid faceret qui baptizandus ad eos ignarus accessit? Nunc ergo faciat, quando illo prodito se agnouit a mortuo baptizatum. Si enim conscientia propterea laedi non potuit, quia nesciuit; nunc incipit laedi, quia sciuit: uelut si tunica de latrocinio nesciens uestiretur, ex illo fit iniquitatis uestis illa, ex quo cognouerit, et ipse iniquus nisi abiecerit: et qui nesciens uxorem duxerit alienam, ex illo fit adulter, ex quo didicerit, nisi discesserit. Abiiciat ergo et iste Baptismum, quem se a mortuo percepisse cognouit. Habet enim quod faciat adhuc, baptizari iterum potest. Postremo, scie rit nescierit: A mortuo baptizatus, quid ei prodest lauatio eius? "Stricta sententia est", sicut et tu ipse clamas, "neminem excepit: A mortuo", inquam, "baptizatus est, nihil ei prodest lauatio eius". Mundate hominem baptizando qui uiuitis, aut uos ipsos potius ab hoc errore mundate, ne talia sentiendo pereatis. Contendis enim uelut aduersus me, ut nullum exceptum dicas in eo quod scriptum est: Oleum peccatoris; et: Qui baptizatur a mortuo; nec te sentis nodum quo ligatus es, renitendo constringere. Hoc enim ago, hoc insto, hinc uos ad mutandam uanam peruersamque sententiam urgenter impingo, ut in oleo peccatoris et mortui Baptismmo, nullus mortuus, nullus peccator exceptus sit: sicut tu pro me uelut contra me loqueris. Ita enim nec occultus excipitur: quo euertitur omne quod loqueris; ac sic rebaptizare coguntur qui te talia docuerunt, omnes quos ab occultis malis baptizatos in hac uita reperire potuerint. [2,27] 27. 33. Quid agis? quo te conuertis? uerba tua tibi recitantur. Non solum enim mea cum dicerem non refellisti, sed nesciens quid meum legeris, aliis uerbis tamquam tuum hoc idem ipse dixisti; et ut diligentius audiri et considerari posset, scripsisti, ut tibi quotiens libuerit recitetur. Audi ergo uerba tua; nempe ista sunt: "Quod si idoli cultorem - inquis - tantum tibi placet excipere, quid ille de quo dicitur: Nolo oleum peccatoris ungat caput meum; utrumne et hic peccator ille solus est, qui idolum colit, an quisquis quod non licet admittit? Quod si et peccatorem tantum cultorem idoli putas, christianus ergo si quid contra legem gesserit, peccasse non dicetur? Quod si nihil dici stultius nec absurdius potest, aperte praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Haec certe quae inserui uerba tua sunt. Ego cultorem idoli non excepi, sed ipsos deos eorum mortuos esse dixi, quorum a nullo baptizari aliquid prodest: ab ipsis enim diis sibi baptizari uidentur, in quorum nomine se mundari arbitrantur: tu autem nullum peccatorem excepisti. Quod si hoc loco peccator et mortalis homo qui baptizat intellegendus est, nullum peccatorem excipiens, procul dubio nec occultum excepisti. "Aperte - inquis - praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Audi ergo te ipsum: "Quisquis peccator", dixisti; nec manifestum, nec occultum excepisti. Proinde qua fronte cogunt baptizari post manifestum, qui nolunt post occultum, ubi asserunt neminem exceptum? Fuge igitur, frater, ab insano intellectu ad sanum, ut in hoc testimonio de oleo peccatoris, sicut superiora eiusdem psalmi uerba praescribunt, blandam lenitudinem fallacis iam adulatoris intellegas. Ita enim et nullus erit exceptus, et non impinget in angustias insuperabiles malus baptizator occultus. Sic et in alio testimonio, ubi dictum est: Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lauatio eius? aut inspice diligenter codices antiquos, et maxime graecos, ne forte ipsa uerba aliter conscripta, ex praecedenti et consequenti contextione sermonis alium sensum intiment: aut certe mortuos intellegamus, sicut dixi, in quorum nomine baptizantur idolorum cultores, ut ab illo quemque intellegas baptizatum, in cuius nomine se credit esse mundatum. Ita enim et illic nullus excipitur, nullus quippe mortuus deus Paganorum mundare potest credentes in se. Si autem hoc loco omnem hominem peccatorem intellexeris mortuum; tanta quae non uis te secuntur, ut ipse quemadmodum uiuas inuenire non possis, dicente Ioanne: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est: ut omnino non inuenias hominem a quo baptizeris, si omnem peccatorem deuitare uolueris. [2,28] 28. 