Liber XI I (1) Circa primam ferme noctis uigiliam experrectus pauore subito, uideo praemicantis luoae candore nimio completum orbem commodum malinis emergentem fluctibus; nanctusque opacae noctis silentiosa secreta, (2) certus etiam summatem deam praecipua maiestate pollere resque prorsus humanas ipsius regi prouidentia, nec tantum pecuina et ferina, uerum inanima etiam diuino eius luminis numinisque nutu uegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique nunc incrementis consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui, (3) fato scilicet iam meis tot tantisque cladibus satiato et spem salutis, licet tardam, subministrante augustum specimen deae praesentis statui deprecari; (4) confestimque discussa pigra quiete alacer exurgo meque protinus purificandi studio marino lauacro trado septiesque summerso fluctibus capite, quod eum numerum praecipue religionibus aptissiulum diuinus ille Pythagoras prodidit, [laetus et alacer] deam praepotentem lacrimoso uultu sic adprecabar: II (1) "Regina caeli, - siue tu Ceres alma frugum parens originalis, quae, repertu laetata filiae, uetustae glandis ferino remoto pabulo, miti commonstrato cibo nunc Eleusiniam glebam percolis, seu tu caelestis Venus, quae primis rerum exordiis sexuum diuersitatem generato Amore sociasti et aeterna subole humano genere propagato nunc circumfluo Paphi sacrario coleris, (2) seu Phoebi soror, quae partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti praeclarisque nunc ueneraris delubris Ephesi, seu nocturnis ululatibus horrenda Proserpina triformi facie laruales impetus comprimens terraeque claustra cohibens lucos diuersos inerrans uario cultu propitiaris, - (3) ista luce feminea conlustrans cuncta moenia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus dispensans incerta lumiua, quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie te fas est inuocare: (4) tu meis iam nunc extremis aerumnis subsiste, tu fortunam conlapsam adfirma, tu saeuis exanclatis casibus pausam pacemque tribue; sit satis laborum, sit satis periculorum. depelle quadripedis diram faciem, redde me conspectui meorum, redde me meo Lucio, ac si quod offensum numen inexorabili me saeuitia premit, mori saltem liceat, si non licet uiuere." III (1) Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentatiouibus rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit. (2) Necdum satis conixeram, et ecce pelago medio uenerandos diis etiam uultus attollens emergit diuina facies; ac dehinc paulatim toto corpore perlucidum simulacrum excusso pelago ante me constitisse uisum est. (3) Eius mirandam speciem ad uos etiam referre conitar, si tamen mihi disserendi tribuerit facultatem paupertas oris humani uel ipsum numen eius dapsilem copiam elocutilis facundiae subministrauerit. (4) Iam primum crines uberrimi prolixique et sensim intorti per diuina colla passiue dilspersi molliter defluebant. Corona multiformis uariis floribus sublimem destrinxerat uerticem, cuius media quidem super frontem plana rutunditas in modum speculi uel immo argumentum lunae candidum lumen emicabat, (5) dextra laeuaque sulcis insurgentium uiperarum cohibita, spicis etiam Cerialibus desuper porrectis multicolor, bysso tenui pertexta, nunc albo candore lucida, nunc croceo flore lutea nunc roseo rubore flammida et, quae longe longeque etiam meum confutabat optutum, palla nigerrima splendescens atro nitore, quae circumcirca remeans et sub dexterum latus ad umerum laeuum recurrens umbonis uicem deiecta parte laciniae multiplici contabulatione dependula ad ultimas oras nodulis fimbriarum decoriter confluctuabat. IV. (1) Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant earumque media as semenstris luna flammeos spirabat ignes. quaqua tamen insignis illius pallae perfluebat ambitus, indiuiduo nexu corona totis floribus totisque constructa pomis adhaerebat. (2) Iam gestamina longe diuersa. nam dextra quidem ferebat aereum crepitaculum, cuius per angustam lamminam in modum baltei recuruatam traiectae mediae paucne uirgulae, crispante brachio trigeminos iactus, reddebant argutum sonorem. (3) Laeuae uero cymbium dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caput extollens arduum ceruicibus late tumescentibus. Pedes ambroseos tegebant solae palmae uictricis foliis intextae. Talis ac tanta, spirans Arabiae felicia gemina, diuina me uoce dignata est: V (1) "En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies unilormis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso: cuius numen unicum multiformi specie, litu uario, nomine multiiugo totus ueneratur orbis. (2) Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum matrem, hinc