[1,0] CONTRA CRESCONIUM GRAMMATICUM DONATISTAM LIBRI QUATUOR. LIBER PRIMUS. [1,1] 1. 1. Quando ad te, Cresconi, mea scripta peruenire possent ignorans, peruentura tamen minime desperaui: quia et ad me tua, quamuis longe posteaquam scripsisti, tamen quandoque per uenire potuerunt; quae tibi uisum est aduersus ea scribere debere, quae Petiliano Cirtensi episcopo uestro iterationem Baptismi astruere molienti, et communionem nostram non documentorum pondere urgenti, sed maledictorum leuitate criminanti, ut potui breuiter pro parte respondi. Non enim tota eius epistola in manus meas tunc uenerat, sed parua pars prior. Quod cur acciderit, quid opus est quaerere, quandoquidem cum ad nos postea uniuersa peruenit, uniuersae respondere non piguit? His ergo litteris tuis, quas ad me dedisti, si non rescriberem, fortasse contumeliosum putares: quod autem rescribo, rursum uereor ne contentiosum putes. Sed si tu inuentis litteris meis, non ad te datis, tantum quia episcopum partis Donati uel ipsam partem Donati redarguere uidebantur, ad officium tuum pertinere arbitratus es, cum tibi esses alicuius conscius facultatis, suscipere atque exserere contradictionem, quia eius communionis es, quamuis nulla functione clericatui astrictus: quanto minus mihi licuit pro munere sarcinae meae, uel contra Petilianum uel contra te ipsum tacere, cum ille oppugnaret Ecclesiam pro qua milito; tu autem in simili opere etiam nominatim ad me institueres, promeres, conscriberesque sermonem? 1. 2. In cuius primis partibus laborasti, ut suspecta hominibus eloquentia uideretur. Nam uelut laudans genus dicendi meum, et rursus uelut timens ne hoc genere te uel quemquam falsa persuadendo deciperem, in accusationem ipsius eloquentiae perrexisti, adhibens etiam testimonium aduersus eam de Scripturis sanctis, ubi dictum putes: Ex multa eloquentia non effugies peccatum; cum dictum non sit, ex multa eloquentia; sed, ex multiloquio. Multiloquium autem est superflua locutio, uitium scilicet loquendi amore contractum. Plerumque autem loqui amant, etiam qui nesciunt quid loquantur, uel quomodo loquantur, siue ad sanitatem sententiarum, siue ad ipsum qui per artem grammaticam discitur, integrum sonum ordinemque uerborum. Eloquentia uero facultas dicendi est, congruenter explicans quae sentimus: qua tunc utendum est, cum recta sentimus. Hoc modo ea non usi sunt haeretici. Nam utique si recta sensissent, non solum nihil mali, uerum et boni aliquid esset, quod eloquenter explicare potuissent. Frustra igitur istorum exemplorum commemoratione accusasti eloquentiam. Neque enim propterea pro patria non est miles armandus, quia contra patriam nonnulli arma sumpserunt: aut ideo uti non debent boni et docti medici ferramentis medicinalibus ad salutem, quia his ad perniciem etiam indocti pessimique abutuntur. Quis enim nescit, sicuti est , ut fuerint ia quae quaeruntur; ita eloquentiam, hoc est, peritiam facultatemque dicendi sic esse utilem uel inutilem, ut fuerint utilia uel inutilia quae dicuntur? quod nec te arbitror ignorare. [1,2] 2. 3. Sed, credo, cum me uideres a nonnullis putari eloquentem, ut a me lectoris auditorisue studium deterreres, accusandam existimasti eloquentiam: ut iam quid dicerem non attenderet, quisquis abs te perterritus tamquam eloquenter me dicentem eo ipso iam cauendum fugiendumque censeret. Vide ergo, ne hoc quod fecisti, sit "artis illius malae, quam", sicut de Platone commemorasti, "nonnulli recte iudicauerunt de ciuitate ac de humani generis societate pellendam". Haec non est eloquentia, quae utinam mihi ad explicanda ea quae sentio pro desiderio prouenisset: sed quaedam sophistica et maligna professio, quae sibi proponit, non ex animo, sed ex contentione uel commodo, pro omnibus et contra omnia dicere. De hac ait sancta Scriptura: Qui sophistice loquitur, odibilis est. Ab hac mihi uidetur Paulus apostolus iuuentutem Timothei prohibere, ubi ait: Noli uerbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subuersionem audientium. Et ne a facultate recte dicendi eum prohibuisse putaretur, continuo subiecit: Satis age te ipsum probabilem operarium exhibere Deo, non erubescentem, uerbum ueritatis recte tractantem. Nimirum itaque tibi haec animi subrepsit affectio, quod contradicendi studio (non quo ita sentires, sed quo a nobis intentionem discere uolentis auerteres) perhibuisti nos eloquentes, et uituperasti eloquentiam. Nam quomodo te hoc ex animo fecisse credam, cum sciam quemadmodum praedicare soleatis eloquentiam Donati, Parmeniani, aliorumque uestrorum: qua quid esset utilius, si tam largo flumine pro pace Christi, pro unitate, ueritate, caritate proflueret? Sed quid de aliis loquar? In te ipso nonne aperuisti, quam non ex animo, sed ex contentione uituperator fueris eloquentiae; cum et caetera quae scripsisti per eloquentiam suadere, et eamdem ipsam eloquentiam eloquenter accusare conatus es? [1,3] 3. 4. Nam quod te dicis, "et arte dicendi imparem nobis, et exemplis legis christianae pe nitus non instructum", quo pertinet, obsecro? Numquidnam te compuli contra mea scripta rescribere; et ideo recusantis et excusantis haec uox est? Si ergo penitus non instructus es, cur non potius taces, aut ita loqueris ut instrui te desideres? "Instare me - dicis - et prouocare semper, ut ad dignoscendam ueri quaestionem mecum uestri disceptent: sed uestros prudentius ac patientius facere, qui in Ecclesia tantum quae in Lege mandata sunt populos docent, nec nobis respondere curant; scientes quia si lex diuina et tot documenta legalium scripturarum nobis quid sit melius, quid uerius, suadere non possunt, numquam humana queat auctoritas nos discussis erroribus ad ueritatis regulam reuocare". Quid tibi ergo uisum est, ut aduersus nos illis tacentibus tu loquaris? Nam si bene faciunt, cur non imitaris? si male, cur laudas? 3. 5. Dicis quod "intoleranda arrogantia credam me solum terminare posse, quod aliis uelut inexplicabile uisum, atque ideo iudici Deo dimissum est". Cum paulo superius dixeris, "hoc me uelle finire post tot annos, post tot iudices atque arbitros, quod apud principes tot disceptantibus litteratis ab utriusque partis episcopis finiri non potuit". Certe solus hinc satago, certe solus quaestionem istam finiri disceptando desidero? Puto enim si solos nostros id conatos culpare uoluisses, non etiam uestros in eo conatu fuisse fatereris. Quia ergo illum conatum, illam uoluntatem et instantiam, saltem propter uestros, reprehendere iam non potes; nolo esse a tam bono opere alienus. Quid arguis? quid reprehendis? An inuides? Non hoc de te temere credendum est. Restat ergo ut studio contentionis hoc in me culpes, quod etiam in uestris laudare compelleris. [1,4] 4. 