34. Quamquam si prorsus mortuum non intellegeres nisi haereticum uel schismaticum, ut quisquis apud eos baptizatur, a mortuo , quid ei prodest lauatio eius? quod uides, quam praecipiti praesumptione sic accipiatur, ac si dictum sit: Qui baptizatur ab haeretico uel schismatico: nec sic contra nos esset, qui fatemur nihil prodesse homini Baptismum Christi, si apud haereticos uel schismaticos baptizetur, eis ipsis tribuens Baptismum quo baptizatur; sed tunc ei prodesse incipere, cum transit ad corpus Christi, quod est Ecclesia Dei uiui. Tunc enim sub eodem Baptismo quod et foris Christi erat, sed foris posito nihil proderat, mundatio proderit non ab eo, cuius manibus tinctus est, sed ab eo, cuius membris insertus est. 28. 35. Nec illam tuam nimium seueram sententiam formidabo, qua dixisti: "Quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet", nisi quia non inuenis quis ueraciter dicat in Oratione dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; nisi peccatorem se esse fateatur. Vellem singulos interrogare qui baptizant apud uos, utrum peccatores omnino non sint. Potest enim quilibet eorum mihi respondere: Non sum traditor, non sum thurificator, non adulter, non homicida, non idolorum cultor, non postremo haereticus, non schismaticus. Non sum autem peccator, nescio utrum quisquam uel haeretica superbia reperiri possit qui audeat dicere, audeat cogitare: nescio utrum quisquam tanto arrogantiae tumore caecetur, ut non dicam uoce profiteatur; sed uel apud se ipsum tacitus arbitretur, non sibi esse necessariam deprecationem, in qua dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra. Neque enim pro eis debitis dimittendis rogamus, quae semel in Baptismo dimissa esse confidimus; sed pro eis utique, sine quibus humana fragilitas non est, quantumcumque in obseruandis praeceptis dominicis uigilemus. Postremo, suscipiat qui uoluerit huius impudentiae frontem, et dicat: Non sum peccator; ex quo mihi in Baptismo cuncta dimissa sunt, nullum in me peccatum poterit inueniri. Magis ego Ioanni credo, et multo fidentius respondeo: Te ipsum decipis, et ueritas in te non est. Neque hoc agit praeceps et fallax ista professio, ut in te peccata non inueniantur, sed ut quae inueniuntur non dimittantur. Si ergo iam baptizatus es, uellem scire quem repereris qui contra Ioannem apostolum diceret: Peccatum non habeo. Si enim talem quemquam reperire potuisti; quomodo baptizatus es ab eo, qui se ipsum decipiebat, et in quo ueritas non erat? Si autem qualiscumque humilitatis non immemor peccatorem se esse dicebat, quomodo sibi secundum tuam sententiam ius Baptismatis usurpabat? Tu enim dixisti, tu etiam minime scribere timuisti: "Ut quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Si autem nondum baptizatus es, aut hanc uanissimam sententiam corrige, aut a quibus baptizeris angelos quaere. 28. 36. Sed arbitremur te conuictum correxisse: "Quisquis eo crimine quod nostri obiiciunt, peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Neque hoc contra nos est; quia si etiam talis usurpauerit et dederit, non eum sibi usurpare debuisse dico, non autem dedisse non dico. Ille uero qui accepit, si homo bonus ab homine malo, si fidelis a perfido, si pius ab impio; perniciosum erit danti, non accipienti. Illud quippe sanctum male utentem iudicat, bene utentem sanctificat. Si autem et ille qui accepit, inique accepit; nec sic rescissum, sed agnitum, quod peruerso oberat, correcto proderit Sacramentum. [2,29] 29. 