autocthones Attici Cecropeiam Mineruam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusinii uestusti Actaeam Cererem, (3) Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei Solis inchoantibus inlustrantur radiis Aethiopes Arique priscaque doctrina pollentes Aegyptii caerimoniis me propriis percolentes appellant uero nomine reginam Isidem. (4) Adsum tuos miserata casus, adsum fauens et propitia. Mitte iam fletus et lamentationes omitte, depelle maerorem; iam tibi prouidentia mea inlucescit dies salutaris. Ergo igitur imperiis istis meis animum intende sollicitum. (5) Diem, qui dies ex ista nocte nascetur, aeterna mihi nuncupauit religio, quo sedatis hibernis tempestatibus et lenitis maris procellosis fluctibus nauigabili iam pelago rudem dedicantes carinam primitias commeatus libant mei sacerdotes. VI. (1) Id sacrum nec sollicita nec profana mente debebis opperiri. Nam meo monitu sacerdos in ipso procinctu pompae roseam mabu dextera sistro cohaerentem gestabit coronam. (2) Incunctanter ergo dimotis turbulis alacer continuare pompam mea uolentia fretus et de proximo clementer uelut manum sacerdotis osculabundus rosis decerptis pessimae mihique detestabilis iam dudum beluae istius corio te protinus exue. (3) Nec quicquam rerum mearum reformides ut arduum. Nam hoc eodem momento, quo tibi uenio, simul et ibi praesens, quae sunt sequentia, sacerdoti meo per quietem facienda praecipio. (4) Meo iussu tibi constricti comitatus decedent populi, nec inter hilares caerimonias et festiua spectacula quisquam deformem istam, quam geris, faciem perhorrescet uel figuram tuam repente mutatam sequius interpretatus aliquis maligne criminabitur. (5) Plane memineris et penita mente conditum semper tenebis mihi reliqua uitae tuae curricula adusque terminos ultimi spiritus uadata. Nec iniurium, cuius beneficio redieris ad homines, ei totum debere, quod uiues. (6) Viues autem beatus, uiues in mea tutela gloriosus, et cum spatium saeculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semirutundo me, quam uides, Acherontis tenebris interlucentem Stygiisque penetralibus regnantem, campos Elysios incolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis. (7) Quodsi sedulis obsequiis et religiosis ministeriis et tenacibus castimoniis numen nostrum promerueris, scies ultra statuta fato tuo spatia uitam quoque tibi prorogare mihi tantum licere." VII (1) Sic oraculi uenerabilis fine prolato numen inuictum, in se, recessit. nec mora, cum somno protinus absolutus pauore et gaudio ac dein sudore nimio permixtus exurgo summeque miratus deae potentis tam claram praesentiam, marino rore respersus magnisque imperiis eius intentus monitionis ordinem recolebam. (2) Nec mora, cum noctis atrae fugato nubilo sol exurgit aureus, et ecce discursu religioso ac prorsus triumphali turbulae complent totas plateas, (3) tantaque hilaritudine praeter peculiarem meam gestire mihi cuncta uidebantur, ut pecua etiam cuiusce modi et totas domos et ipsum diem serena facie gaudere sentirem. (4) Nam et pruinam pridianam dies apricus ac placidus repente fuerat insecutus, ut canorae etiam auiculae prolectatae uerno uapore concentus suaues adsonarent, matrem siderum, parentem temporum orbisque totius dominam blando mulcentes adfamine. (5) Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magnoque procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas adluuies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat. VIII (1) Ecce pompae magnae paulatim praecedunt anteludia uotiuis cuiusque studiis exornata pulchemlme. (2) Hic incinctus balteo militem gerebat, illum succinctum chlamide crepides et uenabula uenatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica ueste mundoque pretioso et adtextis capite crinibus incessu perHuo feminam mentiebatur. (3) Porro alium ocreis, scuto, galea ferroque insignem e ludo putares gladiatorio procedere nec ille deerat, qui magistratum facibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diuersis harundinibus alter aucupem cum uisco, alter piscatorem cum hamis induceret. (4) Vidi et ursam mansuem cultu matronali sella uehebatur, et simiam pilleo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum gestantem poculum et asinum pinnis adglutinatis adambulantem cuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque. IX (1) Inter has oblectationes ludicras popularium, quae passim uagabantur, iam sospitatricis deae peculiaris pompa moliebatur. (2) Mulieres candido splendentes amicimine, uario laetantes gestamine, uerno florentes coronamine, quae de gremio per uiam, qua sacer incedebat comitatus, solum sternebant flosculis, aliae, quae nitentibus speculis pone tergum