[20,0] LIBER XX [20,1] I 1. Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu uero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus uicina uastarent et inplicaret formido prouincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines uarias, uerebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore uacuas relinqueret Gallias Alamannis ad saeuitiam etiam tum incitatis et bella. 2. ire igitur ad haec ratione uel ui conponenda Lupicinum placuit ea tempestate magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, auarus esset potius an crudelis. 3. moto igitur uelitari auxilio, Aerulis scilicet et Batauis numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam uenit quaesitisque nauigiis et omni inposito milite, obseruato flatu secundo uentorum ad Rutupias sitas ex aduerso defertur petitque Lundinium ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum. [20,2] II 1. Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Vrsicinum ad conmilitium principis ut peditum magistrum reuersum - successisse enim eum Barbationi praediximus - obtrectatores excipiunt primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes. 2. quibus imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum. 3. quibus apertas probabilesque refutantibus causas ueritisque, ne offenderetur Eusebius cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia Sabiniani pertinaci ignauia haec accidisse quae contigerunt, a ueritate detorti inania quaedam longeque a negotio distantia scrutabantur. 4. Qua iniquitate percitus qui audiebatur ´etsi meª inquit ´despicit imperator, negotii tamen est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci possit et uindicari; sciat tamen uelut quodam praesagio quod, dum maeret super his, quae apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo uere ne ipse quidem cum exercitus robore omni opitulari poterit praesens. 5. Relatis adiectisque cum interpretatione maligna conpluribus iratus ultra modum Constantius nec discusso negotio nec patefieri, quae scientiam eius latebant, permissis adpetitum calumniis deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum inmodico saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum tribuno. [20,3] III 1. Eodem tempore per eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem intermicabant iugiter stellae hisque terroribus accedebat, quod, cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta defecisse diutius solem pauidae mentes hominum aestimabant: primo adtenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem posteaque in integrum restitutum. 2. quod alias non euenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem reuocatur initium certis temporum interuallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat. 3. ac licet utriusque sideris conuersiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium aduerterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto perenni distinctione conueniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione uelut libramento quodam igneo orbi et aspectui nostro opponitur media. 4. ad summam tum sol occultatur splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus parili comitatu obtinentes circulos proprios saluaque ratione altitudinis interiectae iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones uenerint, quos anabibazontas et katabibazontas ekleiptikous syndesmous coagmenta uidelicet defectiua Graeco dictitant sermone. et si contigua isdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus. 5. si uero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus uinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et adposita cernere queamus. 6. Sol autem geminus ita uideri existimatur, si euecta solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formauerit. 7. Nunc ueniamus ad lunam. apertum et euidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata solique contraria ab eius orbe centum octoginta partibus, id est signo septimo disparatur. et quamquam hoc per omne plenilunium semper eueniat, non semper deficit tamen. 8. sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata est ac caeli totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci obiectum metae noctis in conum desinentis angustum: tum latet parumper umbrata, tumque nigrantibus inuoluitur globis, si sol sphaerae inferioris curuamine circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis inlustrare non possit, quam numquam habere proprium lumen opiniones uariae collegerunt. 9. Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrerit obscuratur, ut dictum est, penitus hebetato candore. menes Graece synodos dicitur. 10. nasci autem putatur, cum parua declinatione uelut e perpendiculo superiectum gerit solem. exortus uero eius adhuc gracilescens primitus mortalitati uidetur, cum ad secundum relicto sole migrauerit signum. progressa itaque porrectius iamque abunde nitens cornutae habitu menoeides est appellata. cum autem sole longo coeperit interstitio summoueri et ad quartum peruenerit signum, radiis eius ad se conuersis maius concipit lumen et fit Graeco sermone dichomenis, quae forma semiorben ostendit. 