[8,0] Quae est eiusdem Petri ad Heloissam. Institutio seu regula sanctimonialium. Quum duo ab Heloissa rogatus fuisset Abaelardus, alteri quidem eorum superiore respondit epistola: alterum nunc exequitur. Siquidem petitionis Heloissae alterum caput fuerat, ut Paracletensibus monachabus regulam scriberet; quod ipse hoc libro potius quam epistola luculenter perficit, plurimis sanctorum patrum sententiis tanquam floribus adunatis. Tripertitum autem tractatum uocat, quod in eo maxime de tribus praecipuis uirtutibus monasticis, continentia scilicet, paupertate uoluntaria, et silentio tractet. Constituit toti earum collegio septem officiales sorores, quae caeteris tum in his quae animarum sunt, tum in his quae ad temporalia siue corporalia spectant, prudenter praesint. Esum carnium ternis diebus singulis hebdomadibus, et usum uini moderatum eis indulget: ac caetera ad uitae monasticae ordinem pertinentia diligenter et congrue disponit. [8,1] Petitionis tuae parte iam aliqua prout potuimus absoluta, superest Domino annuente de illa, quae restat, parte tam tuis quam spiritualium tuarum filiarum desideriis complendis operam dare. Restat quippe iuxta praedictae uestrae postulationis ordinem, aliquam uobis institutionem, quasi quamdam propositi uestri regulam a nobis scribi, et uobis tradi; ut certius ex scripto quam ex consuetudine habeatis quid uos sequi conueniat. Nos itaque partim consuetudinibus bonis, partim Scripturarum testimoniis uel rationum nitentes fulcimentis, haec omnia in unum conferre decreuimus; ut spirituale Dei templum, quod estis uos, his decorare, quasi quibusdam egregiis exornare picturis ualeamus, et ex pluribus imperfectis quoad possumus unum opusculum consummare. In quo quidem opere Zeuxim pictorem imitantes, ita facere instituimus in templo spiritali, sicut ille disposuit faciendum in corporali. Hunc enim, ut in Rhetorica sua Tullius meminit, Crotoniatae asciuerunt ad quoddam templum, quod religiosissime colebant, excellentissimis picturis decorandum. Quod ut diligentius faceret, quinque sibi uirgines pulcherrimas de populo illo elegit, quas sibi pingenti assistentes intuens, earum pulchritudinem pingendo imitaretur. Quod duabus de causis factum esse credibile est. tum uidelicet quia, ut praedictus meminit doctor, maximam peritiam in depingendis mulieribus pictor ille adeptus fuerat, tum edam quia naturaliter puellaris forma elegantior et delicatior uirili compositione censetur. Plures autem uirgines ab eo eligi supra memoratus philosophus ait, quia nequaquam credidit in una se reperire posse puella membra omnia sequaliter formosa, nullique unquam a natura tantam pulchritudinis gratiam esse collatam, ut sequalem in omnibus membris pulchritudinem haberet, ut nihil ex omni parte perfectum in compositione corporum ipsa expoliret, tanquam uni sic omnia commoda conferret, ut non haberet quod caeteris largiretur. Sic et nos ad depingendam animae pulchritudinem, et sponsae Christi describendam perfectionem, in qua uos tanquam speculo quodam unius spiritalis uirginis semper prae oculis habitae decorem uestrum uel turpitudinem deprehendatis, proposuimus ex multis sanctorum patrum documentis uel consuetudinibus monasteriorum optimis uestram instruere conuersationem, singula quaeque prout memoriae occurrerint delibando, et quasi in unum fasciculum congregando, quae uestri propositi sanctitati congruere uidebo; nec solum quae de monachabus, uerumetiam quae de monachis instituta sunt. Quippe sicut nomine et continentiae professione nobis estis coniunctae, ita et fere omnia nostra uobis competunt instituta. Ex his ergo, ut diximus, plurima quasi quosdam flores decerpendo, quibus uestrae lilia castitatis adornemus, multo maiore studio describere debemus uirginem Christi, quam praedictus Zeuxis depingere simulacrum idoli. Et ille quidem quinque uirgines, quarum speciem imitaretur, sufficere credidit. Nos uero pluribus patrum documentis exuberantem copiam habentes, auxilio freti diuino perfectius uobis opusculum relinquere non desperamus, quo ad sortem uel descriptionem illarum quinque prudentium uirginum pertingere ualeatis, quas in depingenda uirgine Christi Dominus nobis in Euangelio proponit. Quod ut possimus sicut uolumus, uestris orationibus impetremus. Valete in Christo, sponsae Christi. Tripertitum instructionis uestrae tractatum fieri decreuimus, in describenda atque munienda religione uestra, et diuini obsequii celebratione disponenda, in quibus religionis monasticae summam arbitror consistere: ut uidelicet continenter et sine proprietate uiuatur, ac silentio maxime studeatur. Quod quidem, iuxta dominicam euangelicae regulae disciplinam, lumbos praecingere, omnibus renuntiare, otiosum uerbum cauere. [8,2] Continentia uero castitatis illa est, quam suadens Apostolus ait: "Quai innupta est et uirgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu." Corpore, inquit, toto, non uno membro, ut ad nullam scilicet lasciuiam in factis uel in dictis eius aliqnod membrum declinet. Spiritu uero tunc sancta est, quando eius mentem nec consensus inquinat, nec superbia inflat: sicut illarum quinque fatuarum uirginum, quae dum ad uendentes oleum recurrerent, extra ianuam remanserunt. Quibusiam clausa ianua frustra pulsantibus et clamantibus: "Domine, Domine, aperi nobis," terribiliter sponsus ipse respondet: "Amen dico uobis, nescio uos." Tunc autem relictis omnibus nudum Christum nudi sequimur, sicut sancti fecerunt apostoli, quum propter eum non solum terrenas possessiones aut carnalis propinquitatis affectiones, uerumetiam proprias postponimus uoluntates: ut non nostro uiuamus arbitrio, sed praelati nostri regamur imperio, et ei qui nobis loco Christi praesidet tanquam Christo penitus pro Christo subiiciamur. Talibus enim ipsemet dicit: "Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, ipse me spernit." Qui si etiam, quod absit, male uiuat, quum bene praecipiat; non est tamen ex uitio hominis sententia contemnenda Dei. De quolibet ipsemet praecipit dicens: "Quae dixerint uobis seruate, et facite: secundum uero opera eorum nolite facere." Hanc autem ad Deum spiritalem a seculo conuersionem ipsemet diligenter describit, dicens: "Nisi quis renuntiauerit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus." Et iterum: "Si quis uenit ad me, et non odit patrem suum, aut matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus." Hoc autem est odire patrem uel matrem, affectiones carnalium propinquitatum nolle sequi; sicut et odire animam suam est uoluntatem propriam sequi nolle. Quod alibi quoque praecipit, dicens: "Si quis uult post me uenire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me." Sic enim propinquantes post eum uenimus, hoc est eum maxime imitando sequimur, qui ait: "Non ueni facere uoluntatem meam, sed eius qui misit me." Ac si diceret: Cuncta per obedientiam agere. Quid est enim, "abnegare semetipsum," nisi carnales affectiones propriamque uoluntatem postponere, et alieno, non suo regendum arbitriose committere? Et sic profecto crucem suam non ab alio suscipit, sed ipsemet tollit; per quam scilicet ei mundus crucifixus sit, et ipse mundo: quum spontaneo propriae professionis uoto mundana sibi et terrena desideria interdicit, quod est uoluntatem propriam non sequi. Quid enim carnales aliud appetunt, nisi implere quod uolunt? Et quae est terrena delectatio, nisi propria; uoluntatis impletio, etiam quando id quod uolumus labore maximo siue periculo agimus? Aut quid est aliud crucem ferre, id est cruciatum aliquem sustinere, nisi contra uoluntatem nostram aliquid fieri, quantumcunque illud uideatur facile nobis esse uel utile? Hinc alius Iesus longe inferior in Ecclesiastico admonet, dicens: "Post concupiscentias tuas non eas, et a uoluntate tua auertere. Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis." Quum uero ita tam rebus nostris quam nobis ipsis penitus renuntiamus, tunc uere omni proprietate abiecta, uitam illam apostolicam inimus, quae omnia in commune reducit, sicut scriptum est: "Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat. Sed erant illis omnia communia. Diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat." Non enim aequaliter omnes egebant; et ideo non sequaliter omnibus distribuebatur, sed singulis prout opus erat. Cor unum fide, quia corde creditur. Anima una, quia eadem ex charitate uoluntas adinuicem, quum hoc unusquisque alii quod sibi uellet, nec sua magis quam aliorum commoda quaereret, uel ad communem utilitatem ab omnibus omnia referrentur: nemine quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, quaerente seu affectante. Alioquin nequaquam sine proprietate uiueretur, quae magis in ambitione, quam in possessione consistit. [8,3] Otiosum uerbum seu superfluum idem est quod multiloquium. Unde Augustinus Retractationum Lib. I-o: "Absit," inquit, "ut multiloquium deputem, quando necessaria dicuntur, quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate dicantur." Hinc autem per Salomonem dicitur: "In multiloquio non deerit peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est..» Multum ergo cauendum est in quo peccatum non deest, et tanto studiosius huic morbo prouidendum est, quanto periculosius est et difficilius euitatur. Quod beatus prouidens Benedictus: "Omni tempore," inquit, "silentio debent studere monachi." Plus quippe esse constat silentio studere quam silentium habere. Est enim studium uehemens applicatio animi ad aliquid gerendum. Multa uero negligenter agimus uel inuiti, sed nulla studiose nisi uolentes uel intenti. Quantum uero difficile sit uel utile linguam refrenare, apostolus Iacobus diligenter attendens, ait: "In multis enim offendimus omnes. Si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir." Idem ita: "Omnis natura bestiarum, et uolucrum, et serpentium, et caeterorum, domantur, et domita sunt a natura humana." Qui simul considerans quanta sit in lingua malorum materia, et omnium bonorum consumptio, supra sic et infra loquitur: "Lingua quidem modicum membrum, quantus ignis, quam magnam siluam incendit!... Uniuersitas iniquitatis, inquietum malum, plenum ueneno mortifero." Quid autem ueneno periculosius uel cauendum amplius? Sicut ergo uenenum uitam extinguit, sic loquacitas religionem penitus euertit. Unde idem superius: "Si quis putat se," inquit, "religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana est religio." Hinc et in Prouerbiis scriptum est: "Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu: ita uir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum." Hoc ille senex diligenter considerabat, qui de loquacibus fratribus ei in uia sociatis Antonio dicente: "Bonos fratres inuenisti tecum, abba;" respondit: "Boni sunt siquidem, sed habitatio eorum non habet ianuam. Quicunque uult, intrat in stabulum, et soluit asinum." Quasi enim ad praesepe Domini anima nostra ligatur, sacrae se meditationis in eo quadam ruminatione reficiens, a quo quidem praesepi soluitur, atque huc et illuc toto mundo per cogitationes discurrit, nisi eam clausura taciturnitatis retineat. Verba quippe intellectum animae immittunt, ut ei quod intelligit intendat, et per cogitationem haereat. Cogitatione uero Deo loquimur, sicut uerbis hominibus. Dumque huc uerbis hominum intendimus, necesse est ut inde ducamur; nec Deo simul et hominibus intendere ualemus. Nec solum otiosa, uerum etiam quae utilitatis aliquid habere uidentur uitanda sunt uerba, eo quod facile a necessariis ad otiosa, ab otiosis ad noxia ueniatur. "Lingua" quippe, ut Iacobus ait, "inquietum malum," quo caeteris minor est aut subtilior membris, tanto mobilior et caeteris motu lacessentibus, ipsa quum non mouetur fatigatur, et quies ipsa ei fit onerosa. Quae quanto in nobis subtilior, et ex mollitie corporis nostri flexibilior, tanto mobilior et in uerba pronior existit, et omnis malitiae seminarium patet. Quod in uobis praecipue uitium Apostolus notans, omnino feminis in ecclesia loqui interdicit, nec de iis etiam quae ad Deum pertinent, nisi domi uiros interrogare permittit, et in iis etiam discendis, uel quibuscunque faciendis, silentio eas praecipue subiicit, Timotheo super his ita scribens: "Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in uirum, sed esse in silentio." Quod si laicis et coniugatis feminis ita de silentio prouiderit, quid uobis est faciendum? Qui rursus eidem cur hoc praeceperit innuens, uerbosas eas et loquentes quum non oportet, arguit. Huic igitur tantae pesti remedium aliquod prouidentes, bis saltem penitus locis uel temporibus linguam continua taciturnitate domemus: in oratione scilicet, in claustro, dormitorio, refectorio, et in omni comestione et coquina: et post completorium deinceps hoc maxime ab omnibus obseruetur. Signis uero his locis uel temporibus, si necessarium est, pro uerbis utamur. De quibus etiam signis docendis seu addiscendis diligens habeatur cura, per quae etiam si uerbis quoque opus est, ad colloquium inuitetur loco congruo, et ad hoc instituto. Et expletis breuiter uerbis illis necessariis, redeatur ad priora, uel quod opportunum est fiat. Nec tepide corrigatur uerborum aut signorum excessus, sed uerborum praecipue, in quibus maius imminet periculum. Cui profecto multo magnoque periculo et beatus Gregorius succurrere uehementer cupiens, VIII Moralium lib. sic nos instruit: "Dum otiosa," inquit, "uerba cauere negligimus, ad noxia peruenimus. Hinc seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax tota extinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: "Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum." Aquam quippe dimittere, est linguam influxum eloquii relaxare. Quo contra et in bonam partem asserit dicens: "Aqua profunda ex ore uiri." Qui ergo dimittit aquam, caput est iurgiorum: quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde scriptum est: "Qui imponit stulto silentium, iras mitigat. "Ex quo nos manifeste admonet, in hoc praecipue uilio corrigendo districtissimam adhibere censuram: ne eius uindicta ullatenus differatur, et per hoc maxime religio periclitetur. Hinc quippe detractiones, lites, conuitia, et nonnunquam conspirationes et coniurationes germinantes, totum religionis sedificium non tam labefactant quam euertunt. Quod quidem uitium quum amputatum fuerit, non omnino fortasse prauae cogitationes extinguntur; sed ab alienis cessabunt corruptelis. Hoc unum uitium fugere, quasi religioni sufficere arbitraretur, abbas Macarius admonebat, sicut scriptum est his uerbis: "Abbas Macarius maior in Scyti, dicebat fratribus: "Post missas, ecclesiae fugite, fratres." Et dixit ei unus fratrum: "Pater, ubi habemus fugere amplius a solitudine ista?" Et ponebat digitum suum in ore suo, dicens: "Istud est quod fugiendum dico." Et sic intrabat in cellam suam, et claudens ostium, sedebat solus." Haec uero silentii uirtus, quae, ut ait Iacobus, perfectum hominem reddit, et de qua Isaias praedixit: "Cultus iustitiae silentium," tanto a sanctis patribus feruore est arrepta, quod, sicut scriptum est, abbas Agatho per triennium lapidem in ore suo mittebat, donec taciturnitatem disceret. [8,4] Quamuis locus non saluet, multas tamen praebet opportunitates ad religionem facilius obseruandam, et tutius muniendam; et multa religionis auxilia uel impedimenta ex eo consistunt. Unde et filii prophetarum, quos, ut ait Hieronymus, monachos legimus in Veteri Testamento, ad solitudinis secretum se transtulerunt, praeter fluenta Iordanis casulas suas constituentes. Ioannes quoque et discipuli eius, quos etiam propositi nostri principes habemus, et deinceps Paulus, Antonius, Macarius, et qui praecipue in nostro floruerunt proposito, tumultum seculi et plenum tentationibus mundum fugientes, ad quietem solitudinis lectulum suae contemplationis contulerunt; ut uidelicet Deo possint sincerius uacare. Ipse quoque Dominus, ad quem nullus tentationis motus accessum habebat, suo nos erudiens exemplo, quum aliqua uellet agere praecipue secreta petebat, et populares declinabat tumultus. Hinc ipse Dominus nobis quadraginta dierum abstinentia heremum consecrauit, turbas in heremo refecit, et ad orationis puritatem non solum a turbis, uerum etiam ab apostolis secedebat. Ipsos quoque apostolos et in monte seorsum instruxit, atque constituit, et transfigurationis suae gloria solitudinem insigniuit, et exhibitione resurrectionis suae discipulos communiter in monte laetificauit, et de monte in coelum ascendit, et caetera quaecunque magnalia in solitudinibus uel secretis operatus est locis. Qui etiam Moysi uel antiquis patribus in solitudinibus apparens, et per solitudinem ad terram promissionis populum transducens, ibique populo diu detento legem tradens, manna pluens, aquam de petra educens, crebris apparitionibus ipsum consolans, et mirabilia operans, patenter docuit quantam eius singularitas solitudinem pro nobis amet, cui purius in ea uacare possumus. Qui etiam libertatem mystice onagri solitudinem amantis diligenter describens, et uehementer approbans, ad beatum Iob loquitur, dicens: "Quis dimisit onagrum liberum, et uincula eius quis soluit? Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula eius in terra salsuginis. Contemnit multitudinem ciuitatis, clamorem exactoris non audit, circumspicit montes pascuae suae, et uirentia quaeque perquirit." Ac si aperte dicat: Quis hoc fecit nisi ego? Onager quippe, quem siluestrem asinum uocamus, monachus est, qui secularium rerum uinculis absolutus ad tranquillam uitae solitariae libertatem se contulit, et seculum fugiens in seculo non remansit. Hinc in terra salsuginis habitat, quum membra eius per abstinentiam sicca sunt et arida. Glamorem exactoris non audit, sed uocem, quia uentri non superflua, sed necessaria impendit. Quis enim tam importunus exactor, et quotidianus exactor quam uenter? Hic clamorem, id est immoderatam postulationem habet in superfluis et delicatis cibis, in quo minime est audiendus. Montes pascuae sunt illi uitae uel doctrinae sublimium patrum, quas legendo et meditando reficimur. Virentia quaeque dicit uniuersa uita coelestis et immarcessibilis scripta. Ad quod nos praecipue beatus Hieronymus exhortans, sic Heliodoro scribit monacho: "Interpretare uocabulum monachi, hoc est nomen tuum. Quid facis in turba qui solus es?" Idem et nostram a clericorum uita distinguens, ad Paulum presbyterum scribit bis uerbis: "Si officium uis exercere presbyteri, si episcopatus te uel opus uel onus forte delectat, uiue in urbibus et castellis, et aliorum salutem fac lucrum animae tuae. Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque propositum principes suos... Et ut ad nostra ueniamus, episcopi et presbyteri habeant ad exemplum apostolos, et apostolicos uiros, quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri principes Paulos, Antonios, Hilariones, Macarios. Et ut ad Scripturarum materiam redeam, noster princeps Elyas, noster Elisseus, nostri duces et filii prophetarum, qui habitabant in agris et solitudine, et faciebant sibi tabernacula praeter fluenta Iordanis. De iis sunt et illi filii Rechab qui uinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei uoce per Ieremiam laudantur, quod non deficiat de stirpe eorum uir stans coram Domino." Et nos ergo, ut coram Domino stare, et eius obsequio parati magis ualeamus assistere, tabernacula nobis erigamus in solitudine, ne lectulum nostrae quietis frequentia hominum concutiat, quietem turbet, ingerat tentationes, mentem a sancto euellat proposito. Ad quam quidem liberam uitae tranquillitatem beatum Arsenium Domino dirigente omnibus in uno manifestum datum est exemplum. Unde et scriptum est: "Abbas Arsenius quum adhuc esset in palatio, orauit ad Dominum, dicens: "Domine, a dirige me ad salutem." Et uenit ei uox dicens: "Arseni, fuge homines, et sanaberis." Idem ipse discedens admonachalem uitam rursum orauit eumdem sermonem, dicens: "Domine, dirige me ad salutem. Audiuitque uocem dicentem sibi: "Arseni, fuge, tace, quiesce. Haec enim sunt radices non peccandi." Ille igitur hac una diuini praecepti regula instructus, non solum homines fugit, sed eos etiam a se fugauit. Ad quem archiepiscopo suo cum quodam iudice quadam die uenientibus, et sedificationis sermonem ab eo requirentibus, ait: "Et si dixero a uobis, custodietis?" Illi autem promiserunt se custodire. Et dixit eis: "Ubicunque audieritis Arsenium, approximare nolite.» Alia iterum uice archiepiscopus eum uisitans, misit primo uidere si aperiret. Et mandauit ei, dicens: "Si uenis, aperio tibi, sed si tibi aperuero, omnibus aperio, et tunc iam ultra hic non sedeo." Haec audiens archiepiscopus dixit: "Si eum persecuturus uado, nunquam uadam ad hominem sanctum." Cuius etiam sanctitatem cuidam romanae matronae uisitanti, dixit: "Quomodo praesumpsisti tantam nauigationem assumere? Nescis quia mulier es, et non debes exire quoquam? Aut ut uadas Romam, et dicas aliis mulieribus: Quia uidi Arsenium; et faciant mare uiam mulierum uenientium ad me?" Illa autem dixit: "Si uoluerit me Dominus reuerti Romam, non permitto aliquem uenire huc. Sed ora pro me, et memor esto mei semper." llle autem respondens, dixit ei: "Oro Deum ut deleat memoriam tui de corde meo." Quae audiens haec, egressa est turbata." Hic quoque, sicut scriptum est, a Marco abbate requisitus cur fugeret homines, respondit: "Scit Deus quia diligo homines, sed cum Deo pariter et hominibus esse non possum." In tantum uero sancti patres conuersationem hominum atque notitiam abhorrebant, ut nonnulli eorum ut illos a se penitus remouerent, insanos se fiugerent, et, quod dictu mirabile est, haereticos etiam se profiterentur. Quod si quis uoluerit, legat in Vitis Patrum de abbate Simone, qualiter se praeparauit iudici prouinciae ad se uenienti: qui se uidelicet sacco cooperiens, et tollens in manu sua panem et caseum, sedit in ingressu cellae suae, et coepit manducare. Legat et de illo anachoreta, qui quum quosdam sensisset obuiam sibi cum lampadibus occurrere, "exspolians se uestimenta sua, misit in flumen; et stans nudus coepit ea lauare. Ille autem qui ministrabat ei haec uidens, erubuit, et rogauit homines, dicens: "Reuertimini, quia senex noster sensum perdidit." Et ueniens ad eum dixit ei: "Quid hic fecisti, abba? Omnes enim qui te uiderunt dixerunt quia daemonium habet senex." Ille autem respondit: "Et ego hoc uolebam audire." Legat insuper et de abbate Moyse, qui ut a se penitus iudicem prouinciae remoueret, surrexit ut fugeret in paludem. Et occurrit ei ille iudex cum suis, et interrogauit eum, dicens: "Dic nobis, senex, ubi est cella abbatis Moysis?" Et dixit eis: "Quid uultis eum inquirere? Homo fatuus est et haereticus." Quid etiam de abbate Pastore, qui nec se a iudice prouinciae uideri permisit, ut sororis suae supplicantis filium de carcere liberaret? Ecce potentes seculi cum magna ueneratione et deuotione sanctorum praesentiam postulant, et illi etiam cum summo sui dedecore eos penitus a se repellere student. Ut autem sexus etiam uestri in hac re uirtutem cognoscatis, quis digne praedicare sufficiat uirginem illam, quae beatissimi quoque Martini uisitationem respuit, ut uacaret contemplationi? Unde ad Oceanum monachum Hieronymus scribens: "In beati," inquit, "Martini Vita legimus commemorasse Sulpitium, quod transiens sanctus Martinus uirginem quamdam moribus et castitate praecelsam cupiens salutare, illa noluit, sed exenium misit, et per fenestram respiciens, ait sancto uiro: "Ibi, pater, ora, quia nunquam a uiro sum uisitata." Quo audito, gratias egit Deo sanctus Martinus, quod talibus imbuta moribus castam custodierit uoluntatem. Benedixit eam et abiit laetitia plenus." Haec reuera de contemplationis suae lectulo surgere dedignata uel uerita, pulsanti ad ostium amico parata erat dicere: "Laui pedes meos, quomodo inquinabo illos?" O quantae sibi imputarent iniuriae episcopi uel praelati huius temporis, si hanc ab Arsenio uel ab hac uirgine repulsam pertulissent! Erubescant ad ista, si qui nunc in solitudine morantur monachi, quum episcoporum frequentia gaudent, quum eis proprias, in quibus suscipiantur, fabricant domos: quum seculi potentes, quos turba comitatur, uel ad quos confluit, non solum non fugiunt, sed adsciscunt, et occasione hospitum domos multiplicantes, quam quaesierunt solitudinem, redigunt in ciuitatem. Hac profecto antiqui et callidi tentatoris machinatione omnia fere huius temporis monasteria, quum prius in solitudine constituta fuissent, ut homines fugerentur, postea feruore religionis refrigescente, homines adsciuerunt, et seruos atque ancillas congregantes, uillas maximas in locis monasticis construxerunt; et sic ad seculum redierunt, imo ad se traxerunt seculum. Qui se miseriis maximis implicantes, et maximae seruituli tam ecclesiasticarum quam terrenarum potestatum alligantes, dum otiose appeterent uiuere, et de alieno uictitare labore, ipsum quoque monachi, hoc est solitarii nomen pariter amiserunt et uitam. Qui etiam saepe tantis urgentur incommodis, ut dum suos et res eorum tutari laborant, proprias amittant, et frequenti incendio uicinarum domorum ipsa quoque monasteria cremantur, nec sic tamen ambitio refrenatur. Hi quoque districtionem monasterii qualemcunque non ferentes, ac per uillas, castella, ciuitates sese dispergentes, binique uel terni, aut etiam singuli sine aliqua obseruatione regulae uictitantes, tanto secularibus deteriores sunt hominibus, quanto a professione sua amplius apostatantur. Qui habitationum quoque suarum sicut et sua