6. At enim quod inter tot ac tales finitum non est, intolerabilis arrogantia est per se solum finiri posse praesumere. Ne, quaeso, mihi soli hoc tribuendum putes: plurimi sumus qui hoc ut finiatur, imo iam ut finitum esse innotescat, instamus. Illi enim dixerunt non esse finitum, qui eidem fini consentire noluerunt, eumque uobis occultauerunt, ut etiam uos eorum auctoritate decepti finitum non esse credatis. Nostri autem, ex quo finitum est, nullo prorsus tempore ut ipse finis innotesceret cessauerunt, quomodo id publice priuatimque agere potuerunt; ne quisquam in perniciosissimo errore persistens, de segnitia circa se ministrorum Dei in ultimo iudicio quereretur. Non ergo nos olim finitam causam de integro uolumus retractare; sed quemadmodum finita sit demonstrare, propter eos maxime qui hoc nesciunt: ut cum defensores conuincuntur erroris, aut etiam ipsi correcti liberentur; aut certe ipsis confutatis et in aperta pertinacia remanentibus, hi qui cupidiores sunt ueritatis quam contentionis, uideant quid sequantur. [1,5] 5. 7. Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. Nam si posses uidere quam longe lateque Africam error iste peruaserat, et quam pauca eius remanserint quae nondum in pacem catholicam correcta trans ierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam: quamuis etiam sicubi diligentia medicinae huius impensa non prodest, sufficit ad rationem reddendam Deo quod non cessauit impendi. Sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret: ita fidelis iustitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud Deum sui officii mercede fraudetur. Res enim certa fit ad incertum. Incertum autem dico, non praemium facientis, sed animum audientis. Incertum enim est nobis, utrum assensurus sit cui ueritas praedicatur: sed certum est, etiam talibus ueri tatem praedicari oportere; et certum est, fideliter eam praedicantes dignam retributionem manere, siue suscipiantur, siue spernantur, siue etiam propterea quaelibet temporaliter aduersa patiantur. Dominus dicit in Euangelio: Cum ingressi fueritis, dicite: Pax huic domui: si digni fuerint qui ibi sunt, requiescet super eos pax uestra; si quominus, ad uos reuertetur. Numquid certos fecit quod essent eorum pacem suscepturi, quibus eam praedicarent? Certos tamen fecit, ut eam sine cunctatione praedicarent. [1,6] 6. 8. Apostolus etiam Paulus: Seruum - inquit - Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam ueritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso in ipsius uoluntatem. Intende quomodo, quem noluit litigare, uoluit tamen in modestia corripere diuersa sentientes: ne Dei seruus prohibitionem petulantiae, occasionem putaret esse pigritiae. Verum quia multi et ipsam correptionem quae modeste fit, uel peccatis suis fauentes, uel quid respondeant non inuenientes, nec tamen ueritati acquiescentes, onerose ac moleste ferunt; eos qui secum sedulo agunt, nec ab eorum conuincendo errore dissimulant, litigiosos et contentiosos uocant. Falsitas enim quae nudari et redargui metuit, eorum uitiorum nomine quae ueritas damnat, diligentiam ueritatis accusat. Numquid ideo tamen ab hac instantia desistendum est? Vide quemadmodum Timotheum idem obstringat Apostolus, ne propter homines quibus insuauis est praedicatio ueritatis, aliqua ei segnitia praedicandi subreperet. Testificor - inquit - coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est uiuos et mortuos, et manifestationem et regnum eius, praedica uerbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina. Quis haec audiens, si Deo fideliter seruit, si dolosus operarius non est, ab hac diligentia et instantia conquiescat? Quis sub tanta testificatione segnis esse audeat? Non itaque nobis obstrepat in hac causa facundia tua: praedicamus omnino in adiutorio Domini Dei nostri christianae unitatis utilitatem, pietatem, sanctitatem, praedicamus uolentibus opportune, renitentibus importune; et quantis ualemus uiribus istam inter nos par temque Donati quaestionem, et pro quibus possumus, olim finitam esse monstramus. [1,7] 7. 9. Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et crimen, qui uel peruicaci astutia praebent patrocinium falsitati, uel inuida iactantia ministrant praeconium ueritati. Utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit: illud primum in Alexandro, de quo ait: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera eius: quem et tu euita; ualde enim restitit nostris sermonibus; hoc uero alterum in eis de quibus ait: Quidam quidem ex inuidia et contentione Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. Nam hi procul dubio idipsum annuntiabant quod Paulus; non tamen eo animo, non ea uoluntate, non ex caritate, sed ex inuidia, sicut dixit, sed ex contentione, uolentes superbo sensu in eadem ipsa annuntiatione praecellere, et apostolo Paulo anteponi. Quod ille non moleste ferens, imo etiam gaudens, quod ab eis illud uidebat praedicari, quod latius innotescere cupiebat: Quid enim, inquit, dum omni modo, siue occasione, siue ueritate Christus annuntietur? Neque enim cordis sui ueritate, quia non sincera intentione, sed aemula contentione, ueritatem tamen, hoc est Christum, annuntiabant. Tu igitur cum iudex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum ueritati resistamus, an eos qui ueritati resistunt reuincere cupiamus, aduerte. Nam procul dubio si ueritatem suademus erroremque refellimus, etiamsi non ueritate propriae intentionis, sed emolumentum saeculi huius et humanam gloriam quaerentes id agamus; gaudere debent dilectores ueritatis, quia et hac occasione ueritas annuntiatur, sicut Apostolus qui dicit: Et in hoc gaudebo. Si autem (quod Deo maxime notum est, et quod tibi etiam ipsi, quantum est facultatis humanae, si nobiscum uiueres, notum esse potuisset) pia sollicitudine caritatis in huius dispensationis labore uersamur; puto nequaquam iuste reprehendi ministerium nostrum, si contra quoslibet aduersarios ueritatis feruenti spiritu pro ueritate certemus. [1,8] 8. 10. Nam si contentiosus habetur a uobis uel animosus paratorque rixarum, quisquis cuiquam sermonis altercationem uel inferre uel referre curauerit; uidete quid de ipso Domino Iesu Christo, eiusque seruis Prophetis et Apostolis sentiatis. Nempe enim Dominus ipse Filius Dei, numquid cum solis discipulis uel turbis qui in eum crediderunt, an non etiam cum inimicis tentantibus, obtrectantibus, interrogantibus, resistentibus, maledicentibus, habuit de ueritate sermonem? Numquid eum etiam cum una muliere de quaestione orationis contra opinionem uel haeresem Samaritanorum piguit disputare? Sed illam, inquis, credituram esse praesciebat. Quid toties aduersus Iudaeos, Pharisaeos, Sadducaeos, non solum minime cre dituros, uerum etiam maxime contradicturos et persecuturos, coram in os eorum quam multa locutus est? Nonne ab eis ultro, cum uoluit, quod uoluit inquisiuit, ut eorum illos responsione conuinceret? Nonne illis dolose tentando quaerentibus quae redarguti obmutescerent, sine ulla ambiguitate respondit? Quod cum faceret, nullus ex his legitur ad eum sequendum fuisse conuersus. Et utique nouerat, quia praescius erat, nihil se ad eorum salutem, cum haec ad eos uel in eos, uel aduersus eos diceret, profuturum. Sed nos fortasse suo firmauit exemplo, qui futuram fidem perfidiamue hominum praenoscere non ualemus; ne si quando nimium duris nimiumque peruersis sine fructu salutis eorum locuti fuerimus, deficiamus et desistamus ab instantia praedicandi, cum inaniter piguerit laborare. Quid, quod etiam ipsum diabolum, quem iam non solum Deus, sed ne homines quidem dubitare possunt, nullo modo ad iustitiam conuersurum, Filius Dei tamen insidiose tentantem, et de Scripturis sanctis quaestionum laqueos opponentem, de Scripturis sanctis respondendo conuicit, nec iudicauit indignum cum satana Christus de diuinis eloquiis habere colloquium ? quid utique praeuidens, nisi quod Iudaeis et diabolo nihil proderat, credituris Gentibus profuturum? 