[13,0] Liber decimus tertius [13,1] Inuoco te, deus meus, misericordia mea, qui fecisti me et oblitum tui non oblitus es. inuoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio quod inspirasti ei. nunc inuocantem te ne deseras, qui priusquam inuocarem praeuenisti et institisti crebrescens multimodis uocibus, ut audirem de longinquo et conuerterer et uocantem me inuocarem te. tu enim, domine, deleuisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis, in quibus a te defeci, et praeuenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis, quibus me fecisti, quia et priusquam essem tu eras, nec eram cui praestares ut essem, et tamen ecce sum ex bonitate tua praeueniente totum hoc quod me fecisti et unde me fecisti. neque enim eguisti me aut ego tale bonum sum quo tu adiuueris, dominus meus et deus meus, non ut tibi sic seruiam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus si non te colam, sed ut seruiam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est ut sim cui bene sit. [13,2] ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua substitit, ut bonum quod tibi nihil prodesset nec de te aequale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. quid enim te promeruit caelum et terra, quas fecisti in principio? dicant quid te promeruerunt spiritalis corporalisque natura, quas fecisti in sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo uel spiritali uel corporali, euntia in immoderationem et in longinquam dissimilitudinem tuam, spiritale informe praestantius quam si formatum corpus esset, corporale autem informe praestantius quam si omnino nihil esset, atque ita penderent in tuo uerbo informia, nisi per idem uerbum reuocarentur ad unitatem tuam et formarentur et essent ab uno te summo bono uniuersa bona ualde. quid te promeruerant, ut essent saltem informia, quae neque hoc essent nisi ex te? 13.2.3 quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem inuisibilis et incomposita, quia neque hoc esset nisi quia fecisti? ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem uerbum conuerteretur ad idem a quo facta est atque ab eo inluminata lux fieret, quamuis non aequaliter tamen conformis formae aequali tibi? sicut enim corpori non hoc est esse quod pulchrum esse (alioquin deforme esse non posset), ita etiam creato spiritui non id est uiuere quod sapienter uiuere: alioquin incommutabiliter saperet. bonum autem illi est haerere tibi semper, ne quod adeptus est conuersione auersione lumen amittat et relabatur in uitam tenebrosae abysso similem. nam et nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, auersi a te, nostro lumine, in ea uita fuimus aliquando tenebrae et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei. nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus. [13,3] quod autem in primis conditionibus dixisti, `fiat lux, et facta est lux, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque uita quam inluminares. sed sicut non te promeruerat ut esset talis uita quae inluminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te ut inluminaretur. neque enim eius informitas placeret tibi si non lux fieret, non existendo sed intuendo inluminantem lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque uiuit et quod beate uiuit non deberet nisi gratiae tuae, conuersa per commutationem meliorem ad id quod neque in melius neque in deterius mutari potest. quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud uiuere, aliud beate uiuere, quia tua beatitudo es. [13,4] quid ergo tibi deesset ad bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista uel omnino nulla essent uel informia remanerent quae non ex indigentia fecisti sed ex plenitudine bonitatis tuae, cohibens atque conuertens ad formam, non ut tamquam tuum gaudium compleatur ex eis? perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant, non autem imperfecto, tamquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas, non ferebatur ab eis tamquam in eis requiesceret. in quibus enim requiescere dicitur spiritus tuus, hos in se requiescere facit. sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis uoluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras uitam. cui non hoc est uiuere quod beate uiuere, quia uiuit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat conuerti ad eum a quo facta est, et magis magisque uiuere apud fontem uitae, et in lumine eius uidere lumen, et perfici et inlustrari et beari. [13,5] ecce apparet mihi in aenigmate trinitas quod es, deus meus, quoniam tu, pater, in principio sapientiae nostrae, quod est tua sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in filio tuo, fecisti caelum et terram. et multa diximus de caelo caeli et de terra inuisibili et incomposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis informitatis uagabunda deliquia, nisi conuerteretur ad eum a quo erat qualiscumque uita et inluminatione fieret speciosa uita et esset caelum caeli eius, quod inter aquam et aquam postea factum est. et tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit haec, et filium in principii nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens deum meum, sicut credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur super aquas. ecce trinitas deus meus, pater et filius et spiritus sanctus, creator uniuersae creaturae. [13,6] sed quae causa fuerat -- o lumen ueridicum, tibi admoueo cor meum, ne me uana doceat; discute tenebras eius et dic mihi, obsecro te per matrem caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum caelum et terram inuisibilem et incompositam et tenebras super abyssum tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? an quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferre? non posset hoc dici nisi prius illud commemoraretur cui superferri spiritus tuus posset intellegi. nec patri enim nec filio superferebatur nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. prius ergo dicendum erat cui superferretur, et deinde ille quem non oportebat aliter commemorari nisi ut superferri diceretur. cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur? [13,7] iam hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem quia caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem supereminentem uiam caritatis et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi. ideoque ab initio supereminens superferebatur super