[0] CONTRA ADIMANTUM MANICHAEI DISCIPULUM LIBER UNUS. [1] 1. 1. De eo quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram; usque ad id quod scriptum est: Et factum est uespere, et factum est mane dies unus. Hoc capitulum Legis aduersum esse Euangelio stultissimi Manichaei arbitrantur, dicentes in Genesi scriptum esse quod Deus per se ipsum fecerit coelum et terram et lucem; in Euangelio autem scriptum esse per Dominum nostrum Iesum Christum fabricatum esse mundum, ubi dictum est: Et mundus per ipsum factus est, et mundus illum non cognouit. Tribus enim modis refelluntur. Primo, quia cum dicitur: In principio fecit Deus coelum et terram; Trinitatem ipsam christianus accipit, ubi non solum Pater, sed et Filius et Spiritus sanctus intellegitur. Non enim tres deos, sed unum Deum credimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum: quamuis Pater Pater, et Filius Filius sit, et Spiritus sanctus Spiritus sanctus. De qua unitate Trinitatis hoc loco longum est disputare. Deinde, quia ubi dicitur: Dixit Deus: Fiat, et factum est; ibi necesse est intellegatur per Verbum eum fecisse quod fecit. Verbum autem Patris est Filius. Non ergo repugnat hoc capitulum Geneseos, ubi scriptum est: Et Dixit Deus: Fiat, et factum est; illi loco Euangelii ubi dicitur: Et mundus per eum factus est, id est, per Dominum nostrum; quia ipse est Verbum Patris per quod facta sunt omnia. Postremo, si propterea in Genesi non intellegitur Filius, quia non est dictum quod per Filium Deus fecerit; nec in Euangelio per Filium Deus et aues pascit, et lilia uestit, et cetera innumerabilia quae ipse Dominus dicit Deum facere Patrem: quamuis non dicat quod ea per Filium faciat. Quod autem etiam testimonium Apostoli adiungunt, quod ait de Domino nostro Iesu Christo: Ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per ipsum facta sunt in coelo et in terra, uisibilia et inuisibilia; et hoc capitulum aduersum esse dicunt Genesi, ubi Deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter Filius ibi non sit nominatus: uehementer errant; et non uident, si ita est, ipsum Apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco unum dicit, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; et Filium non nominat. Quomodo autem hic Filius nominatus non est, intellegitur tamen; ita et in Genesi: et quomodo sibi haec duo capitula Pauli non aduersantur; ita nec Genesis Euangelio. [2] 2. 1. De eo quod scriptum est: Et consummauit Deus die sexto omnia opera sua quae fecit, et in septimo requieuit ab eisdem omnibus operibus quae fecerat. Huic etiam loco Manichaei calumniam mouent, et dicunt Nouo Testamento aduersari quod in Genesi scriptum est, Deum septimo die requieuisse ab omnibus operibus suis quae fecit: quoniam Dominus in Euangelio dicit: Pater meus usque nunc operatur. Quod nullo modo contrarium est. Dominus enim Iudaeorum refellit errorem, qui putabant Deum sic requieuisse die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. Requieuit autem ab omnibus operibus suis quae fecit, ut iam ultra non faceret mundum cum omnibus quae in eo sunt: non tamen ut etiam a mundi administratione requiesceret. Non enim scriptum est: Requieuit Deus ab omnibus operibus suis, ut deinceps non operaretur. Sed scriptum est: Requieuit Deus ab omnibus operibus suis quae fecit: ut deinde non in faciendo mundo, a quo opere post perfectionem cessauerat; sed in administrando operaretur, in quo opere eum esse Dominus intimauit. Nec illa requies, quasi post laborem Deum pausam quaesisse, sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum perfectionem cessasse significat, quamuis usque adhuc in administrandis operetur. 2. 2. Sabbati autem obseruationem non intellegebant Iudaei, qui putabant ab iis etiam operibus quae ad salutem hominum ualent, oportere cessari. Unde illos Dominus etiam aliis locis, de boue qui in puteum cecidit, et iumento quod soluendum est ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit. Sabbatum autem, non repudiatum, sed intellectum a Christianis destitit quidem carnaliter obseruari, sed spiritaliter retinetur a sanctis, qui intellegunt uocem Domini uocantis ad requiem, et dicentis: Venite ad me, qui laboratis, et ego uos reficiam. Tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea leuis est. Hoc sabbatum, id est, hanc requiem Scriptura illa significat, quam Iudaei non intellegebant, et pro temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cuius umbrae quasi corpus, id est, ueritas nobis danda erat. Sed quemadmodum illa requies Dei post fabricatum mundum insinuatur; sic requiem, quae nobis promittitur, post opera quae in hoc mundo habemus, si iusta fuerint, consequemur, septima scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est disputare. Non ergo Dominus rescindit scripturam Veteris Testamenti, sed cogit intellegi: nec sabbatum soluit ut pereat quod figurabatur, sed aperit potius ut appareat quod tegebatur. [3] 3. 1. De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Deus: Non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adiutorium. Et immisit Deus Adae somnum, et obdormiuit; et sumpsit unam de costis eius, ex qua formauit Euam, quam adduxit ad Adam; et ait: Ideo relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Huic rursus loco Manichaei calumniantur, dicentes contra Nouum Testamentum esse istam sententiam, qua Deus scribitur et formasse mulierem, et uiro coniunxisse: propterea, quia in Euangelio dicit Dominus: Omnis qui reliquerit domum, aut uxorem, aut parentes, aut fratres, aut filios propter regnum coelorum, centies tantum accipiet in hoc tempore, et in futuro saeculo possidebit uitam aeternam. In qua calumnia miror eos sic esse caecatos, uel potius non miror: Excaecauit enim illos, sicut scriptum est, malitia eorum. Sed tamen quis non uidet tanta in Nouo Testamento praecepta de uxore diligenda? Cur enim potius Vetus Testamentum dicunt aduersari huic sententiae Domini, qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum coelorum, et non ipsum Nouum sibi aduersari? Quod nefas est dicere. Intellegenda enim sunt, non temere accusanda, quae imperitis uidentur esse contraria. 3. 2. Nam et Dominus interrogatus a Iudaeis, utrum ei placeret dato libello repudii dimittere uxorem, respondit eis dicens: Non legistis quoniam qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit in unum, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii, et dimittere? Dicit illis Iesus: Quia ad duritiam cordis uestri permisit uobis Moyses dimittere uxores uestras; ab initio autem non fuit sic. Dico autem uobis, quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, facit eam moechari: et ipse si alteram duxerit, adulterium committit. Ecce habent confirmatam sententiam Veteris Testamenti ab ipso Domino aduersus imperitiam Iudaeorum. Simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter duritiam cordis eorum repudium dari permisit. Numquid etiam Euangelium Euangelio dicunt esse contrarium? Quod si dicunt hoc capitulum falsum esse, et a corruptoribus Scripturarum esse additum (nam hoc solent, quando non inueniunt quid respondeant, dicere); quid, si alius dicat illud esse immissum et falsum, quod ipsi proferunt dicente Domino: Omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios propter regnum coelorum, et cetera? Non intellegunt miseri quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur euertere. Fides autem uera et Ecclesiae catholicae disciplina utrumque uerum et a Domino dictum esse confirmat, et nullo modo esse contrarium: quia et coniunctio mariti et uxoris a Domino est, et relictio uxoris propter regnum coelorum a Domino est. Non enim quia suscitauit Iesus Christus mortuos, et dedit eis uitam, propterea ipsa uita non est relinquenda propter regnum coelorum. Sic ergo quamuis Dominus dederit uxorem uiro, relinquenda est tamen, si opus est, propter regnum coelorum. Non enim hoc semper necesse est, sicut Apostolus dicit: Si quis fidelis habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat eam. Significat utique quod si non consentit habitare cum illo, id est, si exsecratur in illo fidem Christi, et non eum patitur, quod christianus est, relinquenda est propter regnum coelorum, sicut idem apostolus in sequentibus dicit: Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim subiectus seruituti frater aut soror in huiusmodi. Si quis ergo relinquit regnum coelorum, dum non uult relinquere uxorem non ferentem christianum uirum, improbatur a Domino: et item si quis uir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis, aut obtinendi regni coelorum, similiter improbatur a Domino. Ita nec ista duo capitula euangelica inueniuntur sibi esse contraria, nec Euangelium Veteri Testamento: quia ibi uxor coniungitur uiro, ut simul mereantur possidere regnum coelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, si uirum impediat ad possidendum regnum coelorum. 3. 3. Et ideo quando Christianos utrosque Apostolus monet, id est, maritos et uxores; nonne ita dicitur: Diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit se ipsum pro ea? et: Mulieres uiris suis subditae sint quasi Domino; quia et Ecclesia subdita est Christo? Nonne illud quod isti miseri irrident in Veteri Testamento, quod scriptum est: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, cum dicit: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia? Deinde subiungit: Verumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat; mulier autem ut timeat uirum. Nonne alio loco euidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et coniunctionem a Domino Deo conditore atque ordinatore consistere, cum dicit: Verumtamen neque mulier sine uiro, neque uir sine muliere, in Domino. Sicut enim mulier ex uiro, ita et uir per mulierem: omnia autem ex Deo? Quod isti si considerare uellent, non quibusdam capitulis separatis et aduersus se inuicem magna fraude collatis caliginem facerent imperitis; sed omnia tam in Veteri quam in Nouo Testamento uno sancto Spiritu conscripta et commendata esse sentirent. 3. 4. Nam et in Veteri Testamento habent apud Isaiam prophetam quanta promittantur spadonibus: ne in Nouo solo arbitrentur esse laudatos a Domino, ubi dicit esse quosdam qui se ipsos castrauerunt propter regnum coelorum, et addidit: Qui potest capere, capiat. Nam et Isaias ita dicit: Haec dicit Dominus spadonibus eis qui custodierint praecepta mea, et elegerint sibi quae ego uolo, et capaces fuerint testamenti mei; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatissimum, meliorem multo filiorum atque filiarum: nomen aeternum dabo illis, nec umquam deerit. Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini aduentum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur, qui Testamentum Vetus accepit: tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Noui Testamenti est, ut nulla in euangelica atque apostolica disciplina reperiantur, quamuis ardua et diuina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris ueteribus desint. Sed sanctae Scripturae non temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant. [4] 4. De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Dominus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc maledictus eris a facie terrae, quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ex caede manus tuae: te enim operari necesse est terram, quae steriles tibi fructus dabit. Huic capitulo Geneseos, quo maledictionem accepit Cain, ut terrae sterilitate puniretur, calumniantes Manichaei, et Euangelio contrarium demonstrare cupientes, non sane, mihi uidentur cogitare cum hominibus se agere, sed prorsus quasi pecora forent, qui eos audirent uel eorum scripta legerent; sic abusi sunt imperitia eorum et tarditate ingenii, uel potius animi caecitate. Quippe dixerunt huic capitulo illud in Euangelio esse contrarium, quod Dominus ait discipulis suis: Nolite cogitare de crastino; nam crastinus dies ipse cogitabit sibi. Respicite uolatilia coeli, quia non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea. Quasi uero Cain parricida discipulis Christi comparandus sit, ut quoniam ille meruit poenam sterilitatis terrae, consequens esset ut eamdem sterilitatem isti etiam paterentur, qui Dominum Iesum Christum secuti, praedicando Euangelio parabantur. Imo etiam in istis duobus capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de Euangelio tamquam sibi inimica posuerunt, tanta inuenitur amicitia atque concordia, ut nulla maior desideranda sit. Quid enim congruentius, quid conuenientius quam ut illum, cuius erat scelere frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur: illis autem, per quorum ministerium in praedicando Dei uerbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus fructuosa terra seruiret? Quod si in Veteri Testamento exhorrescunt maledicto Dei terram sterilem factam esse peccatori; cur non in Nouo Testamento exhorrescunt maledicto Domini nostri Iesu Christi arborem fici aridam factam, nullo peccato domini sui? Item si Domini sententia delectantur, qua discipulis dicit ne de crastino cogitent, quod de uictu eorum Deus curam gerat; cur non et prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens: Abice in Dominum sollicitudinem tuam, et ipse te pascet? Ut hoc modo, si possint, miseri intellegant, et illa quae detestantur in Veteri Testamento de Deo dicta, usque adeo recta esse, ut etiam in Nouo inueniantur; et illa quae in Nouo laudant et praedicant, etiam in Veteri reperiri: unde clarescat bene intellegentibus utriusque Testamenti manifesta concordia. [5] 5. 1. De eo quod scriptum est in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Hunc locum Manichaei, quo scriptum est in Genesi, hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei, propterea dicunt Nouo Testamento esse contrarium, quia Dominus in Euangelio dicit Iudaeis: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris uestri facere uultis: ille homicida erat ab initio, et in ueritate non stetit, quia ueritas in eo non est, et quod alio loco Iudaei serpentum genimina et uiperarum appellantur. Non intellegunt illud esse dictum de homine antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem Dei; hoc autem quod in Euangelio est: Vos ex patre diabolo estis, peccatoribus et infidelibus dici. Tribus enim modis in Scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno, secundum naturam, quomodo Isaac filius Abrahae, uel etiam ceteri Iudaei qui ex eadem origine ueniunt; alio, secundum doctrinam, ut filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit; sicut filios suos Apostolus appellat, qui ab illo didicerunt Euangelium; tertio, secundum imitationem, sicut filios Abrahae nos uocat Apostolus, qui eius fidem imitamur. Duobus ergo modis peccatores infideles Iudaei, filii diaboli uocantur a Domino; uel quod ab ipso impietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo Apostolus dicit: Qui nunc operatur in filiis diffidentiae; uel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id quod de illo dictum est: Et in ueritate non stetit; quia et ipsi Iudaei in ueritate legis quae sibi data est, non steterunt, Domino attestante et dicente: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit. Secundum eorumdem peccatorum uenena etiam serpentum et uiperarum genimina uocantur. 