11 . procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti utrimque prominentibus gibbis. e regione uero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens paululumque progressa minuitur, quem habitum uocamus apokrousin, atque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere uisam usquam lunam. 12. Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore cursare praediximus, sciendum est siderea corpora quantum ad uniuersitatem pertinet, nec occidere nec oriri, sed ita uideri nostris obtutibus constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditum puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus, aliquotiens humana uisione languente discedere suis sedibus arbitrari. uerum ad instituta iam reuertamur. [20,4] IV 1. Properantem Constantium orienti ferre suppetias turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani uirtutes, quas per ora gentium diuersarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque uehens adoreas celsas post Alamanniae quaedam regna prostrata receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos tributarios ipse fecit et uectigales. 2. ob haec et similia percitus metuensque me augerentur in maius, stimulante, ut ferebatur, praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit auxiliares milites exinde protinus abstracturum Aerulos et Batauos cumque Petulantibus Celtas et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos adcelerare, ut adesse possint armis primo uere mouendis in Parthos. 3. Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci Lupicinus conuentus est solus, transisse ad Brittannias nondum conpertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum et ipse perducere Sintula iubetur Caesaris stabuli tunc tribunus. 4. Conticuit hisque adquieuerat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis sub hoc uenerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, uerendum esse adfirmans ne uoluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus adsueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. sed loquebatur in cassum. 5. tribunus enim parui querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat et lecta expeditiore manu uigore corporumque leuitate praestanti cum isdem profectus est spe potiorum erectus. 6. Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque uarias curas animum uersans, adtente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba. 7. perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos. 8. qui cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut uenire adceleraret rem publicam consiliis iuuaturus, obstinatissime detrectabat ea ratione pauore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum. adiectumque est quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei prouinciarum interitum adsignari. sed uicit praefecti propositum pertinax his, quae rationabiliter poscebantur, parere contentione maxima reluctantis. 9. Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique sententia fluctuans id optimum factu existimauit: uia sollemni cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit. 10. hocque conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem ´nos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates uero nostrae Alamannis denuo seruient, quas captiuitate prima post interneciuas liberauimus pugnasª. 11. quo textu ad comitatum perlato lectoque Iulianus contemplans rationabiles querelas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent uia, placuit notario suggerente Decentio per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus. 12. et ita est factum. isdemque aduentantibus in suburbanis princeps occurrit, ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens animabat lenibus uerbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima. 13. utque honoratius procul abituros tractaret, ad conuiuium proceribus conrogatis, petere iure, siquid in promptu esset, edixit. qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. hocque angore inpliciti in statiua solita cesserunt. 14. nocte uero coeptante in apertum erupere discidium incitatisque animis ut quemque insperata res adflictabat, ad tela conuertuntur et manus fremituque ingenti omnes petiuerant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad euadendi copiam quisquam perueniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti dum lux promicaret, tandem progredi conpulerunt. quo uiso iterata magnitudine sonus Augustum appellauere consensione firmissima. 15. Et ille mente fundata uniuersis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque uictorias agatur aliquid indecorum, neue intempestiua temeritas et prolapsio discordiarum materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos leniter adlocutus : 16. ´Cesset ira quaeso paulisper: absque dissensione uel rerum adpetitu nouarum impetrabitur facile quod postulatis. quoniam dulcedo uos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil uisuri, quia displicet, transalpinum. hocque apud Augustum capacem rationis et prudentissimum ego conpetenti satisfactione purgaboª. 17. Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus uniuersis maximoque contentionis fragore probro et conuiciis mixto, Caesar adsentire coactus est. inpositusque scuto pedestri et sublatius eminens nullo silente Augustus renuntiatus iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli uel capitis poscebatur. 