abutentes, Obedientias loca sua nominant, ubi nulla regula tenetur, ubi nulli rei nisi uentri et carni obeditur, ubi cum propinquis uel familiaribus suis manentes, tanto liberius agunt quod uolunt, quanto minus a conscientiis suis uerentur. In quibus profecto impudentissimis apostatis excessus illos criminales esse dubium non est, qui in caeteris ueniales sunt hominibus. Qualium omnino uitam non solum attingere, sed nec audire sustineatis. Vestrae uero infirmitati tanto magis est solitado necessaria, quanto carnalium tentationum bellis minus hic infestamur, et minus ad corporalia per sensus euagamur. Unde et beatus Antouius: "Qui sedet," inquit, "in solitudine, et quiescit, a tribus bellis eripitur, id est auditus, locutionis, et uisus, et contra unum tantummodo habebit pugnam, id est cordis." Has quidem uel caeleras heremi commoditates insignis Ecclesise doctor Hieronymus diligenter attendens, et ad eas Heliodorum monachum uehementer adhortans, exclamat dicens: "O heremus familiari Deo gaudens! Quid agis, frater, in seculo, qui maior es mundo?" [8,5] Nunc uero quia ubi construi monasteria conuenit disseruimus: qualis et ipsa loci positio esse debeat ostendamus. Ipsi autem monasterii loco constituendo, sicut quoque beatus consuluit Benedictus , ita si fieri potest prouidendum est, ut intra monasterii septa contineantur illa maxime quae monasteriis sunt necessaria, id est hortus, aqua, molendinum, pistrinum cum furno, et loca quibus quotidiana sorores exerceant opera, ne foras uagandi detur occasio. [8,6] Sicut in castris seculi, ita et in castris Domini, id est congregationibus monasticis constituendi sunt, qui praesint caeteris. Ibi quippe imperator unus, ad cuius nutum omnia gerantur, praeest omnibus. Qui etiam pro multitudine exercitus uel diuersitate officiorum sua nonnullis impertiens onera, quosdam sub se adhibet magistratus, qui diuersis hominum cateruis aut officiis prouideant.Sic et in monasteriis fieri necesse est, ut ibi una omnibus praesit matrona, ad cuius considerationem atque arbitrium omnes reliquae omnia operentur, nec ulla ei in aliquo praesumat obsistere, uel etiam ad aliquod eius praeceptum murmurare. Nulla quippe hominum congregatio uel quantulacunque domus unius familia consistere potest incolumis, nisi unitas in ea conseruetur: ut uidelicet totum eius regnum in unius personae magisterio consistat. Unde et arca typum Ecclesiae gerens quum multos tam in longo quam in lato cubitos haberet, in uno consummata est. Et in Prouerbiis scriptum est: "Propter peccata terrae multi principes eius." Unde etiam Alexandro mortuo, multiplicatis regibus mala quoque multiplicata sunt, et Roma pluribus communicata rectoribus concordiam tenere non potuit. Unde Lucanus in primo sic meminit: "Tu causa malorum Facta tribus dominis communis Roma, nec unquam In turbam missi feralia foedera regni." Et post pauca: "Dum terra fretum, terramque leuabit Aer, et longi uoluent Titana labores, Noxque diem coelo totidem per signa sequetur; Nulla fides regni sociis, omnisque potestas impatiens consortis erit." Tales profecto et illi erant discipuli sancti Frontonii abbatis, quos ipse in ciuitate, in qua natus est, quum usque ad septuaginta congregasset, et magnam ibidem gratiam tam apud Deum quam apud homines adeptus esset, relicto monasterio ciuitatis cum mobilibus rebus nudos secum ad heremum traxit. Qui postmodum,more israelitici populi aduersus Moysem conquerentis, quod eos etiam de Aegypto, relictis ollis carnium et abundantia terrae, in solitudinem eduxisset, murmurantes incassum dicebant: "Nunquid sola in heremo castitas, quae in urbibus non est? Cur itaque non in ciuitatem reuertimur, de qua ad tempus exiuimus? An in heremum solum Deus exaudiet orantes? Quis cibo angelorum uiuat? Quem pecorum et ferarum delectat fieri socium? Quanta nos habet necessitas hic morari? Cur itaque non regressi in locum, in quo nati sumus, benedicimus Dominum?" Hinc et Iacobus admonet apostolus: "Nolite," inquit, "plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis," Hinc quoque Hieronymus ad Rusticum monachum de institutione uitae scribens: "Nulla," inquit, "ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus unam praecedentem reliquas subsequuntur. Grues unum sequuntur ordine litterato. Imperator unus, iudex unus prouinciae. Roma ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit, et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero, Esau et Iacob bella gesserunt. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis.rectoribus nititur. In naue unus gubernator. In domo unus Dominus. In quamuis grandi exercitu unius signum spectatur. Per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed uiuere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum." Ut igitur in omnibus concordia seruari possit, unam omnibus praeesse conuenit, cui per omnia omnes obediant. Sub hac etiam quasi magistratus quosdam nonnullas alias personas, prout ipsa decreuerit, constitui oportet. Quae quibus officiis ipsa praeceperit, et quantum uoluerit, praesint, ut sint uidelicet istae quasi duces uel consules in exercitu dominico: reliquae autem omnes tanquam milites uel pedites, istarum cura eis praeuidente, aduersus malignum eiusque satellites libere pugnent. Septem uero personas ex uobis ad omnem monasterii administrationem necessarias esse credimus atque sufficere: portariam scilicet, cellerariam, uestiariam, infirmariam, cantricem , sacristam, et ad extremum diaconissam, quam nunc abbatissam nominant. In his itaque castris, et diuina quadam militia, sicut scriptum est: "Militia est uita hominis super terram," et alibi: "Terribilis ut castrorum acies ordinata," uicem imperatoris, cui per omnia obeditur ab omnibus, obtinet diaconissa. Sex uero aliae sub ea, quas dicimus officiales, ducum siue consulum loca possident. Omnes uero reliquae moniales, quas uocamus claustrales, militum more, diuinum peragunt expedite seruitium. Conuersae autem, quae etiam seculo renuntiantes, obsequio monialium se dicarunt, habitu quodam religioso, non tamen monastico, quasi pedites, inferiorem obtinent gradum. [8,7] Nunc uero superest Domino inspirante huius militiae gradus singulos ordinare, ut aduersus impugnationes daemonum uere sit quod dicitur "castrorum acies ordinata." Ab ipso, inquam, ut dictum est capite, quod diaconissam dicimus, huius institutionis ducentes exordium, de ipsa primitus disponamus, per quam sunt omnia disponenda. Huius uero sanctitatem, sicut in praecedenti meminimus epistola, beatus Paulus apostolus Timotheo scribens, quam eminentem et probatam oporteat esse diligenter describit, dicens: "Vidua eligatur non ininus sexaginta annorum, quae fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentes autem uiduas deuita." Idem supra de diaconissis, quum etiam diaconorum institueret uitam: "Mulieres," inquit, "similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus." Quae quidem omnia quid intelligentiae uel rationis habeant, quantum aestimamus, epistola praecedente nostra satis disseruimus, maxime cur eam Apostolus unius uiri et prouectae uelit esse aetatis. Unde non mediocriter miramur quomodo perniciosa haec in Ecclesia consuetudo inoleuit, ut quae uirgines sunt, potius quam quae uiros cognouerunt ad hoc eligantur, et frequenter iuniores senioribus praeficiantur. Quum tamen Ecclesiastes dicat: "Vae tibi, terra, cuius rex puer est." Et quum illud beati Iob omnes pariter approbemus: "In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia." Hinc et in Prouerbiis scriptum est: "Corona dignitatis senectus, quae in uiis iustitiae reperietur." Et in Ecclesiastico: "Quam speciosum canitiei iudicium, et a presbyteris cognoscere consilium! Quam speciosa ueterani sapientia, et gloriosus intellectus, et consilium, corona senum! Multa peritia et gloria illorum timor Dei." Item: "Loquere, maior natu, decet enim te.... Adolescens loquere in tua causa, uix quum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens, et loqui in medio magnatorum" non praesumas, et ubi sunt senes, non multum loquaris." Unde et presbyteri qui in ecclesia populo praesunt seniores interpretantur, ut ipso quoque nomine, quales esse debeant doceatur. Et qui sanctorum Vitas scripserunt, quos nunc abbates dicimus, senes appellabant. Modis itaque omnibus prouidendum est ut in electione uel consecratione diaconissse, consilium praecedat Apostoli , ut uidelicet talis eligatur, quae caeteris uita et doctrina praeesse debeat, et aetate