5. 2. Ad imaginem autem Dei factum hominem, non tantum Genesis, sed etiam Apostolus clamat, cum dicit: Vir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria Dei, mulier autem gloria uiri. Et ut manifeste intellegatur non secundum uetustatem peccati quae corrumpitur, sed secundum spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem Dei, idem apostolus monet ut exuti consuetudine peccatorum, id est, uetere homine, induamur noua uita Christi, quem nouum hominem appellat. Et ut doceat hoc nos aliquando amisisse, renouationem illam uocat. Nam ita loquitur: Exspoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius, induite nouum, qui renouatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creauit eum. Filii ergo Dei sunt homines renouati ad eius imaginem, et ei similes facti usque ad dilectionem inimici: sicut Dominus dicit, diligere nos debere inimicos nostros, ut similes simus Patri nostro qui in coelis est. Quod in potestate nostra ab ipso Deo esse positum docet Scriptura, cum dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Filii autem diaboli dicuntur homines, cum imitantur eius impiam superbiam, et a luce atque celsitudine sapientiae decidunt, et non credunt ueritati; quales Dominus arguit, cum dicit: Vos ex patre diabolo estis, et cetera. Cui loco euangelico propheta consonat, dicens: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes; uos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. [6] 6. De eo quod scriptum est in Exodo: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus Deus praecepit, illum Euangelii locum Manichaei dicunt esse contrarium, ubi Dominus cuidam dicenti: Ibo primum ut sepeliam patrem meum; respondit: Sine mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem ueni, et annuntia regnum Dei. Quod eodem modo soluitur, quo illud superius, ubi de uxore relinquenda dictum est: Propter regnum coelorum; quia et parentes honorare debemus, et eos tamen propter annuntiationem regni Dei nulla impietate contemnimus. Nam si Veteri Testamento contrarium est Euangelium propter istam sententiam, incipit etiam Apostolo esse contrarium, qui et filios monet ut honorent parentes, et parentes ut diligant filios. Non solum autem, sed etiam Dominus uidebitur sibi ipsi esse contrarius (quod credere nefas est), quia loco alio dicit homini quaerenti uitam aeternam: Si uis uenire ad uitam, serua mandata, in quibus etiam illud commemorat: Honora patrem et matrem. Quibus mandatis perfectis etiam ad dilectionem Dei crescitur, in qua est tota perfectio. Nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem Dei. Et ideo respondenti quod omnia mandata illa seruauit, dicit unum ei deesse, si uult esse perfectus, ut uendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur eum. Ex quo manifestum est, et honorem parentum in gradu suo esse seruandum, et eos tamen in diuini amoris comparatione, praesertim si impedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. Nam et in Scripturis ueteribus habes positum: Qui dicit patri aut matri: Non noui uos, et qui filios suos non agnoscit, ipse autem cognouit testamentum tuum 43. Ergo si et in Nouo Testamento commendatur parentum dilectio, et in Veteri commendatur parentum contemptus, ex utroque capite duo sibi Testamenta consentiunt. [7] 7. 1. De eo quod in Exodo scriptum est: Ego sum Deus zelans, tribuens filiis tertiae et quartae generationis parentum peccata qui me oderunt. Huic loco Manichaei illud de Euangelio dicunt esse contrarium, quod Dominus dicit: Estote benigni sicut Pater uester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et illud aliud quod idem Dominus ait: Non solum septies peccanti fratri dimittendum, sed etiam septuagies septies. A quibus tamen si quaeram utrum Deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. Ipsi enim dicunt: Deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt esse inimicam Deo. Et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. Sed cum ad capitula Veteris et Noui Testamenti ueniunt, ut imperitos decipiant, et ea sibi aduersa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. Sed dicant nobis, quibus dicturus est Dominus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius; si omnibus parcit et neminem damnat? Quare intellegendum est et illud rectum esse, quod Deus retribuit parentum peccata filiis qui eum oderunt. Ex eo enim quod addidit, qui me oderunt, intellegitur eos puniri peccatis parentum, qui in eadem peruersitate parentum perseuerare uoluerunt. Tales enim non saeuitia, sed potius iustitia Dei, et sua iniquitate puniuntur, sicut Propheta ait: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superueniente iniquitate, id est, corripietur homo superueniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit Spiritus sanctus. Et alio loco: Haec cogitauerunt, et errauerunt; excaecauit enim illos malitia eorum. Et alio loco: Funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. Quibus testimoniis ueteris Testamenti de Nouo consentit Apostolus dicens: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Qua concordia utriusque Testamenti satis ostenditur non esse saeuum Deum, sed unumquemque in se saeuire peccando. 7. 2. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem uindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Iudaeorum, quatuor aetates sunt cum ista quae nunc agitur, quas Matthaeus euangelista distinguit. Una est ab Abraham usque ad Dauid: alia, a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam: tertia, a transmigratione in Babyloniam usque ad Domini aduentum: inde usque ad finem quarta deputatur, tamquam senectus saeculi ceteris aetatibus longior. Quas aetates pro generationibus positas credimus, quamuis singulae pluribus generationibus constent. Et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Iudaeorum est facta captiuitas; in quarta uero, id est, post aduentum Domini nostri, gens Iudaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intellegi quod dictum est, tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum Deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseuerantes tenere, quam Dei iustitiam sequi maluerunt. Nam non pertinere patris peccata ad filium iuste uiuentem, propheta Ezechiel apertissime ostendit. 7. 3. Quod autem in Euangelio dicitur: Estote benigni quemadmodum Pater uester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos; non est Veteri Testamento contrarium. Hoc enim facit Deus ut inuitet ad poenitentiam, sicut dicit Apostolus: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te inuitat? Nec tamen ideo credendum est non puniturum Deum eos, qui, ut dicit idem Apostolus, thesaurizant sibi iram in die irae, et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Namque istam Dei patientiam et bonitatem etiam Propheta praedicat, dicens: Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt omnia, qui animas amas, et cetera innumerabilia quibus intellegitur et in bonitate et in seueritate misericordiam et iustitiam Dei Testamentum utrumque praedicare. 7. 4. Si autem mouentur quod dictum est: Ego sum zelans; moueantur etiam illo quod dicit apostolus Paulus: Zelo Dei uos zelo; desponsaui enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. Sancta enim Scriptura uerbis nostris loquens, etiam per haec uerba demonstrat, nihil digne de Deo posse dici. Cur enim non etiam uerba ista dicantur de illa maiestate, de qua quidquid dictum fuerit, indigne dicitur; quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? Nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam Dei, qua fornicari animam impune non sinit, zelum Dei Scripturae uocauerunt. Est autem animae fornicatio, auersio a fecunditate sapientiae, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptionumque conuersio. 7. 5. Illud uero quod dimittendum esse dicit fratri, non solum septies, sed et septuagies septies, poenitenti utique dicit. Deus autem illis se dicit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per poenitentiam reconciliantur. Nam et apud prophetam Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris quantum ut reuertatur et uiuat. Ex quo facile apparet, et in ea patientia quae inuitat ad poenitentiam, et in ea indulgentia quae ignoscit poenitentibus, et in ea iustitia quae punit eos qui corrigi nolunt, utrumque Testamentum sibi conuenire atque congruere, tamquam ab uno Deo utrumque conscriptum. [8] 8. De eo quod scriptum est in Exodo: Oculum pro oculo, dentem pro dente; et cetera talia. Huic loco Manichaei, quod in ueteri Lege par uindicta permittitur, et dicitur oculum pro oculo, dentem pro dente esse perdendum, sic calumniantur, quasi et ipse Dominus haec duo sibi ueluti aduersantia atque contraria in Euangelio demonstrauerit. Ipse enim ait: Audistis quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo, et dentem pro dente; ego autem dico uobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram; et quicumque uoluerit tecum iudicio contendere, et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium. In quibus duabus sententiis reuera duorum Testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno Deo constitutorum. Nam quoniam primo carnales homines ardebant multo amplius se uindicare, quam erat illa iniuria, de qua querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus, ut iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor uindicantis excederet. Sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui eam primo non superare didicisset. Unde Dominus iam per Euangelii gratiam ad summam pacem populum deducens, huic gradui superaedificauit alterum; ut qui iam audierat non ampliorem uindictam, quam quisque laesus esset, reddere, placata mente totum se donare gauderet. Quod etiam in illis ueteribus Libris Propheta praedicat, dicens: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala. Et alius propheta dicit de huiusmodi uiro patiente iniurias, et lenissime tolerante: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Ex quo intellegitur et mensuram uindicandi recte carnalibus constitutam, et omnimodam iniuriae remissionem, non tantum in Nouo Testamento esse praeceptam, sed longe ante in Vetere praenuntiatam. [9] 9. 1. De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus cum Adam et Eua, et cum serpente, et cum Cain, et ceteris antiquis: inter quos etiam et nonnullis apparuisse scribitur, et ab eis uisus esse, non uno, sed multis Scripturarum locis, in quibus et locutus esse Deus cum hominibus inuenitur, et nonnullis apparuisse: insidiantur Manichaei, et dicunt omnia contraria esse Nouo Testamento, quoniam Dominus dicit: Deum nemo uidit umquam, nisi unicus Filius, qui est in sinu Patris; ille annuntiauit nobis de eo; et iterum quod dicit Iudaeis: Nec uocem illius aliquando audistis, nec faciem eius uidistis, nec uerbum eius habetis in uobis manens: quia ei quem ille misit, non credidistis. Quibus respondemus eo ipso, quod in Euangelio scriptum est: Deum nemo uidit unquam, nisi unicus Filius qui est in sinu Patris; ipse annuntiauit nobis de eo, totam ipsam solui posse quaestionem: quia ipse Filius, quod est Verbum Dei, non solum nouissimis temporibus, cum in carne apparere dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui uoluit de Patre annuntiauit, siue loquendo, siue apparendo, uel per angelicam aliquam potestatem, uel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus ueritas, et omnia illi constant, et omnia illi ad nutum seruiunt, atque subiecta sunt; ut etiam oculis per uisibilem creaturam cui uult, quando dignatur, appareat: cum ipse tamen secundum diuinitatem suam, et secundum id quod Verbum est Patris, coaeternum Patri, et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo corde uideatur. Et ideo quibusdam locis etiam Scriptura ipsa testatur angelum uisum, ubi dicit Deum uisum. Sicut in illa luctatione Iacob, et angelus dictus est ille qui apparuit. Et cum apparuit in rubo Moysi; et item in eremo, cum iam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit, Deus ei locutus est. Sed siue in rubo, cum eum misit; siue postea, cum ei legem dedit, angelum dicit Stephanus in Actibus Apostolorum ei apparuisse. Quod ideo dicimus, ne quis arbitretur Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri, et alicui uisibiliter apparere, nisi per aliquam uisibilem creaturam. Sicut enim Verbum Dei est in propheta, et recte dicitur: Dixit Propheta, recte item dicitur: Dixit Dominus; quia Verbum Dei, quod est Christus, in propheta loquitur ueritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando ueritatem angelus annuntiat; et recte dicitur: Deus dixit; et: Deus apparuit; et item dicitur recte: Angelus dixit, et: Angelus apparuit; cum illud dicatur ex persona inhabitantis Dei, illud ex persona seruientis creaturae. Ex hac regula etiam Apostolus ait: An uultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christi? 9. 