reuersis uenienti deae obuium commonstrarent obsequium (3) et quae pectines eburnos ferentes gestu brachiorum flexuque digitorum ornatum atque obpexum crinium regalium fingerent, illae etiam, quae ceteris unguentis et geniali balsamo guttatim excusso conspargebant plateas; (4) magnus praeterea sexus utriusque numerus lucernis, taedis, cereis et alio genere facticii luminis siderum caelestium stirpem propitiantes symphoniae dehinc suaues, fistulae tibiaeque modulis dulcissimis personabant. (5) Eas amoenus lectissimae iuuentis ueste niuea et cataclista praenitens sequebatur chorus, carmen uenustum iterantes, quod Camenarum fauore sollers poeta modulatus edixerat, quod argumentum referebat interim maiorum antecantamenta uotorum. (6) Ibant et dicati magno Sarapi tibicines, qui per oblicum calamum, ad aurem porrectum dexteram, familiarem templi deique modulum frequentabant, et plerique, qui facilem sacris uiam dari praedicarent. X (1) Tunc influunt turbae sacris diuinis initiatae, uiri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis, linteae uestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obuolutae, hi capillum derasi funditus uerticem praenitentes, (2) magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo uero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes, et antistites sacrorum proceres illi, qui candido linteamine cinctum pectoralem adusque uestigia strictim iniecti potentissimorum deum proferebant insignis exuuias. (3) Quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine non adeo nostris illis consimilem, quae uespertina illuminant epulas, sed aureum cybium medio sui patore flammulam suscitans largiorem. (4) Secundus uestitum quidem similis, sed manibus ambabus gerebat altaria, id est auxilia, quibus nomen dedit proplrium deae summatis auxiliaris prouidentia. Ibat tertius attollens palmam auro subtiliter foliatam nec non Mercuriale etiam caduceum. (5) Quartus aequitatis ostendebat indicium deformatam manum sinistram porrecta palmula, quae genuina pigritia, nulla calliditate nulla sollertia praedita, uidebatur aequitati magis aptior quam dextera; (6) idem gerebat et aureum uasculum in modum papillae rutundatum, de quo lacte libabat. Quintus auream uannum aureis congestam ramulis, sextus ferebat amphoram. XI (1) Nec mora, cum dei dignati pedibus humanis incedere prodeunt; hic horrendus ille superum commeator et inferum, nunc atra, nunc aurea facie sublimis, attollens canis ceruices arduas, Anubis, laeua caduceum gerens, dextera palmam uirentem quatiens. (2) Huius uestigium continuum sequebatur bos in erectum leuata statum, bos, omniparentis deae fecundum simulacrum, quod residens umeris suis proferebat unus e ministerio beato gressu gestuosus. Ferebatur ab alio cista secretorum capax penitus celans operta magnificae religionis. (3) Gerebat alius felici suo gremio summi numinis uenerandam effigiem, non pecoris, non auis, non ferae ac ne hominis quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa nouitate reuerendam, altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro figuratum: (4) urnula faberrime cauata, fundo quam rutundo, miris extrinsecus simulacris Aegyptiorum effigiata; eius orificium non altiuscule leuatum in canalem porrectum longo riuulo prominebat, ex alia uero parte multum recedens spatiosa dilatione adhaerebat ansa, quam contorto nodulo supersedebat aspis squameae ceruicis striato tumore sublimis. XII (1) Et ecce praesentissimi numinis promissa nobis accedunt beneficia et fata salutemque ipsam meam gerens sacerdos adpropinquat, ad ipsum praescriptum diuinae promissionis ornatum dextera proferens sistrum deae, mihi coronam - et hercules coronam consequenter, quod tot ac tantis exanclatis laboribus, tot emensis peliculis deae maximae prouidentia adluctantem mihi saeuissime Fortunam superarem. (2) Nec tamen gaudio subitario commotus inclementi me cursu proripui, uerens scilicet, ne repentino quadripedis impetu religionis quietus turbaretur ordo, sed placido ac prorsus humano gradu cunctabundus paulatim obliquato corpore, sane diuinitus decedente populo, sensim inrepo. XIII (1) At sacerdos, ut reapse cognoscere potui, nocturni commonefactus oraculi miratusque congruentiam mandati muneris, coniestim restitit et ultro porrecta dextera ob os ipsum meum coronam exibuit. (2) Tunc ego trepidans, adsiduo pulsu micanti corde, coronam, quae rosis amoenis intexta fulgurabat, auido ore susceptam cupidus promissi deuoraui. (3) Nec me fefellit caeleste promissum: protinus mihi delabitur deformis et ferina facies. Ac primo quidem squalens pilus defluit, (4) ac dehinc cutis crassa tenuatur, uenter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt, sed