18. eoque adfirmante primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalerae quaerebantur, uti coronatus speciem saltem obscuram superioris praetenderet potestatis sed cum id quoque turpe esse adseueraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium tunc hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani inposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam iamque periculum praesens uitare non posse aduertens, si reniti perseuerasset, quinos omnibus aureos argentique singula pondo, promisit. 19. Hisque gestis haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri prouidens corde, nec diadema gestauit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant. 20. sed cum ad latebras secessisset occultas accidentium uarietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum clam interemptum. 21. hocque conperto milites, quos ignota pari sollicitudine mouebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diuerso uagoque, ut in repentino solet, excursu occupauere uolucriter regiam, strepituque inmani excubitores perculsi et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine ueritique uersabilis perfidiam militis, euanuere metu mortis subitae dispalati. 22. uiso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis, non antea discesserunt quam adsciti in consistorium fulgentem eum augusto habitu conspexissent. [20,5] V 1. His tamen auditis etiam illi, quos antegressos rettulimus ducente Sintula, cum eo iam securi Parisios reuertuntur: edictoque ut futura luce cuncti conuenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito tribunal ascendit signis aquilisque circumdatus et uexillis saeptusque tutius armatarum cohortium globis. 2. cumque interquieuisset paululum, dum alte contemplatur praesentium uultus, alacres omnes uisos et laetos, quasi lituis, uerbis, ut intellegi possit, simplicibus incendebat: 3. ´Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et fidi, qui mecum pro statu prouinciarum uitam saepius obiecistis, quoniam Caesarem uestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis, perstringere pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta conligantur et cauta. 4. uix dum adulescens specie tenus purpuratus, ut nostis, uestrae tutelae nutu caelesti commissus, numquam a proposito recte uiuendi deiectus sum, uobiscum in omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia post ciuitatum excidia peremptaque innumera hominum milia, pauca, quae semiintegra sunt relicta, cladis inmensitas persultaret. et retexere superfluum puto, quotiens hieme cruda rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio uacant, indomitos antea cum iactura uirium suarum reppulimus Alamannos. 5. id sane nec praetermitti est aequum; nec taceri quod, cum prope Argentoratum inluxisset ille beatissimus dies uehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, uos uigore ususque diuturnitate fundati uelut incitatos torrentes hostes abruptius inundantes superastis ferro prostratos, uel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exsequias honestauimus celebri potius laude quam luctu. 6. post quae opinor tanta et talia nec posteritatem tacituram de uestris in rem publicam meritis in gentibus cunctis, si plene, quem altiore fastigio maiestatis ornastis, uirtute grauitateque, siquid aduersum ingruerit, defendatis. 7. ut autem rerum integer ordo seruetur, praemiaque uirorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reuerenda consilii uestri facie statuo, ut neque ciuilis quisquam iudex nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem ueniat gradum, non sine detrimento pudoris eo, qui pro quolibet petere temptauerit discessuroª. 8. Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu expers et praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu adsurgens ingenti, uno prope modum ore dictis fauebat et coeptis. 9. statimque ne turbandae dispositioni consultae tempus saltem breue concederetur, pro actuariis obsecrauere Petulantes et Celtae, recturi, quas placuisset prouincias, mitterentur, quo non inpetrato abiere nec offensi nec tristes. 10. Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus proximis rettulerat imperator per quietem aliquem uisum, ut formari genius publicus solet, haec obiurgando dixisse ´olim Iuliane uestibulum aedium tuarum obseruo latenter, augere tuam gestiens dignitatem et aliquotiens tamquam repudiatus abscessi: si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum, ibo demissus et maestus. id tamen retineto imo corde quod tecum non diutius habitabo. [20,6] VI 1. Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum, incentiuo Antonini aduentu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constantius, armis multiplicatis et uiribus, transmisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite usuique congruis omnibus, ut existimauere, qui regionibus praeerant, abunde munitam. 2. cuius propugnatores uiso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes, cunctisque praestructis stabant omnes armati, multitudinem parati propellere, si moenia subire temptasset. 