2. Si autem hoc mouet, quod in Veteri Testamento etiam peccatoribus Deus loquitur, uel Adae uel Euae, uel serpenti; attendant etiam in Nouo cuiusmodi exemplum Dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est Dominus, cum ait: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; haec quae praeparasti cuius erunt? Cum enim ueritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est uerax. Quod autem Iudaeis dicit: Nec uocem eius aliquando audistis; ideo dicit, quia non obtemperauerunt isti duntaxat cum quibus loquebatur. Quibus dicit etiam: Nec faciem eius uidistis; quia non potest. Quod autem dicit: Neque uerbum eius habetis in uobis manens; quia in quo manet uerbum Dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. Nam cum ipse Dominus dixisset: Pater, clarifica me ea claritate qua fui apud te, priusquam mundus fieret; sonuit uox de coelo: Et clarificaui, et clarificabo. Quam uocem multi Iudaeorum praesentes audierunt, nec ideo tamen audisse dicendi sunt, quia non obtemperauerunt ut crederent. Quapropter si non est mirandum quod Verbum Dei, id est, unicus Filius Dei, qui de Patre annuntiat, cui uult per se ipsum, cui uult per aliquam creaturam manifestatur uel sonando, uel apparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde uideatur, et per illum Pater: Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum uidebunt, non est mirandum, ex utroque Testamento ista omnia testimonia consonare. [10] 10. De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus Moysi et dixit illi: Loquere ad filios Israel: Sumite primitias ab omni homine, quod mihi destinetis, hoc est, aurum, argentum, aeramentum, purpuram, byssum, coccum, pilos caprinos, pelles rubras agnorum, ligna integra, oleum ad illuminationem, thymiamata, lapides pretiosos, hoc est, beryllos; et constituite tabernaculum, in quo commorari uobiscum possim. Commouent etiam hinc Manichaei quaestionem, et huic Scripturarum loco illud in Euangelio dicunt esse contrarium, quod ait Dominus: Non iurabis, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum eius est. Disputant enim, et magnum aliquid sibi uidentur dicere, cum dicunt: Quomodo ille Deus, cuius coelum sedes, et terra scabellum pedum eius est, in tabernaculo habitat, quod ex auro, et argento, et aere, et purpura, et pilis pecorum, pellibusque constructum est? Adhibentes etiam testem apostolum Paulum, quia dicit Deum lucem habitare inaccessibilem. Quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de Nouo Testamento protulerunt, de Veteri Testamento proferimus. Ibi enim inuenitur prius scriptum: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requiei meae? Nonne manus mea fecit haec omnia? Ecce habent ubi libri Veteris Testamenti praedicant Deum in templis manufactis non habitare: et tamen Filius Dei nostri, flagello de restibus facto, expulit de templo eos qui boues et columbas uendebant, et nummulariorum euertit mensas; et ait: Domus Patris mei domus orationis uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Si ergo aliquis istis duobus ex aduerso capitulis constitutis, uelit imperitos decipere, et dicere in Veteri Testamento magnificari Deum, cuius dicitur sedes coelum, et terra scabellum pedum, et negatur habitare in domo manufacta; in Nouo autem Testamento domus eius dicitur templum constructum ab hominibus: nonne Manichaei uel sero fatebuntur, et habitaculum Dei per manus hominum factum, ad aliquam significationem in utroque Testamento accipi; et Deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis, in utroque Testamento praedicari? [11] 11. De eo quod in Exodo scriptum est: Ne adoraueritis deos alienos; et iterum: Deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit. Huic capitulo quod scriptum est: Ne adoraueritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. Nec mirum, quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque commendant: quippe qui etiam ad ista uisibilia uenerunt, quae pro ipsius ueritatis luce uenerantur et adorant; et ideo displicet eis quod scriptum est in Exodo: Ne adoraueritis deos alienos. Addunt etiam illud propter hoc dictum esse: Deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit: ut tamquam Deum zelantem non amemus, cuius zelo deos alienos zelare non sinimur. Et ideo dicunt ista Euangelio esse contraria, quoniam Dominus dicit: Pater iuste, et mundus te non cognouit; quasi non sit dicendus Deus iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. Iustum enim Deum et zelantem Deum tamquam contraria sibi esse dissertant, et decipiunt miseros, non intellegentes totam spem salutis nostrae esse zelum Dei. Hoc enim nomine illa eius significatur prouidentia, qua nullam a se animam fornicari impune permittit, sicut Propheta dicit: Perdes omnes qui fornicantur abs te. Sicut enim ea quae dicitur ira Dei, non perturbatio mentis est, sed potentia uindicandi: sic zelum Dei non cruciatum animi, quo maritus aduersus uxorem, uel uxor aduersus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sincerissimamque iustitiam, qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus prauisque cupiditatibus corrupta, et quodam modo grauidata. Illi enim haec uerba horrescunt, qui nondum uiderunt ineffabili maiestati Dei nulla uerba congruere. Sic enim ab istis uerbis temperandum putant, quasi aliquid dignum Deo dicant, cum ista non dicunt. Sanctus enim Spiritus hoc ipsum hominibus intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa diuina, his etiam uerbis uti uoluit, quae apud homines in uitio poni solent; ut inde admonerentur, etiam illa quae cum aliqua dignitate Dei se putant homines dicere, indigna esse illius maiestate, cui honorificum potius silentium, quam ulla uox humana competeret. Quaero zelum hominis, et inuenio perturbationem cruciantem cor. Tamen cum quaero causam, nihil aliud inuenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium. Maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet. Itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et iustus, sine ullo cruciatu, et tota facilitate, et nulla iniquitate peccatum coniugis uindicaret. Quam tamen eius actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie, translate tamen et recte zelum uocarem. Quis enim Tullio calumniatus est, qui certe nouerat latine loqui, cum ait Caesari: Nulla de uirtutibus tuis, nec admirabilior, nec gratior misericordia est? Et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Numquid ergo uirtus miserum cor facit? Quid ergo calumniosis Tullius responderet, nisi misericordiae nomine clementiam se appellare uoluisse? Quoniam recte solemus loqui, non solum uerba propria, sed etiam uicina usurpantes. Cuius auctoris mentionem facere uolui, quoniam non de re quaestio hic, sed de uerbo est. Sicut enim nostri auctores, diuinarum scilicet Litterarum, de rebus maxime cogitauerunt; sic mundanorum auctorum prope omnis cura de uerbis est. Sed habeo Euangelium, et omnes Noui Testamenti libros, in quibus misericordia Dei frequentissime commendatur. Si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem, et negent esse misericordem Deum, ne miserum cor habere intellegatur. Sicut ergo potest esse in Deo misericordia sine cordis miseria: sic etiam sine tabe atque cruciatu animi zelum Dei non dedignemur accipere; et humani conditionem sermonis feramus, ut ad diuinum perueniamus silentium. Sed si contraria dicunt esse zelantem Deum, et iustum Deum; quid dicturi sunt, cum et in Nouo Testamento inuenio: Zelo Dei uos zelo; uel adhibitum etiam de ueteribus in Euangelio testimonium: Zelus domus tuae comedit me? Rursus in Vetere cum legunt: Iustus Dominus, et iustitias dilexit, aequitatem uidit uultus eius; nonne fatebuntur etiam hoc modo imperitis duo Testamenta uideri posse contraria, ut in Nouo inueniamus zelum Dei, in Vetere iustitiam Dei? bene autem intellegentibus utrumque in utroque magna sancti Spiritus unitate et pace concinere? [12] 12. 1. De eo quod scriptum est, non esse manducandum sanguinem, quod anima sit carnis sanguis. Huic sententiae ueteris Legis Manichaei ex Euangelio illud opponunt quod Dominus dicit, non esse timendos eos qui occidere possunt corpus, animae autem nocere non possunt; et disputant dicentes: Si sanguis anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent, cum de sanguine multa faciant, siue excipientes et canibus uolucribusque in escam proponentes, siue effundentes, aut coeno lutoque miscentes? Haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine possunt facere. Ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguis est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat potestatem. Addunt etiam quod ait apostolus Paulus: Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: et dicunt: Si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla inuenietur anima posse regnum Dei adipisci. Cui calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere ubi scriptum sit in libris ueteris Legis, quod anima humana sanguis sit. Nusquam enim hoc inuenient in illa Scriptura, quam lacerare miseri quamdiu conantur, nullo modo permittuntur intellegere. Quod si de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest, aut possidere Dei regnum non potest? Sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti (cum enim sint hominum animae rationales, reuolui tamen eas in pecora existimant), clausa sibi esse arbitrantur regna coelorum, si pecorum animis clausa esse consentiant. 12. 2. Quid, quod etiam insultare ausus est populo Israel Adimantus unus ex discipulis Manichaei, quem magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant? Insultare ergo ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam, parentum ipsorum animae, partim a serpentibus deuoratae, partim igne consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae sunt. Quod si uerum esse quisquam concederet, sine scelere tamen eorum quibus iste insultare uoluit, factum esse conuinceret. Non enim parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt: quapropter luctum inde possunt habere, non reatum. Quid autem ipse Adimantus faciet secundum opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est, hominum animas in belluina corpora posse contrudi? Quid ergo faciet de tanto scelere, si quando tardum iumentum plagis, aut concitatum freno fatigauit, in quo forte patris eius anima fuerit? ut non dicam quod etiam occidere parentes suos inter pediculos et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non temperant. Quid enim eis prodest, quod aliquando negant usque ad ista minutissima animantia reuolui animas humanas posse? Hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei teneantur, aut cogantur parcere pediculis et pulicibus et cimicibus, et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere. Nam uehementer urgentur, cur in uulpeculam reuolui anima humana possit, et non possit in mustelam; cum catulus uulpeculae fortasse etiam minor sit, quam magna mustela. Deinde si in mustelam potest, cur in murem non potest? Et si in istum potest, cur in stellionem non potest? Et si in eum potest, cur in locustam non potest? Deinde in apem, deinde in muscam, deinde in cimicem, atque inde usque in pulicem, et si quid est aliud multo minutius, peruenire? Ubi enim terminum constituant, non inueniunt: atque ita per istam nugatoriam credulitatem, conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus obruuntur. 12. 3. Nam ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris animam eius esse; praeter id quod supra dixi, non ad me pertinere quid agatur de pecoris anima; possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum. Non enim Dominus dubitauit dicere: Hoc est corpus meum 91; cum signum daret corporis sui. 12. 4. Quod autem ait Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; etiam in Lege dictum est: Non permanebit in istis spiritus meus, quoniam caro sunt. Et toties in ueteribus Libris iustorum animis praemium futurum promittitur. Sed tamen Apostolus uolens insinuare quale corpus iustorum per immutationem in resurrectione futurum sit, quia non nubent, neque uxores ducent, sed erunt sicut Angeli in coelis; hanc ergo immutationem futuram corporum sanctorum uolens insinuare, dixit Apostolus: Dico enim uobis, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Quod non una separata et ad fraudem commemorata sententia, sed toto ipso Epistolae loco pertractato, uel potius lecto (non enim res obscura est) inueniri potest. Sic enim dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quod eum de corpore dicere, de superioribus manifeste inuenitur, cum ait: Non omnis caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem pecorum; alia caro uolucrum, alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria: sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium; alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in uirtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale; postea, quod spiritale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de coelo est. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit. Certe iam clarum est quare hoc Apostolus dixerit. Quid ergo iste tam turpi fraude non commemorat, nisi hoc ultimum, et tacet illa superiora, quibus hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? Nam quoniam Domini nostri corpus post resurrectionem sic leuatum est in coelum, ut pro ipsa coelesti habitatione coelestem acceperit mutationem, et hoc sperare in die ultimo iussi sumus; ideo dixit Apostolus: Qualis terrenus, tales et terreni, id est, mortales; et qualis coelestis, tales et coelestes, id est, immortales, non solum animis, sed etiam corporibus. Unde et supra dixerat, aliam esse coelestium corporum gloriam, et aliam terrestrium. Quod autem spiritale dixit corpus in resurrectione futurum, non propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus erit: sed spiritale corpus omni modo spiritui subditum dicit, sine aliqua corruptione uel morte. Non enim quia quod modo habemus corpus animale appellat, ideo putandum est non illud esse corpus, sed animam. Ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum est animae; spiritale autem nondum dici potest, quia nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi potest: sic et tunc spiritale uocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla corruptione resistere poterit. 12. 