in erecta porriguntur officia, (5) ceruix procera cohibetur, os et caput rutundatur, aures enormes repetunt pristinam paruitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam! (6) Populi mirantur, religiosi uenerantur tam euidentem maximi numinis potentiam et consimilem nocturnis imaginibus magnificentiam et facilitatem reformationis claraque et consona uoce, caelo manus adtendentes, testantur tam inlustre deae beneficium. XIV (1) Ego stupore nimio defixus tacitus haerebam, animo meo tam repentinum tamque magnum non capiente gaudium, (2) quid potissimum praefarer primarium, unde nouae uocis exordium caperem, quo sermone nunc renata lingua felicius auspicarer, quibus quantisque uerbis tantae deae gratias agerem. (3) Sed sacerdos utcumque diuino monitu cognitis ab origine cunctis cladibus meis, quanquam et ipse insigni permotus miraculo, nutu significato prius praecipit tegendo mihi linteam dari laciniam; (4) nam me cum primum nefasto tegmine despoliauerat asinus, compressis in artum feminibus et superstrictis accurate manibus, quantum nudo licebat, uelamento me naturali probe muniueram. (5) Tunc e cohorte religionis unus inpigre superiorem exutus tunicam supertexit me celerrume. Quo facto sacerdos uultu geniali et hercules inhumano in aspectum meum attonitus sic effatur: XV (1) "Multis et uariis exanclatis laboribus magnisque Fortunae tempestatibus et maximis actus procellis ad portum Quietis et aram Miselicordiae tande, Luci, uenisti. Nec tibi natales ac ne dignitas quidem, uel ipsa, qua flores, usquam doctrina profuit, sed lubrico uirentis aetatulae ad seruiles delapsus uoluptates curiositatis inprosperae sinistrum praemium reportasti. (2) Sed utcumque Fortunae caecitas, dum te pessimis periculis discruciat, ad religiosam istam beatitudinem inprouida produxit malitia. Eat nunc et summo furore saeuiat et crudelitati suae materiem quaerat aliam; nam in eos, quorum sibi uitas seruitium deae nostrae maiestas uindicauit, non habet locum casus infestus. (3) Quid latrones, quid ferae, quid seruitium, quid asperrimorum itinerum ambages reciprocae, quid metus mortis cotidianae nefariae Fortunae profuit? In tutelam iam receptus es Fortunae, sed uidentis, quae suae lucis splendore ceteros etiam deos illuminat. (4) Sume iam uultum laetiorem candido isto habitu tuo congruentem, comitare pompam deae sospitatricis inouanti gradu. Videant inreligiosi, uideant et errorem suum recognoscant: en ecce pristinis aerumnis absolutus Isidis magnae prouidentia gaudens Lucius de sua Fortuna triumphat. (5) Quo tamen tutior sis atque munitior, da nomen sanctae huic militiae, cuius non olim sacramento etiam rogabaris, teque iam nunc obsequio religionis nostrae dedica et ministerii iugum subi uoluntarium. Nam cum coeperis deae seruire, tunc magis senties fructum tuae libertatis." XVI (1) Ad istum modum uaticinatus sacerdos egregius fatis gatos anhelitus trahens conticuit. (2) Exin permixtus agmini religioso procedens comitabar sacrarium totae ciuitati notus ac conspicuus, digitis hominum nutibusque notabilis. (3) Omnes in me populi fabulabantur: "Hunc omnipotentis hodie deae numen augustum reformauit ad homines. (4) Felix hercules et ter beatus, qui uitae scilicet praecedentis innocentia fideque meruerit tam praeclarum de caelo patrocinium, ut renatus quodam modo statim sacrorun obsequio desponderetur." (5) Inter haec et festorum uotorum tumultum paulatim progressi iam ripam maris proximamus atque ad ipsum illum locum, quo pridie meus stabulauerat asinus, peruenimus. (6) Ibi deum simulacris rite dispositis nauem faberrime factam picturis miris Aegyptiorum circumsecus uariegatam summus sacerdos taeda lucida et ouo et sulpure, sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime purificatam deae nuncupauit dedicauitque. (7) Huius felicis aluei nitens carbasus litteras [uotum] intextas progerebat: eae litterae uotum instaurabant de noui commeatus prospera nauigatione. (8) Iam malus insurgit pinus rutunda, splendore sublimis, insigni carchesio conspicua, et puppis intorta chenisco, bracteis aureis uestita fulgebat omnisque prorsus carina citro limpido perpolita florebat. (9) Tunc cuncti populi tam religiosi quam profani uannos onustas aromatis et huiusce modi suppliciis certatim congerunt et insuper fluctus libant intritum lacte confectum, donec muneribus largis et deuotionibus faustis completa nauis, absoluta strofiis ancoralibus, peculiari serenoque flatu pelago redderetur. (10) Quae postquam cursus spatio prospectum sui nobis incertat, sacrorum geruli sumtis rursum, quae quisque detulerant, alacres ad fanum reditum capessunt simili structu pompae decori. XVII (1) At cum