8. 11. Prophetas etiam legimus missos ad homines tam inobedientes, ut Deus ipse qui Prophetas mittebat, de his ad quos mittebat praediceret, quod uerbis eorum obtemperaturi non essent. Omitto quod prophetico spiritu quo futura cernebant, etiam hoc utique nosse potuissent, quod eorum uerba contempturi fuerant, quibus ea tamen uehementi instantia non tacebant. Apertissime Dominus ad Ezechielem prophetam dicit: Vade et intra in domum Israel, et loquere uerba mea ad ipsos: quia non ad populum ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; nec ad populos multos diuersis aut grauibus linguis loquentes, quorum uerba non possis audire; et si ad tales misissem te, forsitan audissent te. Domus autem Israel non audient te, quia nolunt audire me. Omnis enim domus Israel inquieto et duro corde est. Ego autem dedi faciem tuam fortem aduersus faciem eorum, et certamen tuum confortabo aduersus certamen eorum. Ecce mittitur Dei seruus, et eis loqui iubetur, qui eum non erant audituri, eo ipso Domino qui mittebat et loqui iubebat praedicente quod non erant audituri. Qua causa, cui bono, quo fructu, quoue effectu mittitur ad certamen praedicandae ueritatis aduersus certaturos et non obedituros? Num quisquam dicere audebit sanctos Dei Prophetas incidisse in opprobrium abs te mihi obiectum, cum diceres: "Si tu scis rem de qua agitur a te finiri non posse, cur incassum laborem sumis? cur inanem impendis operam? cur superuacue ac sine fructu contendis? An non magnus error est, uelle quod non ualeas explicare? cum et Lex moneat dicens: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; et iterum: Homo animosus parat lites, et uir iracundus exaggerat peccatum"? Ezechieli certe ista non diceres, qui cum uerbo Dei mittitur inferre certamen hominibus non obedituris, contra sensuris, contra dicturis, contra facturis. Nam si diceres, responderet tibi fortasse, quod eisdem Iudaeis Apostoli responderunt: Cui obedire oportet? Deo magis, an hominibus? Hoc tibi etiam ipse responderim. [1,9] 9. 12. Hic si tu flagitaris, ut ostendam ubi etiam mihi Deus praeceperit id agere, quod tu prohibes; memento apostolicas Epistolas non eis tantum scriptas qui tempore illo quo scribebantur audiebant, sed etiam nobis: non enim ob aliud in Ecclesia recitantur. Attende etiam illud quod Apostolus ait: An uultis experimentum eius accipere qui in me loquitur Christus? Et recole iam, non quid Paulus, sed quid per eum Christus locutus sit, quod paulo ante commemoraui: Praedica uerbum, insta opportune, importune, etc. Attende etiam quemadmodum ad Titum cum explicaret qualis esse episcopus debeat, etiam perseuerantem dixit esse oportere iuxta doctrinam fidelis uerbi: Ut potens sit, inquit, et exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere. Sunt enim multi non subditi, uaniloqui, et mentis seductores, maxime qui ex circumcisione sunt; quos oportet refelli. Non ergo solos qui ex circumcisione sunt, sed eos maxime tales esse ait: oportere tamen in doctrina sana redargui refellique ab episcopo uaniloquos et mentis seductores, indubitata praeceptione firmauit. Unde hoc etiam mihi iussum esse cognosco: hoc pro uiribus ago; huic operi, quantum ipse qui iussit adiuuat, perseueranter insisto. Quid obstas? quid obstrepis? cur prohibes? cur reprehendis? Tibine obedire oportet, an Deo? [1,10] 10. 13. Nisi forte ista quae a me de Scripturis sanctis documenta prolata sunt, sic accipienda arbitraris, ut quod uestros factitare laudasti, in ecclesia tantum quae in Lege mandata sunt populi doceantur. Ibi enim forsitan putas corripiendos et conuincendos esse diuersa sentientes, ut unusquisque doctor suorum tantummodo disputando et praedicando emendet errorem: si quid autem tale cum eis qui foris sunt agere institerit, tunc animosus, tunc contentiosus uel litigiosus habendus sit; quia "et ipse Ezechiel - inquis - et alii Prophetae cum uerbis Dei ad suum populum mittebantur, Israelitae scilicet ad Israelitas". [1,11] 11. 14. Ad haec quoque tibi respondeo. Iam quidem supra commemoraui, Dominum ipsum Iesum, qui se imitandum discipulis praebuit, non solum Iudaeis, uerum etiam Pharisaeis, et Sadducaeis, et Samaritanis, et ipsi diabolo principi omnium fallaciarum et errorum asserere ueritatem, et de Lege respondere non dedignatum. Sed ne hoc Domino licuisse, seruis autem eius existimes non licere, accipe quid in Actibus Apostolorum legatur. Iudaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, deuenit Ephesum, potens in Scripturis: hic catechizatus erat uiam Domini, et feruens Spiritu loquebatur, et docebat uerissime quae iuxta Iesum, sciens solum baptismum Ioannis. Hic etiam coeperat fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Aquila et Priscilla, assumpserunt eum, et certius illi exposuerunt uiam Domini. Volente autem illo ire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis ut eum reciperent. Qui cum uenisset, multum contulit his qui ibi crediderunt: uehementer enim Iudaeos reuincebat publice, ostendens per Scripturas esse Iesum Christum. Quid de isto dicis? quid sentis? Nonne fortasse eum contentiosum et animosum concitatorem paratoremque rixarum criminaremini, nisi tanta libri sancti auctoritate premeremini? [1,12] 12. 15. An quia Iudaeus in Christum crediderat, propterea Iudaeos christianae fidei resistentes, et Iesum negantes esse Christum, publice reuincere debebat; nos autem quia partis Donati numquam fuimus, propterea partem Donati resistentem christianae unitati reuincere non debemus? Numquid Paulus apostolus aliquando fuit cultor idolorum, aut aliquando fuit in haeresi Epicureorum uel Stoicorum, cum quibus tamen eum nec puduit nec piguit de quaestione Dei uiui et ueri habere sermonem? Accipe quid de hac re in eodem libro scriptum sit. Paulus autem cum illos Athenis exspectaret, irritabatur spiritu suo intra se, uidens circa idola esse ciuitatem. Disputabat igitur Iudaeis in synagoga, et Gentibus, et colentibus, et in foro, per omnem diem, ad eos qui aderant. Quidam uero Epicureorum et Stoicorum philosophorum conferebant cum illo; et quidam dicebant: Quidnam uelit seminator uerborum hic dicere? Alii uero: Peregrinorum daemoniorum uidetur annuntiator esse. Ecce apostolus Paulus Stoicos et Epicureos, diuersas, non solum ab illo, uerum etiam inter se, aduersasque haereses secum conferre non respuit, non tantum extra Ecclesiam, sed