aquas. cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de subleuatione caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? cui dicam? quomodo dicam? neque enim loca sunt quibus mergimur et emergimus. quid similius et quid dissimilius? affectus sunt, amores sunt, immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi spiritus tuus superfertur super aquas, et ueniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas quae sunt sine substantia. [13,8] defluxit angelus, defluxit anima hominis et indicauerunt abyssum uniuersae spiritalis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio, `fiat lux,' et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis oboediens intellegentia caelestis ciuitatis tuae et requiesceret in spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. alioquin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in domino. nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas ueste luminis tui, satis ostendis quam magnam rationalem creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. tu enim, deus noster, inluminabis tenebras nostras: ex te oriuntur uestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut meridies erunt. da mihi te, deus meus, redde mihi te. en amo et, si parum est, amem ualidius. non possum metiri, ut sciam quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat uita mea in amplexus tuos, nec auertatur donec abscondatur in abscondito uultus tui. hoc tantum scio, quia male mihi est praeter te non solum extra me sed et in me ipso, et omnis mihi copia quae deus meus non est egestas est. [13,9] numquid aut pater aut filius non superferebatur super aquas? si tamquam loco sicut corpus, nec spiritus sanctus; si autem incommutabilis diuinitatis eminentia super omne mutabile, et pater et filius et spiritus sanctus superferebatur super aquas. cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictum est quasi locus ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est quod sit donum tuum? in dono tuo requiescimus: ibi te fruimur. requies nostra locus noster. amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis. in bona uoluntate pax nobis est. corpus pondere suo nititur ad locum suum. pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. ignis sursum tendit, deorsum lapis; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. oleum infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. minus ordinata inquieta sunt; ordinantur et quiescunt. pondus meum amor meus; eo feror, quocumque feror. dono tuo accendimur et sursum ferimur; inardescimus et imus. ascendimus ascensiones in corde et cantamus canticum graduum. igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus ad pacem Hierusalem, quoniam iucundatus sum in his qui dixerunt mihi, `in domum domini ibimus.' ibi nos conlocabit uoluntas bona, ut nihil uelimus aliud quam permanere illic in aeternum. [13,10] beata creatura quae non nouit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo interuallo temporis in ea uocatione qua dixisti, `fiat lux,' et fieret lux. in nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficimur; in illa uero dictum est quid esset; nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa, ut appareret causa qua factum est ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens conuersa lux esset. qui potest intellegat, a te petat. ut quid mihi molestus est, quasi ego inluminem ullum hominem uenientem in hunc mundum? [13,11] trinitatem omnipotentem quis intelleget? et quis non loquitur eam, si tamen eam? rara anima quae, cum de illa loquitur, scit quod loquitur. et contendunt et dimicant, et nemo sine pace uidet istam uisionem. uellem ut haec tria cogitarent homines in se ipsis: longe aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico ubi se exerceant et probent et sentiant quam longe sunt. dico autem haec tria: esse, nosse, uelle. sum enim et scio et uolo. sum sciens et uolens, et scio esse me et uelle, et uolo esse et scire. in his igitur tribus quam sit inseparabilis uita et una uita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, uideat qui potest. certe coram se est; attendat in se et uideat et dicat mihi. sed cum inuenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet inuenisse illud quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter et scit incommutabiliter et uult incommutabiliter. et utrum propter tria haec et ibi trinitas, an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit incommutabiliter idipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitauerit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiauerit? [13,12] procede in confessione, fides mea; dic domino deo tuo, `sancte, sancte, sancte, domine deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et spiritus sancte,' quia et apud nos in Christo suo fecit deus caelum et terram, spiritales et carnales ecclesiae suae. et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae inuisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua sicut multa abyssus. sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti, `fiat lux'; `paenitentiam agite, appropinquauit enim regnum caelorum.' `paenitentiam agite'; `fiat lux.' et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi sed paruo propter nos, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conuersi sumus ad te, et facta est lux. et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. [13,13] et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem: spe enim salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes. adhuc abyssus abyssum inuocat, sed iam in uoce cataractarum tuarum. adhuc et ille qui dicit, `non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus,' etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extenditur et ingemescit grauatus, et sitit anima eius ad deum uiuum, quemadmodum cerui ad fontes aquarum, et dicit, `quando ueniam?', habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens, et uocat inferiorem abyssum dicens, `nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae,' et, `nolite pueri effici mentibus, sed malitia paruuli estote, ut mentibus perfecti sitis,' et, `o stulti Galatae, quis uos fascinauit?' sed iam non in uoce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis per eum qui ascendit in altum et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus laetificarent ciuitatem tuam. illi enim suspirat sponsi amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semet ipso ingemescens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui. illi suspirat (membrum est enim sponsae) et illi zelat (amicus est enim sponsi); illi zelat non sibi, quia in uoce cataractarum tuarum, non in uoce sua, inuocat alteram abyssum, cui zelans timet ne sicut serpens Euam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate quae est in sponso nostro, unico tuo. quae est illa speciei lux? cum uidebimus eum sicuti est, et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie, `ubi est deus tuus?' [13,14] et ego dico, `deus meus ubi es?' ecce ubi es. respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in uoce exultationis et confessionis, soni festiuitatem celebrantis. et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus, uel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos, `quare tristis es, anima, et quare conturbas me? spera in domino.' lucerna pedibus tuis uerbum eius. spera et perseuera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et remoueantur umbrae. spera in domino; mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et uidebo salutare uultus mei, deum meum, qui uiuificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluuidum misericorditer superferebatur. unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salui facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus. inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus diuidis, qui probas corda nostra, et uocas lucem diem et tenebras noctem. quis enim nos discernit nisi tu? quid autem habemus quod non accepimus a te, ex eadem massa uasa in honorem ex qua sunt et alia facta in contumeliam? [13,15] aut quis nisi tu, deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in scriptura tua diuina? caelum enim plicabitur ut liber et nunc sicut pellis extenditur super nos. sublimioris enim auctoritatis est tua diuina scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales per quos eam dispensasti nobis. et tu scis, domine, tu scis, quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent. unde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia quae subter sunt, quod, cum hic uiuerent, non ita sublimiter extentum erat. nondum sicut pellem caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataueras. 13.15.17 uideamus, domine, caelos, opera digitorum tuorum; disserena oculis nostris nubilum quo subtexisti eos. ibi est testimonium tuum sapientiam praestans paruulis. perfice, deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactantium. neque enim nouimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. non noui, domine, non noui alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem et lenirent ceruicem meam iugo tuo et inuitarent colere te gratis. intellegam ea, pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea. 13.15.18 sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, immortales et a terrena corruptione secretae. laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere uerbum tuum. uident enim faciem tuam semper, et ibi legunt sine syllabis temporum quid uelit aeterna uoluntas tua. legunt eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. in caelo enim, domine, misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes. transeunt nubes, caelum autem manet. transeunt praedicatores uerbi tui ex hac uita in aliam uitam, scriptura uero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur et faenum super quod extendebatur cum claritate sua praeteriet, uerbum autem tuum manet in aeternum. quod nunc in aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamuis filio tuo dilecti sumus, nondum apparuit quod erimus. attendit per retia carnis et blanditus est et inflammauit, et currimus post odorem eius. sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. sicuti est, domine, uidere nostrum, quod nondum est nobis. [13,16] nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter et scis incommutabiliter et uis incommutabiliter, et essentia tua scit et uult incommutabiliter, et scientia tua est et uult incommutabiliter, et uoluntas tua est et scit incommutabiliter, nec uidetur iustum esse coram te ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab inluminato commutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. sic enim apud te fons uitae, quomodo in lumine tuo uidebimus lumen. [13,17] quis congregauit amaricantes in societatem unam? idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamuis innumerabili uarietate curarum fluctuent. quis, domine, nisi tu, qui dixisti ut congregarentur aquae in congregationem unam et appareret arida sitiens tibi, quoniam tuum est et mare et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formauerunt? neque enim amaritudo uoluntatum sed congregatio aquarum uocatur mare. tu enim coherces etiam malas cupiditates animarum et figis limites, quousque progredi sinantur aquae ut in se comminuantur fluctus earum, atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia. 13.17.21 at animas sitientes tibi et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris occulto et dulci fonte inrigas, ut et terra det fructum suum. et dat fructum suum et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subueniendum indigentibus similiter opitulantes, quemadmodum nobis uellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus, non tantum in facilibus tamquam in herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est beneficum ad eripiendum eum qui iniuriam patitur de manu potentis et praebendo protectionis umbraculum ualido robore iusti iudicii. [13,18] ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, oriatur de terra ueritas, et iustitia de caelo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. frangamus esurienti panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum uestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus. quibus in terra natis fructibus, uide quia bonum est, et erumpat temporanea lux nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias contemplationis uerbum uitae superius obtinentes appareamus sicut luminaria in mundo, cohaerentes firmamento scripturae tuae. ibi enim nobiscum disputas, ut diuidamus inter intellegibilia et sensibilia tamquam inter diem et noctem uel inter animas alias intellegibilibus, alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito diiudicationis, sicut antequam fieret firmamentum, diuidas inter lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi atque distincti manifestata per orbem gratia tua luceant super terram et diuidant inter diem et noctem et significent tempora, quia uetera transierunt, ecce facta sunt noua, et quia propior est nostra salus quam cum credidimus, et quia nox praecessit, dies autem appropinquauit, et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios in messem tuam, in qua seminanda alii laborauerunt, mittens etiam in aliam sementem, cuius messis in fine est. ita das uota optanti et benedicis annos iusti, tu autem idem ipse es et in annis tuis, qui non deficiunt, horreum praeparas annis transeuntibus. aeterno quippe consilio propriis temporibus bona caelestia das super 13.18.23 sapientiae tamquam luminare maius propter eos qui perspicuae ueritatis luce delectantur tamquam in principio diei, alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum tamquam luminare minus, alii fides, alii donatio curationum, alii operationes uirtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. omnia enim haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem. sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta quae uariantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum, quae deinceps tamquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis sunt. his enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus seruus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille qui sapientiam loquitur inter perfectos. animalis autem homo tamquam paruulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. haec nobiscum disputas sapientissime, deus noster, in libro tuo, firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamuis adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis. [13,19] `sed prius lauamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis uestris atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate uiduam, ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum. et uenite, disputemus,' dicit dominus, `ut fiant luminaria in firmamento caeli, et luceant super terram.' quaerebat diues ille a magistro bono quid faceret ut uitam aeternam consequeretur; dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil amplius (bonus est autem, quia deus est), dicat ei ut, si uult uenire ad uitam, seruet mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem proximi. `feci,' inquit, `haec omnia.' unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? uade, extirpa siluosa dumeta auaritiae, uende quae possides et implere frugibus dando pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et sequere dominum si uis esse perfectus, eis sociatus inter quos loquitur sapientiam ille qui nouit quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento caeli. quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illi thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. sed contristata est terra sterilis, et spinae offocauerunt uerbum. 13.19.25 uos autem genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia ut sequeremini dominum: ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius, diuidentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras paruulorum, sed non desperatorum. lucete super omnem terram, et dies sole candens eructet diei uerbum sapientiae et nox luna lucens annuntiet nocti uerbum scientiae. luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius. ecce enim tamquam deo dicente, `fiant luminaria in firmamento caeli,' factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli uerbum uitae habentia. ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. uos enim estis lumen mundi nec estis sub modio. exaltatus est cui adhaesistis, et exaltauit uos. discurrite et innotescite omnibus gentibus. [13,20] concipiat et mare et pariat opera uestra, et producant aquae reptilia animarum uiuarum. separantes enim pretiosum a uili facti estis os dei, per quod diceret, `producant aquae' non animam uiuam, quam terra producet, sed `reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram.' repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tamquam ceti grandes et uoces nuntiorum tuorum uolantes super terram iuxta firmamentum libri tui, praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo uolitarent quocumque irent. neque enim sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec. 13.20.27 numquid mentior aut mixtione misceo neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento caeli et opera corporalia in undoso mari et sub firmamento caeli? quarum enim rerum notitiae sunt solidae et terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiae et scientiae, earundem rerum sunt operationes corporales multae ac uariae, et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. aquae produxerunt haec, sed in uerbo tuo. necessitates alienatorum ab aeternitate ueritatis tuae populorum produxerunt haec, sed in euangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt, quarum amarus languor fuit causa ut in tuo uerbo ista procederent. 13.20.28 et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior, qui fecisti omnia. a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde curiosum et procellose tumidum et instabiliter fluuidum, atque ita non opus esset ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta (sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et uolatilia), quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi spiritaliter uiuesceret anima gradu alio et post initii uerbum in consummationem respiceret. [13,21] ac per hoc in uerbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit non reptilia animarum uiuarum et uolatilia, sed animam uiuam. neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur. non enim intratur aliter in regnum caelorum ex illo quo instituisti ut sic intretur, nec magnalia mirabilium quaerit quibus fiat fides. neque enim nisi signa et prodigia uiderit, non credit, cum iam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo sunt non fidelibus sed infidelibus. nec isto igitur genere uolatili, quod uerbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra quam fundasti super aquas. immitte in eam uerbum tuum per nuntios tuos, opera enim eorum narramus. sed tu es qui operaris in eis, et operentur animam uiuam. terra producit eam, quia terra causa est ut haec agant in ea, sicut mare fuit causa ut agerent reptilia animarum uiuarum et uolatilia sub firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamuis piscem manducet leuatum de profundo in ea mensa quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo leuatus est, ut alat aridam. et aues marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. primarum enim uocum euangelizantium infidelitas hominum causa extitit, sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis multipliciter de die in diem. at uero anima uiua de terra sumit exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore huius saeculi, ut anima eorum tibi uiuat, quae mortua erat in deliciis uiuens, deliciis, domine, mortiferis, nam tu puri cordis uitales deliciae. 