ad ipsum iam templum peruenimus, sacerdos maximus quique diuinas effigies progerebant et qui uenerandis penetralibus pridem fuerant initiati, intra cubiculum deae recepti disponunt rite simulacra spirantia. (2) Tunc ex his unus, quem cuncti grammatea dicebant, pro foribus assistens coetu pastophorum - quod sacrosancti collegii nomen est - uelut in contionem uocato (3) indidem de sublimi suggestu de libro de litteris fausta uota praefatus principi magno senatuique et equiti totoque Romano populo, nauticis nauibus quaeque sub imperio mnndi nostratis reguntur, renuntiat sermone rituque Graeciensi GRECploiafesia. (4) Quam uocem feliciter cunctis euenire signauit populi clamor insecutus. exin gaudio delibuti popularas thallos uerbenas corollas ferentes exosculatis uestigiis deae, quae gradibus haerebat argento formata, ad suos discedunt lares. nec tamen me sinebat animus ungue latius indidem digredi, sed intentus deae specimen pristinos casus meos recordabar. XVIII (1) Nec tamen Fama uolucris pigra pinnarum tarditate cessauerat, sed protinus in patria deae prouidentis adorabile beneficium meamque ipsius fortunam memorabilem narrauerat passim. (2) Confestim denique familiares ac uernulae quique mihi proximo nexu sanguinis cohaerebant, luctu deposito, quem de meae mortis falso nuntio susceperant, repentino laetati gaudio uarie quisque munerabundi ad meum festinant ilico diurnum reducemque ab inferis conspectum. (3) Quorum desperata ipse etiam facie recreatus oblationes honestas aequi bonique facio, quippe cum mihi familiares, quo ad cultum sumptumque largiter succederet, deferre prospicue curassent. XIX (1) Adfatis itaque ex officio singulis narratisque meis propere et pristinis aerumnis et praesentibus gaudiis me rursum ad deae gratissimum mihi refero conspectum aedibusque conductis intra conseptum templi larem temporarium mihi constituo, deae ministeriis adhuc priuatis adpositus contuberniisque sacerdotum indiuiduus et numinis magni cultor inseparabilis. (2) Nec fuit nox una uel quie.s aliqua uisu deae monituque eiuna, sed crebris imperiis sacris suis me, iam dudum destinatum, nunc saltem censebat initiari. (3) At ego quanquam cupienti uoluntate praeditus tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaueram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu uitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam. haec identidem mecum reputans nescio quo modo, quamquam festinans, differebam. XX (1) Nocte, quadam plenum gremium suum uisus est mihi summus sacerdos offerre ac requirenti, quid utique istud, respondisse partes illas de Thessalia mihi missas, seruum etiam meum indidem superuenisse nomine Candidum. (2) Hanc experrectus imaginem diu diuque apud cogitationes meas reuoluebam, quid rei portenderet, praesertim cum nullum unquam habuisse me seruum isto nomine nuncupatum certus essem. (3) Vtut tamen sese praesagium somni porrigeret, lucrum certum modis omnibus significari partium oblatione credebam. sic an~ius et in prouentum prosperiorem attonitus templi matutinas apertiones opperiebar. (4) Ac dum, uelis candentibus reductis in diuersum, deae uenerabilem conspectum adprecamur et, per dispositas aras circumiens sacerdos, rem diuinam procurans supplicamentis sollemnibus, de penetrali fontem petitum spondeo libat: (5) rebus iam lite consummatis inchoatae lucis salutationibus religiosi primam nuntiantes horam perstrepunt. (6) Et ecce superueniunt Hypata quos ibi reliqueram famulos, cum me Photis malis incapistrasset erroribus cognitis scilicet fabulis meis, nec non et equum quoque illum meum reducentes, quem diuerse distractum notae dorsualis agnitione recuperauerant. (7) Quare sollertiam somni tum mirabar uel maxiune, quod praeter congruentiam lucrosae pollicitationis argumento serui Candidi equum mihi reddidisset colore candidum. XXI (1) Quo facto idem sollicitus sedulum colendi frequentabam ministerium, spe futura beneficiis praesentibus pignerata. (2) Nec minus in dies mihi magis magisque accipiendorum sacrorum cupido gliscebat summisque precibus primarium sacerdotem saepissime conueueram petens, ut me noctis sacratae tandem arcanis initiaret. (3) At ille, uir alioquin grauis et sobriae religionis obseruatioue famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes inmaturis liberorum desideriis modificali, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum: (4) nam et diem, quo quisque possit initiari, deae nutu demonstrari et sacerdotem, qui sacra debeat ministrare, eiusdem ll prouidentia deligi, sumptus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto destinali. (5) Quae cuncta nos quoque obseruabili patientia sustinore censebat, quippe cum