etiam extra synagogam disputans cum eis; nec eorum conuiciis exterritus uelut lites contentionesque declinans a praedicanda christiana ueritate cessauit. Nam uide quid consequenter sancta Scriptura testatur: Apprehensumque eum, inquit, in Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quae sint haec quae a te dicuntur? Insueta enim quaedam affers in aures nostras; uolumus ergo scire quidnam uelint haec esse. Athenienses autem et ad uenae hospites ad nihil aliud uacabant, quam dicere noui aliquid aut audire. Stans uero Paulus in medio Areopago dixit: Viri Athenienses, per omnia superstitiosiores uos uideo; perambulans enim et considerans simulacra uestra, inueni etiam aram, in qua erat scriptum: Ignoto Deo. Quem ergo ignorantes colitis, hunc ego annuntio uobis: et caetera quae commemorare omnia longum est. Quod tamen ad quaestionem quam nunc discutimus, sufficit, attende, obsecro te, Hebraeum ex Hebraeis Apostolum Christi stantem ac sermocinantem, non in synagoga Iudaeorum neque in ecclesia Christianorum, sed in Areopago Atheniensium, hoc est, contentiosorum maxime impiorumque Graecorum. Ibi enim loquacissimae philosophorum haereses exstiterunt, quarum nonnullae, sicut ipsi qui hic commemorati sunt Stoici, magis de uerborum quam de rerum aduersitate confligunt: quod Apostolus prohibuit Timotheum, dicens ad nihil esse utile, nisi ad subuersionem audientium. Nam de his, ut nosti, Tullius ait: Verbi enim controuersia iam diu torquet homines Graeculos, contentionis cupidiores quam ueritatis. Hos tamen Paulus noster alloquendos corrigendosque suscepit: nec ipsius loci nomine exterritus, quod ex Marte inditum resonat, quem deum dicunt esse bellorum, ibi pacifica credituris intrepidus loquebatur, ibi spiritalibus accinctus armis perniciosos expugnabat errores; nec contentiosos tamquam mitissimus, nec dialecticos tamquam simplicissimus formidabat. [1,13] 13. 16. Nosti enim quam maxime apud Stoicos uiguisse dialecticam: quamuis et ipsi Epicurei, quos imperitia liberalium disciplinarum non solum non pudebat, uerum etiam delectabat, quasdam disputandi regulas quibus quisque usus minime falleretur, se potius et tenere et docere iactabant. Quid est enim aliud dialectica, quam peritia disputandi? Quod ideo aperiendum putaui, quia etiam ipsam mihi obiicere uoluisti, quasi christianae non congruat ueritati, et ideo me doctores uestri uelut hominem dialecticum merito fugiendum potius et cauendum, quam refellendum reuincendumque censuerint. Quod cum tibi non persuaserint; nam te aduersus nos etiam scribendo disputare non piguit; tu tamen in me dialecticam criminatus es, quo falleres imperitos, illosque laudares qui disputando mecum congredi noluerant. Sed tu uidelicet non dialectica uteris, cum contra nos scribis? Utquid te ergo in tantum disputandi periculum proiecisti, cum disputare non noueris? Aut si nosti, cur dialecticus dialecticam criminaris; ita uel temerarius, uel ingratus, ut aut imperitiam qua uinceris non refraenes, aut doctrinam qua iuuaris accuses? Inspicio sermonem tuum, istum ipsum quem ad me scripsisti; uideo te quaedam copiose ornateque explicare, hoc est, eloquenter; quaedam uero subtiliter arguteque disserere, hoc est, dialectice: et tamen eloquentiam dialecticamque reprehendis. Si noxia sunt, quare haec facis? si non sunt, cur arguis? Sed ne etiam nos uerbi controuersia torqueat; cum res ipsa intellegatur, minus laborandum est quid hominibus eam uocare placuerit. Proinde si eloquens ille appellandus est, qui non solum copiose et ornate, sed etiam ueraciter dicit; itemque si dialecticus ille appellandus est, qui non solum subtiliter, sed ueraciter etiam disserit: nec eloquens es, nec dialecticus; non quia ieiuna et inornata est dictio tua, nec quia obtunsa et crassa est disputatio tua; sed quia ipsa facundia atque solertia ad defensionem abuteris falsitatis. Si autem non in sola ueritate, sed etiam cum mala causa diserte uel neruose agitur, recte potest eloquentia uel dialectica nominari: et eloquens es, et dialecticus; quia et facunde dicis uana, et acute disputas falsa. Sed de te uidero. [1,14] 14. 17. Stoici certe maxime dialectici fuerunt: cur apostolus Paulus ne conferrent cum illo, non eos cautissime deuitauit; et uestros episcopos laudas, quod nobiscum uelut cum dialecticis nolint habere sermonem? Aut si et Paulus dialecticus erat, et ideo conferre secum Stoicos non timebat, quia non solum acute disputabat sicut et illi, sed etiam ueraciter, quod non illi; iam caue cuiquam dialecticam pro crimine obieceris, qua usos Apostolos confiteris. Neque enim, cum hoc mihi obiicis, imperitia te falli puto; sed fallere astutia. Nomen quippe graecum est dialectica, quae si usus admitteret, fortasse latine disputatoria uocaretur; sicut grammaticam litteraturam latine, linguae utriusque doctissimi appellauerunt. Sicut enim a litteris denominata est grammatica, quoniam graece litterae dicuntur: sic a disputatione dialectica nomen accepit; quoniam disputatio graece , uel appellatur. Sicut autem grammaticus a ueteribus latine dictus est litterator: ita qui graece dialecticus dicitur, multo usitatius et tolerabilius latine dicitur disputator. Puto iam quod Apostolum disputatorem non neges, etiamsi dialecticum neges. Improbare ergo in uocabulo graeco, quod approbare cogeris in latino, quid est aliud quam indoctis praetentare fallaciam, doctis facere iniuriam? Aut si et disputatorem Apostolum negas, qui tam assidue, tam egregie disputabat; nec graece nosti, nec latine; uel, quod est credibilius, et in uerbo graeco fallis eos qui graece nesciunt, et in latino qui nec latine sciunt. Quid enim est, non dico imperitius; neque enim tu ista non nosti; sed omnino fallacius, quam cum audias et legas tam multos multiplicesque sermones Apostoli asserentis ueritatem, conuincentis falsitatem, negare quod soleat disputare, cum hoc fieri nisi disputando non possit? 14. 18. Quod si hoc ab illo factitatum fateris, quia fateri eius Litteris cogeris, non tamen has disputationes, sed sermones uel epistolas appellandas esse contendis; quid ego tecum sic diutius agam, ut qui haec ignorant, quem uolunt nostrum approbent, quem uolunt improbent? de ipsis diuinis Litteris, quibus necesse est cedas, hoc doceo; ipsa prorsus uerba, ipsa rerum uocabula profero. Habes in hoc eodem testimonio, quod de Actibus Apostolorum commemoraui, de ipso Paulo ita positum: Disputabat igitur Iudaeis in synagoga, et Gentibus, et colentibus in foro. Habes alio loco, quamuis cum populo christiano ageret congregatis in ecclesia fratribus, ita scriptum: Sedens uero quidam adolescens nomine Eutychus in fenestra, deductus somno graui, disputante Paulo. Habes etiam in libro Psalmorum: Suauis sit ei disputatio mea. Habes et apud Isaiam prophetam: Venite, disputemus, dicit Dominus. Et multis aliis diuinarum Scripturarum locis lege ubi inueneris hoc uerbum, et inspice codices graecos in eisdem testimoniis sanctarum Scripturarum, et uidebis unde sit appellata dialectica: ne quod omnes iusti etiam cum Deo faciunt, quibus dictum est: Venite, disputemus, dicit Dominus, non imiteris sapienti pietate, sed insulsa temeritate crimineris. [1,15] 15. 