13.21.30 operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et uoces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum (talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua et fiunt abyssus), sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi et sint forma fidelibus uiuendo coram eis et excitando ad imitationem. sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt, `quaerite deum et uiuet anima uestra, ut producat terra animam uiuentem; nolite conformari huic saeculo, continete uos ab eo.' euitando uiuit anima, quae appetendo moritur. continete uos ab immani feritate superbiae, ab inerti uoluptate luxuriae, et a fallaci nomine scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii serpentes. motus enim animae sunt isti in allegoria; sed fastus elationis et delectatio libidinis et uenenum curiositatis motus sunt animae mortuae, quia non ita moritur ut omni motu careat, quoniam discedendo a fonte uitae moritur atque ita suscipitur a praetereunte saeculo et conformatur ei. 13.21.31 uerbum autem tuum, deus, fons uitae aeternae est et non praeterit. ideoque in uerbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, `nolite conformari huic saeculo,' ut producat terra in fonte uitae animam uiuentem, in uerbo tuo per euangelistas tuos animam continentem imitando imitatores Christi tui. hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio uiri ab amico est: `estote', inquit, `sicut ego, quia et ego sicut uos.' ita erunt in anima uiua bestiae bonae in mansuetudine actionis. mandasti enim dicens, `in mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris.' et pecora bona neque si manducauerint, abundantia, neque si non manducauerint, egentia, et serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cauendum et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea quae facta sunt intellecta conspiciatur aeternitas. seruiunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita uiuunt et bona sunt. [13,22] ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male uiuendo, et coeperit esse anima uiuens bene uiuendo, completumque fuerit uerbum tuum quo per apostolum tuum dixisti, `nolite conformari huic saeculo,' consequetur et illud quod adiunxisti statim et dixisti, `sed reformamini in nouitate mentis uestrae,' non iam secundum genus, tamquam imitantes praecedentem proximum nec ex hominis melioris auctoritate uiuentes. neque enim dixisti, `fiat homo secundum genus,' sed, `faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,' ut nos probemus quae sit uoluntas tua. ad hoc enim dispensator ille tuus generans per euangelium filios, ne semper paruulos haberet quos lacte nutriret et tamquam nutrix foueret, `reformamini,' inquit, `in nouitate mentis uestrae ad probandum uos quae sit uoluntas dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum.' ideoque non dicis, `fiat homo,' sed, `faciamus,' nec dicis, `secundum genus,' sed, `ad imaginem et similitudinem nostram.' mente quippe renouatus et conspiciens intellectam ueritatem tuam homine demonstratore non indiget ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse quae sit uoluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem uidere trinitatem unitatis uel unitatem trinitatis. ideoque pluraliter dicto `faciamus hominem,' singulariter tamen infertur, `et fecit deus hominem,' et pluraliter dicto `ad imaginem nostram,' singulariter infertur, `ad imaginem dei.' ita homo renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur. [13,23] quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et omnium repentium quae repunt super terram. hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus dei. alioquin homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. ergo in ecclesia tua, deus noster, secundum gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum creati in operibus bonis, non solum qui spiritaliter praesunt sed etiam hi qui spiritaliter subduntur eis qui praesunt (masculum enim et feminam fecisti hominem hoc modo in gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina, quia nec Iudaeus neque graecus neque seruus neque liber) -- spiritales ergo, siue qui praesunt siue qui obtemperant, spiritaliter iudicant, non de cognitionibus spiritalibus, quae lucent in firmamento (non enim oportet de tam sublimi auctoritate iudicare); neque de ipso libro tuo, etiam si quid ibi non lucet, quoniam summittimus ei nostrum intellectum certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris recte ueraciterque dictum esse (sic enim homo, licet iam spiritalis et renouatus in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum, factor tamen legis debet esse, non iudex); neque de illa distinctione iudicat, spiritalium uidelicet atque carnalium hominum, qui tuis, deus noster, oculis noti sunt et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus ut ex fructibus eorum cognoscamus eos, sed tu, domine, iam scis eos et diuisisti et uocasti in occulto, antequam fieret firmamentum; neque de turbidis huius saeculi populis quamquam spiritalis homo iudicat -- quid enim ei de his qui foris sunt iudicare, ignoranti quis inde uenturus sit in dulcedinem gratiae tuae et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus? 13.23.34 ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium caeli neque ipsius occulti caeli neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem uocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare, sed accepit potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium quae repunt super terram. iudicat enim et approbat quod recte, improbat autem quod perperam inuenerit, siue in ea sollemnitate sacramentorum