auiditati contumaciaeque summe cauere et utramque culpam uitare ac neque uocatus morari nec non iussus festinare deberem; (6) nec tamen esse quemquam de suo numero tam perditae mentis uel immo destinatae mortis, qui, non sibi quoque seorsum iubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat ministerium subire noxamque letalem contrahere; nam et inferum claustra et salutis tutelam in deae manu posita, (7) ipsamque traditionem ad instar uoluntariae mortis et precariae salutis celebrari, quippe cum transactis uitae temporibus iam in ipso finitae lucis limino constitutos, quis tamen tuto possint magna religionis committi silentia, numen deae soleat eligere et sua prouidentia quodam modo renatos ad nouae reponere rursus salutis curricula; (8) ergo igitur me quoque oportere caeleste sustinere praeceptum, quanquam perspicua euidentique magni numinis dignatione iam dudum felici ministerio nuncupatum destinatumque; (9) nec secus quam cultores ceteri cibis profanis ac nefariis iam nunc temperarem, quo rectius ad arcana pulissimae religionis secreta peruaderem. XXII (1) Dixerat sacerdos, nec inpatientia corrumpebatur obsequium meum, sed intentus miti quiete et probabili taciturnitate sedulum quot dies obibam culturae sacrorum ministerium. (2) Nec me fefellit uel longi temporis prolatione cruciauit deae potentis benignitas salutaris, sed noctis obscurae non obscuris imperiis euidenter monuit aduenisse diem mihi semper optabilem, (3) quo me maxumi uoti compotiret, quantoque sumptu deberem procuraro supplicamentis, ipsumque Mithram illum suum sacerdotem praecipuum diuino quodam stellarum consortio, ut aiebat, mihi coniunctum sacrorum ministrum decernit. (4) Quis et ceteris beniuolis praeceptis summatis deae recreatus animi needum satis luce lucida, discussa quiete, protinus ad receptaeulum sacerdotis contendo atque eum cubiculo suo commodum prodeuntem continatus saluto. (5) Solito constantius destinaueram iam uelut debitum saeris obsequium flagitare. At ille statim ut me conspexit, prior: "O", inquit, "Luci, te felicem, te beatum, quem propitia uoluntate numen augustum tantopere dignatur"; (6) et "Quid", inquit, "iam nunc stas otiosus teque ipsum demoraris? Adest tibi dies uotis ad siduis exoptatus, quo deae multinominis diuinis imperiis per istas meas manus piissimis sacrorun. arcanis insinueris". (7) Et iniecta dextera senex comissimus ducit me protinus ad ipsas fores aedis amplissimae rituque sollemni apertionis celebrato ministerio ac matutino peracto sacrificio (8) de opertis adyti profert quosdam libros litteris ignorabilibus praenotatos, partim figuris cuiusce mo animalium concepti sermonis compendiosa uerba suggerentes, partim nodosis et in modum rotae tortuosis capreolatimque condensis apicibus a curiositate profanorum lectione munita. Indidem mihi praedicat, quae forent ad usum teletae necessario praeparanda. XXIII (1) Ea protinus nauiter et aliquanto liberalius partim ipse, partim per meos socios coemenda procuro Iamque tempore, ut aiebat sacerdos, id postulante stipatum me religiosa cohorte deducit ad proximas balneas et prius sueto lauacro traditum, praefatus deum ueniam, purissime circumrorans abluit (2) rursumque ad templum reductum, iam duabus diei partibus transactis, ante ipsa deae uestigia constituit secretoque mandatis quibusdam, quae uoce meliora sunt, illud plane cunctis arbitris praecipit, decem continuis illis diebus cibariam uoluptatem cohercerem neque ullum animal essem et inuinius essem. (3) Quis uenerabili continentia rite seruatis, iam dies aderat diuino destinatus uadimonio, et sol curuatus intrahebat uesperam. (4) Tum ecce confluunt undique turbae sacrorum ritu uetusto uariis quisque me muneribus honorantes. Tunc semotis procul profanis omnibus linteo rudique me contectum amieimine arrepta manu sacerdos deducit ad ipsius sacrarii penetralia. (5) Quaeras forsitan satis anxie, studiose lector, quid deinde dictum, quid factum; dicerem, si dicere liceret, cognosceres, si liceret audire. (6) Sed parem noxam contraherent et aures et lingua, , illae temerariae curiositatis. Nec te tamen desiderio forsitan religioso suspensum angore diutino cruciabo. Igitur audi, sed crede, quae uera sunt. (7) Accessi confinium mortis et calcato Proserpinae limine per omnia uectus elementa remeaui, nocte media uidi solem candido coruscantem lumine, deos inferos et deos superos accessi coram et adoraui de proxumo. Ecce tibi rettuli, quae, quamuis audita, ignores tamen necesse est. Ergo quod solum potest sine piaculo ad profanorum intellegentias enuntiari, referam. XXIV (1) Mane factum est, et perfectis sollemnibus processi duodecim sacratus stolis, habitu quidem religioso