19. Qui enim disputat, uerum quid sit disputando discernit a falso. Quod qui non possunt, et tamen dialectici uideri uolunt, per insidiosas interrogationes captant incautorum assensiones, ut ex eorum responsionibus concludant, unde illos uel in aperta falsitate deceptos rideant, uel occultam falsitatem deceptis persuadeant, quam plerumque etiam ipsi existimant ueritatem. Qui autem uerus disputator est, id est, ueritatis a falsitate discretor, primo id apud se ipsum agit, ne non recte discernens ipse fallatur; quod nisi diuinitus adiutus peragere non potest: deinde, cum id quod apud se egit ad alios docendos profert, intuetur primitus quid iam certi nouerint, ut ex his eos adducat ad ea quae non nouerant uel credere nolebant, ostendens ea consequentia his quae iam scientia uel fide retinebant: ut per ea uera de quibus se perspiciunt consentire, cogantur alia uera quae negauerant approbare; et sic uerum quod falsum antea putabatur, discernatur a falso, cum inuenitur consentaneum illi uero quod iam antea tenebatur. [1,16] 16. 20. Hoc ille uerus disputator si late diffuseque faciat, eloquenter facit, alioque tunc censetur augeturque uocabulo, ut dictor potius quam disputator uocetur; sicut illum locum Apostolus copiose dilatat atque diffundit: In omnibus, inquit, commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute Dei, per arma iustitiae dextra et sinistra; per gloriam, et ignobilitatem; per infamiam, et bonam famam; ut seductores, et ueraces; ut qui ignoramur, et cognoscimur; quasi morientes, et ecce uiuimus; ut coerciti, et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Quid enim hoc stilo apostolico uberius et ornatius, id est eloquentius, facile inueneris? Si autem presse atque constricte, magis eum disputatorem quam dictorem appellare consueuerunt, qualiter agit idem Apostolus de circumcisione et praeputio patris Abraham, uel distinctione legis et gratiae. Quod quidam non intellegentes, imo uero calumniantes, criminati sunt eum dicere: Faciamus mala, ut ueniant bona. Siue autem sit dictor, siue disputator, nec dictio sine disputatione est, cum et in ipsa eloquentiae latitudine ueritas a falsitate discernitur; nec disputatio potest esse sine dictione, quando utique uerbis et lingua ipsa constrictio sermonis exprimitur: siue illo utatur perpetuo, siue interrogando eum cum quo agit, cogat respondere quod uerum est, et ex hoc ad aliud uerum quod quaerebatur adducat, ubi maxime regnare dialectica dicitur. [1,17] 17. 21. Cum enim quisque suis responsionibus conuincitur, et si male respondit, non habet quod imputet disputatori, sed sibi; et si bene respondit, erubescit ulterius resistere, non iam disputatori, sed sibi. In quo genere Dominus cum aduersus Iudaeos crebro ageret, eosque illorum responsionibus captos conclusosque conuinceret, non uos audierant, nec a uobis conuiciari didicerant: nam libentius et inuidiosius eum fortasse dialecticum quam Samaritanum appellarent. Quomodo enim putes eos contortos atque confusos, cum uolentes eum capere in uerbo, priores interrogauerunt, utrum liceret tributum reddere Caesari; bicipiti uidelicet complexione insidiantes, ut quodlibet eligens caperetur? Si licere responderet, tamquam reus esset aduersus populum Dei: si autem diceret, non licere, tamquam Caesaris aduersarius puniretur. Ubi ille nummum sibi poposcit ostendi, et interrogauit cuius haberet imaginem et inscriptionem: at illi cum respondissent: Caesaris, aperta enim ueritas hoc eos respondere cogebat; continuo Dominus eorum responsione colligatos ac captos trahens: Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt. Obsecro te, illine fuerunt dialectici qui praetentis interrogationis insidiis decipiendo superare moliti sunt; an ille potius, qui ex hoc ipso quod interrogauerunt, ueram eorum responsionem prudentia interrogationis eliciens, illud uerum quod ab eo putabant periculose dici, ipsos compulit confiteri? [1,18] 18. 22. Si illos dixeris fuisse dialecticos, quia dolose, quia calumniose, quia malitiose interrogando in uerbo capere cupiebant les enim etiam nos uultis uideri); cur eis tamen Dominus respondit? Cur eos usque ad ueritatis confessionem reddita ratione perduxit? Cur eis dixit: Quid me tentatis, hypocritae? et non addidit: Dialectici? Cur sibi nummum demonstrari flagitauit, ut sententiam suam ueracem exprimeret etiam de ore fallacium, ac non potius ait: "Abscedite; neque enim loquendum est uobiscum, quia captiosas interrogationes proponitis, quia dialectice mecum agere uultis"? Nihil tale dixit, nec aduersus captiosos interrogatores, et uerborum nostrorum callidos captatores exemplum tale nobis proposuit: sed ut eos potius etiam ueritatis inimicos uigilanti interrogatione et inuicta ratione testimonium ueritati perhibere cogamus. Hoc nobis faciant uestri, si nos malitiosi et dialectici sumus. An se timere indicant, ne hoc eis nos potius faciamus? Si autem Christum dixeris dialecticum, laudabis dialecticam, quam mihi pro crimine obieceras. [1,19] 19. 23. Quod ne facias, uideo quid fortasse dicturus sis, nec illos, nec illum in ea sermocinatione aliquid egisse dialectice. Si ergo nec illi qui captiose atque insidiose sermocinantur, ut in uerbo decipiant eos cum quibus agunt, nec illi qui tales eorum responsione conuincunt, dialectice agunt: dic nobis tandem quid sit dialectica; et quantum mali habeat, quantum noceat, quam fugienda sit, doce. Cuius nomen inuidiose subiicis ignorantibus, crimen ostende quaerentibus. Non uis fateri quod dialectice agat, qui homines auersos a uero perite recteque interrogans, ex responsionibus eorum adducit ad uerum, ne dialectice cum Iudaeis etiam Christum egisse fatearis. Item non uis illos agere dialectice, qui captiosis interrogationibus insidiantes respondentem decipere moliuntur, ne tibi ostendatur ita cum Christo egisse Iudaeos, quos tamen ille non declinauit tacendo, sed potius loquendo superauit; ac sic cogaris fateri non recte episcopos uestros, quos doctos atque sapientes putes, etiam cum dialecticis nolle habere ser monem, quo inuictam doceant ueritatem. Video, magnos aestus pateris, quomodo definias dialecticum, ut nec peritus disputator sit, ne quod uituperasti, laudare cogaris; nec insidiosus uerborum captator, ne tibi dicatur: "Sicut egit cum talibus Christus, sic agat cum isto christianus". Proinde si placet ista cura liberari, eum defini esse dialecticum, cum quo legis periti de parte Donati nolunt habere colloquium. Quid enim tibi aliud suggerendum est, homini obiicienti nobis dialecticam, et ideo praedicanti episcopos suos, quod nobiscum nolint habere sermonem? 19. 