[2,0] LIBER SECUNDUS - QUAE DE PLACITIS ACADEMICORUM ALYPIUS DISSERUERIT. [2,1] 1. 1. Si quam necesse est, disciplina atque scientia sapientiae uacuum esse non posse sapientem, tam eam necesse esset inuenire dum quaeritur; omnis profecto Academicorum uel calumnia, uel pertinacia, uel peruicacia, uel, ut ego interdum arbitror, congrua illi tempori ratio, simul cum ipso tempore, et cum ipsius Carneadis Ciceronisque corporibus sepulta foret. Sed quia siue uitae huius multis uariisque iactationibus, Romaniane, ut in eodem te probas, siue ingeniorum quodam stupore, uel socordia uel tarditate torpentium, siue desperatione inueniendi; quia non quam facile oculis ista lux, tam facile mentibus sapientiae sidus oboritur; siue etiam qui error omnium populorum est, falsa opinione inuentae a se ueritatis, nec diligenter homines quaerunt, si qui quaerunt, et a quaerendi uoluntate auertuntur; euenit ut scientia raro paucisque proueniat: eoque fit, ut Academicorum arma, quando cum eis ad manus uenitur, nec mediocribus uiris, sed acutis et bene eruditis, inuicta et quasi Vulcania uideantur. Quamobrem contra illos fluctus procellasque fortunae, cum obnitendum remis qualiumcumque uirtutum, tum in primis diuinum auxilium omni deuotione atque pietate implorandum est; ut intentio constantissima bonorum studiorum teneat cursum suum, a quo eam nullus casus excutiat, quominus illam philosophiae tutissimus iucundissimusque portus accipiat. Haec prima tua causa est; hinc tibi metuo, hinc te cupio liberari, hinc, si modo dignus sim qui impetrem, quotidianis uotis auras tibi prosperas orare non cesso; oro autem ipsam summi Dei Virtutem atque Sapientiam. Quid est enim aliud, quem mysteria nobis tradunt Dei Filium? 1. 2. Multum autem me adiuuabis pro te deprecantem, si non nos exaudiri posse desperes, nitarisque nobiscum et non solum uotis, sed etiam uoluntate, atque illa tua naturali mentis altitudine, propter quam te quaero, qua singulariter delector, quam semper admiror, quae in te, proh nefas! illis rerum domesticarum nubibus quasi fulmen inuoluitur, et multos, ac pene omnes latet: me autem, et alium, uel tertium, familiarissimos tuos latere non potest, qui saepe non solum attente audiuimus murmura tua, sed etiam nonnulla fulgura fulminibus propiora conspeximus. Quis enim, ut caetera pro tempore taceam et unum commemorem; quis, inquam, tam subito unquam tantum intonuit, tantumque lumine mentis emicuit, ut sub uno fremitu rationis, et quodam coruscamine temperantiae, uno die illa pridie saeuissima penitus libido moreretur? Ergone non erumpet aliquando ista uirtus, et multorum desperantium risus in horrorem stuporemque conuertet; et locuta in terris quasi quaedam futurorum signa, rursus proiecto totius corporis onere recurret in coelum? Ergone Augustinus de Romaniano frustra ista dixit? Non sinet ille cui me totum dedi, quem nunc recognoscere aliquantum coepi. [2,2] 2. 3. Ergo aggredere mecum philosophiam: hic est quidquid te anxium saepe, atque dubitantem mirabiliter solet mouere. Non enim metuo aut a socordia morum, aut a tarditate ingenio tuo. Quis enim te quando aliquantum respirare concessum est, in sermonibus nostris uigilantior? quis acutior apparuit? Ego tibi gratiam non repensabo? an fortasse paululum debeo? Tu me adolescentulum pauperem ad peregrina studia pergentem, et domo et sumptu, et, quod plus est, animo excepisti. Tu patre orbatum amicitia consolatus es, hortatione animasti, ope adiuuisti. Tu in nostro ipso municipio, fauore, familiaritate, communicatione domus tuae pene tecum clarum primatemque fecisti. Tu Carthaginem illustrioris professionis gratia remeantem, cum tibi soli et meorum nulli consilium meum spemque aperuissem, quamuis aliquantum illo tibi insito, quia ibi iam docebam, patriae amore cunctatus es: tamen ubi euincere adolescentis cupiditatem, ad ea quae uidebantur meliora tendentis, nequisti; ex dehortatore in adiutorem mira beneuolentiae moderatione conuersus es. Tu necessariis omnibus iter adminiculasti meum. Tu ibidem rursus, qui cunabula, et quasi nidum studiorum meorum foueras, iam uolare audentis sustentasti rudimenta. Tu etiam cum te absente atque ignorante nauigassem, nihil succensens quod non tecum communicassem ut solerem, atque aliud quiduis quam contumaciam suspicans, mansisti inconcussus in amicitia; nec plus ante oculos tuos liberi deserti a magistro, quam nostrae mentis penetralia puritasque uersata est. 2. 