quibus initiantur quos peruestigat in aquis multis misericordia tua, siue in ea qua ille piscis exhibetur quem leuatum de profundo terra pia comedit, siue in uerborum signis uocibusque subiectis auctoritati libri tui tamquam sub firmamento uolitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque inuocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, `amen.' quibus omnibus uocibus corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis, qua cogitata non possunt uideri, ut opus sit instrepere in auribus. ita, quamuis multiplicentur uolatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. iudicat etiam spiritalis approbando quod rectum, improbando autem quod perperam inuenerit in operibus moribusque fidelium, elemosynis tamquam terra fructifera et de anima uiua mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis de his quae per sensum corporis percipiuntur. de his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet. [13,24] sed quid est hoc et quale mysterium est? ecce benedicis homines, o domine, ut crescant et multiplicentur et impleant terram. nihilne nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid? cur non ita benedixeris lucem quam uocasti diem nec firmamentum caeli nec luminaria nec sidera nec terram nec mare? dicerem te, deus noster, qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie uoluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et cetos, ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquas maris, et uolatilia multiplicarentur super terram. item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc quae gignendo ex semet ipsis propagantur, si eam reperirem in arbustis et frutectis et in pecoribus terrae. nunc autem nec herbis et lignis dictum est nec bestiis et serpentibus, `crescite et multiplicamini,' cum haec quoque omnia sicut pisces et aues et homines gignendo augeantur genusque custodiant. 13.24.36 quid igitur dicam, lumen meum, ueritas? quia uacat hoc, quia inaniter ita dictum est? nequaquam, pater pietatis; absit ut hoc dicat seruus uerbi tui. et si ego non intellego quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti. placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, domine, non incassum te ita locutum, neque silebo quod mihi lectionis huius occasio suggerit. uerum est enim, nec uideo quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. noui enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intellegitur, et multipliciter mente intellegi, quod uno modo per corpus significatur. ecce simplex dilectio dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis corporaliter enuntiatur! ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. attende iterum quisquis haec legis: ecce quod uno modo scriptura offert et uox personat, `in principio deus fecit caelum et terram,' nonne multipliciter intellegitur, non errorum fallacia, sed uerarum intellegentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus hominum. 13.24.37 itaque si naturas ipsas rerum non allegorice sed proprie cogitemus, ad omnia quae de seminibus gignuntur conuenit uerbum `crescite et multiplicamini.' si autem figurate posita ista tractemus (quod potius arbitror intendisse scripturam, quae utique non superuacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit), inuenimus quidem multitudines et in creaturis spiritalibus atque corporalibus tamquam in caelo et terra, et in animis iustis et iniquis tamquam in luce et tenebris, et in sanctis auctoribus per quos lex ministrata est tamquam in firmamento quod solidatum est inter aquam et aquam, et in societate amaricantium populorum tamquam in mari, et in studio piarum animarum tamquam in arida, et in operibus misericordiae secundum praesentem uitam tamquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis, et in spiritalibus donis manifestatis ad utilitatem sicut in luminaribus caeli, et in affectibus formatis ad temperantiam tamquam in anima uiua: in his omnibus nanciscimur multitudines et ubertates et incrementa. sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una enuntiatio multis modis intellegatur, non inuenimus nisi in signis corporaliter editis et rebus intellegibiliter excogitatis. signa corporaliter edita generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes humanas propter rationis fecunditatem intelleximus. et ideo credidimus utrique horum generi dictum esse abs te, domine, `crescite et multiplicamini.' in hac enim benedictione concessam nobis a te facultatem ac potestatem accipio et multis modis enuntiare quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intellegere quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. sic implentur aquae maris, quae non mouentur nisi uariis significationibus, sic et fetibus humanis impletur et terra, cuius ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio. [13,25] uolo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura commonet, et dicam nec uerebor. uera enim dicam te mihi inspirante quod ex eis uerbis uoluisti ut dicerem. neque enim alio praeter te inspirante credo me uerum dicere, cum tu sis ueritas, omnis autem homo mendax, et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. ergo ut uerum loquar, de tuo loquor. ecce dedisti nobis in escam omne faenum satiuum seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis satiui. nec nobis solis sed et omnibus auibus caeli et bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et cetis magnis non dedisti haec. dicebamus enim eis terrae fructibus significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius uitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. talis terra erat pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigerauit et catenam eius non erubuit. hoc fecerunt et fratres et tali fruge fructificauerunt qui quod ei deerat suppleuerunt ex Macedonia. quomodo autem dolet quaedam ligna quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait, `in prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.' esca enim debetur eis qui ministrant doctrinam rationalem per intellegentias diuinorum mysteriorum, et ita eis debetur tamquam hominibus. debetur autem eis (sicut animae uiuae) praebentibus se ad imitandum in omni continentia. item debetur eis tamquam uolatilibus propter benedictiones eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum. [13,26] pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis, quorum