37. Sic enim te putabo dixisse, non iam: "Quisquis peccator", quia nisi fallor, iam cernis quam temere dictum sit; sed: "Peccator qualem nostri describunt, quisquis inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet"; quemadmodum scriptum est: Peccatori autem dicit Deus: Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Et ut ostenderet quali peccatori hoc diceret, ne omnes homines a praedicando uerbo eius sese abstinerent, qui nec sentire audent, nec dicere se peccatores non esse, sequitur, eumque describit: Tu uero odisti disci plinam, et abiecisti sermones meos post te. Os tuum abundauit malitia, et lingua tua amplexa est dolositatem. Si uidebas furem, concurrebas ei; et cum adulteris portionem tuam ponebas. Sedens aduersus fratrem tuum detrahebas, et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. Tali ergo peccatori dicit: Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tamquam diceret: Frustra hoc facis; quantum ad te attinet, non tibi prodest; hoc tibi ad iudicium damnationis, non ad meritum salutis ualebit. Verumtamen si etiam tali peccatore narrante iustificationes Dei, et assumente testamentum eius per os suum, illi qui ex eius ore audiunt, credant, faciant, proficiant; nonne illo reprobato laudabuntur, illo culpato iustificabuntur, illo damnato coronabuntur; quoniam curauerunt obedire Domino dicenti: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt? Sicut ergo iste peccator, si ius sibi praedicandi testamenti diuini usurpauerit, sibi nihil prodest, audientibus autem et facientibus non ipse, sed quod praedicat prodest: ita et ille qui ius Baptismatis sibi usurpare non debuit, sibi nocet qui bonum male usurpauit, non ei qui bonum bene percepit. Dicimus ei poenam esse, qui sanctum tractat illicite; et eum esse corrigendum, non sanctum quod illicite tractat. [2,30] 30. 38. Vides non solum te non potuisse refellere quod ego contra Petilianum dixi, sed quanta luce ueritatis modis omnibus refellatur quod contra me ipse dixisti. Et adhuc pergis et dicis: "Quod causam nostram non probam faciamus, et quodam modo peccatores nos esse fateamur, quoniam dum nobis obiicitur, ius Baptismatis qua nobis licentia uindicemus; non de merito actuum, non de innocentia uitae tractamus, sed cuicumque licere dicimus". Attende certe ex his quae dicta sunt, non cuicumque licere nos dicere; sed ei poenam esse, qui sanctum tractat illicite; et eum esse corrigendum, non sanctum quod illicite tractat, illicite rescindendum: sicut homines non legitime lege utentes corrigi uolumus, non ipsam legem irritam ducimus; sicut Dei testamentum illicite per os suum assumentem reprehendimus, non ipsum testamentum negamus aut scindimus: nec ideo nos peccauisse confitemur, quia et in peccatore quod est ipsius improbamus, quod autem Dei est honoramus: quia in Deum credentem non ex occultis humanis pendere uolumus, sed in Domino gloriari de quo certus est, admonemus. Neque enim et Apostolus malae suae conscientiae diffidebat, sed spem credentis poni nolebat in homine, et in Deo stabiliter collocabat, cum diceret: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Non itaque nos, dicentes quod scriptum est: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam, accusamus nostram conscientiam; sed uos in hominum moribus eorum spem qui baptizantur poni uolentes, non agnoscitis uestram superbiam. [2,31] 31. 39. Quid, quod etiam beati Cypriani mentionem facere audetis, uelut ille auctor sit uestrae diuisionis, tantus defensor catholicae unitatis et pacis? Primo esto in Ecclesia, quam constat tenuisse ac praedicasse Cyprianum; et tunc aude uelut auctorem sententiae tuae nominare Cyprianum: primo imitare pietatem humilitatemque Cypriani, et tunc profer concilium Cypriani. Nos enim nullam Cypriano facimus iniuriam, cum eius quaslibet litteras, a canonica diuinarum Scripturarum auctoritate distinguimus. Neque enim sine causa tam salubri uigilantia canon ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum et Apostolorum libri pertineant, quos omnino iudicare non audeamus, et secundum quos de caeteris litteris uel fidelium uel infidelium libere iudicemus. Proinde, cum dicat Apostolus, cuius Epistolae in auctoritate canonica uigent: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque uobis Deus reuelabit; quamdiu aliter sapuit Cyprianus, si scripta eius esse constat quae pro uobis proferenda arbitramini; quamdiu ergo de hac re aliter sapuit quam ueritas diligentius considerata patefecit, donec ei Deus id quoque reuelaret, ineffabili laude caritatis unitatem pacemque catholicam etiam cum collegis suis, a quibus aliter sapuit, non reliquit. [2,32] 32. 