4. Postremo quidquid de otio meo modo gaudeo; quod a superfluarum cupiditatum uinculis euolaui, quod depositis oneribus mortuarum curarum, respiro, resipisco, redeo ad me; quod quaero intentissimus ueritatem, quod inuenire iam ingredior, quod me ad summum ipsum modum peruenturum esse confido; tu animasti, tu impulisti, tu fecisti. Cuius autem minister fueris, plus adhuc fide concepi, quam ratione comprehendi. Nam cum praesens praesenti tibi exposuissem interiores motus animi mei, uehementerque ac saepius assererem, nullam mihi uideri prosperam fortunam, nisi quae otium philosophandi daret; nullam beatam uitam, nisi qua in philosophia uiueretur: sed me tanto meorum onere, quorum ex officio meo uita penderet, multisque necessitatibus, uel pudoris, uel ineptae meorum miseriae refrenari: tam magno es elatus gaudio, tam sancto huius uitae inflammatus ardore, ut te diceres, si tu ab illarum importunarum litium uinculis aliquo modo eximereris, omnia mea uincula etiam patrimonii tui mecum participatione rupturum. 2. 5. Itaque cum admoto nobis fomite discessisses, nunquam cessauimus inhiantes in philosophiam, atque illam uitam quae inter nos placuit atque conuenit, prorsus nihil aliud cogitare: atque id constanter quidem, sed minus acriter agebamus; putabamus tamen satis nos agere. Et quoniam nondum aderat ea flamma, quae summa nos arreptura erat; illam qua lenta aestuabamus, arbitrabamur uel esse maximam. Cum ecce tibi libri quidam pleni, ut ait Celsinus, bonas res arabicas ubi exhalarunt in nos, ubi illi flammulae instillarunt pretiosissimi unguenti guttas paucissimas; incredibile, Romaniane, incredibile, et ultra quam de me fortasse et tu credis; quid amplius dicam? etiam mihi ipsi de meipso incredibile incendium concitarunt. Quis me tunc honor, quae hominum pompa, quae inanis famae cupiditas, quod denique huius mortalis uitae fomentum atque retinaculum commouebat? Prorsus totus in me cursim redibam. Respexi tamen, confiteor, quasi de itinere in illam religionem, quae pueris nobis insita est, et medullitus implicata: uerum autem ipsa ad se nescientem rapiebat. Itaque titubans, properans, haesitans arripio apostolum Paulum. Neque enim uere isti, inquam, tanta potuissent, uixissentque ita ut eos uixisse manifestum est, si eorum Litterae atque rationes huic tanto bono aduersarentur. Perlegi totum intentissime atque cautissime. 2. 6. Tunc uero quantulocumque iam lumine asperso, tanta se mihi philosophiae facies aperuit, ut non dicam tibi, qui eius incognitae fame semper arsisti, sed si ipsi aduersario tuo, quo nescio utrum plus exercearis quam impediaris, eam demonstrare potuissem; nae ille et baias, et amoena pomaria, et delicata nitidaque conuiuia, et domesticos histriones, postremo quidquid eum acriter commouet in quascumque delicias, abiciens et relinquens, ad eius pulchritudinem blandus amator et sanctus, mirans, anhelans, aestuans aduolaret. Habet enim et ille, quod confitendum est, quoddam decus animi, uel potius decoris quasi sementem , quod erumpere in ueram pulchritudinem nitens, tortuose ac deformiter inter scabra uitiorum, et inter opinionum fallacium dumeta frondescit: tamen non cessat frondescere, et paucis acute ac diligenter in densa intuentibus quantum sinitur eminere. Inde est illa hospitalitas, inde in conuiuiis multa humanitatis condimenta, inde ipsa elegantia, nitor, mundissima facies rerum omnium, et undique cuncta perfundens adumbratae uenustatis urbanitas. [2,3] 3. 7. Philocalia ista uulgo dicitur: ne contemnas nomen hoc ex uulgi nomine: nam philocalia et philosophia prope similiter cognominatae sunt, et quasi gentiles inter se uideri uolunt, et sunt. Quid est enim philosophia? Amor sapientiae. Quid philocalia? Amor pulchritudinis. Quaere de Graecis. Quid ergo sapientia? nonne ipsa uera est pulchritudo? Germanae igitur istae sunt prorsus, et eodem parente procreatae: sed illa uisco libidinis detracta coelo suo, et inclusa cauea populari, uiciniam tamen nominis tenuit, ad commonendum aucupem ne contemnat. Hanc igitur sine pennis sordidatam et egentem uolitans libere soror saepe agnoscit, sed raro liberat: non enim philocalia ista unde genus ducat agnoscit, nisi philosophia. Quam totam fabulam (nam subito Aesopus factus sum) Licentius tibi carmine suauius indicabit: poeta est enim pene perfectus. Ergo ille, si ueram pulchritudinem cuius falsae amator est, sanatis renudatisque paululum oculis posset intueri, quanta uoluptate philosophiae gremio se inuolueret? Quomodo ibi te cognitum, sicut uerum fratrem amplecteretur? Miraris haec, et forsitan rides. Quid si haec explicarem ut uolebam? quid si saltem uox, si adhuc facies uideri a te non potest, ipsius philosophiae posset audiri? Mirareris profecto; sed non rideres, non desperares. Crede mihi, de nullo desperandum est, de talibus autem minime. Omnino sunt exempla; facile euadit, facile reuolat hoc genus auium, multis inclusis multum mirantibus. 3. 