deus uenter. neque enim et in illis qui praebent ista, ea quae dant fructus est, sed quo animo dant. itaque ille qui deo seruiebat non suo uentri, uideo plane unde gaudeat, uideo et congratulor ei ualde. acceperat enim a Philippensibus quae per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, uideo. unde autem gaudet, inde pascitur, quia in ueritate loquens `gauisus sum,' inquit, `magnifice in domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis; taedium autem habuistis.' isti ergo diuturno taedio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subuenerunt. ideo secutus ait, `non quod desit aliquid dico; ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat.' 13.26.40 unde ergo gaudes, o Paule magne? unde gaudes, unde pasceris, homo renouate in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit te, et anima uiua tanta continentia et lingua uolatilis loquens mysteria? talibus quippe animantibus ista esca debetur. quid est quod te pascit? laetitia. quod sequitur audiam: `uerum tamen,' inquit, `bene fecistis communicantes tribulationi meae.' hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi, `in tribulatione dilatasti mihi,' quia et abundare et penuriam pati nouit in te, qui confortas eum. `scitis enim,' inquit, `etiam uos, Philippenses, quoniam in principio euangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti nisi uos soli, quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis.' ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet et repullulasse laetatur tamquam reuiuescente fertilitate agri. 13.26.41 numquid propter usus suos, quia dixit, `usibus meis misistis,' numquid propterea gaudet? non propterea. et hoc unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens, `non quia quaero datum, sed requiro fructum.' didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. datum est res ipsa quam dat qui impertitur haec necessaria, ueluti est nummus, cibus, potus, uestimentum, tectum, adiutorium. fructus autem bona et recta uoluntas datoris est. non enim ait magister bonus `qui susceperit prophetam' tantum, sed addidit `in nomine prophetae'; neque ait tantum `qui susceperit iustum', sed addidit `in nomine iusti'; ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem iusti accipiet. nec solum ait `qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis', sed addidit `tantum in nomine discipuli,' et sic adiunxit, `amen dico uobis, non perdet mercedem suam.' datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. fructu pascitur Helias a uidua sciente quod hominem dei pasceret et propter hoc pasceret; per coruum autem dato pascebatur. nec interior Helias sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi. [13,27] ideoque dicam quod uerum est coram te, domine, cum homines idiotae atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et cetorum significari credidimus, suscipiunt corporaliter reficiendos aut in aliquo usu praesentis uitae adiuuandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur, quia nec illi haec sancta et recta uoluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum uident, laetantur. inde quippe animus pascitur, unde laetatur. et ideo pisces et ceti non uescuntur escis quas non germinat nisi iam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta. [13,28] et uidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona ualde, quia et nos uidemus ea, et ecce omnia bona ualde. in singulis generibus operum tuorum, cum dixisses ut fierent, et facta essent, illud atque illud uidisti quia bonum est. septies numeraui scriptum esse te uidisse quia bonum est quod fecisti; et hoc octauum est quia uidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam ualde bona tamquam simul omnia. nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona et ualde. hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat quam ipsa membra singula quorum ordinatissimo conuentu completur uniuersum, quamuis et illa etiam singillatim pulchra sunt. [13,29] et attendi, ut inuenirem utrum septies uel octies uideris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua uisione non inueni tempora per quae intellegerem quod totiens uideris quae fecisti, et dixi, `o domine, nonne ista scriptura tua uera est, quoniam tu uerax et ueritas edidisti eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua uisione tempora, et ista scriptura tua mihi dicit per singulos dies ea quae fecisti te uidisse quia bona sunt, et cum ea numerarem, inueni quotiens?' ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es deus meus et dicis uoce forti in aure interiore seruo tuo, perrumpens meam surditatem et clamans: `o homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico. et tamen illa temporaliter dicit, uerbo autem meo tempus non accedit, quia aequali mecum aeternitate consistit. sic ea quae uos per spiritum meum uidetis ego uideo, sicut ea quae uos per spiritum meum dicitis ego dico. atque ita cum uos temporaliter ea uideatis, non ego temporaliter uideo, quemadmodum, cum uos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico.' [13,30] et audiui, domine deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua ueritate, et intellexi quoniam sunt quidam quibus displicent opera tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas caelorum et compositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus uictis mundana moenia molireris, ut ea constructione deuincti aduersus te iterum rebellare non possent; alia uero nec fecisse te nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quaeque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. insani dicunt haec, quoniam non per spiritum tuum uident opera tua nec te cognoscunt in eis. [13,31] qui autem per spiritum tuum uident ea, tu uides in eis. ergo cum uident quia bona sunt, tu uides quia bona sunt, et quaecumque propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. `nos autem,' inquit, `non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis.' et admoneor ut dicam, `certe nemo scit quae dei sunt, nisi spiritus dei. quomodo ergo scimus et nos quae a deo donata sunt nobis?' respondetur mihi quoniam quae per eius spiritum scimus etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. sicut enim recte dictum est, `non enim uos estis, qui loquimini,' eis qui in dei spiritu loquerentur, sic recte dicitur, `non uos estis, qui scitis,' eis qui