3. aduentans itaque rex cum per optimates suos propius admissos pacatiore conloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto uexillum circumuaditur ciuitas a quibusdam uehentibus scalas, aliis conponentibus machinas, plerisque obiectu uinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subuertenda. 4. contra haec oppidani superstantes propugnaculis celsis lapidibus eminus telorumque genere omni ad interiora ferocius se proripientes arcebant. 5. Et pugnabatur euentu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et uulneratis: postremo feruente certaminum mole et propinquante iam uespera inter machinas plures admotus aries robustissimus orbiculatam turrim feriebat ictibus densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus, 6. ad quam conuersa plebe dimicabatur artissime facesque cum taedis ardentibus et malleolis ad exurendum inminens malum undique conuolabant nec sagittarum crebritate nec glandis hinc inde cessante. uicit tamen omne prohibendi commentum acumen arietis coagmenta fodiens lapidum recens structorum madoreque etiam tum infirmium. 7. dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri conlapsa cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat magnitudo, Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra conplebant, caesisque promiscue paucissimis residui omnes mandatu Saporis uiui conprehensi ad regiones Persidis ultimas sunt asportati. 8. Tuebantur autem hanc ciuitatem legiones duae, prima Flauia primaque Parthica, et indigenae plures cum auxilio equitum ilico ob repentinum malum inclusorum, qui omnes, ut dixi, uinctis manibus ducebantur nullo iuuante nostrorum. 9 Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodiebat interuallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae uel temporibus priscis quisquam ferre auxilium potuit aquarum penuria cunctis circum arentibus locis. et licet ad praesciscendos aduersos subitosque motus id munimentum oportune locauit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae cum defensorum iactura aliquotiens interceptum. [20,7] VII 1. Exciso itaque oppido rex Nisibin prudenti consilio uitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores ueteres appellarunt, ui uel promissorum dulcedine inlectis defensoribus retenturus, munimentum inpendio ualidum in colle mediocriter edito positum uergensque in margines Tigridis atque, ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro uallatum, ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flauia secundaque Armeniaca et Parthica itidem secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo tunc nobis obtemperantium hoc est municipium positum. 2. Primo igitur impetu cum agmine cataphractorum fulgentium rex ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans prope labra ipsa fossarum uenit audentius, petitusque ballistarum ictibus certis et sagittarum densitate, opertus armorum in modum testudinis contextorum abscessit innoxius. 3. ira tamen tum sequestrata caduceatoribus missis ex more clausos blandius hortabatur, ut uitae speique consulturi obsidium deditione soluerent oportuna, reseratisque portis egressi supplices uictori gentium semet offerrent. 4. Quibus adire propius ausis defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant isdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione telum nemo contorsit nec super pace respondit. 5. Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus auide uallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, instabat ui magna resistentibus oppidanis. 6. Atque ea re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas uehentes, alii opponentes uimineas crates uelut caeci pergebant introrsus nec nostris innocui. sagittarum enim nimbi crebrius uolitantes stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, adpetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique uisae sunt ambobus obstinatissime conluctatis. 7. Verum secuto die otio conmuni adsensu post aerumnas multiplices adtributo, cum magnus terror circumsisteret muros Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se uelle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit. 8. Ubi data copia dicendi quae uellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus formidari etiam maiores adfirmans forsitan aduenturos. sed perstabat in cassum haec multaque similia disserendo, efferata uesania regis obstante, non ante castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis. 9. Perstrinxit tamen suspicio uana quaedam episcopum, ut opinor, licet adseueratione uulgata multorum, quod clandestino conloquio Saporem docuerat, quae moenium adpeteret membra ut fragilia intrinsecus et inualida. hocque exinde ueri simile uisum est, quod postea intuta loca carieque nutantia cum exsultatione magna, uelut regentibus penetralium callidis contemplabiliter machinae feriebant hostiles. 10. Et quamquam angusti calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promouebantur, manualium saxorum sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessauere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine inliti, quorum adsiduitate per procliue labentium machinae haerebant uelut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant. 11. Sed cum haec ita essent caderentque altrinsecus multi, ardebant magis oppugnatores naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante brumale sidus excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis uulneribus plurimi ceteros ab audacia parili reuocabant. 