40. Verba eius ex epistola ad Iubaianum inseruisti litteris tuis, quibus ei placuisse monstrares, baptizandos eos esse in Ecclesia catholica, qui fuerint in haeresi uel schismate baptizati. Ego huius epistolae auctoritate non teneor; quia litteras Cypriani non ut canonicas habeo, sed eas ex canonicis considero, et quod in eis diuinarum Scripturarum auctoritati congruit, cum laude eius accipio; quod autem non congruit, cum pace eius respuo. Ac per hoc, si ea quae commemorasti ab illo ad Iubaianum scripta, de aliquo libro Apostolorum uel Prophetarum canonico recitares, quod omnino contradicerem non haberem. Nunc uero quoniam canonicum non est quod recitas, ea libertate ad quam nos uocauit Dominus, eius uiri cuius laudem assequi non ualeo, cuius multis litteris mea scripta non comparo, cuius ingenium diligo, cuius ore delector, cuius caritatem miror, cuius martyrium ueneror, hoc quod aliter sapuit, non accipio. Non accipio, inquam, quod de bapti zandis haereticis et schismaticis beatus Cyprianus sensit; quia hoc Ecclesia non accipit, pro qua beatus Cyprianus sanguinem fudit. Sed quia dicitis eum pro hac sententia legalia documenta firmasse: quamquam non ille documenta legalia firmare potuit, sed eis potius quaecumque recte sensit ipse firmauit: relinque ergo scripta Cypriani, et ea ipsa legalia documenta quibus eum dicis usum esse commemora. Si non ea demonstrauero uestram causam nihil adiuuare, uicisti. Quapropter ita hoc Cypriani non accipio, quamuis inferior incomparabiliter Cypriano; sicut illud apostoli Petri quod Gentes Iudaizare cogebat, nec accipio, nec facio, quamuis inferior incomparabiliter Petro. Vos autem qui scripta Cypriani nobis tamquam firmamenta canonicae auctoritatis opponitis, quidquid de Cypriano contra uos proferre potuerimus, necesse est cedatis, et iustum est ut uicti taceatis, ac uos aliquando ab errore perniciosissimae dissensionis ad unitatem catholicam conuertatis. [2,33] 33. 41. Unde, ne longum faciam, ex hac ipsa epistola ad Iubaianum, attende quid ingeram, quod uestrum euertat et absumat errorem. Cum enim persuadere conaretur uel sanctus Cyprianus, uel quicumque illam scripsit epistolam, haereticos ad Ecclesiam uenientes baptizari oportere; quod uidelicet Baptismus nullus deputandus esset, quem foris apud haereticos accepissent; opposuit sibi quaestionem, et ait: "Sed dicet aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam uenientes, sine Baptismo admissi sunt? Potest Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare". Ista nobis simplicitas sufficit, cui testimonium perhibet ipse Cyprianus, tantum bonum intellegens esse unitatem corporis Christi, ut in eam simpliciter admissos, etiam illos quos esse sine Baptismo arbitrabatur, de diuina misericordia merere indulgentiam, et ab Ecclesiae muneribus non separari, pia cogitatione praesumeret. Haec consuetudo Ecclesiae fuit ante concilium Cypriani, haec superari et auferri non potuit nec concilio Cypriani; ut ex haeresi uenientes, non quidem sine Baptismo, sicut dicit, quia idem Baptismus etiam foris eis inerat, sed non proderat, uerumtamen simpliciter, sicut item dicit, admissi de Dei misericordia indulgentiam mererentur, et a muneribus non separarentur Ecclesiae. Haec simplicitas, magis quam duplicitas, Ecclesiae placuit uniuersae toto terrarum orbe diffusae. 33. 42. Cui Cyprianus ipse quale testimonium perhibeat, audi ex epistola quam de Unitate conscripsit. "Auelle - inquit - radium solis a corpore, diuisionem lucis unitas non capit. Ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit. A fonte praecide riuum, praecisus arescit". In his Cypriani uerbis non inuenimus nec intellegimus lucem non capere diuisionem, nisi in sanctis regno Dei praedestinatis, qui diuidi ab Ecclesia nullo modo possunt; et non germinare ramum fractum, salutis aeternae germine accipimus: ariditatem uero riui a fonte praecisi, in eo quod Sancto Spiritu uacuantur qui ab unitate separantur, agnoscimus; non in sacramento Baptismi, quod et boni et mali habere possunt, ita foris aperte, quemadmodum intus occulte ab Ecclesiae sanctitate separati. Sed unde nemo dubitat, quid de ipsius Ecclesiae fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus, attende in his quae subiungit: "Sic - inquit - et Ecclesia Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in uniuersam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter riuos latius expandit; unum tamen caput est, et origo una, et una mater fecunditatis successibus copiosa". Hanc Ecclesiam Cyprianus in Scripturis sanctis promissam, in uniuerso mundo redditam, dilexit, tenuit, commendauit: quam perditi schismatici uel haeretici uelut a malis se discernere ac separare cupientes, seditionibus impiis reliquerunt. Qui ne suos exitus impios uanis excusationibus abluere conarentur, sancta Scriptura praedixit: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit. Quia nec propter malos qui uidentur esse intus, deserendi sunt boni qui uere sunt intus. [2,34] 34. 43. Hinc beatus Cyprianus quid senserit accipe ex epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum et caeteros, quibus de schismatico et haeretico errore ad Ecclesiam redeuntibus gratulatur. "Nam etsi uidentur", inquit, "in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata. Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut uas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia uasa confringere Domino soli concessum est, cui uirga ferrea data est. Esse non potest maior domino suo seruus; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, uindicare: ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam, palam uel uentilabrum ferre iam posse, aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor prauus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, ueritatis lumen amittunt" 85. Vides, frater, secundum Scripturas diuinas hoc praecepisse Cyprianum, etiam propter malos: qui cum sint a bonis uita moribusque spiritaliter separati, corporaliter tamen eis in Ecclesia uidentur esse permixti usque in diem iudicii, quo etiam corporaliter debitas separabuntur ad poenas, non esse ecclesiam deserendam tamquam frumenta propter paleam uel zizania, tamquam domum magnam propter uasa inhonorata. Vides, audis, sentis, capis, intellegis, quanto scelere, propter eos qui uobis siue recte siue cum fallimini displicent, separemini ab Ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui secundum Scripturas diuinas, tam magnum, tam firmum, tam clarum atque luculentum testimonium perhibet Cyprianus. [2,35] 35. 44. Quamobrem attende diligenter de tota ista quaestione breuem ratiocinationem meam. Si recte in Ecclesiam recipiuntur ex haereticis uenientes, ut in eis error proprius corrigatur, diuinum autem Sacramentum non rescindatur; bene illic uiuentibus tamquam frumentis dominicis gratulamur. Si autem, sicut putatis, et Cyprianum uobis in hac sententia fauere iactatis, non habent Baptismum; certe admissi simpliciter ad Ecclesiam, secundum eumdem Cyprianum, propter meritum ipsius unitatis indulgentiam Dei merentur, nec ab Ecclesiae muneribus separantur. Et quicumque illos secundum morem anteriorem, de quo non tacuit Cyprianus, simpliciter admittunt, et recte ac pacifice uiuunt, inter eadem frumenta horreo destinata deputantur. Qui autem uel scientes contra ueritatem in eis recipiendis contentiose dimicant, uel prauis atque peruersis