in dei spiritu sciunt. nihilo minus igitur recte dicitur, `non uos estis, qui uidetis,' eis qui in spiritu dei uident. ita quidquid in spiritu dei uident quia bonum est, non ipsi sed deus uidet, quia bonum est. aliud ergo est ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supra dicti sunt; aliud ut quod bonum est uideat homo quia bonum est, sicut multis tua creatura placet, quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te uolunt; aliud autem ut, cum aliquid uidet homo quia bonum est, deus in illo uideat quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo quod fecit, qui non amaretur nisi per spiritum quem dedit, quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per quem uidemus quia bonum est, quidquid aliquo modo est: ab illo enim est qui non aliquo modo est, sed est est. [13,32] gratias tibi, domine! uidemus caelum et terram, siue corporalem partem superiorem atque inferiorem siue spiritalem corporalemque creaturam, atque in ornatu harum partium, quibus constat uel uniuersa mundi moles uel uniuersa omnino creatura, uidemus lucem factam diuisamque a tenebris. uidemus firmamentum caeli, siue inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, siue hoc spatium aeris, quia et hoc uocatur caelum, per quod uagantur uolatilia caeli inter aquas, quae uaporaliter ei superferuntur et serenis etiam noctibus rorant, et has quae in terris graues fluitant. uidemus congregatarum aquarum speciem per campos maris et aridam terram uel nudatam uel formatam, ut esset uisibilis et composita, herbarumque atque arborum materiem. uidemus luminaria fulgere desuper, solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem atque his omnibus notari et significari tempora. uidemus umidam usquequaque naturam piscibus et beluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae uolatus auium portat, aquarum exhalatione concrescit. uidemus terrenis animalibus faciem terrae decorari hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis inrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiae uirtute, praeponi, et quemadmodum in eius anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet, sic uiro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationalis intellegentiae parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui subiceretur, quemadmodum subicitur appetitus actionis ad concipiendam de ratione mentis recte agendi sollertiam. uidemus haec et singula bona et omnia bona ualde. [13,33] laudant te opera tua ut amemus te, et amamus te ut laudent te opera tua. habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et priuationem. habent ergo consequentia mane et uesperam, partim latenter partim euidenter. de nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua uel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia, quia eius informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. nam cum aliud sit caeli et terrae materies, aliud caeli et terrae species, materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma nulla morae intercapedine sequeretur. [13,34] inspeximus etiam propter quorum figurationem ista uel tali ordine fieri uel tali ordine scribi uoluisti, et uidimus quia bona sunt singula et omnia bona ualde in uerbo tuo, in unico tuo, caelum et terra, caput et corpus ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora sine mane et uespera. ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exequi, ut occulta manifestares et incomposita nostra componeres (quoniam super nos erant peccata nostra et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur ad subueniendum nobis in tempore opportuno), et iustificasti impios et distinxisti eos ab iniquis et solidasti auctoritatem libri tui inter superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui ei subderentur, et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad adquirenda caelestia. et inde accendisti quaedam luminaria in firmamento, uerbum uitae habentes sanctos tuos et spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes; et inde ad imbuendas infideles gentes sacramenta et miracula uisibilia uocesque uerborum secundum firmamentum libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium animam uiuam per affectus ordinatos continentiae uigore formasti, atque inde tibi soli mentem subditam et nullius auctoritatis humanae ad imitandum indigentem renouasti ad imaginem et similitudinem tuam, praestantique intellectui rationabilem actionem tamquam uiro feminam subdidisti, omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac uita necessariis ab eisdem fidelibus ad usus temporales fructuosa in futurum opera praeberi uoluisti. haec omnia uidemus et bona sunt ualde, quoniam tu ea uides in nobis, qui spiritum quo ea uideremus et in eis te amaremus dedisti nobis. [13,35] domine deus, pacem da nobis (omnia enim praestitisti nobis), pacem quietis, pacem sabbati, pacem sine uespera. omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum ualde bonarum modis suis peractis transiturus. [13,36] autem septimus sine uespera est nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id, quod tu post opera tua bona ualde, quamuis ea quietus feceris, requieuisti septimo die, hoc praeloquatur nobis uox libri tui, quod et nos post opera nostra ideo bona ualde, quia tu nobis ea donasti, sabbato uitae aeternae requiescamus in te. [13,37] etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis, et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. tu autem, domine, semper operaris et semper requiescis, nec uides ad tempus nec moueris ad tempus nec quiescis ad tempus, et tamen facis et uisiones temporales et ipsa tempora et quietem ex tempore. [13,38] nos itaque ista quae fecisti uidemus, quia sunt, tu autem quia uides ea, sunt. et nos foris uidemus quia sunt, et intus quia bona sunt; tu autem ibi uidisti facta, ubi uidisti facienda. et nos alio tempore moti sumus ad bene faciendum, posteaquam concepit de spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum mouebamur deserentes te: tu uero, deus une bone, numquam cessasti bene facere. et sunt quaedam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. tu autem bonum nullo indigens bono semper quietus es, quoniam tua quies tu ipse es. et hoc intellegere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? a te petatur, in te quaeratur, ad te pulsetur: sic, sic accipietur, sic inuenietur, sic aperietur.