5. Aut si adhuc parum uidetur esse monstratum, quod sententiam istam propter immutationem quae futura est Apostolus dixerit, cum ait: Caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit; attendite quid continuo subiciat, et adiungat: Ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in nouissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Deinde contexit, et dicit etiam illud quod paulo ante commemoraui, ut ostendat qualis futura sit ipsa immutatio. Statim quippe dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Hinc ergo apparet quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia cum induerit incorruptionem et immortalitatem, iam non caro et sanguis erit, sed in corpus coeleste mutabitur. Quod quidem ex occasione tractauimus, quia huic quoque sententiae multum insidiari solent, negantes corporum resurrectionem. Nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est, quam putant sic accipi in Lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo modo sic intellegimus. Sed quamuis de pecorum animis non curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem: tamen illud quod Lex dixit, fundendum esse sanguinem, nec in escam assumendum, quia sanguis est anima, in signo esse positum dicimus sicut alia multa; et pene omnia Scripturarum illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis, quae iam per Dominum nostrum Iesum Christum declarata est. Sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat Christus, sicut dicit Apostolus: Bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus. Notum est autem filios Israel petra percussa bibisse aquam in eremo, de quibus loquebatur Apostolus, cum haec diceret; nec tamen ait: Petra significabat Christum; sed ait: Petra erat Christus. Quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam uocat; id est, eam spiritaliter intellegi docet. Longum est, et nunc non necessarium, sacramenta eiusdem Legis exponere, nisi cum breuiter possint. Sufficit autem ut nouerint illi qui de his calumniantur, non ea nos ita intellegere, ut illa solent irridere; sed quemadmodum Apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt, ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent. [13] 13. 1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Videte ne obliuiscamini testamentum Dei uestri quod conscripsit, et faciatis uobis effigies et imagines; addidit etiam dicens: Deus uester ignis est edax, et Deus zelans. Haec uerba de Scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit. Eius enim calumnias refutandas refellendasque suscepimus. Sed et iam superius de zelo Dei cum calumniaretur, puto satis esse responsum. Meminerimus tamen non solum ibi, sed etiam hic, sic eum de zelo Dei criminatum Scripturas, ut adiungeret etiam quod de simulacris non colendis in illis libris praecipitur a Domino Deo nostro; quasi non ob aliud reprehendat zelum Dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum prohibemur: uult ergo uideri fauere se simulacris. Quod propterea faciunt, ut miserrimae et uesanae suae sectae etiam Paganorum concilient beneuolentiam. Huic autem Legis capitulo etiam illud opponunt, ubi quidam accessit ad Dominum, et ait illi: Magister bone, quid faciens uitam aeternam possidebo? Cui respondit Iesus: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus. Ut ex hoc uidelicet contraria ista esse arbitremur, quia in Lege dicitur: Deus ignis edax, et: Deus zelans; in Euangelio autem: Nemo bonus, nisi unus Deus. 13. 2. Et de zelo quidem iam responsum est, non sic esse ista uerba in Scripturis posita, ut aliquam Dei perturbationem cruciatumue significent: sed quia nihil dignum de Deo dici potest, propterea usque ad ista peruentum est, quae cum homines indigna esse putauerint, cogantur discere, etiam illa quae conuenienter de ineffabili diuina excellentia se dicere existimant, indigna esse maiestate Dei; cuius sapientia cum descensura esset usque ad corpus humanum, prius usque ad humana uerba descendit. Ecce dixi, descendit: quod uerbum si discutere coepero, proprie me dixisse non uideo; non enim potest descendere, nisi quod etiam de loco in locum moueri potest. Nam qui descendit, locum superiorem deserere, et inferiorem petere uidetur. Dei autem Sapientia, cum tota ubique praesto sit, nullo pacto migrare de loco in locum potest. De qua Ioannes in Euangelio melius ait, tamquam dominici pectoris particeps. Ait enim: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit; et tamen ipse adiungit et dicit: In sua propria uenit, et sui eum non receperunt. Quomodo hic erat, et quomodo uenit, nisi quia illa sublimitas ineffabilis, ut hominibus congruat, humanis sonis significanda est; ut autem deos homines faciat, diuino est intellegenda silentio? Potest ergo reddi ratio, quare ita dictum sit; non tamen potest aliquid de Deo digne dici, quod ideo iam indignum est, quia potuit dici. Tolle de zelo errorem et dolorem, quid remanebit aliud, nisi uoluntas custodiens castitatem, et corruptionem uindicans coniugalem? Quo igitur uerbo, nisi zelo Dei melius posset insinuari, quod uocamur ad coniugium Dei, et non uult nos turpi amore corrumpi, et punit impudicitiam nostram, et diligit castitatem? Non enim frustra uulgo dici solet: Qui non zelat, non amat. 13. 3. Ad hoc etiam pertinet quod dictum est: edax ignis; de quo disputare non debeo, sed potius ipsos interrogare, quem ignem dixerit Dominus se uenisse mittere in hunc mundum. Hoc enim dictum est in Euangelio, quod illi accusare non possunt, non ut Christum honorent, sed ut decipiant Christianos. Quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum Dominus dixerit: Ignem ueni mittere in hunc mundum; miseri dicunt: Sed illud aliud est. Quibus respondemus: Et hoc aliud est, noli metuere. Nam ipse Christus loquitur etiam in Veteri Testamento, cum dicit: Ego sum ignis edax; qui loquitur in Euangelio, quod ignem uenerit in hunc mundum mittere, id est, Verbum Dei, quod est ipse. Nam ueteres utique Scripturas exposuit post resurrectionem discipulis, incipiens a Moyse et Prophetis omnibus, quando ipsi discipuli ignem se accepisse confessi sunt, dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in uia, cum aperiret nobis Scripturas? Ipse est ignis edax: consumit enim ueterem uitam diuinus amor, et innouat hominem: ut ex eo quod Deus ignis est edax, faciat ut eum nos amemus; ex eo autem quod Deus zelans est, ipse nos amet. Nolite ergo timere ignem, quod est Deus: sed timete ignem, quem parauit haereticis Deus. 13. 4. Quod enim Adimantus elegit de Euangelio locum, quem huic Legis capitulo tamquam contrarium apud imperitos obiceret, ubi ait Dominus: Nemo bonus, nisi unus Deus, quoties inuenitur bonitas Dei in Veteri Testamento, quis numerare sufficiat? Unum tamen ponam, quod quotidie in Ecclesia cantatur: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Certe et hoc zelanti Deo, sicut Manichaei existimant, uidetur esse contrarium, et tamen in libris Veteris Testamenti cantatur. Item rex ille, qui cum filio suo nuptias faceret, inuenit inter discumbentes hominem non habentem uestem nuptialem; et eum primo amici nomine appellans, manibus et pedibus colligatis mitti iussit in tenebras exteriores: moleste intellegentibus non uidetur bonus. Et si ipsum quisquam capitulum Euangelii proponeret, et sicut facit Adimantus de Veteri Testamento, ita Euangelium calumniose accusaret, laudans potius Veteris Testamenti libros, ubi scriptum est: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius; et reprehendens in Nouo, quod uocatus conuiua in tantum supplicium propter uestem mittitur; et hoc fraudulenta peruersitate assidue faceret, ut omnia loca lenitatis de Veteri Testamento colligeret, et loca seueritatis de Nouo, et haec sibi aduersa esse contenderet, laudans Vetus, et reprehendens Nouum: similiter inueniret imperitos et diuinarum Scripturarum miserabiliter ignaros, quibus persuaderet Vetus potius Testamentum, quam Nouum esse retinendum. Quod cum isti ex alia parte faciunt, id est, Vetus reprehendentes, quasi contrarium Nouo, miror quod non cogitant posse aliquem aliquando utrumque legere, et diuina ope intellectum utrumque laudare; fraudemque istorum atque malitiam uel dolere tamquam hominum, uel cauere tamquam haereticorum, uel irridere tamquam imperitorum et superborum. [14] 14. 1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, iuxta uoluptatem quam dedit tibi Dominus. Caue autem ne sanguinem manduces; sed effunde tamquam aquam super terram. His uerbis Legis Adimantus contrarium esse arbitratur quod in Euangelio Dominus ait: Ne grauentur corda uestra cruditate, et uinolentia, et curis saecularibus; et quod ait Apostolus: Bonum est non manducare carnem, neque bibere uinum; et iterum: Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum. Nos autem omnia haec, siue quae in Veteri, siue quae in Nouo Testamento scripta sunt, et suis causis exigentibus posita dicimus, et sibi aduersa non esse monstramus. Quamquam et ipse in his uerbis quae posuit de Veteri Testamento, animaduertere potuit, non ad immoderatam uoracitatem pertinere quod dictum est: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem; quando sequitur, iuxta uoluptatem quam dedit tibi Dominus. Immoderatam enim uoluptatem non dedit tibi Dominus, sed quanta sustentationi naturae salutique sufficiat. Quisquis autem sequitur immoderatam uoracitatem, suum uitium sequitur, non eam uoluptatem quam dedit Dominus: et ideo non est contrarium quod in Euangelio positum est: Non grauentur corda uestra cruditate, et uinolentia, et curis saecularibus. Cum enim quisque non replet nisi eam uoluptatem quam Dominus dedit, id est, modestam atque naturalem, non grauatur cor eius cruditate, et uinolentia, et curis saecularibus. 14. 2. De carne autem non manducanda et non bibendo uino quod ait Apostolus, non quia illa immunda arbitratus est, hoc praecepit, sicut isti exstimant, et errantes in errorem praecipitant, quibus talia persuaserunt: sed cum ipse posuerit causam cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda uel exponenda sententia. Sufficit enim ipsum de Apostoli Epistola totum locum huic sermoni contexere, ut et causa manifeste appareat cur hoc Apostolus dixerit; et istorum fraus, qui particulas quasdam de Scripturis eligunt, quibus decipiant imperitos, non connectentes quae supra et infra scripta sunt, ex quibus uoluntas et intentio scriptoris possit intellegi. Sic ergo Apostolus ait: Infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus cogitationum. Alius quidem credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olera manducet. Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet: Deus enim illum recepit. Tu quis es, qui iudices alienum seruum? Suo domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Dominus statuere illum. Alius quidem iudicat alternos dies, alius autem iudicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo: et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi uiuit, et nemo sibi moritur. Siue enim uiuimus, Domino uiuimus; siue morimur, Domino morimur. Siue ergo uiuimus, siue morimur, Domini sumus. Ad hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut mortuorum et uiuorum dominetur. Tu autem, quare iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Domini. Scriptum est enim: Viuo ego, dicit Dominus, quia mihi curuabit omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Igitur unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius inuicem iudicemus: sed hoc magis iudicate, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per illum, nisi ei qui putat aliquid esse commune, illi commune est. Nam si propter escam frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli in esca tua illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca et potus; sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc seruit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem sunt in inuicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem, neque bibere uinum, neque in quo frater tuus offenditur. Tu fidem quam habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non iudicat semetipsum in quo probat. Qui autem discernit, si manducauerit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Numquid eget cuiusquam interpretatione, ut intellegatur cur hoc Apostolus dixerit; et quanta illi malitia de Scripturis certa quaeque discerpunt, quibus circumueniant imperitos? Nam et munda esse omnia dixit Apostolus secundum fidem; et ei esse immunda, qui putat immunda: et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem accipiuntur, id est, cum aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum, ne incidat in carnem immolatitiam; et ideo eum qui manducat, potest arbitrari in honorem idolorum id facere, et ex eo grauiter offendi: cum ipsa immolatitia caro, si ex fide a nesciente accipiatur, neminem maculet. Unde alio loco idem apostolus interrogari uetat, cum quid de macello emitur, uel ab aliquo infideli quisquam uocatus, in mensa eius exhiberi sibi carnes uidet, quas isti immundas arbitrantur, non propter immolationem, sed quia carnes sunt, cum Apostolus clamet omnia munda esse, et omnem creaturam Dei bonam esse, et omnia sanctificari per uerbum et orationem: et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur. Et quodam loco apertissime istos significauit, cum dicit, in nouissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creauit. Hos enim proprie designat, qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent, aut infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas carnes immundas putant, et earum creatorem Deum esse negant. Nos autem teneamus apostolicam disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis, seruata moderatione euangelica, ut non grauentur corda nostra cruditate, et uinolentia, et curis saecularibus. 14. 3. Nam idem illud quod Apostolus ait: Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum; non uideo cur opponendum huic loco Legis, et quasi contrarium Manichaei esse crediderint. Non enim de immolationibus Lex loquitur, cum in Deuteronomio dicitur: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, iuxta uoluptatem quam dedit tibi Dominus; sed de cibis qui pertinent ad hominis alimentum. Sed quoniam Manichaei etiam cum ad hominis coenam quaeque animalia praeparantur, immolationem esse dicunt; secundum suum intellectum ista contraria esse putauerunt. Propterea et illum commemorauerunt locum, ubi Apostolus ait: Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo; cum Apostolus apertissime de uictimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus; non de his escis quas sibi homines praeparant. Sic enim dicit: Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quae immolant, daemoniis, et non Deo immolant. Nolo uos socios daemoniorum fieri. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius. Omne quod in macello uenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini enim est terra et plenitudo eius. Si quis uos uocauerit ex infidelibus, et uolueritis ire; omnia quae apponuntur uobis, manducate, nihil diudicantes propter conscientiam. Si quis autem uobis dixerit quia hoc immolatitium est, nolite manducare, propter illum qui indicauit, et propter conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Quare enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, utquid blasphemor, pro quo ego gratias ago? Siue igitur manducatis, siue bibitis, siue quodcumque facitis, omnia in gloriam Dei facite. Haec attendant Manichaei, et uideant quomodo dictum sit in Deuteronomio: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, iuxta uoluptatem quam Dominus dedit tibi. Quod enim de quibusdam carnibus non manducandis Iudaeis praeceptum est, et immundae sunt dictae, ad significationem ualet hominum immundorum, qui per figuras in ueteribus Scripturis sunt designati. Sicuti enim bos ille, cui trituranti uetat os alligari, euangelistam significat, sicut Apostolus apertissime exponit; sic et illa quae prohibita sunt, quasdam hominum immunditias significant, quae in societatem corporis Christi, id est, in Ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. Nam quod ad cibos attinet, omnino nihil immundum esse, sed malum esse homini qui per offensionem manducat, manifestissime apparet. [15] 15. 1. De eo quod in Leuitico scriptum est: Separate a mundo immundum, et nemo manducet carnem cameli, asini, et leporis, et porci, et aquilae, et milui, et corui, et uulturis, et reliquorum. Nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus anima huius hominis deprehendi potest, qui tamquam sibi aduersa atque contraria de utroque Testamento capitula obiecit, quam in hoc loco ubi commemorauit in Leuitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus temperetur. Namque huic sententiae illud ex Euangelio credidit opponendum, ubi Dominus dicit: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant. Hoc si imprudens fecit, nihil caecius: si autem sciens, nihil sceleratius. Nonne ipse paulo ante posuerat Apostoli testimonium dicentis: Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere uinum; dum cupit de Nouo Testamento Veteri aduersari, ubi dictum est: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem? Quomodo ergo nunc placet ei sententia Domini, qua dicit, nihil esse ingrediens in hominem quod coinquinet eum, sed ea coinquinare quae de homine procedunt? Ubi se iste abscondat ab hac sententia? Quo fugiet, dicat mihi, quando immunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam, peruersa et superstitiosa imaginatione continentiae praecipit? Certe enim, si uerum est, non coinquinare illa quae ingrediuntur in hominem, cum magno errore immundas esse dicunt escas Manichaei, cum homines carne uescuntur. Si autem immundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient, quod euangelica et diuina auctoritate prolatum est, ubi Dominus dicit, non coinquinari hominem iis quae ingrediuntur in eum, sed iis quae procedunt de illo? An forte dicturi sunt, sicut solent dicere, cum Scripturarum eos urget auctoritas, hoc capitulum a corruptoribus Scripturarum insertum esse Euangelio? Cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur, et inde conatur Vetus Testamentum oppugnare, unde iste prosternitur? Cum enim quispiam catholicus christianus utriusque Scripturae uenerator et intellector ei responderit, haec non esse contraria; quod illa de quorumdam carnibus animalium, quibus non esse uescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem posita sint humanorum morum, quos Ecclesia quae corpus est Domini, in suae unitatis uinculum stabile et sempiternum recipere non potest, tamquam immundas escas respuens, et in sua uiscera non conuertens; ut omnia illa praecepta carnali populo imposita futuram disciplinam spiritalis populi prophetarent: et ideo non ea repugnare sententiae Domini, qua uerissime dicit, non coinquinari hominem iis quae per escam ingrediuntur in eum. Illa enim sententia seruis onera imponit; ista iam liberis iugum excutit seruitutis. Et illa tamen sic dicta est, ut seruorum onera fidem praenuntient liberorum. Omnia enim, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. Si ergo in figuram contingebant quae patiebantur, in figuram accipiebant quae monebantur. 15. 2. Cum ergo ista respondero, et hoc modo non esse contraria duo ista capitula de singulis Testamentis collata monstrauero, quid iste facturus est, contra quem dicit grauissimum testimonium testis quem contra aduersarium ipse produxit? Ipse enim commemorauit de Euangelio testimonium, Domino dicente non coinquinari hominem iis escis quae ingrediuntur in eum: et ipse a carnibus abstinendum tamquam ab immundis escis monere et docere non cessat. Et tamen sensit quantam plagam sibi infligeret, et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. Ne quis enim eum interrogaret et diceret: Quomodo ergo prohibetis carnibus uesci, si Dominus dicit, sicut tu ipse commemoras: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant? uoluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero uulnere. Sic enim posuit ipsum euangelicum testimonium. In Euangelio, inquit, dicit ad turbam Dominus: Audite, et intellegite: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum, et cetera. Quod ergo commemorauit Dominum hoc ad turbam dixisse, nihil aliud ostendit, nisi non se ignorantia, sed malitia fecisse quod fecit: ut postea diceret Auditoribus suis ad turbam Dominum ista locutum esse, non ad paucos sanctos, quales se ipsi uideri uolunt; ut quoniam suos Auditores tamquam adhuc immundos permittunt carnibus uesci, sibi autem quasi iam mundis cum sceleratum atque nefarium esse arbitrantur, hoc etiam Dominum sensisse uideatur, quod non paucos sanctos, sed turbas ista docuerit. O hominem pessimum, securum de neglegentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! Non enim credebat aliquem existere, qui arriperet Euangelium, et cum scientia legeret, et inueniret hominem in ipsis pratis, quibus greges suos Dominus pascit, laqueos incautis et minus prouidis abscondentem. Nam de his uerbis commoti discipuli, et non credentes proprie, sed potius figurate Dominum locutum fuisse, cum diceret non coinquinari hominem iis quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Iudaei erant etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarumdam carnium cibos a pueritia institutum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito uerbo scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantauit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foueam cadunt. Cum ergo infidelitatem Iudaeorum plantationem appellaret quam non plantauit Pater coelestis, tamen adhuc Petrus putans esse illam parabolam, et propterea reprehensos Iudaeos et caecos dictos, quod eam intellegere non potuerint, respondens dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. Et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit ad eos: Adhuc et uos sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in uentrem uadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. De non lotis autem manibus Iudaei mouerant quaestionem, cuius occasione Dominus generaliter de iis quae in os intrant, et in uentrem uadunt, et in secessum emittuntur, hoc est, de alimentis nostris dixit sententiam. Quamquam ergo conuocatis ad se turbis eum dixisse scriptum sit: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore; tamen iste quo timore hoc addiderit uerbis suis, quibus huiusmodi testimonium commemorauit, satis apparet, sicut paulo ante dictum est, ut haberet quod responderet eis qui sibi quaestionem mouissent, cur primates Manichaeorum nefas sibi esse existimant carnibus uesci: uidelicet ut illud quod Dominus ait, turbis tantum, non Electis concessisse uideretur. Sed cum ex consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum interroganti, audientibusque discipulis, quos utique ad culmen Ecclesiae producebat, ita respondisse Dominum, ut neque per parabolam se illa dixisse testatus sit, et ad omnes pertinere monstrauerit; non habent isti unde auferant cibos de faucibus hominum, et eas laqueo superstitionis astringant. 15. 3. Fortassis aliquis eorum dicat: Edissere ergo quid significet caro porci, et cameli, et leporis, et milui, et corui, et ceterorum, a quibus abstinendum in Lege praecipitur. Nolo, quia longum est. Sed fac me non posse; numquid propterea nullus potest? Et sunt iam uolumina innumerabilia in quibus ista exposita sunt. Nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod eas obseruationes umbram esse futurorum, non ego, sed Apostolus dicit, cum etiam uetat seruiliter obseruari, sed tamen aliquid significare declarat, dicens: Nemo ergo uos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. Illa itaque futura quae illis obseruationibus significabantur, posteaquam per Dominum Iesum Christum uenerunt, ablatae sunt seruiles obseruationes: sed earum interpretationes tenentur a liberis. Quidquid enim futuram Ecclesiam significauit, prophetia est. Habes autem eumdem Apostolum dicentem: Spiritum nolite spernere, prophetiam nolite exstinguere; omnia legite, quae bona sunt tenete. Legenda est ergo Scriptura diuina, et Spiritus sancti dispensatio cognoscenda, et intuenda prophetia; et reicienda carnalis seruitus, et liberalis intellegentia retinenda. [16] 16. 1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Obserua et sanctifica diem quem praecepit tibi Dominus. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum; septima uero die sabbati epulare Domino Deo tuo, nullum faciens opus ipse tu, aut filius tuus, aut filia tua, aut puer tuus, aut puella tua, bos tuus, et asinus tuus, omnia iumenta tua, et colonus tuus. Sic autem quiescet seruus tuus et ancilla tua, quemadmodum et tu. Memento quoniam seruus fuisti in Aegypto, et eruit te Dominus Deus tuus in manu potenti et brachio excelso. Idcirco praecepit tibi Dominus custodire diem septimum. Et iterum in Genesi scriptum est quemadmodum Abrahae de circumcisione loquitur: Testamentum meum custodi, inquit, tu et semen tuum, quod erit post te. Hoc est testamentum meum quod seruabis inter me, et te et semen tuum: omne masculinum circumcides in carne praeputii ipsorum; et sit hoc signum testamenti inter me et uos. Octaua autem die circumcidetis omnes masculos in gente uestra, ut etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter alienigenam: et hoc erit testamentum in gente uestra. Et omnis masculus qui non circumcidet praeputium suum, perdet animam suam de media plebe, quia testamentum meum dissoluit. Haec omnia uerba Veteris Testamenti, ut eis de Nouo Testamento aduersetur, proponit Adimantus, et contraria esse affirmat ea quae Dominus dicit in Euangelio de proselyto: Vae uobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et terram ut faciatis unum proselytum; et cum feceritis, erit filius gehennae, multo plus quam estis uos. Quasi uero propterea Dominus proselytum dicat filium gehennae, quia circumciditur, et sabbatum obseruat; et non potius quia Iudaeorum perditos mores et eorum prauam conuersationem cogitur imitari, non qua obseruant praecepta Legis, sed qua faciunt contra Legem. Quod alio loco de his apertissime dicit, ubi ait quod reiiciunt mandatum Dei, ut suam constitutionem confirment: quia cum Lex praeceperit honorari patrem et matrem, instituerunt ipsi quomodo exhonorentur parentes. Et item cum eis dicit: Vae uobis, Scribae et Pharisaei, qui habetis clauem regni coelorum, nec ipsi intratis, nec alios permittitis intrare. Vel cum alio loco praecepit audientibus, ut dictis Pharisaeorum et Scribarum obtemperarent, facta uero eorum non imitarentur. Ait enim: Super cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Quo loco et auctoritatem Legis quae per Moysen data est, confirmat Dominus, et tamen cauendos et fugiendos esse mores eorum qui Legi quam acceperant non obtemperabant, apertissime ostendit. Istis autem peruersitatibus suis faciebant, ut cum aliquis gentilis ad Legem eorum transisset, id est, factus esset proselytus, haberet mores eorum, et fieret filius gehennae, multo plus quam ipsi essent. Dabant enim magnam operam ut Iudaeus fieret aliquis ex Gentibus, et Iudaeum factum cogebant suos mores pessimos imitari. 16. 2. Neque illud quod de Apostolo tamquam contrarium commemorat, potuit aduertere Adimantus manichaeus, omnino non esse contrarium; quia totus eius oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem Scripturae intentus erat. Commemorat enim dicentem Apostolum: Circumcisus aliquis uocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis uocatus est? non circumcidatur: quia praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed obseruatio praeceptorum Dei. Quid enim manifestius quam hoc Apostolum praecipere, ut unusquisque sicut uocatus erat, sic maneret? Aduenientibus enim rebus, quarum erant umbrae illae obseruationes, id actum est, ut ostenderetur in ipsis umbris non esse spem ponendam, sed in ipsis rebus quas illae umbrae significabant esse uenturas, id est, Christum et Ecclesiam. Et propterea illa iam omnia inania erant: nec tamen ea tamquam noxia remouenda, sed tamquam superflua contemnenda Apostolus praecipit; ut si quis Iudaeus Christo credidisset, propter offensionem suorum non prohiberetur in ipsis superfluis remanere, nec tamen in eis salutem suam constitutam putaret: non enim signa illa, sed ea quae his significantur in salutem introducunt. Ideoque praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed obseruatio mandatorum Dei. Et quod alio loco ait: Utinam et abscindantur qui uos conturbant; non quia circumcisio contraria est Euangelio, dicit Apostolus, sicut Manichaei putant: sed illud est Euangelio contrarium, ut quisque rem deserens, quae per illam umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur inanitatem. Quod uolebant qui Gentibus in Christum credentibus iugum circumcisionis imponebant quasi ad salutem necessarium, cum iam non esset umbra in corpore figuranda, sed res ipsa in corde gestanda. 16. 