quoque morum maturitatem polliceatur, et quae obediendo meruerit imperare, et operando magis quam audiendo regulam didicerit, et firmius nouerit. Quae si litterata non fuerit, sciat se non ad philosophicas scholas, uel disputationes dialecticas, sed ad doctrinam uitae et operum exhibitionem accommodari. Sicut de Domino scriptum est: "Qui coepit facere et docere," prius uidelicet facere, postmodum docere. Quia melior atque perfectior est doctrina operis quam sermonis, facti quam uerbi. Quod diligenter attendamus, ut scriptum est: Dixit abbas Ipitius: "Ille est uere sapiens, qui facto suo alios docet, non qui uerbis." Nec parum consolationis et confidentiae super hoc affert. Attendatur et illa quoque beati Antonii ratio, qua uerbosos confutauit philosophos, eius uidelicet tanquam idiotae et illitterati hominis magisterium irridentes: "Et respondete," inquit, "mihi quid prius est sensus, an litterae? Etquid cuius exordium est? Sensus ex litteris, an litterae oriuntur ex sensu?" Illis asserentibus quia sensus esset auctor atque inuentor litterarum, ait: "Igitur cui sensus incolumis est, hic litteras non requirit." Audiat quoque illud Apostoli et confortetur in Domino: "Nonne stuitam fecit Deus sapientiam huius mundi?" Et iterum : "Quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes, et infirma elegit Deus ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, ut ea quae non sunt tanquam ea quae sunt destruat, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius." Non enim, sicut ipse postmodum dicit, in sermone est regnum Dei, sed in uirtute. Quod si de aliquibus melius cognoscendis ad Scripturam reuertendum esse censuerit, a litteratis hoc requirere et addiscere non erubescat, nec in his litterarum documenta contemnat; sed deuote et diligenter suscipiat, quum ipse quoque apostolorum princeps coapostoli sui Pauli publicam correctionem diligenter exceperit. Ut enim beatus quoque meminit Benedictus, saepe minori reuelat Dominus quod melius est. Ut autem amplius dominicam sequamur prouidentiam quam Apostolus quoque supra memorauit, nunquam de nobilibus aut potentibus seculi, nisi maxima incumbente necessitate, et certissima ratione, fiat haec electio. Tales namque de genere suo facile confidentes, aut gloriantes, aut praesumptuosae, aut superbae fiunt; et tunc maxime quando indigenae sunt, earum praelatio perniciosa fit monasterio. Verendum quippe est ne uicinia suorum eam praesumptiorem reddat, et frequentia ipsorum grauet aut inquietet monasterium, atque ipsa per suos religionis perferat detrimentum, aut aliis ueniat in contemptum, iuxta illud Veritatis: "Non est propheta sine honore, nisi in patria sua." Quod beatus quoque prouidens Hieronymus, ad Heliodorum scribeus, quuum pleraque annumerasset, quae monachis officiunt in sua morantibus patria: "Ex hac," inquit, "supputatione illa summa nascitur, monachum in patria sua perfectum esse non posse. Perfectum esse autem nolle, delinquere est." Quantum uero est animarum damnum, si minor in religione fuerit, quoe religionis praeest magisterio? Singulis quippe subiectis singulas uirtutes exhibere sufficit. In hac autem omnium exempla debent eminere uirtutum, ut omnia quae aliis praeceperit propriis praeueniat exemplis; ne ipsa quae praecipit moribus oppugnet, et quod uerbis aedificat, factis ipsa destruat, et de ore suo uerbum correctionis auferatur; quum ipsa in aliis erubescat corrigere, quae constat eam committere. Quod quidem Psalmista ne ei eueniat Dominum precatur, dicens: "Et ne auferas de ore meo ueritatem usquequaque." Attendebat quippe illam grauissimam Domini increpationem, de qua et ipse alibi meminit dicens: "Peccatori autem dixit Deus: "Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testa mentum meum per os tuum? Tu uero odisti disciplinam, et proiecisti sermones" meos retro." Quod studiose praecauens Apostolus: "Castigo," inquit, "corpus meum, et in seruitutem redigo, ne forte, quum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar." Cuius quippe uita despicitur, restat ut et praedicatio uel doctrina contemnatur. Et quum curare quis alium debeat, si in eadem laborauerit infirmitate, recte ipsi ab aegroto improperatur: "Medice, cura te ipsum." Attendat sollicite quisquis Ecclesise praeesse uidetur, quantam ruinam casus eius praebeat, quum ipse ad praecipitium secum pariter subiectus trahat: "Qui soluerit," inquit Veritas, "unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno coelorum." Soluit quippe mandalum, qui contra agendo infringit ipsum, et exemplo suo corrumpens alios, in cathedra pestilentiae doctor residet. Quod si quislibet hoc agens minimus habendus est in regno coelorum, hoc est in Ecclesia praesenti, quanti habendus est pessimus praelatus a cuius negligentia non sua? tantum, sed omnium subiectarum animarum sanguinem Dominus requirit? Unde bene Sapientia talibus comminatur : "Data est a Domino potestas uobis, et uirtus ab Altissimo, qui interrogabit opera uestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam quum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitiae. Horrende etiam cito apparebit uobis, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia. Potentes autem potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio." Sufficit quippe unicuique subiectarum animarum a proprio sibi prouidere delicto. Praelatis autem et in peccatis alienis mors imminet. Quum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum; et cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Cui quidem periculo tanto maxime prouidere in Prouerbiis admonemur, quum dicitur: "Fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. Illaqueatus es uerbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum: ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. "Tunc enim pro amico sponsionem facimus, quum aliquem charitas nostra in nostrae congregationis conuersationem suscipit. Cui nostrae prouidentise curam promittimus, sicut et ille nobis obedientiam suam. Et sic quoque manum nostram apud eum defigimus, quum sollicitudinem nostrae operationis erga eum spondendo constituimus. Tum et in manum eius incidimus, quia nisi nobis ab ipso prouiderimus, ipsum animae nostrae interfectorem sentiemus. Contra quod periculum adhibetur consilium, quum subditur: "Discurre, festina, etc." Nunc igitur huc, nunc illuc deambulans, more prouidi et impigri ducis, castra sua sollicite gerat, uel scrutetur, ne per alicuius negligentiam ei, qui tanquam leo circuit quaerens quem deuoret, aditus pateat. Omnia mala domus suae prior agnoscat, ut ab ipsa prius possint corrigi quam a caeteris agnosci, et in exemplum trahi. Caueat illud quod stultis uel negligentibus beatus improperat Hieronymus: "Solemus mala domus nostrae scire nouissimi, ac liberorum ac coniugum uitia uicinis canentibus ignorare." Attendat quae sic praesidet, quia tam corporum quam animarum custodiam suscepit. De custodia uero corporum admonetur, quum dicitur in Ecclesiastico: "Filiae tibi sunt, serua corpus illarum, et non ostendas faciem tuam hilarem ad illas. "Et iterum: "Filia patris abscondita est, uigilia et sollicitudo eius aufert somnum, nequando polluatur. "Polluimus uero corpora nostra non solum fornicando, sed quodlibet indecens in ipsis operando tam lingua, quam alio membro, seu quolibet membro sensibus corporis ad uanitatem aliquam abutendo. Sicut scriptum est: "Mors intrat per fenestras nostras, "hoc est peccatum ad animam per quinque sensuum instrumenta. Quae uero rnors grauior, aut custodia periculosior, quam animarum? "Nolite, "inquit Veritas, "timere eos qui occidunt corpus, animae uero non habent, quid faciant. "Si quis hoc audit consilium, quis non magis mortem corporis quam animae timet? Quis non magis gladium quam mendacium cauet? Et tamen scriptum est: "Os quod mentitur occidit animam. "Quid tam facile interfici quam anima potest? Quae sagitta citius fabricari quam peccatum ualet? Quis sibi a cogitatione saltem prouidere potest? Quis propriis peccatis prouidere sufficit, nedum alienis? Quis carnalis pastor spiritales oues a lupis spiritalibus, inuisibiles ab inuisibilibus custodire sufficiat? Quis raptorem non timeat, qui infestare non cessat, quem nullo possumus excludere uallo, nullo interficere uel laedere gladio? quem incessanter insidiantem et maxime religiosos persequentem, iuxta illud Habacuc: "te Escae illius electae," Petrus apostolus cauendum adhortatur, dicens: "Aduersarius uester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem deuoret." Cuius quanta sit praesumptio in deuoratione nostra, ipse Dominus beato Iob dicit: "Absorbebit fluuium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius." Quid enim aggredi non praesumat, qui ipsum quoque Dominum aggressus est tentare? Qui de paradiso statim primos parentes captiuauit, et de apostolico coetu ipsum etiam, quem Dominus elegerat, apostolum rapuit? Quis ab eo locus tutus? quae claustra illi non sunt peruia? Quis ab eius insidiis prouidere, quis eius fortitudini ualet resistere? Ipse est qui uno impulsu concutiens quatuor angulos domus sancti uiri Iob, filios et filias innocentes oppressit et extinxit. Quid sexus infirmior aduersus ipsum poterit? Cui seductio eius tantum timenda est, quantum feminae? Hanc quippe ipse primum seduxit, et per ipsam uirum eius pariter, et totam posteritatem captiuauit. Cupiditas maioris boni possessione minoris mulierem priuauit. Hac quoque arte nunc facile mulierem seducet, quum praesse magis quam prodesse cupierit, rerum ambitione uel honoris ad hoc impulsa. Quod autem horum praecesserit sequentia probabunt. Si uero delicatius uixerit praelata quam subiecta, uel si supra necessitatem aliquid sibi peculiare uindicauerit, non dubium est hoc eam concupisse. Si pretiosiora postmodum quam antea quaesierit ornamenta, profecto uana tumet gloria. Qualis prius extiterit postmodum apparebit. Quod prius exhibebat, utrum uirtus fuerit an simulatio, indicabit praelatio. Trahatur ad praelationem magis quam ueniat, dicente Domino: "Omnes quotquot ueniunt, fures sunt et latrones." Venerunt, inquit Hieronymus, "non qui missi sunt." Sumatur potius ad honorem quam sibi sumat honorem: "Nemo" enim, inquit Apostolus, "sibi sumit honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. "Vocata lugeat tanquam ad mortem deducta, repulsa gaudeat tanquam a morte liberata. Erubescimus ad uerba quae dicimus caeteris meliores; quum autem in electione nostra rebus ipsis hoc exhibetur, impudenter sine pudore sumus. Quis enim nesciat meliores caeteris praeferendos? Unde lib. Moralium XXIV': "Non debet autem hominum ducatum suscipere, qui nescit homines bene admonendo increpare. Qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat, quod resecari debuit ipse committat." In qua tamen electione si forte hanc impudentiam aliquando leui uerborum repulsa, tamen per aures oblatam recusamus dignitatem, hanc profecto in nos accusationern proferimus, quo iustiores et digniores uideamur. O quot in electione sua flere uidimus corpore et ridere corde! accusare se tanquam indignos, et per hoc gratiam sibi et fauorem humanum magis uenari! attendentes quod scriptum est: "Iustus prior accusator est sui." Quos postea quum accusari contingeret, et se eis occasio cedendi offerret, importunissime et impudentissime suam sibi praelationem defendere nituntur, quam se inuitos suscepisse fictis lacrymis et ueris accusationibus sui monstrauerant. Quot in ecclesiis uidimus canonicos episcopis suis reluctantes, quum ab eis ad sacros ordines cogerentur, et se indignos tantis ministeriis profitentes, nec omnino uelle acquiescere? quosquum forte clerus ad episcopatum postmodum eligeret, nullam aut leuem perpessus est repulsam. Et qui heri, sicut aiebant, animae suae periculum uitantes, diaconatum refugiebant, iam quasi una nocte iustificati, de altiore gradu praecipitium non uerentur. De qualibus quidem in ipsis scriptum est Prouerbiis: "Homo stultus plaudet manibus, quum spoponderit pro amico. "Tunc enim miser gaudet unde potius ei lugendum esset, quum ad regimen aliorum ueniens in cura subiectorum propria professione ligatur, a quibus magis amari quam timeri debet. Cui profecto pestilentiae quantum possumus prouidentes omnino interdicimus, ne delicatius aut mollius uiuat praelata quam subiecta: ne priuatos habeat secessus ad comedendum uel dormiendum, sed cum sibi commisso grege cuncta peragat, et tanto eis amplius prouideat, quanto eis amplius praesens assistet. Scimus quidem beatum Benedictum de peregrinis et hospitibus maxime sollicitum, mensam abbatis cum illis seorsum constituisse. Quod licet tunc pie sit constitutum, postea tamen utilissima monasteriorum dispensatione ita est immutatum, ut abbas a conuentu non recedat, et fidelem dispensatorem peregrinis prouideat. Facilis quippe est inter epulas lapsus, et Locus corruptus, sic restituendus: "Non autem debet hominum ducatum suscipere,qui nescit homines bene uiuendo praeire: ne qui ad hoc eligitur, ut aliorum culpas corrigat, quod resecare debuit, ipse committat." Tunc disciplinae magis est inuigilandum. Multi etiam occasione hospitum sibi magis quam hospitibus propitii sunt, et hinc maxima suspicione laeduntur absentes et murmurant. Et tanto praelati minor est auctoritas, quanto eius uita suis est magis incognita. Tunc quoque tolerabilior omnibus quaslibet habetur inopia, quum ab omnibus seque participatur, maxime uero a praelatis. Sicut in Catone quoque didicimus. Hic quippe, ut scriptum est, populo secum sitiente oblatum sibi aquae paululum respuit et effudit, suffecitque omnibus. Quum igitur praelatis maxime sobrietas sit necessaria, tanto eis parcius est uiuendum, quanto per eos caeteris est prouidendum. Qui etiam ne donum Dei, hoc est praelationem sibi concessam in superbiam conuertant, et maxime subiectis per hoc insultent, audiant quod scriptum est: "Noli esse sicut leo in domo tua, euertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi. Odibilis coram Deo et hominibus est superbia. Sedes ducum superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis. Rectorem te posuerunt, noli extolli. Esto in illis quasi unus ex ipsis "Et Apostolus Timotheum erga subiectos instruens: "Seniorem," inquit, "ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, iuuenculas, ut sorores." "Non uos me," inquit Dominus, "elegistis, sed ego elegi uos." Uniuersi alii praelati a subiectis eliguntur, et ab eis creantur et constituuntur; quia non ad dominium, sed ad ministerium assumuntur. Hic autem solus uere est Dominus, et subiectos sibi ad seruiendum habet eligere. Nec tamen se dominum, sed ministrum exhibuit, et suos iam ad dignitatis arcem aspirantes proprio confutat exemplo, dicens: "Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici uocantur. Vos autem non sic." Reges igitur gentium imitatur quisquis in subiectis dominium appetit magis quam ministerium, et timeri magis quam amari satagit, et de praelationis suae magisterio intumescens, amat primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et uocari ab hominibus Rabbi. Cuius quidem uocationis honorem, ut nec nominibus gloriemur, et in omnibus humilitati prouideatur: "Vos autem," inquit Dominus, "nolite uocari Rabbi, et patrem nolite uocare super terram." Et postremo uniuersam prohibens gloriationem: "Qui se," inquit, "exaltauerit, humiliabitur." Prouidendum quoque est, ne per absentiam pastorum grex periclitetur, et ne praelatis extrauagantibus intus disciplina torpeat. Statuimus itaque, ut diaconissa magis spiritalibus quam corporalibus intendens, nulla exteriore cura monasterium deserat, sed circa subiectas tanto sit magis sollicita, quanto magis assidua; et tanto sit hominibus quoque praesentia eius uenerabilior, quanto rarior, sicut scriptum est: "Aduocatus a potentiore discede. Ex hoc enim magis te aduocabit. "Si qua uero legatione monasterium egeat, monachi uel eorum conuersi ea fungantur. Semper enim uiros mulierum necessitudinibus oportet prouidere. Et quo earum maior religio, amplius uacant Deo, et maiori uirorum egent patrocinio. Unde et matris Domini curam agere Ioseph ab angelo admonetur, quam tamen cognoscere non permittitur. Et ipse Dominus moriens quasi alterum filium malri suae prouidit, qui eius temporalem ageret curam. Apostoli quoque quantam deuotis curam impenderent feminis dubium non est, ut iam satis alibi meminimus; quarum etiam obsequiis diaconos septem instituerunt. Quam quidem nos auctoritatem sequentes, ipsa etiam rei necessitate hoc exigente, decreuimus, monachos et eorum conuersos, more apostolorum et diaconorum, in iis quae ad exteriorem pertinent curam, monasteriis feminarum prouidere, quibus maxime propter missas necessarii sunt monachi, propter opera uero conuersi. Oportet itaque, sicut Alexandriae, sub Marco euangelista, legimus esse factum in ipso Ecclesiae nascentis exordio, ut monasteriis feminarum monasteria non desint uirorum, et per eiusdem religionis uiros omnia extrinsecus feminis administrentur. Et