satis, sed effari de eo nullo uinculo prohibeor, quippe quod tunc temporis uidere praesentes plurimi. (2) Namque in ipso aedis sacrae meditullio ante deae simulacrum constitutum tribunal ligneum iussus superstiti byssina quidem, sed floride depicta ueste conspicuus. Et umeris dependebat pone tergum talorum tenus pretiosa chlamida. (3) Quaqua tamen uiseres, colore uario circumnotatis insignibar animalibus; hinc dracones Indici, inde grypes Hyperborei, quos in speciem pinnatae alitis generat mundus alter. Hanc Olympiacam stolam sacrati nuncupant. (4) At manu dextera gerebam flammi adultam facem et caput decore corona cinxerat palmae candidae foliis in modum radiorum prosistentibus. Sic ad instar Solis exornato m et in uicem simulacri constituto, repente uelis reductis, in aspectum populus errabat. Exhinc festissimum celebraui natalem sacrorum, et suaues epulae et faceta conuiuia. (5) Dies etiam tertius pari caerimoniarum ritu celebratus et ientaculum religiosum et teletae legitima consummatio. Paucis dehinc ibidem commoratus diebus inexplicabili uoluptate simulacri diuini perfruebar, inremunerabili quippe beneficio pigneratus. (6) Sed tandem deae monitu, licet non plene, tamen pro meo modulo supplicue gratis persolutis, tardam satis domuitionem comparo, uix equidem abruptis ardentissimi desiderii retinaculis. Prouolutus denique ante conspectum deae et facie mea diu detersis uestigiis eius, lacrimis obortis, singultu crebro sermonem interficiens et uerba deuorans aio: XXV (1) 'Tu quidem, sancta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fouendis mortalibus munifica, dulcem matris adfectionem miserorum casibus tribuis. (2) Nec dies nec quies ulla ac ne momentum quidem tenuetuis transcurrit beneficiis otiosum, quin mari terraque protegas homines et depulsis uitae procellis salutarem porrigas dexteram, qua fatorum etiam inextricabiliter contorta retractas licia et Fortunae tempestates mitigas et stellarum noxios meatus cohibes. (3) Te superi colunt, obseruant inferi, tu rotas orbem, luminas solem, regis mundum, calcas Tartarum. Tibi respondent sidera, redeunt tempora, gaudent numina, seruiunt elementa. (4) Tuo nutu spirant flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt germina. Tuam maiestatem perhorrescunt aues caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes. (5) At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio; nec mihi uocis ubertas ad dicenda, quae de tua maiestate sentio, sufficit nec ora mille linguaeque totidem uel indefessi sermonis aeterna series. (6) Ergo quod solum potest religiosus quidem, sed pauper alioquin, efficere curabo: diuinos tuos uultus, numenque sanctissimum intra pectoris mei secreta conditum perpetuo custodiens imaginabor." (7) Ad istum modum deprecato summo numine complexus Mithram sacerdotem et meum iam parentem colloque eius multis osculis inhaerens ueniam postulabam, quod eum condigne tantis beneficiis munerari nequirem. XXVI. (1) Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior et recta patrium larem reuisurus meum post aliquam multum teporis contendo paucisque post diebus deae potentis instinctu raptim constrictis sarcinulis, naue conscensa, Romam uersus profectionem dirigo (2) tutusque prosperitate uentorum ferentium Augusti portum celerrime ac dehinc carpento peruolaui uesperaque, quam dies insequebatur Iduum Decembrium, sacrosanctam istam ciuitatem accedo. (3) Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit quam cotidie supplicare summo numini reginae Isidis, quae de templi situ sumpto nomine Campensis summa cum ueneratione propitiatur. Eram cultor denique adsiduus, fani quidem aduena, religionis autem indigena. (4) Ecce transcurso signifero circulo Sol magnus annum compleuerat, et quietem meam rursus interpellat numini benefici cura peruigilis et rursus teletae, rursus sacrorum commonet. Mirabar, quid rei temptaret, quid pronuntiaret futurum; quidni? plenissime iam dudum uidebar initiatus. XXVII. (1) Ac dum religiosum scrupulum partim apud meum sensum disputo, partim sacratorum consiliii examino, nouum mirumque plane comperior: (2) deae quidem me tantum sacris inbutum, at magni dei deumque summi parentis inuicti Osiris necdum sacris inlustratum; (3) quanquam enim conexa, immo uero unita ratio numinis religionisque esset, tamen teletae discrimen interesse maximum; prohinc me quoque peti mano etiam deo famulum sentire deberem. (4) Nec diu res in ambiguo stetit. Nam proxuma nocte uidi quendam de sacratis linteis iniectum, qui thyrsos et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos lares collocaret et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret epulas. (5) Is