8. Sed ad nos redeam, nos inquam, Romaniane, philosophemur: reddam tibi gratiam, filius tuus coepit iam philosophari: ego eum reprimo, ut disciplinis necessariis prius excultus uigentior et firmior insurgat, quarum te ne metuas expertem, si bene te noui, auras tibi liberas tantum opto. Nam de indole quid dicam? Utinam non tam rara esset in hominibus, quam certa est in te! Restant duo uitia, et impedimenta inueniendae ueritatis, a quibus tibi non multum timeo; timeo tamen ne te contemnas, atque inuenturum esse desperes, aut certe ne inuenisse te credas. Quorum primum, si tamen inest, ista tibi disputatio fortasse detrahet. Saepius enim succensuisti Academicis, eo quidem grauius, quo minus eruditus esses; sed eo libentius, quod ueritatis amore illiciebaris. Itaque iam cum Alypio, te fautore, confligam, et tibi facile persuadebo quod uolo, probabiliter tamen. Nam ipsum uerum non uidebis, nisi in philosophiam totus intraueris. Illud autem alterum quod te fortasse aliquid inuenisse praesumis, quamuis a nobis iam quaerens, dubitansque discesseris, tamen si quid superstitionis in animum reuolutum est, eicietur profecto, uel cum tibi aliquam inter nos disputationem de religione misero, uel cum praesens tecum multa contulero. 3. 9. Ego enim nunc aliud nihil ago, quam me ipse purgo a uanis perniciosisque opinionibus. Itaque non dubito melius mihi esse, quam tibi. Unum tantum est unde inuideam fortunae tuae, quod solus frueris Luciliano meo: an et tu inuides quia dixi, meo? Sed quid dixi aliud quam tuo, et omnium quicumque unum sumus? De quo tamen ut subuenias desiderio meo, quid te rogem? Aut te ipse promereor? Tantum scis, quia debes. Sed nunc ambobus dico, cauete ne quid uos nosse arbitremini, nisi quod ita didiceritis, saltem ut nostis, unum, duo, tria, quatuor simul collecta in summa fieri decem. Sed item cauete ne uos philosophia ueritatem aut non cognituros, aut nullo modo ita posse cognosci arbitremini. Nam mihi uel potius illi credite qui ait: Quaerite et inuenietis (Mt 7, 7), nec cognitionem desperandam esse, et manifestiorem futuram, quam sunt illi numeri. Nunc ad propositum ueniamus. Iam enim sero coepi metuere, ne hoc principium modum excederet, et non est leue. Nam modus procul dubio diuinus est: sed fefellerit cum dulciter ducit, ero cautior cum sapiens fuero. [2,4] 4. 10. Post pristinum sermonem, quem in primum librum contulimus, septem fere diebus a disputando fuimus otiosi, cum tres tamen Virgilii libros post primum recenseremus, atque ut in tempore congruere uidebatur, tractaremus. Quo tamen opere Licentius in poeticae studium sic inflammatus est, ut aliquantum mihi etiam reprimendus uideretur. Iam enim ab hac intentione ad nullam se rem deuocari libenter ferebat. Tandem tamen ad retractandam quam distuleramus de Academicis quaestionem, cum a me, quantum potui, lumen philosophiae laudaretur, non inuitus accessit: et forte dies ita serenus effulserat, ut nulli prorsus rei magis, quam serenandis animis nostris congruere uideretur. Maturius itaque solito lectos reliquimus, paululumque cum rusticis egimus, quod tempus urgebat. Tum Alypius: Antequam uos, inquit, audiam de Academicis disputantes, uolo mihi legatur sermo ille uester quem dicitis me absente perfectum: non enim possum aliter, cum inde huius disceptationis occasio nata sit, in audiendis uobis non aut errare, aut certe laborare. Quod cum factum esset, et in eo pene totum antemeridianum tempus consumptum uideremus; redire ab agro, qui deambulantes nos acceperat, domum instituimus. Et Licentius: Quaeso, inquit, ante prandium mihi breuiter totam Academicorum sententiam exponendo repetere ne graueris, ne quid in ea me fugiat, quod pro partibus meis sit. Faciam, inquam, et eo libentius quo de hac re cogitans parum prandeas. Ne, inquit ille, isthinc securus sis: nam et multos, et maxime patrem meum saepe animaduerti eo edaciorem, quo refertior curis esset. Deinde tu quoque de istis metris cogitantem non sic expertus es, ut cura mea mensa secura sit. Quod quidem apud meipsum mirari soleo: quid enim sibi uult, quod tunc cibum pertinacius appetimus cum in aliud intendimus animum? Aut quid est quod manibus et dentibus nostris, occupatis nobis, animus imperiosus fit? Audi potius, inquam, de Academicis quod rogaueras, ne te metra ista uoluentem, non solum in epulis sine metro, sed etiam in quaestionibus patiar. Si quid autem pro mea parte occultabo, prodet Alypius. Bona fide tua opus est, inquit Alypius: nam si metuendum est, ne aliquid occultes, a me deprehendi difficile arbitror eum, a quo me ista didicisse nullus qui me nouit ignorat, praesertim cum in prodendo uero non magis uictoriae, quam animo tuo consulturus sis. [2,5] 5. 