24. Sed de Iudaeis fortasse inuenis quid dicas, quamuis callide atque uersute dolos interrogationum praetenderint, non eos fuisse dialecticos. De Stoicis certe dici potest nihil, qui non solum dialectici fuerunt, sed etiam caeteras philosophorum sectas in hac uel arte uel facultate uicerunt. Stoicus quippe, ut mecum recolis, fuit ille Chrysippus, de quo Academicus Carneades hanc habebat sententiam, ut quando cum illo sibi esset disputandum, elleboro purgandum cor esse censeret; caeteros autem uel pransus facile superaret. Si ergo nos libri Stoicorum dialectice disputare docuerunt, doctrinam Pauli contra nos proferant episcopi uestri: secum tamen nos conferre patiantur, sicut ipsos tunc Stoicos ille non repulit. [1,20] 20. 25. Hanc enim artem quam dialecticam uocant, quae nihil aliud docet quam consequentia demonstrare, seu uera ueris, seu falsa falsis, numquam doctrina christiana formidat; sicut eam in Stoicis non formidauit Apostolus, quos secum uolentes conferre non respuit. Et ipsa enim fatetur, et uerum est, neminem a disputante ad conclusionem falsam consequenter impelli, nisi prius consenserit falsis, quibus eadem conclusio uelit nolit efficitur. Ac per hoc qui cauet ne se loquentem consequantur falsa quae non uult, uolens falsa caueat quae praecedunt. Si autem praecedentibus ueris inhaeserit, quaecumque consequentia perspexerit quae falsa exi stimabat, uel de quibus dubitabat, admonitus amplectatur, si ueritati est pacatissimae amicior, quam contentiosissimae uanitati. [1,21] 21. 26. Parum egerim, nisi hoc quod dico in hac eadem quae inter nos uertitur nostra sermocinatione monstrauero. Ecce in ea ipsa quaestione de Baptismo tu proposuisti a me requirens, ubi te baptizari conueniat, utrum apud nos, an in parte Donati. Et quia intentio tua est in parte Donati hominem potius baptizari oportere, hanc intentionem hinc probare conatus es, quod etiam nos esse illic Baptismum non negamus. Vides certe id te agere uoluisse, ut ex eo quod concedimus, ad id quod non concedebamus attrahamur; id est, ut quia concedimus esse illic Baptismum, etiam illic esse hominem baptizandum concedere compellamur. [1,22] 22. 27. Considera diligenter si est hoc consequens, et tibi ipse responde. Puto enim iam hoc ante oculos constituto, cernis pro ingenii tui uiuacitate, quam non consequentia pro consequentibus colligas. Nam reuera dicimus Baptismum et illic esse: sed non dicimus et prodesse, imo uero dicimus et obesse. Cum autem quaeritur ubi quisque debeat baptizari, credo propter illud quaeri quod Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Quia ergo propter hanc utilitatem accipiendus est Baptismus, cum quaeritur ubi accipiendus sit, non quaeritur ubi sit, sed ubi ad regnum coelorum adipiscendum utilis sit. Sequeretur autem etiam illic accipiendum esse, ubicumque eum constat esse, si omnes qui habent aliquid boni, etiam bono suo habere doceretur. Cum uero tam multi tam multa bona habeant malo suo, quis non uideat cum quaeritur ubi aliquid accipiendum sit, non quaeri ubi sit, sed ubi prosit? Quomodo enim si mihi concederes bonum esse aurum, concederes etiam latrones quoque habere aurum, non, opinor, uelles ut ex his duobus concessis concluderem, eum qui habere aurum uelit, in latronum societate esse oportere: ita, cum et ego concedo bonum esse Baptismum, concedo etiam Donatistas quoque habere Baptismum, non debes ex his duobus concessis quasi sequatur concludere, eum qui habere Baptismum uelit, in societate Donatistarum esse debere. [1,23] 23. 28. Iam ex hoc etiam tibi ipsi occurrere multa non dubito, quae quamuis bona sint, et ad utile aliquid instituta, non omnibus tamen habentibus sint utilia, sed tantummodo bene utentibus. Nam cum eadem luce et sani oculi perfunduntur et saucii, istis adiumentum est, illis tormentum. Idem cibus alias ualetudines alit, alias laedit: idem medicamentum hos curat, illos debilitat: eadem arma alios muniunt, alios impediunt: eadem uestis aliis tegimento est, aliis implicamento. Sic et Baptismus aliis ualet ad regnum, aliis ad iudicium. [1,24] 24. 29. Hic uideo quid te possit mouere. Fortasse enim dicis quod in his omnibus nihil Sacramenti commemorauerim: Baptismus autem sanctum Sacramentum est, et ideo non esse consequens, ut si de auro, de luce, de alimentis, armamentis, indumentis probari potuit quod aliis habentibus apta sint, aliis inconuenientia, quamuis sint bona et ad utile aliquid instituta, continuo etiam Baptismus aliis prosit, aliis obsit habentibus. Restat ergo adhuc requirere, utrum etiam illa bona quae ad legem Dei pertinent, non omnia omnibus habentibus prosint. Hac quaestione proposita, intentio nostra est quod nec ipsa omnia omnibus habentibus prosunt. Hanc intentionem nostram uide quemadmodum probemus ex consensionibus uestris. Conceditis enim in omnibus credendum esse apostolo Paulo. Teneo unum. Conceditis etiam eumdem apostolum dixisse: Bona est lex, his duobus conficitur, bonam esse legem, sed legitime utentibus. Si ergo ea non legitime usus quisque fuerit, non ipsa fit mala, sed certe oberit malis. [1,25] 25. 30. Fortasse dices, neminem posse et in lege esse, et lege male uti: hoc ipso enim quod contra legem uiuit, non esse in lege monstratur. Contra ego dico, fieri posse ut quisque et in lege sit, et non legitime utatur. Quod item uestris concessionibus probo. Conceditis enim memoratum Apostolum testimonium posuisse de Psalmis aduersus eos qui gloriabantur in lege, et uiuebant contra legem. Sicut scriptum est, inquit, quia non est iustus quisquam, non est intellegens, non est inquirens Deum: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, uenenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Et ne putarent haec in eos dicta qui non erant in lege, continuo subiecit: Scimus autem quoniam quaecumque lex dicit, his qui in lege sunt loquitur; ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo. Item alio loco dicit: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognoui, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Item paulo post: Peccatum, inquit, accepta occasione per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Attendis quemadmodum lege laudata, eos qui in lege sunt arguit, quotquot ea male utendo per bonum habebant malum. Item ipse Apostolus scientiam quamdam ex lege, quam et se habere dicebat et alios, sine caritate tamen inutilem dicit et noxiam. De sacrificiis, inquit, idolorum scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas uero aedificat. Proinde et ista scientia quamuis ad legem Dei pertineat, si in aliquo sine caritate fuerit, inflat et nocet. Quid, de ipso corpore et sanguine Domini, unico sacrificio pro salute nostra, quoniam ipse Dominus dicit: Nisi quis manducauerit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam; nonne idem apostolus docet etiam hoc perniciosum male utentibus fieri? Ait enim: Quicumque manducauerit indigne, et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. [1,26] 26. 