12. Sed diu cum exitio decernentes postremo periculis obiectauere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere fomentisque ignium uariis ire protinus uetabantur. 13. Verum unus aries residuis celsior umectis taurinis opertus exuuiis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes repsit nisibus magnis ad murum uastoque acumine coagmenta lapidum fodiens turrim laxatam euertit. qua sonitu lapsa ingenti superstantes quoque repentina ruina deiecti diffractique uel obruti mortibus interiere diuersis et insperatis, inuentoque tutiore ascensu armata inruit multitudo. 14. Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque cateruis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone nulli occurrentium parceretur. 15. Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi postremo plebis inmensae ponderibus effuse disiecti sunt. et post haec iratorum hostium gladii quicquid inueniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum paruuli, ipsae quoque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. inter tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captiuorumque examen maximum ducens, tentoria repetiuit exultans. 16. Rex tamen gaudio insolenti elatus diuque desiderio capiendae Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestiui, non ante discessit quam labefactata murorum parte reparata firmissime alimentisque adfatim conditis armatos ibi locaret insignis origine bellique artibus claros. uerebatur enim, quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani ad eadem obsidenda uiribus magnis accingerentur. 17. Latius se proinde iactans additaque spe quicquid adgredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis uilioribus Virtam adoriri disposuit, munimentum ualde uetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extremo quidem Mesopotamiae situm, sed muris uelut sinuosis circumdatum et cornutis instructioneque uaria inaccessum. 18. Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans obsidionalesque admouens machinas, multis acceptis uulneribus quam inlatis, omisso uano incepto tandem abscessit. [20,8] VIII 1. Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphratem. quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, metuens expeditiones Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens inpensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum. arma quoque et tirocinia cogens legionesque augens iuuentutis ualidae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat mercede uel gratia, ut adulto uere profectus e Thraciis loca suspecta protinus occuparet. 2. Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum euaderet pertimescens, erat anxius, nusquam adsensurum Constantium factis multa uoluendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus. 3. circumspectis itaque trepidis rerum nouarum exordiis legatos ad eum mittere statuit gesta docturos eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidue fieri oporteat deinceps monens apertius et demonstrans. 4. quamquam eum haec dudum conperisse opinabatur relatu Decentii olim reuersi et cubiculariorum recens de Galliis regressorum, qui ad Caesaream aliqua portauere sollemnia. et quamquam non repugnanter, tamen nec adrogantibus uerbis quicquam scripsit ne uideretur subito redundasse. Erat autem litterarum sensus huius modi: 5. ´Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto, quoad fuit, umum semper atque idem sentiens conseruaui, ut effectu multiplici claruit euidenter. 6. iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus currentium ex uoto prosperitatum nuntiis crebris ut apparitor fidus tuas aures impleui, nihil usquam periculis meis adsignans, cum documentis adsiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis in laboribus me semper uisum omnium primum, in laborum refectione postremum. 7. Sed bona tua uenia dixerim, siquid nouatum est nunc, ut existimas: in multis bellis et asperis aetatem sine fructu conterens miles olim deliberatum impleuit, fremens secundique inpatiens loci rectorem, cum nullas sibi uices a Caesare diuturni sudoris et uictoriarum frequentium rependi posse contemplaretur. 8. cuius iracundiae nec dignitatum augmenta nec annuum merentis stipendium id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas uenire iussi homines adsueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus egentes trahebantur et nudi. unde solito saeuius efferati nocte in unum collecti palatium obsidere, Augustum Iulianum uocibus magnis appellantes et crebris. 9. cohorrui, fateor, et secessi amendatusque dum potui salutem mussatione quaeritabam et latebris. cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris muro, ut ita dixerim, saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse tumultum auctoritate ratus uel sermonibus blandis. 10. exarsere mirum in modum, eo usque prouecti, ut, quoniam precibus uincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis adsultibus intentarent. uictus denique mecumque ipse contestans, quod alter confosso me forsitan libens declarabitur princeps, adsensus sum, uim lenire sperans armatam. 11. Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. nec actum quicquam secus existimes, uel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad conpendia sua excitare secessiones principum adsuetos ; sed adulatione uitiorum altrice depulsa, excellentissimam uirtutum omnium aduerte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans haec statui Romano prodesse, nobisque, qui caritate sanguinis et fortunae superioris culmine sociamur. 12. ignosce enim: quae cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, auide tua praecepta deinde quoque suscepturus. 13. Quae necesse sit fieri in conpendium redigam breue. equos praebebo currules Hispanos et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, uel certe ex dediticiis qui ad nostra desciscunt. et haec ad usque exitum uitae me spondeo non modo grato animo, uerum cupido quoque facturum. 14. praefectos praetorio aequitate et meritis notos tua nobis dabit clementia, residuos ordinarios iudices militiaeque moderatores promouendos arbitrio meo concedi est consentaneum itidemque stipatores. stultum est enim, cum ante caueri possit ne fiat, eos ad latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et uoluntates. 15. Hoc sane sine ulla dubitatione firmauerim: tirones ad peregrina et longinqua Galli mittere, diuturna perturbatione casibusque uexati grauissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuuentute, ut adfliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant inpendentium. 16. nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conueniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi et, si dici quod uerum est pateris, hae prouinciae malis iactatae continuis externis indigeant adiumentis et fortibus. 17. Haec hortando, ut aestimo, salutariter scripsi poscens et rogans. scio enim, scio, nequid sublatius dicam cum imperio congruens, quas rerum acerbitates iam conclamatas et perditas concordia uicissim sibi cedentium principum meliorem reuocauit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque uiuendi reperire quodam modo uiam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendareª. 18. His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licuit nec, si licuisset, proferre decebat in publicum. 19. Ad id munus inplendum electi uiri sunt grauis Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi tunc praepositus, post oblatas litteras relaturi nullo suppresso quae uiderunt et super ordine futurorum fidenter acturi. 20. Auxerat inter haec coeptorum inuidiam Florenti fuga praefecti, qui uelut praesagiens concitandos motus ob militem, ut sermone tenus iactabatur, accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia diuelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat. 21. dein cum conperisset eum ad augustum culmen euectum, exigua ac prope nulla uiuendi spe uersus in metum, ut longe disiunctus, malis se, quae suspicabatur, exemit et necessitudine omni relicta digressus uenit ad Constantium itineribus lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret, Iulianum ut perduellem multis criminibus adpetebat. 22. cuius post abitum bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique uolens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publici cursus usu permisso, ad orientem redire tutius inperauit. [20,9] IX 1. Nec minore studio secuti legati haec secum ferentes, quae praediximus, intentique ad uiandum cum uenirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graues, tandem transfretati per Bosporum itineribusque lentis progressi, apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem inuenere Constantium, Mazacam antehac nominatam, oportunam urbem et celebrem sub Argaei montis pedibus sitam. 2. qui intromissi data potestate offerunt scripta hisque recitatis ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusque oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus uel audire perpessus. 3. Perculsus tamen ardenter cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moueri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem uersus edixit. 4. statim tamen et legatos absoluit et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil nouatorum se adserens suscepisse, et eum, si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito intra Caesaris se potestatem continere praecipiens. 5. utque id facile formido intentatorum efficeret, uelut magnis uiribus fretus in locum Florentii praefectum praetorio Nebridium tum quaestorem eiusdem Caesaris promouerat, et Felicem notarium officiorum magistrum et quosdam alios. Gumoarium enim successorem Lupicini antequam sciretur huius modi quicquam magistrum prouexit armorum. 6. Ingressus itaque Parisios Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria conuocarat, e tribunali, ut emineret altius, superstanti, scripta iubetur offerre. replicatoque uolumine edicti, quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum uentum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius inprobans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique uocum terribilium sonu. 7. ´Auguste Iuliane, ut prouincialis et miles et rei publicae decreuit auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis rediuiuos barbarorum excursusª. 