11. Agam, inquam, bona fide, quoniam de iure praescribis. Nam et Academicis placuit, nec homini scientiam posse contingere earum duntaxat rerum, quae ad philosophiam pertinent; nam caetera curare se Carneades negabat; et tamen hominem posse esse sapientem, sapientisque totum munus, ut abs te quoque, Licenti, illo sermone dissertum est, in conquisitione ueri explicari. Ex quo confici, ut nulli etiam rei sapiens assentiatur: erret enim necesse est, quod sapienti nefas est, si assentiatur rebus incertis. Et omnia incerta esse non dicebant solum, uerum etiam copiosissimis rationibus affirmabant. Sed uerum non posse comprehendi, ex illa stoici Zenonis definitione arripuisse uidebantur, qui ait id uerum percipi posse, quod ita esset animo impressum ex eo unde esset, ut esse non posset ex eo unde non esset. Quod breuius planiusque sic dicitur, his signis uerum posse comprehendi, quae signa non potest habere quod falsum est. Hoc prorsus non posse inueniri, uehementissime ut conuincerent incubuerunt. Inde dissensiones philosophorum, inde sensuum fallaciae, inde somnia furoresque, inde pseudomeni et soritae in illius causae patrocinio uiguerunt. Et cum ab eodem Zenone accepissent, nihil esse turpius quam opinari, confecerunt callidissime, ut si nihil percipi posset, et esset opinatio turpissima, nihil unquam sapiens approbaret. 5. 12. Hinc eis inuidia magna conflata est: uidebatur enim esse consequens, ut nihil ageret, qui nihil approbaret. Unde dormientem semper, et officiorum omnium desertorem, sapientem suum Academici describere uidebantur, quem nihil approbare censebant. Hic illi inducto quodam probabili, quod etiam uerisimile nominabant, nullo modo cessare sapientem ab officiis asserebant, cum haberet quid sequeretur; ueritas autem siue propter naturae tenebras quasdam, siue propter similitudinem rerum, uel obruta, uel confusa latitaret. Quamuis et ipsam refrenationem et quasi suspensionem assensionis magnam prorsus actionem sapientis esse dicebant. Videor mihi breuiter totum, ut uoluisti, exposuisse, nihilque recessisse a praescriptione, Alypi, tua: id est egisse, ut dicitur, bona fide. Si enim aliquid uel non ita ut est dixi, uel forte non dixi; nihil uoluntate a me factum est. Bona ergo fides est, ex animi sententia. Homini enim homo falsus docendus, fallax cauendus debet uideri: quorum prius magistrum bonum, posterius discipulum cautum desiderat. 5. 13. Tum Alypius: Gratum, inquit, habeo, cum et Licentio a te satisfactum est, et me onere imposito releuasti. Non enim magis tibi uerendum erat, ne quid explorandi mei causa minus a te diceretur (nam alio modo qui fieri poterat?) quam mihi, si in quoquam te prodere fuisset necesse. Quare faxis, ut illud quod deest, non tam percontationi, quam ipsi percontanti, de differentia nouae ac ueteris Academiae, ne te pigeat exponere. Prorsus, inquam, fateor, piget. Quare beneficium dederis (nam hoc quod commemoras, ad rem maxime pertinere negare non possum), si me paululum conquiescente, apud me distinguere ista nomina, et causam nouae Academiae aperire uolueris. Crederem, inquit, me quoque a prandio te auocare uoluisse, ni te magis a Licentio territum dudum putarem, et eius postulatio ita nobis praescripsisset, ut ei ante prandium quidquid huius inuolutionis esset, expediretur. Et cum reliqua dicere tenderet, mater nostra (nam domi iam eramus) ita nos trudere in prandium coepit, ut uerba faciendi locus non esset. [2,6] 6. 14. Deinde, cum tantum alimentorum accepissemus, quantum compescendae fami satis esset; ad pratum regressis nobis, Alypius, Paream, inquit, sententiae tuae, nec ausim recusare. Si enim nihil me fugerit, gratabor eum doctrinae tuae, tum etiam memoriae meae. At si in quoquam fortasse aberrauero, recurabis id, ut deinceps huiusmodi delegationem non pertimescam. Nouae Academiae discidium non tam contra ueterem conceptum, quam contra Stoicos arbitror esse commotum. Nec uero discidium est putandum, siquidem a Zenone illatam nouam quaestionem dissolui discutique oportebat. Nam de non percipiendo, quamuis nullis conflictationibus agitata, incolens tamen etiam ueterum Academicorum mentes sententia non impudenter existimata est. Quod etiam ipsius Socratis Platonisque ac reliquorum ueterum auctoritate probatu facile est, qui se hactenus crediderunt ab errore defendi, si se assensioni non temere commisissent: quamuis propriam de hac re disputationem in scholas suas non introduxerint, nec ab illis enucleate aliquando quaesitum sit, percipi, necne ueritas possit. Quod cum Zeno rude ac nouum intulisset, contenderetque nihil percipi posse, nisi quod uerum ita esset, ut dissimilibus notis a falso discerneretur, neque opinationem subeundam esse sapienti, atque id Archesilas audiret; negauit huiusmodi quidquam posse ab homine reperiri, neque illi opinionis naufragio sapientis committendam esse uitam. Unde etiam conclusit, nulli rei esse assentiendum. 6. 15. Verum cum ita res se haberet, ut uetus Academia magis aucta, quam oppugnata uideretur; exstitit Philonis auditor Antiochus, qui, ut nonnullis uisus est, gloriae cupidior quam ueritatis, in simultatem adduxit Academiae utriusque sententias. Dicebat enim rem insolitam, et ab opinione ueterum remotissimam Academicos nouos conatos inducere. In quam rem ueterum physicorum aliorumque magnorum philosophorum implorabat fidem; ipsos etiam Academicos oppugnans, qui se uerisimile contenderent sequi, cum ipsum uerum se ignorare faterentur. Multaque argumenta collegerat, quibus nunc supersedendum arbitror: nihil tamen magis defendebat, quam percipere posse sapientem. Hanc puto inter Academicos nouos ac ueteres controuersiam fuisse. Quae si secus se habet, ut Licentium plenissime informes, pro utroque postulauerim. Si uero ita est, ut dicere potui, susceptam disputationem peragite. [2,7] 7. 