31. Ecce quemadmodum obsunt diuina et sancta male utentibus: cur non hoc modo et Baptismus? Cur non ita in bono Baptismo non sunt boni haeretici, quomodo in bona lege non sunt boni Iudaei? Iam certe probaui, concedentibus uobis; quandoquidem Paulo uos credere, et testimonia quae de Scripturis posui, Paulum dixisse conceditis; iam ergo probaui concessionibus uestris, quaedam etiam bona legitima, obesse tamen non legitime habentibus et utentibus: cur non ita et Baptismus, quamuis bonus et legitimus, non tamen omnibus habentibus prodest? Tu quare tamquam certissimum et consequentissimum concludebas, in parte Donati esse hominem baptizandum, quia nos etiam ibi esse concedimus Baptismum: nec attendebas posse nos dicere, esse ibi quidem Baptismum Christi iustum, sanctum, et bonum, sed poenalem, contrarium, perniciosum inimicis corporis Christi, quod est Ecclesia, quae secundum promissa diuina in omnibus gentibus dilatatur. [1,27] 27. 32. Numquid hic quod dicas inuenies, nisi non in eis bonis ad Dei legem pertinentibus deputandum esse Baptismum, quae possunt homines et habere et boni non esse: sed ipsam quidem legem et scientiam et sacrificium corporis et sanguinis Christi talia bona esse, quae possint homines et habere et mali esse; Baptismum uero tale bonum esse, quod quisquis habuerit, necessario bonus sit? Quod si dicere uolueritis, falsum dicetis: et ideo quid aliud falsum consequatur attende. Quod non ideo commemorabo, ut ex illo tuo falso ad alia falsa te adducam; sed ut hoc consequens cum falsum esse cognoueris, ut ab hoc te liberes, illud quod praecedit emendes. Quid ergo praecedit? Ex uobis omnes qui habent bonum Baptismum bonos esse; quod est falsum euidens. Quo consequitur bonos fuisse scilicet illos qui schismata faciebant, dicentes: Ego quidem sum Pauli, ego autem Cephae, ego autem Christi. Quos arguens Apostolus, ait: Diuisus est Christus? Numquid Paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Sed falsum est quod isti boni erant, exceptis eis qui dicebant: Ego autem Christi; et tamen baptizati erant sancto Baptismo Christi. Hoc itaque falsum quare secutum est? Quia falsum praecessit, omnes habentes bonum Baptismum bonos esse. Utrumque ergo respuatur, utraque sententia corrigatur: ut quoniam manifestum est, istos qui schismata faciebant bonos non fuisse, et tamen bono Baptismo baptizatos fuisse; illud etiam manifestum sit, non omnes qui bonum habent Baptismum bonos esse. Ac per hoc non ideo tenemur ut in parte Donati baptizandum esse aliquem concedamus, quia et partem Donati, quam malam dicimus, bonum Baptismum habere concedimus. [1,28] 28. 33. Rursus ut ex ea consensione me ad id quod non consentio detineres, posuisti scriptum esse: Unus Deus, una fides, unum Baptisma, una incorrupta et uera catholica Ecclesia 48. Quae omnia concedo, etsi aliquanto aliter scripta sunt. Sed quid ad rem, cum omnia, sicut dixi, ista concedam? Verum quod ex his conaris efficere, non efficitur, uidelicet ut qui non sunt in una Ecclesia non possint habere unum Baptismum: quod omnino falsissimum est. Et melius, quia et ipse posuisti unde te possim commemorare quod uolo. Certe enim ista proposuisti in concessionibus meis, ex quibus me adducas ad intentionem tuam unum Deum esse, unam fidem, unum Baptismum, unam incorruptam et catholicam Ecclesiam. Quae cum inter nos conueniant, putas ex his illud quod non conuenit posse monstrari, apud eos qui non sunt in hac una Ecclesia, hoc unum Baptismum esse non posse. Ego autem dico posse, si non mutatur, si hoc idem obseruatur; nec ideo fieri ut non sit unum Baptisma, quia est et apud illos qui in una non sunt Ecclesia. Hoc autem probo ex his quae in eadem sententia posuisti de uno Deo et una fide. Inuenimus enim eumdem Deum extra Ecclesiam ab ignorantibus coli, nec ideo fieri ut non ipse sit Deus: et fidem qua creditur Christum esse Filium Dei uiui, inuenimus etiam eos qui non pertinent ad membra Ecclesiae, confiteri, nec ideo fieri ut non sit una fides. Sic etiam, cum inuenimus eumdem Baptismum ab eis qui sunt extra Ecclesiam in baptizandis hominibus obseruari, non ideo non esse ipsum Baptismum existimare debemus. [1,29] 29. 34. Fortasse ad hoc dicas, fieri non posse ut etiam extra Ecclesiam idem ipse unus Deus colatur, aut eadem fides qua confitemur Christum Filium Dei, unde Petrus beatus est appellatus, etiam in eis qui non sunt in Ecclesia, reperiatur. Hoc ergo restat ut probem. Habes in hoc ipso beati Pauli sermone, quem supra ex Actibus Apostolorum commemoraui, cum de Deo loqueretur, quia inscriptum in ara inuenerat: Ignoto Deo: Quem uos, inquit, ignorantes colitis, hunc ego annuntio uobis. Numquid dixit: Quia extra Ecclesiam colitis, non est Deus ipse quem colitis? sed ait: Quem uos ignorantes colitis, hunc ego annuntio uobis. Quid eis praestare cupiens, nisi ut eumdem Deum, quem praeter Ecclesiam ignoranter atque inutiliter colebant, in Ecclesia sa pienter et salubriter colerent? Ita uobis et nos dicimus: Quem Baptismmum uos ignorantes obseruatis, eius pacem uobis nos annuntiamus; non ut cum ad nos ueneritis alterum accipiatis, sed ut eum qui iam apud uos erat, utiliter habeatis. De fide etiam Iacobus apostolus cum loqueretur aduersus eos, qui sibi quod crediderant sufficere arbitrabantur, et bene operari nolebant: Tu credis, inquit, quoniam unus Deus est; bene facis: et daemones credunt, et contremescunt. Nempe in unitate Ecclesiae daemones non sunt; nec ideo tamen possumus dicere aliud esse quod credunt, cum et Domino Iesu Christo dixerint: Quid nobis et tibi est, Fili Dei? Unde et Paulus apostolus: Si habeam, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Non autem existimo quemquam ita desipere, ut credat ad Ecclesiae pertinere unitatem eum qui non habet caritatem. Sicut ergo Deus unus colitur ignoranter etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipse, et fides una habetur sine caritate etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipsa: ita et unus Baptismus habetur ignoranter et sine caritate etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipse. Unus enim Deus, una fides, unum Baptisma, una incorrupta catholica Ecclesia; non in qua sola unus Deus colitur, sed in qua sola unus Deus pie colitur; nec in qua sola una fides retinetur, sed in qua sola una fides cum caritate retinetur; nec in qua sola unus Baptismus habetur, sed in qua sola unus Baptismus salubriter habetur. [1,30] 30. 35. Proinde unum Deum, unam fidem, unum Baptismum, unam incorruptam et catholicam Ecclesiam nobis con sentientibus tu proposuisti: sed non solum ex his id quod uolebas non effecisti, uerum etiam ut ex his quod uolebamus te admoneremus, nos multum adiuuisti. Vide ergo nos quam probabilem rationem sequamur, qui ea quae schismatici uel haeretici corruperunt, cum ad nos inde ueniunt corrigimus: quae uero sicut acceperunt tenuerunt, agnoscimus et probamus, ne commoti humanis uitiis ultra iustitiam, faciamus ullam diuinis rebus iniuriam; cum et Apostolum uideamus etiam in ara Gentilium, a quibus idola colebantur, Dei nomen inuentum confirmasse potius quam negasse. Neque enim propterea mutandus uel improbandus est regius character in homine, si erroris sui ueniam et militandi ordinem a rege impetrauerit, quia eumdem characterem quo sibi satellites congregaret, desertor infixit; aut propterea signa mutanda sunt ouibus, cum dominico gregi sociantur, quia eis dominicum signum fugitiuus seruus impressit. [1,31] 31. 