8. Quibus auditis Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus reuertit incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius. id enim Caesar quoque scribens ex sententia sua fore aperte praedixit. magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinauit, libellis antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile uidebatur et tutum. 9. Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus licet absens agensque etiam tum apud Brittannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque suspicio quod, si haec trans mare didicisset, nouarum rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur obseruaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur. quo uetito reuersus Lupicinus, antequam horum quicquam sciret, nullas ciere potuit turbas [20,10] X 1. Iulianus tamen iam celsiore fortuna militisque fiducia laetior, ne intepesceret neue ut remissus argueretur et deses, legatis ad Constantium missis in limitem Germaniae secundae egressus est, omnique apparatu, quem flagitabat instans negotium, communitus Tricensimae oppido propinquabat. 2. Rheno exinde transmisso regionem subito peruasit Francorum, quos Atthuarios uocant, inquietorum hominum licentius etiam tum percursantium extima Galliarum. quos adortus subito nihil metuentes hostile nimiumque securos, quod scruposa uiarum difficultate arcente nullum ad suos pagos introisse meminerant principem, superauit negotio leui: captisque plurimis et occisis, orantibus aliis qui superfuere, pacem ex arbitrio dedit, hoc prodesse possessoribus finitimis arbitratus. 3. unde reuersus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos uenit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, isdemque pleniore cura firmatis per Besantionem Viennam hiematurus abscessit. [20,0] XI 1. Hic per Gallias erat ordo gestorum. quae dum ita prospere succedunt et caute, Constantius adcitum Arsacen Armeniae regem summaque liberalitate susceptum praemonebat et hortabatur, ut nobis amicus esse perseueraret et fidus. 2. audiebat enim saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et dolis, ut Romanorum societate posthabita suis rationibus stringeretur. 3. qui crebro adiurans animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus, quos duxerat, redit ad regnum nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat quod Olympiada, Ablabi filiam praefecti quondam praetorio, ei copulauerat coniugem, sponsam fratris sui Constantis. 4. Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam, minoris Armeniae oppidum, et Lacotena et Samosata transito Euphrate Edessam uenit, ibique dum agmina undique conuenientium militum et dei cibariae abundantes copias operitur, diu moratus post aequinoctium egreditur autumnale Amidam petens. 5. Cuius cum prope uenisset moenia, fauillis oppleta collustrans flebat cum gemitu, reputans qualis miseranda ciuitas pertulerat clades. ibi tunc forte Vrsulus 2 praesens, qui aerarium tuebatur, dolore percitus exclamauit ´en quibus animis urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium possit imperii opes iam fatiscunt!ª. quod dictum ita amarum militaris multitudo postea apud Chalcedona recordata ad eius exitium consurrexit. 6. Exinde cuneis confertis incedens cum Bezabden aduentaret, fixis tentoriis, uallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum longius, docebatur relatione multorum instaurata esse firmius loca, quae antehac incuria corruperat uetustatis. 7. et nequid omitteret, quod ante feruorem certaminum erat necessario praestruendum, uiris prudentibus missis condicione posita dupla urgebat moenium defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem uenire Romanam dignitatibus augendos et praemiis. atque cum illi destinatione natiua reniterentur ut clarentes periculisque et laboribus iam cuncta obsidioni congrua parabantur. 8. Densis itaque ordinibus cum tubarum incitamentis latera oppidi cuncta adortus alacris miles, legionibus in testudines uarias conglobatis, paulatim tuto progrediens subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis. 9. laxatis deinde ad diem unum indutiis, tertia luce curiosius tecti, elatis passim clamoribus ascensus undique temptabant. et licet defensoribus obtentis ciliciis ne conspicerentur ab hostibus latebant intrinsecus, tamen, quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes lapidibus subiectos incessebant et telis. 10. et uimineae crates cum procederent confidenter essentque parietibus contiguae, dolia desuper cadebant, molae et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque uiolento disiectis operimentis cum periculis ultimis euadebant. 11. Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum interiora cuncta maerore conpleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam Antiochia pulsibus eius excisa relatam reliquerant apud Carras, quae subito uisa aptataque faberrime, clausorum hebetauerat mentes ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis uiribus opponenda minaci machinae praeparassent. 12. nec temeritas post haec cessauerat nec consilium. namque dum instrueretur aries uetustus et dissolutus, ut facile ueheretur omni arte.