16. Tum ego: Quamdiu, inquam, Licenti, in isto nostro longiore quam putabam sermone conquiescis? Audisti qui sint Academici tui? At ille uerecunde arridens, et aliquantum hac compellatione turbatior: Poenitet me, inquit, tantopere affirmasse contra Trygetium, beatam uitam in ueritatis inquisitione consistere. Nam me ista quaestio ita perturbat, ut uix non miser sim, qui certe uobis, si quid humanitatis geritis, uideor miserandus. Sed quid me ipse ineptus crucio? aut quid exhorreo tanta causae bonitate subnixus? Prorsus non cedam nisi ueritati. Placentne, inquam, tibi noui Academici? Plurimum, inquit. Ergo uerum uidentur tibi dicere? Tum ille cum iam esset assensurus, arrisione Alypii cautior factus, haesit aliquantum. Et deinde: Repete, inquit, rogatiunculam. Verumne, inquam, tibi uidentur Academici dicere? Et rursum cum diu tacuisset: Utrum, ait, uerum sit, nescio: probabile est tamen. Neque enim plus uideo quod sequar. Probabile, inquam, scisne ab ipsis etiam uerisimile nominari? Ita, inquit, uidetur. Ergo, inquam, uerisimilis est Academicorum sententia. Ita, inquit. Iam quaeso attende, inquam, diligentius. Si quisquam fratrem tuum uisum patris tui similem esse affirmet, ipsumque tuum patrem non nouerit; nonne tibi insanus, aut ineptus uidebitur? Et hic diu tacuit. Tum ait: Non mihi hoc uidetur absurdum. 7. 17. Cui ego cum respondere coepissem; Exspecta, inquit, quaeso, paululum. Ac post arridens, Dic mihi, ait, oro te, iamne certus es de uictoria tua? Tum ego: Fac me, inquam, certum esse: non ideo tamen tu causam tuam debes deserere, praesertim cum haec inter nos disputatio suscepta sit exercendi tui causa, et ad elimandum animum prouocandi. Numquidnam, inquit, aut Academicos legi, aut tot disciplinis eruditus sum, quibus tu ad me instructus aduentas? Academicos, inquam, nec illi legerant a quibus primo sententia ista defensa est. Eruditio autem disciplinarumque copia si te deficit, non usque adeo tamen ingenium tuum esse debet inualidum, ut nullo facto impetu paucissimis uerbis meis rogationibusque succumbas. Illud enim iam uereri coepi, ne tibi citius quam uolo succedat Alypius, quo aduersario non ita securus deambulabo. Ergo utinam, inquit ille, iam uincar, ut aliquando uos audiam disserentes, et quod plus est, uideam; quo mihi spectaculo nihil potest felicius exhiberi. Nam quoniam placuit uobis ista fundere, potius quam effundere; siquidem ore prorumpentia stilo excipitis, nec in terram, ut dicitur, cadere sinitis; legere etiam uos licebit: sed nescio quomodo, cum admouentur oculis iidem ipsi quos inter sermo caeditur; bona disputatio si non utilius, at certe laetius perfundit animum. 7. 18. Gratum habemus, inquam: sed repentina ista gaudia tua temere illam sententiam euadere coegerunt, qua dixisti, nullum tibi spectaculum exhiberi posse felicius. Quid si enim illum patrem tuum, quo profecto nemo philosophiam est post tam longam sitim hausturus ardentius, nobiscum ista quaerentem ac disserentem uidebis; cum ego me fortunatiorem nunquam putabo, quid te tandem sentire ac dicere conuenit? Hic uero ille aliquantum lacrymauit, et ubi loqui potuit, porrecta manu coelum suspiciens: Et quando ego, inquit, Deus, hoc uidebo? sed nihil est de te desperandum. Hic cum pene omnes ab intentione disputationis demitti in lacrymas coepissemus, obluctans mecum, et uix me colligens: Age potius, inquam, et in uires tuas redi; quas ut congereres unde unde posses, patronus Academiae futurus, longe ante monueram: non opinor ideo ut modo ante tubam tremor occupet artus ; aut ut uisendae alienae pugnae desiderio, tam cito te optes esse captiuum. Hic Trygetius, ubi satis attendit iam uultus nostros serenatos: Quidni iste optet, inquit, homo tam sanctus, ut hoc ei Deus ante uota concesserit? Crede iam, Licenti; nam qui non inuenis quid respondeas, et adhuc ut uincare optas, paruae fidei mihi uideris. Arrisimus. Tum Licentius: Loquere beatus, inquit, non inueniendo uerum, sed certe, non quaerendo. 7. 