3. Et quod dicit: Dies obseruatis, et sabbata, et solemnitates; timeo uos, ne frustra laborauerim in uobis; non sic scriptum est ut Adimantus ponit. Non enim nominat ibi sabbatum Apostolus. Dicit enim: Dies obseruatis et annos, et tempora; timeo uos, ne frustra laborauerim in uobis. Sed puta esse de sabbato dictum. Numquid et nos non dicimus ista non esse obseruanda, sed illa potius quae his significantur? Illi enim ea seruiliter obseruabant, non intellegentes ad quarum rerum significationem et praenuntiationem pertinerent. Hoc in eis culpat Apostolus, et in omnibus qui seruiunt creaturae potius quam Creatori. Nam nos quoque et dominicum diem et Pascha solemniter celebramus, et quaslibet alias christianas dierum festiuitates. Sed quia intellegimus quo pertineant, non tempora obseruamus, sed quae illis significantur temporibus. Manichaei autem sic ea reprehendunt, quasi nullos dies et tempora obseruent. Sed cum de his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia conantur exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt, obseruare uideantur. Quas quidem res fabulosas esse atque falsissimas, aliis locis ostenditur. Nunc ad hoc dictum est, ut ore suo cogantur fateri, posse talia rationabiliter celebrari: et ideo circumcisionem carnis et recte impositam seruis, et recte a liberis intellectam esse manifestum est. Repudiamus ergo eam carnalem cum Apostolo, et approbamus eam spiritalem cum Apostolo: et sabbati quietem non obseruamus in tempore; sed signum temporale intellegimus, et ad aeternam quietem quae illo signo significatur, aciem mentis intendimus. Repudiamus itaque temporum obseruationem cum Apostolo, et temporalium signorum intellegentiam tenemus cum Apostolo: duorumque Testamentorum differentiam sic probamus, ut in illo sint onera seruorum, in isto gloria liberorum; in illo cognoscatur praefiguratio possessionis nostrae, in isto teneatur ipsa possessio. Interpretatur Apostolus sabbatum ad Hebraeos, cum dicit: Remanet igitur sabbatismus populo Dei. Interpretatur etiam circumcisionem, cum dicit de Abraham: Et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. Apostolicam itaque interpretationem spiritaliter teneo: carnalem seruitutis obseruationem libertate contemno, utriusque Testamenti auctorem Deum uenerans, qui et ueteri homini fugienti tamquam dominus opposuit quod timeret, et nouo redeunti tamquam pater aperuit quod amaret. [17] 17. 1. De eo quod in Exodo scriptum est: Si aure audieris uocem meam, et facies quaecumque praecipio tibi; odero odientes te; et contristabo contristantes te: praecedet te angelus meus, et adducet te ad Amorrhaeum, et Pherezaeum, et Chananaeum, et Iebusaeum, et Gergesaeum; et occidetis illos. Deos eorum ne adoraueritis, neque feceritis opera ipsorum; sed euersione euertite illos, et delete eorum memoriam. His uerbis de ueteribus Libris ita commemoratis, tamquam contrarium opponit Adimantus quod in Euangelio scriptum est, dicente Domino: Ego autem dico uobis: Diligite inimicos uestros, benedicite his qui uobis maledicunt, et benefacite iis qui uos oderunt, et orate pro iis qui uos persequuntur. Quo loco primo illud uidendum est, quod satis esse debuerit homini uolenti quasi contraria monstrare, quod de occidendis inimicis in ueteri Lege scriptum esse commonuit. Dominus enim de inimicis diligendis, utique de hominibus praecepit; quos per nostram patientiam et caritatem ad salutem posse conuerti, et quiuis intellegit, et exemplis saepissime demonstratum est. Quid ergo sibi uult, quod adiungenda consequentia putauit, ubi scriptum est: Deos eorum ne adoraueritis, neque feceritis opera ipsorum; sed euersione euertite illos, et delete eorum memoriam; nisi quia et deos Gentium Manichaei cogunt diligere? Et quod in Euangelio Dominus ait: Diligite inimicos uestros, non solum ad homines, sed ad daemonia quoque, uel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur. Quod si ita est, quis non istam detestetur amentiam? Si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum errauit, qui superstitiones Gentium euertendas esse praeceptas in Veteri Testamento commemorare uoluit, cum in Nouo quod scriptum est de inimicis diligendis, tamquam contrarium uellet opponere. 17. 2. Nos autem neque illud quod de hostibus hominibus occidendis in ueteribus Libris illi populo dictum est contrarium esse dicimus huic praecepto euangelico, quo nobis ut inimicos nostros diligamus Dominus iubet: quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali adhuc populo congruebat, cui Lex tamquam paedagogus data erat, sicut Apostolus dicit. Hi uero qui tunc in illo populo sancti et spiritales homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut Prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem, et utrum eos quos interficiebant, diligerent, multum latet indoctos et impios, qui diligunt caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei uidere ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. Quid enim est quod dicit Apostolus: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicaui quasi praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis uobis et meo spiritu, cum potentia Domini Iesu, tradere eiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die Domini Iesu? Quid enim habet illa interfectio, quam multum isti exaggerant et inuidiose uentilant, nisi interitum carnis? Sed quia exposuit Apostolus quo animo faceret, satis declarauit in aliquem inimicum uindictam cum caritate posse procedere. Et tamen hic etiam alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per poenitentiam, potest intellegi. Ipsi autem legunt scripturas apocryphas, quas etiam incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est apostolum Thomam maledixisse homini, a quo per imprudentiam palma percussus est, ignorante quis esset, maledictumque illud continuo uenisse ad effectum. Nam cum ille homo, quoniam minister conuiuii erat, ut apportaret aquam exisset ad fontem, a leone occisus et dilaniatus est. Quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum eius intulit mensis, ubi conuiuabatur Apostolus: atque ita cum causa quaereretur a nescientibus, eisque panderetur, in magnum timorem et magnum honorem Apostoli eos esse conuersos; atque hinc Euangelii exordium commendandi exstitisse. Si uellet aliquis dentes Manichaeorum in ipsos conuertere, quam mordaciter ista reprehenderet! Sed quia et ibi tacitum non est quo animo factum sit, uidetur dilectio uindicantis. Sic etenim in illa scriptura legitur, quod deprecatus fuerit Apostolus pro illo in quem temporaliter uindicatum est, ut ei parceretur in futuro iudicio. Si ergo tempore Noui Testamenti, quo maxime caritas commendatur, de poenis uisibilibus diuinitus iniectus est carnalibus timor; quanto magis tempore Veteris Testamenti hoc congruisse illi populo intellegendum est, quem timor Legis tamquam paedagogi coercebat? Nam haec est breuissima et apertissima differentia duorum Testamentorum, timor et amor: illud ad ueterem, hoc ad nouum hominem pertinet; utrumque tamen unius Dei misericordissima dispensatione prolatum atque coniunctum. Et in ueteri Scriptura tacetur animus uindicantium, quia paucissimi spiritales diuinis reuelationibus quid facerent, nouerant, ut populus cui terror utilis erat, seuerissimo imperio domaretur: ut quemadmodum uidebant dari in manus suas interficiendos inimicos impios cultoresque simulacrorum, sic ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si Dei ueri iussa contemnerent, et ad cultum idolorum atque impietates Gentium laberentur. Nam et in ipsos similiter peccantes non dissimiliter uindicatum est. Sed omnis haec temporalis uindicta infirmos animos terret, ut enutritos sub disciplina erudiat, et a sempiternis atque ineffabilibus suppliciis possit auertere: quia plus timent carnales homines quod in praesenti Deus uindicat, quam illud quod futurum minatur. 17. 3. Potest ergo esse dilectio in uindicante. Quod unusquisque in filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem, seuerissima coercitione constringit, et tanto magis, quanto magis eum diligit, atque hoc modo corrigi posse arbitratur. Non autem occidunt filios quos diligunt homines, quando eos corrigere uolunt: quia multi hanc uitam pro magno bono habent, et totum quare uolunt educare filios suos, in hac uita sperant. Fideles autem atque sapientes homines, qui credunt esse aliam uitam meliorem, et quanta possunt ex parte nouerunt; nec ipsi uindicant occidendo, cum filios suos uolunt corrigere, quia in hac uita eos posse corrigi credunt: Deus autem qui nouit quid cuique tribuat, uindicat occidendo in quos uoluerit, siue per homines, siue occulto rerum ordine; non quia eos odit in quantum homines sunt, sed in quantum peccatores sunt. Nam in ipsis ueteribus Libris legimus dictum Deo: Et nihil odisti eorum quae fecisti; sed omnia, siue per poenas siue per praemia iustitia moderante disponit. Nonne apostolus Paulus Christianis fidelibus loquebatur, cum diceret: Probet autem se homo, et sic de pane edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Propterea in uobis multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficientes. Si autem nos ipsos diiudicaremus, non utique diiudicaremur. Dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur? Ecce manifestum est Deum cum dilectione corrigere, non solum infirmitatibus et aegritudinibus, sed etiam mortibus temporalibus, eos quos non uult damnare cum mundo. 17. 4. Attendant haec isti, et uideant quomodo potuerint et impiae gentes dari in manus populi, quamuis adhuc carnalis, tamen unum Deum colentis, ut ab eo interficerentur; cum in eo tamen populo si qui essent spiritales, sine alicuius odio intellegerent dispensationem Dei: et quomodo non sit contrarium quod Dominus nobis in Euangelio praecepit, ut diligamus inimicos nostros: de quibus tamen promittit ipse uindictam, cum de illo iudice similitudinem inducit, qui quotidianas interpellationes uiduae mulieris petentis ut se uindicaret, quamuis esset iniustus, nec Deum timens, nec homines reuerens, tamen sustinere non potuit, et audiuit eam, ne ulterius taedium pateretur: ex cuius comparatione multo magis Deum, qui est benignissimus atque iustissimus, dixit uindicare electos suos de inimicis eorum. Huic isti audeant obicere quaestionem, et dicant, si possunt: Quid est, quod iussisti ut inimicos nostros diligamus, et de illis nos uindicare disponis? An forte contra uoluntatem suorum sanctorum facturus est, eos quos illi diligunt, puniendo atque damnando? Imo ipsi potius ab ista calumniosa caecitate conuertantur ad Deum, et in utroque Testamento intellegant eius uoluntatem, ne in sinistra parte inueniantur inter eos quibus dicturus est Dominus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Esuriui enim et non dedistis mihi manducare; et cetera talia. Displicet enim istis miseris, quod Deus populo suo interficiendos tradidit inimicos; et ipsi panem mendicanti dari prohibent, non inimico, sed supplici. Intellegant potius sine odio esse posse uindictam, quam pauci intellegunt: et tamen quamdiu non intellegitur, tamdiu necesse est, ut lector in libris utriusque Testamenti magno labore aut errore iactetur, et putet contrarias sibi esse Scripturas. 17. 5. Quam uindictam sine odio nondum Apostoli animo ceperant, quando irati eis a quibus non recipiebantur hospitio, quaesiuerunt de Domino utrum uellet eos petere ignem de coelo, sicut Elias fecerat, quo igne homines inhospitales consumerentur. Tunc respondit eis Dominus, dicens eos nescire cuius spiritus filii essent, et quod ipse liberare uenisset, non perdere: quoniam illi animo inimico perdere cupiebant eos, quos uolebant igne consumi. Postea uero cum impleti essent Spiritu sancto, et perfecti facti essent, qui iam possent etiam inimicos diligere, acceperunt potestatem uindicandi, quia iam sine odio poterant uindicare. Qua potestate Petrus apostolus usus est in eo libro quem isti non accipiunt, quoniam manifeste continet Paracleti aduentum, id est, consolatoris sancti Spiritus, quem lugentibus misit, cum ab eorum oculis ipse ascendisset in coelum. Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam eiusdem Domini sententiam: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Ipse etiam dicit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ablatus fuerit ab eis sponsus. In illo ergo libro, ubi apertissime Spiritus sanctus, quem Dominus consolatorem promiserat, uenisse declaratur, legimus ad sententiam Petri cecidisse homines, et mortuos esse uirum et uxorem, qui mentiri ausi erant Spiritui sancto. Quod isti magna caecitate uituperant, cum in apocryphis pro magno legant, et illud quod de apostolo Thoma commemoraui, et ipsius Petri filiam paralyticam factam precibus patris, et hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam; et respondent, quod hoc eis expediebat, ut et illa solueretur paralysi, et illa moreretur: tamen ad preces Apostoli factum esse non negant. Quis autem illis dixit: Non expediebat gentibus impiis interfici, quas traditas esse diuinitus in manus populi Iudaeorum irridentes mirari se fingunt? Cum autem illa non odio, sed bono animo Apostoli fecerint; unde isti conuincunt animos uirorum spiritalium qui in illo populo fuerunt, quod eos oderant, qui per ipsos diuina iustitia de hac uita iubebantur auferri? Compescant potius temeritatem suam, et non decipiant imperitos, quibus aut non uacat legere, aut nolunt legere, aut peruerso animo legunt; et non attendunt et misericordiam et seueritatem Dei, utriusque Testamenti litteris commendari. Nam de inimici dilectione, ut non reddatur malum pro malo, in ueteribus Libris legitur: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Quis hoc diceret, nisi qui sciret hoc Deo placere, ut malum pro malo nemo reddat? Sed hoc perfectorum est, ut non oderint in peccatoribus nisi peccata, ipsos autem homines diligant; et cum uindicant, non uindicent acerbitate saeuitiae, sed moderatione iustitiae; ne ipsa relaxatio peccati plus noceat peccatori, quam poena uindictae. Nec tamen hoc fecerunt iusti homines, nisi auctoritate diuina; ne quis arbitretur passim sibi esse permissum necare quem uelit, aut iudicio persequi, aut poenis quibuslibet affligere. Aliquando autem aperte ponitur in Scripturis ipsa diuina auctoritas, aliquando autem occultatur, ut et manifestis lector instruatur, et exerceatur obscuris. 17. 