moribus uiuunt, in zizaniis et palea flammis debita tolerantur: propter eos tamen Ecclesiam quae per totum orbem terrarum copiosis successibus dilatatur, hoc est frumenta dominica, quae usque ad messem pariter crescunt uel usque ad uentilationem pariter triturantur, non esse deserendam, imperat Deus, testis est Cyprianus. Ac per hoc, si in communione Sacramentorum mali maculant bonos, quando temporibus Cypriani uel ante Cyprianum sine Baptismo,sicut putatis, haeretici suscipiebantur, Ecclesiam periisse dicite, et uos unde nati fueritis ostendite. Si autem, quod ueritas etiam per Cyprianum docet, cum pro Ecclesiae pace etiam cognita zizania tolerantur, frumenta non maculant: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit; quia de Ecclesia propter malos exire non debuit. [2,36] 36. 45. Iterum dico, ecce ab hac inuictissima ratione dissimulare non sino: Si non communicantes peccatis malorum, propter ipsam tantum communionem Sacramentorum mali perdunt bonos; quando in praeteritum ex haeresi ad Ecclesiam uenientes sine Baptismo admissi sunt, contagione sua bonos utique perdiderunt. Iam tunc ergo non erat Ecclesia, quam Cyprianus teneret, praedicaret, nec unde postea Donatus exiret. Si autem bonos contagio illa non perdidit, nec eorum quos accusatis contagio christianum orbem perdere potuit: nolite calumniari separati, et ad Ecclesiam redite correcti. Caecilianum et socios eius, contra quos tunc Secundus Tigisitanus contraxit condiditque concilium, necesse est tibi accusare, mihi non est necesse defendere. Accusa eos quantis uiribus potes: si innocentes fuerunt, nihil eis tamquam frumentis oberit uentositas tua; si nocentes fuerunt, non debuerunt propter illa zizania frumenta deseri, quibus nihil obfuerunt. Accusa quantum potes; uinco si non probas, uinco si probas: uinco, inquam, si non probas, iudice te ipso; uinco si probas, teste Cypriano. Quid eos uis fuisse? Si innocentes, cur frumentis dominicis, cum sitis zizania, calumniamini? Si nocentes, cur a frumentis dominicis propter zizania separamini? Exstat Ecclesia cunctis clara atque conspicua; quippe ciuitas quae abscondi non potest super montem constituta, per quam dominatur Christus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae, tamquam semen Abrahae multiplicatum sicut stellae coeli, et sicut arena maris, in quo benedicuntur omnes gentes. Hanc etiam beatus Cyprianus ita commendat, ut eam dicat Domini luce perfusam, radios suos per orbem terrarum porrigere, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendere. Haec aut in frumentis suis non accusaretur, aut propter zizania non desereretur: unum horum uobis etiam uos ipsi respondete, alterum Cypriani monitis discite. Ipsius enim uerba sunt attestantis et dicentis: "Nam etsi uidentur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus". [2,37] 37. 46. Vos contagione malorum Afrorum Ecclesiam periisse dicitis de orbe terrarum, et in parte Donati eius reliquias remansisse tamquam in frumentis a zizaniis et palea separatis; contra Cyprianum apertissime sentientes, qui dicit nec malorum permixtione bonos perire in Ecclesia, nec eosdem malos posse ante tempus iudicii diuini a bonorum permixtione separari. Vos itaque secundum uestrum errorem, uel potius furorem, accusare cogimini, non solum Caecilianum et ordinatores eius, uerum etiam illas Ecclesias quas in Scripturis apostolicis et canonicis pariter legimus, non solum Romanorum, quo ex Africa ordinare paucis uestris soletis episcopum, uerum etiam Corinthiorum, Galatarum, Ephesiorum, Thessalonicensium, Colossensium, Philippensium, ad quas apertissime scribit apostolus Paulus; Ierosolymitanam, quam primus apostolus Iaco bus episcopatu suo rexit; Antiochensem, ubi primo appellati sunt discipuli Christiani; Smyrnensem, Thyatirensem, Sardensem, Pergamensem, Philadelphensem, Laodicensem, ad quas est Apocalypsis apostoli Ioannis. Tot alias Ecclesias Ponti, Cappadociae, Asiae, Bithyniae, ad quas scribit apostolus Petrus, et quidquid aliud se Paulus ab Ierusalem usque ad Illyricum Euangelio repleuisse testatur: ut taceam de aliis tam latis atque immensis terrarum partibus, in quas ex his apostolicis laboribus et plantationibus porrecta creuit et crescit Ecclesia. Istas certe Ecclesias, quas ex Litteris diuinis atque canonicis nominaui, tam longe ab Africa constitutas, tamquam perierint ex peccatis Afrorum accusare cogimini, ne corrigatis errorem qui uos ad tantum scelus nefaria dissensione compellit. 