19. Qua hilaritate adolescentulorum cum essemus laetiores; Attende, inquam, rogationem, et in uiam redi firmior et ualentior, si potes. En adsum, inquit, quantum possum. Quid enim si ille fratris mei uisor fama compertum habeat eum esse similem patris, potest insanus aut ineptus esse, si credit? Stultusne, inquam, saltem dici potest? Non continuo, inquit, nisi se id scire contenderit. Nam si ut probabile sequitur quod crebra fama iactauit, nullius temeritatis argui potest. Tum ego: Rem ipsam paulisper consideremus, et quasi ante oculos constituamus. Ecce fac illum nescio quem hominem quem describimus, esse praesentem: aduenit alicunde frater tuus; ibi iste: Cuius hic puer filius? Respondetur: Cuiusdam Romaniani. At hic: Quam patri similis est! quam ad me hoc non temere fama detulerat! Hic tu, uel quis alius: Nosti enim Romanianum, bone homo? Non noui, inquit: tamen similis eius mihi uidetur. Poteritne quisquam risum tenere? Nullo modo, inquit. Ergo, inquam, quid sequatur uides. Iamdudum, inquit, uideo. Sed tamen ipsam conclusionem abs te audire uolo: oportet enim alere incipias, quem cepisti. Quidni, inquam, concludam? Ipsa res clamat similiter ridendos esse Academicos tuos, qui se in uita ueri similitudinem sequi dicunt, cum ipsum uerum quod sit, ignorent. [2,8] 8. 20. Tum Trygetius: Longe mihi, inquit, uidetur dissimilis Academicorum cautio ab huius quem descripsisti ineptia. Illi enim rationibus assequuntur quod dicunt esse uerisimile: iste autem ineptus famam secutus est, cuius auctoritate nihil est uilius. Quasi uero, inquam, non ineptior esset, si diceret, Patrem quidem eius minime noui, nec fama comperi quam sit similis patris, et mihi tamen similis uidetur. Ineptior certe, inquit. Sed quorsum ista? Quia tales, inquam, sunt, qui dicunt: Verum quidem non nouimus; sed hoc quod uidemus, eius quod non nouimus simile est. Probabile, inquit, illi dicunt. Cui ego: Quomodo istuc dicis? An negas eos uerisimile dicere? Et ille inquit: Ego ob hoc dicere uolui, ut illam similitudinem excluderem. Videbatur enim mihi fama improbe irruisse in quaestionem uestram, cum Academici ne oculis quidem credant humanis, nedum famae mille quidem, ut poetae fingunt, sed monstrosis tamen luminibus. Nam quis ego tandem sum Academiae defensor? An in quaestione ista inuidetis securitati meae? En habes Alypium, cuius aduentus nobis, quaeso, ferias dederit, quem te iamdudum non frustra formidare arbitramur. 8. 21. Tum facto silentio, oculos ambo in Alypium contulerunt. Tum ille: Vellem, inquit, quidem, ut meae uires patiuntur, auxiliari aliquatenus partibus uestris, nisi mihi omen uestrum terrori esset. Sed hanc formidinem, ni me spes fefellerit, facile fugem. Simul enim solatur me, quod praesens Academicorum oppugnator, onus Trygetii uicti pene subierit, et nunc eum uictorem uestra confessione probabile est. Illud magis uereor, ne et deserti officii neglegentiam, et inuasi impudentiam, deuitare non possim. Non enim uos oblitos credo, iudicis mihi munus fuisse delatum. Hic Trygetius: Illud, inquit, aliud, hoc autem aliud est; quare quaesumus, ut te aliquando patiare priuatum. Ne renuerim, ait; ne cum impudentiam uel neglegentiam uitare cupio, in superbiae, quo uitio nihil est immanius, laqueos incidam, si honorem mihi a uobis concessum, diutius quam permittitis teneam. [2,9] 9. 22. Proinde uelim mihi exponas, bone accusator Academicorum, officium tuum; id est, in quorum defensionem hos oppugnes. Metuo enim, ne Academicos refellens, Academicum te probare uelis. Accusatorum, inquam, ut opinor, duo genera esse bene nosti: si enim a Cicerone modestissime dictum est, ita eum Verris esse accusatorem, ut Siculorum defensor esset, propterea necesse est, eum qui aliquem accuset, habere alterum quem defendat. Et ille: Saltem habesne tu quidquam in quo sententia tua iam fundata constiterit? Facile est, inquam, huic rogationi respondere, mihi praesertim cui repentina non est: iam hoc totum mecum egi, et diu multumque uersaui animo. Quamobrem audi, Alypi, quod, ut arbitror, iam optime scis: non ego istam disputationem disputandi gratia susceptam uolo; satis sit quod cum istis adolescentibus prolusimus, ubi libenter nobiscum philosophia quasi iocata est. Quare auferantur de manibus nostris fabellae pueriles. De uita nostra, de moribus, de animo res agitur; qui se superaturum inimicitias omnium fallaciarum, et ueritate comprehensa, quasi in regionem suae originis rediens, triumphaturum de libidinibus, atque ita temperantia uelut coniuge accepta regnaturum esse praesumit, securior rediturus in coelum. Vides quid dicam? Tollamus de medio iam cuncta ista: arma acri facienda uiro; nec quidquam minus semper optaui, quam inter eos, qui secum multum uixerunt, multumque sermocinati sunt, oriri aliquid, unde nouus quasi conflictus exsurgat. Sed propter memoriam, quae infida custos est excogitatorum, referri in litteras uolui, quod inter nos saepe pertractauimus, simul ut isti adolescentes, et in haec attendere discerent, et aggredi ac subire tentarent. 9. 