ut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri pedis talo paululum reflexo cunctabundo clementer incedebat uestigio. (6) Sublata est ergo post tam manifestam deum uoluntatem ambiguitatis tota caligo et ilico deae matutinis perfectis salutationibus summo studio percontabar singulos, ecqui uestigium similis ut somnium. (7) Nec fides afuit. Nam de pastophoris unum conspexi statim praeter indicium pedis cetero etiam statu atque habitu examussim nocturnae imagini congruentem, quem Asinum Marcellum uocitari cognoui postea, reformationis meae alinum nomen. (8) Nec moratus, conueni protinus eum sane nec ipsum futuri sermonis ignarum, quippe iam dudum consimili praecepto sacrorum ministrandorum commonefactum. (9) Nam sibi uisus est quiete proxima, dum magno deo coronas exaptat, et de eius ore, quo singulorum fata dictat, audisse mitti sibi Madaurensem, sed admodum pauperem, cui statim sua sacra deberet ministrare; nam et illi studiorum gloriam et ipsi grande compendium sua comparari prouidentia. XXVIII (1) Ad istum modum desponsus sacris sumptuum tenuitate contra uotum meum retardabar. Nam et uiriculas patrimonii peregrinationis adtriuerant impensae et erogationes urbicae pristinis illis prouincialibus antistabant plurimum. (2) Ergo duritia paupertatis incercedente, quod ait uetus prouerbium, inter sacrum ego et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia. (3) Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, ueste ipsa mea quamuis paruula distracta, sufficientem conrasi summulam. (4) Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter: "An tu", inquit, "si quam rem uoluptati struendae moliris, laciniis tuis nequaquam parceres: nunc tantas caerimonias aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere ?" (5) Ergo igitur cunctis adfatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam deras capi, principalis dei nocturnis orgiis inlustratus, plena iam fiducia germanae religionis obsequium diuinum frequentabam. (6) Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium nec minus etiam uictum uberiorem subministrabat, quidni? spiritu fauentis Euentus quaesticulo forensi nutrito per patrocinia sermonis Romani. XXIX (1) Et ecce post pauculum tempus inopinatis et usquequaque mirificis imperiis deum rursus interpellor et cogor tertiam quoque teletam sustinere. (2) Nec leui cura sollicitus, sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus noua haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsiciuum, quamuis iteratae iam, traditioni remansisset: (3) "Nimirum perperam uel minus plene consuluerunt in me sacerdos uterque"; et hercules iam de fide quoque eorum opinari coeptabam sequius quo me cogitationis aestu fluctuantem ad instar insaniae percitum sic instruxit nocturna diuinatione clemens imago: (4) "Nihil est", inquit, "quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare. Quin adsidua ista numinum dignatione laetus capesse gaudium et potius exulta ter futurus, quod alii uel semel uix conceditur, teque de isto numero merito praesume semper beatum. (5) Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaueris exuuias deae, quas in prouincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseuerare nec te Romae diebus sollemnibus uel supplicare iis uel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse. Quod felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo gaudiali rursum sacris initiare deis magnis auctoribus XXX (1) actenus diuini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiauit. Nec deinceps postposito uel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae uideram, inanimae protinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescriptis illls decem diebus spontali sobrietate multiplicatis instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rum collatis. (2) Nec hercules laborum me sumptuumque quidquam tamen paenituit, quidni? liberali deum prouidentia iam stipendiis forensibus bellule fotum. (3) Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior et maiorum summus et summorum maximus et maximorum regnator Osiris non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo uenerando me dignatus adfamine per quietem recipere uisus est: (4) quae nunc, incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem maleuolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibidem exciuerat. Ac ne sacris suis gregi cetero permixtus deseruirem, in collegium me pastophorum suorum immo inter ipsos decurionum quinquennales adlegit. (5) Rursus denique quaqua raso capillo collegii uetustissimi et sub illis Syllae temporibus conditi munia, non obumbrato uel obtecto caluitio, sed quoquouersus obuio, gaudens obibam.