6. Certe inimicum et persecutorem suum nimis ingratum et nimis infestum Saul regem accepit Dauid in potestatem, ut ei faceret quod uellet; et elegit parcere potius, quam occidere. Non enim erat iussus occidere, sed neque prohibitus: imo etiam diuinitus audierat se impune facere quidquid uellet inimico; et tamen tantam potestatem ad mansuetudinem contulit. Dicatur mihi quem timuit, cum interficere noluit. Nec hominem possumus dicere timuisse, quem acceperat in potestatem; nec Deum, qui dederat. Ubi ergo nec difficultas fuit occidendi, nec timor, dilectio pepercit inimico. Ecce Dauid ille bellator impleuit praeceptum Christi, quod accepimus, ut diligamus inimicos. Atque utinam hoc imitarentur isti, qui humanum affectum misericordiae ad nescio quae crudelia deliramenta torserunt! Dum enim credunt panem plorare, quod fieri non potest, non eum porrigunt homini, quem plorantem uident. Fortassis dicant, sicut solent caeci iactare insana conuicia, meliorem fuisse Dauid qui pepercit inimico, quam Deum qui dederit ei occidendi potestatem: quasi uero Deus nescierit cui dederit hanc potestatem. Nouerat utique uoluntatem serui sui, sed ut ceteris etiam hominibus ad imitandum innotesceret ea quae in corde Dauid iam Deo nota erat inimici dilectio, dedit illi in potestatem inimicum, quem nondum uolebat occidi, propter certam rerum dispensationem, quam per illum impleri oportebat. Ita et Dauid bonitas commendata est, ut haberent homines quod amarent; et Saulis regis malitia ad exitum digniorem dilata est, ut haberent homines quod timerent. [18] 18. 1. De eo quod in Deuteronomio scriptum est: Si aure audieris uocem Domini Dei tui, benedictus es in agro tuo, benedictus es in prato tuo, benedictus fructus uentris tui, et fructus terrae tuae, et generationes iumentorum tuorum, et armentum boum tuorum, et grex ouium tuarum; benedictus es in introitu tuo et egressu. Huic capitulo illud dicunt in Euangelio esse contrarium: Si quis uult me sequi, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Sed ex illa regula ostenditur non esse contrarium, qua notum esse iam debet, carnali adhuc populo congruenter carnalia et temporalia praemia fuisse promissa, sed tamen ab uno Deo, cuius est creatura omnis et superior et inferior. Certe enim ipse Adimantus posuit testimonium de Euangelio, ubi Dominus ait: Nolite iurare, neque per coelum, quia thronus eius est; neque per terram, quia scabellum est pedum eius. Quod quidem et in ueteribus Libris scriptum est: Coelum mihi thronus est, terra scabellum pedum meorum. Quid ergo mirum si bona throni sui dat spiritaliter sibi seruientibus, et bona scabelli pedum suorum dat carnaliter sibi seruientibus; cum spiritus superior sit, et caro inferior, sicut superiora sunt coelestia, et inferiora terrestria? Quamquam illa omnia, id est, ager, et pratum, et fructus uentris, et fructus terrae, et iumentorum, et armentum boum, et grex ouium possint etiam spiritaliter intellegi. Sed nunc ad rem non pertinet ista tractatio. Si autem in ipso Nouo Testamento, cuius praemium et haereditas ad nouum hominem pertinet, tamen et Dominus iisdem ipsis quos uult esse rerum temporalium contemptores, ut in Euangelio sibi seruiant, promittit multiplicationem earumdem rerum in hoc saeculo, dicens quod accipient in hoc saeculo centies tantum, in saeculo autem uenturo uitam aeternam; sicut etiam in ueteri Scriptura dicitur: Fideli homini totus mundus diuitiarum est. Unde exsultat Apostolus dicens: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes; si ergo in Nouo Testamento praeter aeternam possessionem quae promittitur sanctis, huius quoque possessionis quae transitura est, multiplicatio non subtrahitur, et tanto fit uberior, quanto contemptius possidetur; quanto magis in Veteri Testamento carnalis populi praemia talia esse debuerunt, ipso tamen uno et uero Deo gubernatore omnium temporum omnia pro tempore moderante et administrante. 18. 2. Sed ne in solis Noui Testamenti libris isti arbitrentur haec esse contempta, audiant prophetam abicientem talem felicitatem, et ad unum Dominum Deum confugiendum esse cantantem. Ita enim dicit: De gladio maligno erue me, et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum uelut nouellae constabilitae in iuuentute sua. Filiae eorum compositae et ornatae uelut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oues eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boues eorum crassae. Non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cuius Dominus Deus ipsius. Attendant ergo quomodo irrideatur ista felicitas in hominibus impiis, et tota beatitudo in Deo solo inconcussa figatur. Illi enim dicunt beatum populum cui haec sunt; sed beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius. Quod autem etiam illud contrarium esse putauerunt huic loco Veteris Testamenti, quod Dominus ait: Omnis qui confusus fuerit me aut uerba mea in gente ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur illum, cum uenerit in gloria Patris sui et laude sanctorum angelorum suorum 162; quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non uideo. Quod si propterea pertinet, ne aliquis territus de talium rerum damnis, Christum confiteri aut erubescat, aut timeat, quid habent quod dicant? Cum et nos dicimus ita esse ista munera Dei, ut tamen sint infima, et in comparatione salutaris confessionis, non solum amittenda, sed ultro etiam proicienda: carnalibus tamen haec amantibus, et nondum capientibus promissa coelestia, ne ab idolis et daemonibus ista peterent, utiliter a Domino Deo esse pollicita. [19] 19. 1. De eo quod scriptum est in Lege: Ego sum qui diuitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis. Huic sententiae illud opponunt quod Dominus dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et: Vae uobis diuitibus, quia percepistis consolationem uestram. Sed cur nolunt et alia in Euangelio contueri? Ubi enim scriptum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; ibi sequitur: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Ecce habent amicos Dei haereditate terrae diuites fieri. Cum autem ad tantam egestatem diues ille redigitur, ut ab eo paupere quem neglexerat, digito breui in aqua tincto arenti linguae suae humorem stillari deprecetur, intellegant quomodo fiant pauperes inimici Dei, et id esse cognoscant quod in Lege scriptum est: Ego sum qui diuitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis. 19. 2. Nam istas diuitias temporales et in ueteri Scriptura esse contemptas et superius docui, et innumerabilibus locis qui legere uoluerit, inueniet. Unde est etiam illud: Melius est modicum iusto, super diuitias peccatorum multas. Et illud: Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. Et illud: Iudicia Dei uera iustificata in idipsum, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum. Et illud: Beatus uir qui inuenit sapientiam, et immortalis qui uidet prudentiam. Melius est enim illam mercari, quam auri et argenti thesauros. Pretiosior est autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum malum; bene nota est omnibus appropinquantibus ei, et eis qui considerant eam diligenter. Omne autem pretiosum non est illi dignum. Et illud: Propter hoc optaui, et datus est mihi sensus, et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae. Et praeposui illam regnis et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad comparationem ipsius. Nec comparaui illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum ad illam. Haec isti si aut legerent aut non impie legerent, uiderent omnia in utriusque Testamenti scripturis, et ad expetendum et ad fugiendum, et ad sumendum et ad reiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata. [20] 20. 1. De eo quod scriptum est in Lege: Si ambulaueritis in lege, et praecepta mea custodieritis; dabo pluuias tempore suo, et producet terra fructus suos, et arbores poma, et uindemiae tuae messibus succedent, et satio uindemiis: et saturabimini, et sedebitis in pace in terra uestra, et dormietis, et non erit qui uos terreat: et perdam omnem belluam ex terra uestra; et persequemini inimicos uestros, et cadent ante uos in gladio: et insequentur quinque ex uobis centum, et centum ex uobis persequentur decem millia, et concident inimici uestri ante uos in gladio: et ueniam, et benedicam uos, et multiplicabo uos, et disponam uos. Manducabitis uetus quod inueterauit, et proicietis uetus ante nouum. Iam neminem oportet postulare a nobis, ut haec ostendamus quam congruenter illi populo Deus promiserit. Multa enim de hac re diximus, et cui parua sunt, nimis tardus est. Sed tamen quod etiam huic loco de Nouo Testamento dicunt esse contrarium; illud uidelicet quod Dominus ait: Nolite portare aurum, neque argentum, neque nummos in zonis uestris; non peram in uia, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque uirgam; dignus est enim operarius mercede sua: quid mirum si haec Euangelistis donauerit? Numquid in hoc ministerium populus Iudaicus uocabatur? Quae tamen omnia spiritaliter perscrutanda sunt, ne ipse Dominus hominibus impiis contra sua praecepta fecisse uideatur, qui etiam loculos habebat, quibus ad necessarium uictum pecunia portabatur. Nisi forte dicturi sunt in zonis habere pecuniam, peccatum esse; in loculis autem, non esse peccatum. Non autem ista iussa, sed permissa esse Apostolis, ex hoc intellegitur, quod apostolus Paulus manibus suis operatus uictum quaerebat, non abusus ea potestate, sicut ipse loquitur, quam Dominus Euangelistis dedit. Quod enim permittitur a Domino, etiam non facere licet: quod autem iubetur, nisi fiat peccatum est. 20. 2. Addunt etiam de illo diuite, cui Deus dixerat: Stulte, hac nocte a te animam tuam expetam; quae autem praeparasti, cuius erunt? et dicunt non minus huic capitulo Legis esse contrarium: cum in isto inanitas irrisa sit uanae laetitiae, quia incerta illa pro certis habuit; populo autem Israel certam faciebat illam pollicitationem omnipotentia pollicentis. Unde apostolus Paulus scribens ad Timotheum, de diuitibus saeculi huius, quos nouerat in Ecclesiae membris habere suum locum, ita loquitur: Diuitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: benefaciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant ueram uitam. Quis hic non intellegat non esse culpabile habere ista, sed amare et spem in eis ponere, et ea praeferre aut etiam conferre ueritati, iustitiae, sapientiae, fidei, bonae conscientiae, caritati Dei et proximi, quibus omnibus anima pia diues est in secretis suis coram oculis Dei? Sed ut diligatur Deus, qui diligentibus se ista cuncta et inuisibilia et aeterna largitur, id est, se ipsum his omnibus plenum donat dilectoribus suis: ut ergo ipse diligatur, illo etiam tempore quo carnalis anima, carnis uidelicet affectibus implicata, nisi temporalia desiderare non nouit, persuadendum illi est, quod etiam ista Deus dat homini; quia et uerum est, et utilissime creditur. Hoc populo Israel factum est per illas pollicitationes, quas imperitissime miseri derident, ut etiam in ipsis infimis rebus, quomodo possent, Deum diligere assuescerent, quamuis plus ibi operetur timor. Quae tamen omnia dona temporalia figurae sunt donorum aeternorum, et illa de inimicis uictoria praesignat uictoriam de diabolo et angelis eius. 20. 3. Et quod isti adiecerunt quasi contrarium Veteri Testamento, quod Apostolus loquitur, Deum non pugna et dissensione, sed pace delectari: sciant talem Deum praedicari in Scripturis illis, cui pacem suam nemo possit auferre; non qualem ipsi praedicant, qui timens ne irrueret bellum regionibus suis, membra sua longe misit, ut peregrina bella tolerarent, et postea liberari atque purgari uicta et inquinata non possent. In natura uero humana, quae peccato in inferiora defluxit, ita Deus pace delectatur, ut non relinquat libramenta iustitiae, nec pacem quam diligit uelit calcari a peccantibus, sed amari a certantibus, apprehendi a uictoribus, et ea carnalibus figurata promittere, spiritalibus aperta monstrare. [21] 21. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Maledictus omnis qui in ligno pependerit. Licet saepe a Manichaeis ista quaestio uentilata sit, non uideo tamen quid habeat huic sententiae contrarium quod ex Euangelio Adimantus opponendum putauit, ubi Dominus ait: Si uis perfectus esse, uende omnia quaecumque possides, et diuide pauperibus, et tolle crucem tuam, et sequere me. Hicpraeterquam quod crucem nominat, nihil attendit esse contrarium ei quod dictum est: Maledictus omnis qui in ligno pependerit: quasi uero talem crucem possit quisque tollere et sequi Dominum. Sed illa tollitur, cum sequimur Dominum, de qua dicit Apostolus: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. Tali enim cruce uetus homo, id est, uetus uita perimitur, quam de Adam traximus, ut quod in illo fuit uoluntarium, in nobis fieret naturale. Quod ostendit Apostolus dicens: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et ceteri. Si ergo uetus uita de Adam, unde et nomine ueteris hominis uetus uita significatur; quid absurdum habet, quod in ueterem hominem maledictum prolatum est, quem Dominus suspendit in ligno? Quia ex ipsa successione mortalitatem gestauit, de uirgine Maria mortaliter natus, habens carnem non peccatricem, sed tamen similitudinem gerentem carnis peccati; quia mori poterat, et mors de peccato est. Unde etiam est illud: Scientes quia uetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, ut euacuetur corpus peccati. Non ergo Dominus per linguam Moysi famuli Dei, sed mors ipsa meruit maledictum, quam Dominus noster suscipiendo euacuauit. Mors itaque illa pependit in ligno, quae per mulierem ad hominem serpentina persuasione peruenit. Unde etiam serpentem, ad significationem ipsius mortis, Moyses in eremo exaltauit in ligno. Et quoniam a mortiferis cupiditatibus per fidem sanamur crucis Domini, qua cruce mors ligno suspensa est; propterea qui serpentum morsibus uenenabantur, conspecto serpente qui fixus erat atque exaltatus in ligno, continuo sanabantur. Huic sacramento ipse Dominus attestatus est dicens: Sicut enim Moyses exaltauit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis. Suscipiendo autem ignominiosissimum apud homines mortis genus Dominus noster Iesus Christus, hoc est, mortem crucis, commendauit nobis dilectionem suam, ut merito Apostolus diceret, accendens nos in eius caritatem: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus Christiana libertas, sicut Iudaica seruitus, formidaret. [22] 22. De homine quem lapidari Deus iussit, qui sabbato inuentus est ligna colligere. Dominus in Euangelio ubi hominis manum aridam sanauit die sabbati, diuinum opus fecit, non humanum; nec ab otio recessit qui iussit et factum est. Et ideo non est simile hoc factum ligna colligenti, quod facere cum inuentus esset homo die sabbati, iussu Dei lapidatus est. De seruili autem obseruatione sabbati, et de uindicta temporalis mortis, iam multa dicta sunt. Sicut enim tempore caritatis bonitas, sic tempore timoris seueritas Dei maxime commendatur. Et cum adhuc non oporteret ante aduentum Domini nudare populo legitimarum sacramenta figurarum, non inuitabantur illi homines significata intellegere, sed