23. Tunc ergo nescis, nihil me certum adhuc habere quod sentiam, sed ab eo quaerendo Academicorum argumentis atque disputationibus impediri? Nescio enim quomodo fecerunt in animo quamdam probabilitatem (ut ab eorum uerbo nondum recedam), quod homo uerum inuenire non possit: unde piger et prorsus segnis effectus eram, nec quaerere audebam, quod acutissimis ac doctissimis uiris inuenire non licuit. Nisi ergo prius tam mihi persuasero uerum posse inueniri, quam sibi illi non posse persuaserunt; non audebo quaerere, nec habeo aliquid quod defendam. Itaque istam interrogationem remoue, si placet, et potius discutiamus inter nos, quam sagaciter possumus, utrumnam possit uerum inueniri. Et pro parte mea uideor mihi habere iam multa, quibus contra rationem Academicorum niti molior: inter quos et me modo interim nihil distat, nisi quod illis probabile uisum est, non posse inueniri ueritatem; mihi autem inueniri posse probabile est. Nam ignoratio ueri, aut mihi, si illi fingebant, peculiaris est, aut certe utrisque communis. [2,10] 10. 24. Tum Alypius: Iam, inquit, securus incedam: uideo enim te non tam accusatorem, quam adiutorem fore. Itaque ne longius abeamus, uideamus quaeso prius ne per hanc quaestionem in qua successisse uideor iis qui tibi cesserunt, in uerbi controuersiam decidamus, quod te ipso insinuante et auctoritate illa Tulliana turpissimum esse, saepe confessi sumus. Cum enim, ni fallor, Licentius placuisse sibi diceret de probabilitate Academicorum sententiam, subiecisti quod ille haud dubie confirmauit, sciretne hanc ab eisdem etiam uerisimilitudinem nominari. Et bene noui, siquidem ex te mihi nota sunt, non absque te esse Academicorum placita. Quae cum, ut dixi, animo tuo infixa sint; quid uerba secteris, ignoro. Non est ista, inquam, mihi crede, uerborum, sed rerum ipsarum magna controuersia: non enim illos uiros eos fuisse arbitror, qui rebus nescirent nomina imponere; sed mihi haec uocabula uidentur elegisse, et ad occultandam tardioribus, et ad significandam uigilantioribus sententiam suam. Quod quare et quomodo mihi uideatur, exponam, cum prius illa discussero, quae ab eis tamquam cognitionis humanae inimicis dicta homines putant. Itaque perlibenter habeo hucusque hodie nostrum processisse sermonem, ut satis quid inter nos quaereretur, aperteque constaret. Nam illi mihi uidentur graues omnino ac prudentes uiri fuisse. Si quid est autem, quod nunc disputabimus aduersus eos erit, qui Academicos inuentioni ueritatis aduersos fuisse crediderunt. Et ne me territum putes, etiam contra eos ipsos non inuitus armabor, si non occultandae sententiae suae causa, ne ab eis temere pollutis mentibus, et quasi profanis, quaedam ueritatis sacra proderentur; sed ex animo illa quae in eorum libris legimus, defenderunt. Quod hodie facerem, nisi nos solis occasus iam domum redire compelleret. Hactenus illo die disputatum est. [2,11] 11. 25. Postridie autem quamuis non minus blandus tranquillusque dies illuxisset, uix tamen domesticis negotiis euoluti sumus. Nam magnam eius partem in epistolarum maxime scriptione consumpseramus. Et cum iam duae horae uix reliquae forent, ad pratum processimus. Nam inuitabat coeli nimia serenitas, placuitque, ut ne ipsum quidem quod restiterat tempus, perire pateremur. Itaque cum ad arborem solitam uentum esset, et mansissemus loco: Velim uos, inquam, adolescentuli, quoniam non est hodie magna res aggredienda, in memoriam mihi reuocetis, quomodo hesterno die rogatiunculae quae uos turbauit, Alypius responderit. Hic Licentius: Tam breue est, inquit, ut nihil negotii sit hoc recordari; quam leue sit autem tu uideris. Nam, ut opinor, uetuit te, res cum constaret, de uerbis mouere quaestionem. Et ego: Hoc ipsum, inquam, quid sit, quamue habeat uim, satis animaduertistis? Videor, inquit, mihi uidere quid sit; sed quaeso, tu id paulisper exponas. Nam saepe abs te audiui, turpe esse disputantibus in uerborum quaestione immorari, cum certamen nullum de rebus remanserit. Sed hoc subtilius est, quam ut explicandum a me debeat flagitari. 11. 26. Audite ergo, inquam, quid sit, uos. Id probabile uel uerisimile Academici uocant, quod nos ad agendum sine assensione potest inuitare. Sine assensione autem dico, ut id quod agimus non opinemur uerum esse, aut non id scire arbitremur; agamus tamen. Ut uerbi causa, utrum hesterna nocte tam liquida ac pura, hodie tam laetus sol exorturus esset, si nos quispiam rogaret; credo quod nos id scire negaremus, diceremus tamen ita uideri. Talia, inquit Academicus, mihi uidentur omnia quae probabilia uel uerisimilia putaui nominanda; quae tu si alio nomine uis uocare, nihil pugno. Satis enim mihi est, te iam bene accepisse quid dicam, id est quibus rebus haec nomina imponam. Non enim uocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. Satisne intellexistis, quomodo mihi ludicra illa quibus uos agitabam, de manibus excussa sint? Hic cum ambo se intellexisse respondissent, uultuque ipso responsionem postularent meam: Quid putatis, inquam? Ciceronem cuius haec uerba sunt, inopem fuisse latinae linguae, ut minus apta rebus imponeret, quas sentiebat, nomina? [2,12] 12. 