tunc profecto monasteria feminarum firmius propositi sui religionem obseruare credimus, si spiritalium uirorum prouidentia gubernentur, et idem tam ouium quam arietum pastor constituatur; ut qui uidelicet uiris ipse quoque praesit feminis, et semper, iuxta apostolicam institutionem, caput mulieris sit uir, sicut uiri Christus, et Christi Deus. Unde et monasterium beatae Scholasticae in possessione fratrum monasterii situm fratris quoque prouidentia regebatur, et crebra ipsius uel fratrum uisitatione instruebatur et consolabatur. De cuius quoque regiminis prouidentia beati Basilii regula quodam loco nos instruens, ita continet: "Interrogatio: Si oportet eum qui praeest extra eam quae sororibus praeest loqui aliquid quod ad aedificationem pertineat uirginibus. Responsio: Et quomodo seruabitur illud praeceptum Apostoli dicentis: "Omnia uestra honeste et secundum ordinem fiant? "Item sequenti capitulo: "Interrogatio: Si conuenit eum qui praeest cum ea quae sororibus praeest frequenter loqui, et maxime si aliqui de fratribus per hoc laeduntur. Responsio: Apostolo dicente: "Ut quid enim libertas iudicatur ab "aliena conscientia?" Bonum est imitari eum dicentem: "Quia non sum uisus "potestate mea uti, ne offendiculum aliquod ponerem Euangelio Christi. "Et quantum fieri potest, et rarius uidendae sunt, et breuius est sermocinatio finienda." Hinc et illud est Hispalensis concilii: "Consensu communi decreuimus, ut monasteria uirginum in prouincia betica monachorum ministratione ae praesidio gubernentur. Tunc enim salubria Christo dicatis uirginibus prouidemus, quando eis spiritales eligimus patres, quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possint: hac tamen circa monachos cautela seruata, ut remoti ab earum peculiaritate, nec usque ad uestibulum habeant accedendi permissum familiare; et neque abbatem uel eum qui praeficitur, extra eam quae praeest, loqui uirginibus Christi aliquid, quod ad institutionem morum pertinet, licebit. Nec cum sola quae praeest frequenter eum colloqui oportet, sed sub testimonio duarum aut trium sororum, ita ut rara sit accessio, breuis locutio." Absit enim ut ne monachos, quod etiam dictu nefas est, Christi uirginibus familiares esse uelimus, sed iuxta quod iussa regularia uel canonum admonent, longe discretos atque seiunctos. Eorum tantum gubernaculis easdem deputamus, constituentes ut unus monachorum probatissimus eligatur, cuius curae sit praedia earum rusticana uel urbana intendere, fabricas struere, uel si quid aliud, ad necessitatem monasterii prouidere, ut Christi famulae pro animae suae tantum utilitate sollicitae, solis diuinis cultibus uiuant, operibus suis inseruiant, Sane is qui ab abbate suo praeponitur, iudicio sui episcopi comprobetur. Vestes autem illae iisdem coenobiis faciant, a quibus tuitionem expectant, ab iisdem denuo, ut praedictum est, laborum fructus, et procurationis suffragium receptura. Hanc nos itaque prouidentiam sequentes, monasteria feminarum monasteriis uirorum ita semper esse subiecta uolumus, ut sororum curam fratres agant, et unus utrisque tanquam pater praesideat, ad cuius prouidentiam utraque spectent monasteria, et utrorumque in Domino quasi unum sit ouile et unus pastor. Quae quidem spiritalis fraternitatis societas tanto gratior tam Deo quam hominibus fuerit, quanto ipsa perfectior omni sexui ad conuersionem uenienti sufficere possit; ut uidelicet monachi uiros, moniales feminas suscipiant, et omni animae de salute sua cogitanti possit ipsa consulere; et quicunque quum uel matre, aut sorore, uel filia, seu aliqua, cuius curam gerit, conuerti uoluerit; plenum ibi solatium reperire possit; et tanto maioris charitatis affectui sibi utraque monasteria sint connexa, et pro se inuicem sollicita, quanto quae ibi sunt personae propinquitate aliqua uel affinitate amplius sunt coniunctae. Praepositum autem monachorum, quem abbatem nominant, sic etiam monialibus praeesse uolumus; ut eas, quae Domini sponsae sunt, cuius ipse seruus est, proprias recognoscat dominas, nec eis praeesse, sed prodesse gaudeat. Et sit tanquam dispensator in domo regia, qui non imperio dominam premit, sed prouidentiam erga eam gerit; ut ei de necessariis statim obediat, et in noxiis eam non audiat, et sic exterius cuncta ministret, ut thalami secreta nunquam nisi iussus introeat. Ad hunc igitur modum seruum Christi sponsis Christi prouidere uolumus, et earum pro Christo fideliter curam gerere, et de omnibus quae oportet cum diaconissa tractare, nec ea inconsulta, quidquam de ancillis Christi, uel de iis quae ad eas pertinent eum statuere, nec ipsum cuiquam earum nisi per eam quidquam praecipere, uel loqui praesumere. Quotiens uero eum diaconissa uocauerit, ne tardet uenire, et quae ipsa ei consuluerit de iis, quibus ipsa uel ei subiectae opus habent, non moretur exequi quantum ualet. Vocatus autem a diaconissa nunquam nisi in manifesto, et sub testimonio probatarum personarum ei loquatur, nec ei proximus adiungatur, nec prolixo sermone eam detineat. Omnia uero quae ad uictum aut uestitum pertinent, et si quae etiam pecuniae fuerint, apud ancillas Christi congregabuntur uel reseruabuntur, et inde fratribus necessaria tradentur de iis quae sororibus supererunt. Omnia itaque fratres exteriora procurabunt, et sorores ea tantum qua; intus a mulieribus agi conuenit, componendo scilicet uestes etiam fratrum, uel abluendo, panem etiam conficiendo, et ad coquendum tradendo, et coctum suscipiendo. Ad ipsas etiam cura lactis, et eorum qua inde fiunt, pertinebit, et gallinarum uel anserum nutritura, et quaecunque conuenientius mulieres agere quam uiri possunt. Ipse uero praepositus quando constitutus fuerit, in praesentia episcopi et sororum iurabit, quod eis fidelis in Domino dispensator erit, et earum corpora a carnali contagio sollicite obseruabit. In quo si forte, quod absit, episcopus eum negligentem deprehenderit, statim eum tanquam periurii reum deponat. Omnes quoque fratres in professionibus suis hoc se sororibus sacramento astringent, quod nullatenus eas grauari consentient, et earum carnali munditiae pro posse suo prouidebunt, Nullus igitur uirorum, nisi licentia praepositi, ad sorores accessum habebit, nec aliquid eis missum, nisi a prasposito transmissum, suscipietur. Nulla unquam sororum septa monasterii egredietur, sed omnia exterius, sicut dictum est, fratres procurabunt, et in fortibus fortes sudabunt operibus. Nullus unquam fratrum septa haec ingredietur, nisi obtenta praepositi et diaconissa? licentia, quum aliqua hoc necessaria uel honesta exegerit causa. Si quis forte contra hoc praesumpserit, absque dilatione de monasterio proiiciatur. Ne tamen uiri fortiores feminis in aliquo eas grauare praesumant, statuimus eos quoque nihil praesumere contra uolunlatem diaconissae, sed omnia ipsos etiam ad nutum eius peragere, et omnes pariter tam uiros quam feminas ei professionem facere, et obedientiam promittere: ut tanto pax firmior habeatur, et melius seruetur concordia, quanto fortioribus minus licebit; et tanto minus fortes debilibus obedire grauentur, quanto earum uiolentiam minus uereantur, et quanto amplius hic humiliauerit se apud Deum, amplius exaltari certum sit. Haec in praesenti de diaconissa dicta sufficiant. Nunc ad officiales stylum inclinemus. [8,8] Sacrifica quae et thesauraria, toti oratorio prouidebit, et omnes quae ad ipsum pertinent claues, el quae ipsi necessaria sunt, ipsa seruabit: et si quae fuerint oblationes, ipsa suscipiet, et de iis quae in oratorio necessaria sunt faciendis uel reficiendis, et de toto eius ornatu curam aget. Ipsius quoque prouidere est de hostiis, de uasis et de libris altaris, et toto eius ornatu, de reliquiis, de incenso, de luminaribus, de horologio, de signis pulsandis. Hostias uero si fieri potest uirgines conficiant, et frumentum purgent unde fiant, et altaris pallas abluant. Reliquas autem, uel uasa altauis nunquam ei uel alicui monialium contingere licebit, nec etiam pallas, nisi quum eis traditae ad lauandum fuerint. Sed ad hoc monachi uel eorum conuersi uocabuntur, et expectabuntur. Et si necesse fuerit, aliqui sub ea ad hoc officium instituantur, qui haec contingere quum opus fuerit digni sint, et arcis ab ea reseratis, haec inde ipsi sumant, uel ibi reponant. Haec quidem quae sanctuario praesidet, uitae munditia praeeminere debet: quas, si fieri potest, mente cum corpore sit integra, et eius tam abstinentia quam continentia sit probata. Hanc praecipue de compoto lunae instructam