37. 47. Nos autem ut istum errorem uestrum facilius conuincamus, nec ipsos Afros, quorum falsa crimina in caeteras etiam gentes perfundere audetis; nec ipsos, inquam, defendere cogimur. Habent enim cum illis transmarinis Ecclesiis societatem regni, si innocentes fuerunt: si autem nocentes, tamquam zizania frumentis, nec in Africa obesse potuerunt eis, qui se propter illos etiam cognitos ab unitate Ecclesiae separare noluerunt. Ut enim omittam quam multi eos crediderint innocentes, quibus facinus eorum etiam si aliquod fuit, tamen demonstrari non potuit; et utique istos nec uos potestis dicere peccatis alienis in cognitis potuisse maculari: sed ut hos, inquam, omittam, ipsi qui eos nocentes uel nouerant uel putabant, quamuis in Africanis Ecclesiis constituti, cum uiderent eos apud Ecclesias transmarinas non potuisse conuinci, nec crimina eorum longe lateque diffusis membris Ecclesiae demonstrari, si se uellent propter illos quos malos nouerant, a communione tot gentium, quibus eos ostendere non ualebant, uelut pestiferae contagionis timore separare; teneret eos, non ego, non tu, non Donatus, non Caecilianus, sed ipse quem nominare ausus es Cyprianus; et diceret ea uerba quae scripsit ad Maximum: [2,38] 38. 48. "Si uidentur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata 96. Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut uas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia uasa confringere Domino soli concessum est, cui et uirga ferrea data est 97. Esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, uindicare: ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam, palam uel uentilabrum ferre iam posse, aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor prauus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis iusti tia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, ueritatis lumen amittunt". His Cypriani uerbis Deum timentes in Ecclesia tenerentur, qui uellent ab ea separari propter cognitos malos; quibus uerbis uos damnamini, qui separati accusatis et bonos. His uerbis Cyprianus et nos tenet in domo Dei, cuius decorem dilexit; etiamsi, quod numquam facere potuistis, a uobis accusatos et demonstratos traditores, et quoslibet alios malos nosse possimus; ne illam propter uasa facta in contumeliam deseramus. His uerbis etiam uos in catholicam pacem correctos pacificus introducat, ne quibuslibet peccatis alienis seu ueris seu falsis offensi, contra Ecclesiam Christi in toto mundo Scripturis fructificantem atque crescentem, mala tanta iactetis, ne propter zizania triticum accusetis, ne propter paleam frumenta deseratis, ne propter uasa inhonorata extra domum magnam remaneatis. 38. 49. Ecce quantum nos abs te commemoratus beatus Cyprianus adiuuit, cui, de Baptismo repetendo si quid aliter sapuit, pro tantis meritis flagrantissimae caritatis corrigendum procul dubio Dominus reuelauit: quia in ea uite permansit tamquam sarmentum tanto fructu pacis et dilectionis opulentum, ut etiam si quid in eo purgandum reperiretur, si nulla re alia, certe falce martyrii purgaretur. Quamquam itaque ad errorem uestrum conuincendum, et si uolueritis corrigendum, satis superque potuerint ista sufficere: tamen ne quisquam arbitretur aliquid te in epistola posuisse, quod refellere non ualerem, aut in quo te nostris contra Petilianum litteris nihil idoneum respondisse, demonstrare non possem, sequenti uolumine caetera uideamus.