27. Tum Trygetius: Iam, inquit, placet nobis, cum res nota sit, de uerbis nullas calumnias commouere. Quare uide potius quid huic respondeas qui nos liberauit, in quos tu impulsus tentas iterum irruere. Et Licentius: Mane, ait, quaeso: nam mihi sublucet nescio quid, quod uideam non tibi tam facile tantum argumentum eripi debuisse. Et cum defixus in cogitatione siluisset aliquantum: Rogo, inquit, nihil uidetur esse absurdius, quam dicere, se uerisimile sequi, eum qui uerum quid sit ignoret: nec illa me tua similitudo conturbat. Nam recte ego interrogatus, utrum ex ista temperie coeli nulla in crastinum pluuia cogatur, respondeo es se uerisimile, qui me non nego nosse aliquid ueri. Nam scio arborem istam modo argenteam fieri non posse, multaque talia uera non impudenter me scire dico, quorum uideo esse similia ea quae uerisimilia nomino. Tu uero, Carneades, uel quae alia graeca pestis, ut nostris parcam (quid enim dubitem in hanc partem transire ad eum cui captiuus debeor iure uictoriae?): tu ergo cum te nihil ueri scire dicas, unde hoc uerisimile sequeris? At enim nomen ei non potui aliud imponere. Quid ergo nobis disputandum est cum eo, qui nec loqui potest? 12. 28. Non ego, inquit Alypius, perfugas metuam: quanto minus ille Carneades, in quem nescio utrum iuuenili an puerili leuitate commotus, maledicta potius quam aliquod telum putasti esse iaciendum? Nam illi quidem ad roborandam sententiam suam, quae semper tenus probabili fundata fuit, hoc interim aduersum te facile suffecerit, ita nos a ueri inuentione procul esse positos, ut tu tibi ipse magno argumento esse possis, qui ita una interrogatiuncula loco motus es, ut ubi tibi standum esset, penitus ignorares. Sed haec, atque scientiam tuam, quam tibi impressam de hac arbore paulo ante confessus es, in aliud tempus differamus. Quamuis enim iam alias partes delegeris, tamen sedulo docendus es quid paulo ante dixerim. Nondum enim, ut opinor, in eam quaestionem, qui utrum inueniri uerum possit quaeritur, progressi fueramus: sed illud tantum in ipso uestibulo defensionis meae praescribendum putaui, in quo te lassum prostratumque prospexeram; hoc est; utrum uerisimile, an probabile, an alio si quo nomine appellari potest, quod sibi Academici sat esse dicant, quaerendum non esse. Nam si tu optimus iam inuentor ueritatis tibi uideris, nihil ad me. Postea si ingratus non fueris huic patrocinio meo, eadem fortasse me docebis. [2,13] 13. 29. Hic ego, cum uerecunde Licentius Alypii impetum formidaret; Omnia potius, inquam, Alypi, loqui maluisti, quam quemadmodum nobis cum iis, qui loqui nesciant, disputandum sit. Et ille: Quoniam olim tum mihi, tum omnibus notum est, et nunc tua professione satis indicas te loquendi peritum esse; uelim explices utilitatem primo huius inquisitionis tuae, quae aut superflua est, ut opinor, et ei multo magis respondere superfluum est; aut si commoda uisa fuerit, et a me explicari nequierit, precario abs te impetrem, ut magistri officium ne grauere. Meministi, inquam, heri me esse pollicitum de istis uocabulis post acturum. Et nunc ille sol admonet, ut quae ludicra pueris proposui, redigam in cistas; praesertim cum ea ornandi iam potius quam uendendi gratia proponam. Nunc antequam stilum nostrum tenebrae occupent, quae patronae Academicorum solent esse, uolo inter nos hodie plenissime constet, ad quam quaestionem nobis explicandam mane surgendum sit. Itaque responde, quaeso, utrum tibi uideantur Academici habuisse certam de ueritate sententiam, et eam temere ignotis uel non purgatis animis prodere noluisse; an uero ita senserint, ut eorum disputationes se habent. 13. 30. Tum ille: Quid illis animi fuerit, inquit, non temere confirmabo. Nam quantum ex libris colligi datur, tu melius nosti quae in uerba sententiam suam promere soleant: Me autem de meipso si consulis, inuentum nondum uerum esse puto. Addo etiam quod de Academicis flagitabas, nec posse inueniri me putare, non solum inolita, quam semper fere animaduertisti opinione mea, sed etiam auctoritate magnorum excellentiorumque philosophorum; quibus nos praebere colla siue imbecillitas nostra, siue sagacitas ipsorum, ultra quam nihil iam inueniri posse credendum est, nescio quomodo compellit. Hoc est, inquam, quod uolui. Nam uerebar, ne cum tibi quoque id uideretur quod mihi; disputatio nostra manca remaneret, nullo existente qui ex altera parte rem uenire in manus cogeret, ut diligenter quantum possumus uersaretur. Itaque si id euenisset, paratus eram te rogare, ut Academicorum partes ita susciperes, quasi tibi non solum disputasse, sed etiam sensisse uiderentur, uerum non posse comprehendi. Quaeritur ergo inter nos, utrum illorum argumentis probabile sit nihil percipi posse, ac nulli rei esse assentiendum. Quod si obtinueris, cedam libenter: si autem demonstrare potuero multo esse probabilius, et posse ad ueritatem peruenire sapientem, et assensionem non semper esse cohibendam: nihil habebis, ut opinor, cur non te in meam sententiam transire patiaris. Quod cum illi placuisset et caeteris qui aderant, iam uespere obumbrati domum reuertimus.