36. Quod si haec tamquam decipientia formidatis, quia non sunt ecclesiastica exempla amquam et de ouibus et de militibus datas esse in Scripturis similitudines noueritis), propheticarum Scripturarum, quae dicuntur Veteris Testamenti, uolo aliquid dicere; quoniam in Noui Testamenti libris nec a nobis nec a uobis rei huius inuenitur exemplum. Circumcisionem certe praeputii in figura futuri Baptismi Christi ab antiquis obseruatam esse negare, ut arbitror, non audetis. Numquid apud Samaritanos circumcisus, si fieri tunc uellet Iudaeus, posset iterum circumcidi? Nonne illius hominis error corrigeretur, signaculum autem fidei agnitum probaretur? Et nunc sunt quidam haeretici qui se Nazarenos uocant, a nonnullis autem Symmachiani appellantur, et circumcisionem habent Iudaeorum et Baptismum Christianorum: ac per hoc quemadmodum si quis eorum ad Iudaeos uenerit, non potest iterum circumcidi; sic cum ad nos uenerit, non debet iterum baptizari. Ad hoc dicturi estis: Aliud est circumcisio Iudaeorum, aliud Baptismus Christianorum. Sed cum illa umbra fuerit huius ueritatis, cur illa circumcisio et apud haereticos Iudaeorum esse potuit, iste autem Baptismus apud haereticos Christianorum non potest esse? 31. 37. Proferte certe aliquem de Scripturis canonicis, quarum nobis est communis auctoritas, ab haereticis uenientem denuo baptizatum. Nam quod iusserunt Apostoli quosdam post Ioannis baptismum in Christo baptizari, longe alia causa est. Neque enim Ioannes haereticus fuit, amicus ille sponsi, quo nemo surrexit maior in natis mulierum. Longe ergo alia causa est: alioquin si Paulus post Ioannem baptizauit, cum ambo in unitate Christi fuerint; quanto magis debent episcopi uestri quia se in unitate Christi esse dicunt, baptizare post collegas suos, in quibus collegis mores aliquos recte reprehendunt, cum hoc fecerit Paulus, qui nihil potuit in Ioanne reprehendere? Ergo illa alia causa est, alia ratio, de qua nunc disserere longum est, et in aliis opusculis nostris hinc multa iam diximus. Ab haereticis ergo uenientem probate in Scripturis canonicis denuo baptizatum. Nam et nos proferimus Petro dictum: Qui lotus est semel, non opus habet iterum lauari. Sed etiam uos dicitis: Petrus non fuerat apud haereticos baptizatus. Proinde quia nec uos potestis proferre de Scripturis, quarum nobis communis est auctoritas, ab haereticis uenientem denuo baptizatum, nec nos ita susceptum; quantum ad hanc rem attinet, par nobis causa est. [1,32] 32. 38. Verum nos multa ostendimus etiam ad legem Dei pertinentia esse apud eos qui non sunt in Ecclesia, quae nemo uestrum audet negare: sed cur tale aliquid nolitis et Baptismum, omnino non uideo, nec uos posse demonstrare confido. Sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam Scripturarum. Neque enim parui momenti habendum est, quod cum inter episcopos anterioris aetatis quam esse inciperet pars Donati, ista quaestio fluctuaret, et uarias haberet inter se collegarum salua unitate sententias, hoc per uniuersam Catholicam quae toto orbe diffunditur obseruari placuit quod tenemus. Nam et uos profertis concilium Cypriani, quod aut non est factum, aut a caeteris unitatis membris, a quibus ille non diuisus est, merito superatum. Neque enim propterea sumus episcopo Cypriano meliores tamen censuit haereticos denuo baptizari), quia nos hoc recte non facimus: sicut nec Petro apostolo meliores sumus, quia non cogimus gentes Iudaizare, quod ille fecisse Paulo apostolo attestante et corrigente monstratur: cum similiter inter Apostolos de circumcisione quaestio, sicut postea de Baptismo inter episcopos, non parua difficultate nutaret. [1,33] 33. 39. Proinde, quamuis huius rei certum de Scripturis canonicis non proferatur exemplum; earumdem tamen Scripturarum etiam in hac re nobis tenetur ueritas, cum hoc facimus quod uniuersae iam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas: ut quoniam sancta Scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit huius obscuritate quaestionis, eamdem ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta Scriptura demonstrat. Si autem dubitas quod Ecclesiam quae per omnes gentes numerositate copiosissima dilatatur, haec sancta Scriptura commendat que enim si non dubitares, adhuc esses in parte Donati); multis te et manifestissimis testimoniis ex eadem auctoritate prolatis onerabo, ut ex tuis concessionibus, si nimium peruicax esse nolueris, ad hoc etiam perducaris, cum prius ostendero etiam epistolae meae, cui respondere a contrario uoluisti, nihil te quod ad ueritatem pertineat respondere potuisse. [1,34] 34. 40. Hoc interim satis sit, quod propter nimiam obstinationem hominum multa dicenda arbitratus sum, aduersus eos qui cum habeant principalem causam malam, ab ea discutienda praescriptione uolunt auertere iudices, cum dicunt nullo modo sibi loquendum esse nobiscum. Probaui enim et de Scripturis sanctis, et quam potui ratione perspicua, nec eloquentiam quantamlibet, nec dialecticam qualemlibet metuendam esse assertoribus ueritatis, quominus assertores falsitatis, disputando cum eis, et eos refellendo, conuincant. Ubi etiam demonstraui et illud, quo te praeter epistolam meam dixisti esse permotum, quam non sit consequens ut si concedimus esse Baptismum in parte Donati, simul etiam concedamus in eadem societate quemquam baptizari oportere: quia sicut bonam legem potuit habere reprobus populus Iudaeorum, sic bonum sacramentum potest habere reproba societas haereticorum. Quid autem proprie detur in Ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, suo loco sine difficultate monstrabitur. Neque enim recte ageremus cum haereticis, quos habere Baptismum confitemur, ut omni modo ad Ecclesiam catholicam ueniant, nisi ueniendo acciperent aliquid, quod nec alibi possint accipere; et quod nisi acceperint, frustra et perniciose habeant quaecumque alia, quamuis bona et ad legem Dei pertinentia, ubilibet accipere potuerunt. Hoc enim quidquid est, quod secundum Scripturas certissimamque rationem inueniri potuerit, non nisi in sancta Ecclesia uel dari uel ac cipi posse, hoc pertinebit ad fontem signatum, puteum aquae uiuae, paradisum cum fructu pomorum, cuius ut potuisti mentionem fecisti, sed quid illud sit, non te intellexisse ostendisti; quandoquidem hoc de uisibili Baptismo dictum esse arbitraris: quod licet sanctum sit, neque ullo modo praetermittendum, quoniam sacratissima significatione praepollet; quam multi eum tamen accipiant, non solum boni qui secundum propositum uocati sunt conformes imaginis Filii Dei, sed etiam his qui regnum Dei non possidebunt, in quibus, sicut dicit Apostolus, et ebriosi et auari numerantur; puto quod si pertinacia deposita cogitaueris, uerum me dicere, tibi ipse facile respondebis, ut non quaeras fontem signatum et puteum aquae uiuae, nisi quo hi qui displicent Deo, diuinitus non permittuntur accedere.