iussa cogebantur implere: nondum enim Deo inhaerebant per spiritum, sed per carnem legi seruiebant. Miror autem quod isti plangunt lapidatum hominem Dei praecepto, quia contra iussum Legis ligna collegit, et non plangunt arborem arefactam uerbo Christi, quae contra nullum praeceptum fecerat; cum talem animam arboris esse credant, qualem hominis. [23] 23. De eo quod scriptum est: Mulier tua sicut uinea frondescens, et filii tui ut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae, et uidebis filios filiorum tuorum; et scies quia hoc modo benedicitur homo qui timet Dominum. Hoc per prophetam figurate dictum, et ad significationem Ecclesiae pertinere Manichaei non intellegunt, et putant contrarium esse quod in Euangelio Dominus de spadonibus ait, qui se ipsos castrant propter regnum coelorum. Sed nos iam et de uiro, et de uxore, et de spadonibus, quantum satis fuit, in tertio capitulo disseruimus. [24] 24. De eo quod scriptum est apud Salomonem: Imitare formicam, et intuere diligentiam eius, quia ab aestatis tempore usque ad hiemem colligit sibi alimonias. Neque hoc intellegunt Manichaei spiritaliter esse accipiendum, et putant praeceptum esse ut thesaurizemus in terra, aut etiam curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines implere festinant. Et ideo illud Adimantus ex Euangelio dicit aduersum esse huic sententiae, ubi Dominus ait: Nolite cogitare de crastino. Sed neque hoc intellegunt ad id pertinere, ut temporalia non amemus, neque timeamus ne nobis desint necessaria, et propter ipsa conquirenda uel Deo uel hominibus seruiamus. Nam si hoc ideo dictum est, ut non seruetur panis in crastinum, magis hoc implent uagi Romanorum, quos Passiuos appellant, qui annona quotidiana satiato uentre, aut donant statim quod restat, aut proiciunt, quam uel Domini discipuli, qui etiam cum ipso Domino coeli et terrae in terra ambulantes loculos habebant; uel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum contemptor, sic tamen gubernauit ea quae praesenti uitae erant necessaria, ut etiam de uiduis praeceperit dicens: Si quis fidelis habet uiduas, sufficienter tribuat illis, ut non grauetur Ecclesia, quo ueris uiduis sufficere possit. Sed tamen illud de formica ita positum est, ut quemadmodum illa aestate colligit unde in hieme pascatur, sic unusquisque Christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas, colligat uerbum Dei, ut in aduersitate et tribulationibus, quae hiemis nomine significantur, habeat unde spiritaliter uiuat. Non enim in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo Dei. Si autem hoc eos mouet, quod in terra condit formica quod colligit; irascantur etiam illi thesauro quem Dominus in agro dicit inuentum. [25] 25. De eo quod scriptum est in Osee: Da illis uentrem uacuum et ubera arida: mortifica semen uentris ipsorum, ne pariant. Et haec prophetica locutio est utique figurata. Nam et uentrem non carneum intellegunt in Euangelio, cum legunt: Flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. Et ubera quaedam habebat Apostolus, cum diceret: Lac uobis potum dedi, non escam; et iterum: Factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix fouens filios suos. Et Galatas ad carnalia declinantes iterum parturit, donec Christus in eis formetur. Et ideo huic propheticae sententiae non repugnat quod Adimantus posuit ex Euangelio, quod in resurrectione a mortuis, neque nubent, neque uxores ducent, neque morientur, sed sunt ut Angeli Dei. Nam hoc est utique quod accipiunt etiam spadones, de quibus Isaias loquitur: Locum nominatum multo meliorem filiorum et filiarum, nomen aeternum dabo eis, inquit. Non ergo isti arbitrentur in solo Euangelio tale praemium promitti sanctis: uentremque uacuum et ubera arida et mortificatum semen, ne pariant, intellegant de his esse dictum de quibus dicit Apostolus: Sicut enim Iamnes et Iambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt ueritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Cum ergo ultra non proficient, tunc habebunt uentrem uacuum, et ubera arida, et mortificatum semen. In qua sententia se isti tamquam in speculo dignentur inspicere. [26] 26. De eo quod scriptum est in Amos propheta: Si fieri potest ut ambulantes duo in uia minime se agnoscant, et leo sine praeda ad catulum suum reuertatur; si decidet auis sine aucupe in terram, si tendunt muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit sonum tuba in ciuitate, ut plebs non terreatur: ita etiam malum aliquod in ciuitate non perpetratur, quod Dominus non faciet. Malum hoc loco non peccatum, sed poena intellegenda est. Dupliciter enim appellatur malum; unum quod homo facit, alterum quod patitur: quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. De poenis ergo loquebatur Propheta, cum hoc diceret. Diuina enim prouidentia cuncta moderante et gubernante, ita homo male facit quod uult, ut male patiatur quod non uult. Sic autem isti accusant Prophetam ista dicentem, quasi in Euangelio non legerint: Nonne duo passeres asse ueneunt, et unus ex his non cadit in terram sine Patris uestri uoluntate? Ita ergo Deus malum facit, quod non ipsi Deo malum est, sed eis in quos uindicat. Itaque ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit; quia omne iustum bonum est, et iusta est illa uindicta. Et ideo non est contrarium, quod Adimantus obicit dixisse Dominum: Arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit. Quamuis enim malum sit gehenna damnato; iustitia tamen Dei bona est, et ipse fructus est ex arbore bona. Ille autem malis peccatorum suorum thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Quamquam istae duae arbores manifestissime in similitudine duorum hominum positae sint, id est, iusti et iniusti: quia nisi quisque uoluntatem mutauerit, bonum operari non potest. Quod in nostra potestate esse positum, alio loco docet, ubi ait: Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Illis enim hoc dicit, qui putabant se bona loqui posse, cum essent mali, hoc est, bonos fructus facere, cum essent arbores malae. Sic enim et subiungit: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? Mala ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fructus ferat. Fuistis enim aliquando tenebrae, inquit Apostolus; nunc autem lux in Domino. Tamquam si diceret: Fuistis aliquando arbores malae, et ideo non poteratis tunc nisi malos fructus facere: nunc autem lux in Domino, id est, et iam facti arbores bonae, date fructus bonos; quod sequitur dicens: Sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni iustitia et ueritate; probantes quid sit beneplacitum Domino. Nam et in ipso Euangelii capitulo, si non studio maleuolentiae fugeret Adimantus, posset aduertere quomodo dicatur Deus malum facere. Ibi enim ait Dominus, quod etiam iste commemorauit: Omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur, et in ignem mittetur. Haec sunt mala quae Deus facit, id est, peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in malitia perseuerantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit. Deus autem, ut saepe dixi, non dat fructus malos, quia iustitiae fructus est uindicta peccati. [27] 27. De eo quod in Isaia propheta scriptum est: Ego sum Deus qui facio pacem, et constituo mala. Etiam hoc eadem regula soluitur. Non enim reprehendit Adimantus quod dixit Deus, facio pacem; sed quod dixit, constituo mala. Cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam latius tractauerit dicens: Vides ergo bonitatem et seueritatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, seueritatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos. In hoc sermone apostolico satis apparet bonitas Dei, secundum quam dixit Isaias: Ego sum Deus qui facio pacem; et seueritas, secundum quam dixit, constituo mala. Simul etiam ostendit in nostra potestate esse, ut uel inseri bonitate ipsius, uel excidi seueritate mereamur. Non ergo est Isaiae contrarium Euangelium, sicut putat, uel potius putari cupit Adimantus, ubi Dominus ait: Beati pacifici, quia filii Dei uocabuntur. Vel ex ipsa enim parte debuit agnoscere, etiam Isaiam scire filios Dei esse pacificos, quia per eum dixit Deus: Ego sum qui facio pacem. Sed cum in alia parte ad male intellegendum oculum fixit, in altera se ipse excaecauit. Quod si uellet alius similiter caecus dicere bonum esse Vetus Testamentum, ubi dicit Deus: Nolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat; malum autem esse Nouum Testamentum, ubi dicit Christus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius: nonne in foueam cadens omnes qui se sequerentur, indoctos et Scripturarum ignaros in imperitiae caecitatem germinante malitia secum pariter praecipitaret? Qui autem oculo pio legit, et in Nouo Testamento inuenit quod isti accusant in Vetere, et in Vetere quod laudant in Nouo. [28] 28. 1. De eo quod scriptum est in Isaia: Et factum est eo anno quo mortuus est Ozias rex, uidi Dominum sedentem in sede altissima; et plena erat domus gloriae ipsius, et in circuitu Seraphim stabant, senas alas habentes, et binis quidem operiebant faciem ipsius, binis uero pedes. Huic loco illud opponit Adimantus, quod ait Apostolus: Regi autem saeculorum inuisibili honor et laus in saecula. In qua quaestione quaerendum est, quid ei uisum fuerit; uel in illa uisione Isaiae binas alas praetermittere, quibus uolabant Seraphim, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth: uel in Apostoli uerbis non totum dicere. Nam ita dicit Apostolus: Regi autem saeculorum inuisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. An forte timuit ne Trinitatis commemoratio commendaret Prophetam lectori, et aliquid magnum ibi latere suspicaretur? Ter enim dicitur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. In Apostolo autem forte uidit, quod si dixisset, incorruptibili Deo; responderetur illi quod nunc istis dicimus: Quid ergo incorruptibili Deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? Aut si forte mendosos codices legerat, aut iste mendosus est ubi nos ipsum Adimantum legimus, non est diutius de re dubia disserendum: sed iam quaerendum est quomodo et Propheta dixerit uidisse se Deum in sede altissima, et apostolus Paulus uerum dixerit, inuisibilem Deum. Interrogo itaque istos utrum inuisibilia possint conspici. Si dicunt posse; quid ergo calumniantur, si Deum inuisibilem Propheta conspexit? Si autem dicunt non posse, ipsi Apostolo potius calumnientur, si audent, qui ait: Inuisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Ipse enim dixit esse inuisibilia; et ipse rursus dicit, conspiciuntur. Nonne hic coguntur fateri oculis corporeis esse inuisibilia, menti uero esse uisibilia? Sic igitur et Propheta Deum, qui corporaliter inuisibilis est, non corporaliter, sed spiritaliter uidit. 28. 2. Nam multa genera uisionis in Scripturis sanctis inueniuntur. Unum, secundum oculos corporis; sicut uidit Abraham tres uiros sub ilice Mambre, et Moyses ignem in rubo, et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Eliam: et cetera huiusmodi. Alterum, secundum spiritum, quo imaginamur ea quae per corpus sentimus: nam et pars ipsa nostra cum diuinitus assumitur, multa reuelantur, non per oculos corporis, aut aures, aliumue sensum carnalem; sed tamen his similia, sicut uidit Petrus discum illum submitti e coelo cum uariis animalibus. Ex hoc genere est etiam istud Isaiae, quod imperitissime impii reprehendunt. Non enim Deum forma corporea circumterminat: sed quemadmodum figurate, non proprie, multa dicuntur; ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium autem genus uisionis est secundum mentis intuitum, quo intellecta conspiciuntur ueritas atque sapientia: sine quo genere illa duo quae prius posui, uel infructuosa sunt, uel etiam in errorem mittunt. Cum enim ea, quae siue corporeis sensibus, siue illi parti animae quae corporalium rerum imagines capit, diuinitus demonstrantur, non solum sentiuntur his modis, sed etiam mente intelleguntur, tunc est perfecta reuelatio. Ex hoc tertio genere est uisio illa quam commemoraui, dicente Apostolo: Inuisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Hac uisione uidetur Deus, cum per pietatem fidei et per agnitionem Dei morum optimorum corda mundantur. Quid enim profuit Balthasari regi, quod manum scribentem ante oculos suos in pariete conspexit? Cui uisioni quia non potuit adiungere mentis aspectum, quaerebat adhuc uidere quod uiderat. Tali autem acie luminis, qua ista intelleguntur, Daniel praeditus, mente uidit, quod ille uiderat corpore. Rursus illa parte animi, quae imagines corporum capit, uidit somnium Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum mentis ad melius uidendum quod uiderat, id est, ad intellegendum quod uiderat, ideo ad interpretandum uisum suum, aspectum quaesiuit alienum, eiusdem scilicet Danielis: cui tamen aperienti ut certam accommodaret fidem, etiam ipsum somnium ut sibi diceretur exegit. Daniel autem reuelante sancto Dei Spiritu, et quid ille uidisset in somnis ea parte uidit qua corporum capiuntur imagines, et quid significaret mente conspexit. Non est autem propheta ueri Dei et summi, qui oblata diuinitus uisa, uel solo corpore, uel etiam illa parte spiritus uidet qua corporum capiuntur imagines, et mente non uidet. Sed plerumque in Scripturis sic posita inueniuntur, quemadmodum uisa sunt, non etiam quemadmodum intellecta sunt; ut mentis uisio, in qua totus fructus est, exercendis lectoribus seruaretur. Sed ex multis quae aperte sunt scripta, manifestatur nobis quomodo illa intellexerint, quae sic in libris posuerunt, quomodo figurate illis demonstrata sunt. Ad duo enim genera illa uisionis pertinent figuratae demonstrationes: ad mentis autem, id est, ad intellegentiae uisionem simplex et propria pertinet reuelatio rerum intellectarum atque certarum. Omnia tamen haec genera mirificis et ineffabilibus distributionibus exhibet atque moderatur Spiritus sanctus summae incommutabilisque sapientiae. Sed isti miseri sunt qui calumniantur Prophetae dicenti quod Deum uiderit, obicientes apostolicam sententiam, ubi inuisibilem dixit. Si enim alter obiciat huic apostolico uerbo euangelicum uerbum, quo Dominus ait: Beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum uidebunt; quomodo respondebunt posse inuisibilem uideri? Verbo enim premunt imperitos, et quatenus inuisibilis Deus dictus sit, etsi cognoscunt, cognosci timent. Tanta est pernicies animorum, qui cum uincere hominem uolunt, ab errore uincuntur.