esse oportet, ut, secundum temporum rationem, oratorio prouideat. Cantrix toti choro prouidebit, et diuina disponet officia, et de doctrina cantandi uel legendi magisterium habebit, et de eis quae ad scribendum pertinent uel dictandum. Armarium quoque librorum custodiet, et ipsos inde tradet atque suscipiet, et de ipsis scribendis uel aptandis curam suscipiet, uel sollicita erit. Ipsa ordinabit quomodo sedeatur in choro, et sedes dabit, et a quibus legendum sit uel cantandum prouidebit: et inscriptionem componet sabbatis recitandam in capitulo, ubi omnes hebdomadariae describentur. Propter quae maxime litteratam eam esse conuenit, et praecipue musicam non ignorare. Ipsa etiam post diaconissam toti disciplinae prouidebit; et si forte illa rebus alienis fuerit occupata, uices illius in hoc exequetur. Infirmaria ministrabit infirmis, et eas obseruabit tam a culpa quam ab indigentia. Quidquid infirmitas postulauerit, tam de cibis quam de balneis, uel quibuscunque aliis, est eis indulgendum. Notum est quippe prouerbium in talibus: "Infirmis non est lex posita." Carnes eis nullatenus denegentur, nisi sexta feria, uel praecipuis uigiliis aut ieiuniis quatuor temporum, seu quadragesimae. A peccato autem tanto amplius coerceantur, quanto amplius de exitu suo cogitandum incumbit. Maxime uero tunc silentio studendum est, in quo exceditur plurimum, et orationi instandum, sicut scriptum est: "Fili, in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Deum, et ipse curabit te. Auertere a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. "Oportet quoque infirmis prouidam semper assistere custodiam, quae quum opus fuerit statim subueniat: et domum omnibus instructam esse, quae infirmitati illi sunt necessaria. De medicamentis quoque si necesse est, pro facultate loci prouidendum erit. Quod facilius fieri potest, si quae infirmis praeest non fuerit expers medicinae. Ad quam etiam de iis quae sanguinem minuuut cura pertinebit. Oportet autem aliquam flebotomiae peritam esse, ne uirum propter hoc ad mulieres ingredi necesse sit. Prouidendum est etiam de officiis horarum et communione, ne desint infirmis; ut saltem dominico die communicetur, confessione semper et satisfactione quam potuerint praeeuntibus. De unctione quoque infirmorum beati Iacobi apostoli sententia sollicite custodiatur, ad quam quidem faciendam tunc maxime quum de uita aegrotantis desperatur, inducantur ex monachis duo seniores sacerdotes cum diacono, qui sanctificatum oleum secum afferant, et conuentu sororum assistente, interposito tamen pariete, ipsi hoc celebrent sacramentum. Similiter quum opus fuerit, de communione agatur. Oportet itaque domum infirmarum sic aptari, ut ad haec facienda monachi facilem habeant accessum et recessum, nec conuentum uidentes, nec ab eo uisi. Singulis autem diebus semel ad minus diaconissa cum celleraria infirmam tanquam Christum uisitent, ut de necessitatibus eius sollicitae prouideant tam in corporalibus quam spiritualibus, et illud a Domino audire mereantur: "Infirmus eram, et uisitasti me." Quod si aegrotans ad exitum propinquauerit, et in extasi agonire uenerit, statim aliqua ei assistens ad conuentum properet cum tabula, et eam pulsans exitum sororis nuntiet, totusque conuentus, quaecunque hora sit diei uel noctis, ad morientem festinet, nisi ecclesiasticis praepediatur officiis. Quod si acciderit, quod nihil est operi Dei praeponendum, satis est diaconissam cum aliquibus, quas elegerit, accelerare, et conuentum postmodum sequi. Quaecunque uero ad hunc tabula? pulsum occurrerint, statim litaniam inchoent, quousque sanctorum et sanctarum inuocatio compleatur; et tunc psalmi uel caetera, quae ad exequias pertinent, subsequantur. Quam salubre uero sit ad infirmos ire siue mortuos, Ecclesiastes diligenter attendens, ait: "Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum conuiuii. In illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et uiuens cogitat quid futurus sit. "Item: "Cor sapientium ubi tristitia est. "Defunctae uero corpusculum a sororibus statim abluatur, et aliqua uili, sed munda interula et caligis indutum feretro imponatur, uelo capite obuoluto. quae quidem indumenta firmiter corpori consuantur siue ligentur, nec ulterius moueantur. Ipsum corpus a sororibus in ecclesiam delatum monachi quum oportuerit sepulturae tradant, et sorores interim in oratorio psalmodiae uel orationibus intente uacabunt. Diaconissae uero sepultura id tantum prae caeteris habeat honoris, ut cilicio solo totum eius corpus inuoluatur, et in eo quasi in sacco tota consuatur. Vestiaria totum quod ad curam indumentorum spectat prouidebit, tam in calciamentis scilicet quam in caeteris omnibus. Ipsa tonderi oues faciet, coria calciamentorum suscipiet. Linum seu lanam excolet et colliget, et totam curam telarum habebit. Filum et acum et forfices omnibus ministrabit. Totam dormitorii curam habebit, et stratis omnibus prouidebit. De mantilibus quoque mensarum et manutergiis et uniuersis pannis curam aget, incidendis, suendis, abluendis. Ad hanc maxime illud pertinet: "quaesiuit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Manum suam misit ad colum, et digiti sui apprehenderunt fusum. Non timebit domui suae a frigoribus niuis. Omnes enim domestici eius uestiti duplicibus, et ridebit in die nouissimo. Considerauit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicauerunt eam. "Haec suorum operum habebit instrumenta, et prouidebit de suis operibus, quae quibus debeat iniungere sororibus. Ipsa enim nouitiarum curam aget, donec in congregationem suscipiantur. Celleraria curam habebit de iis omnibus quae pertinent ad uictum, de cellario, refectorio, coquina, molendino, pistrino cum furno, de hortis etiam et uiridariis, et agrorum tota cultura: de apibus quoque, armentis et pecoribus cunctis, seu auibus necessariis. Ab ipsa requiretur quidquid de cibis necessarium erit. Hanc maxime non esse auaram conuenit, sed promptam et uoluntariam ad omnia necessaria tribuenda. Hilarem enim datorem diligit Deus. Quam omnino prohibemus, ne de administrationis suae dispensatione sibi magis quam aliis sit propitia, nec priuata sibi paret fercula, nec sibi reseruet quae aliis defraudet. "Optimus," inquit Hieronymus, "est dispensator, qui sibi nihil reseruat." Iudas suae dispensationis abutens officio, quum loculos haberet, de coetu periit apostolico. Ananias quoque et Saphira uxor eius retinendo sententiam mortis exceperunt. Ad portariam, siue ostiariam, quod idem est, pertinet de suscipiendis hospitibus, uel quibuslibet aduenientibus, et de iis nuntiandis uel adducendis ubi oporteat, et de cura hospitalitatis. Hanc aetate et mente discretam esse conuenit, ut sciat accipere responsum et reddere, et qui uel qualiter suscipiendi sint, an non sint, diiudicare. Ex qua maxime tanquam ex uestibulo Domini religionem monasterii decorari oportet, quum ab ipsa eius notitia incipiat. Sit igitur blanda uerbis, mitis alloquio, ut in his quoque quos excluserit, conuenienti reddita ratione charitatem studeat aedificare. Hinc enim scriptum est: "Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. "Et alibi: "Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos." Ipsa quoque saepius pauperes uidens, meliusque cognoscens, siqua eis de cibis aut uestimentis distribuenda sunt, distribuet: tam ipsa uero quam caeterae officiales, si suffragio uel solatio aliquarum eguerint, dentur eis a diaconissa uicariae. Quas praecipue de conuersis assumi conuenit, ne aliqua unquam monialium diuinis desit officiis, siue capitulo uel refectorio. Domunculam iuxta portam habeat, in qua ipsa uel eius uicaria praesto sit semper aduenientibus, ubi etiam otiosae non maneant, et tanto amplius silentio studeant, quanto earum loquacitas his quoque qui extra sunt, facilius potest innotescere. Ipsius profecto est non solum homines, quos oportet, arcere; uerumetiam rumores penitus excludere, ne ad conuentum temere deferantur, et ab ipsa est exigendum quidquid in hoc quoque fuerit excessum. Si quid uero audierit quod scitu opus sit, ad diaconissam secreto referet, ut ipsa super hoc, si placet, deliberet. Mox autem ut ad portam pulsatum uel inclamatum fuerit, quae praesto est quaerat a superuenientibus qui sint, aut quid uelint, portamque, si oportuerit, statim aperiat, ut aduenientes suscipiat. Solas quippe feminas intus hospitari licebit. Viri autem ad monachos dirigentur. Nullus itaque aliqua de causa intus admittetur, nisi consulta prius et iubente diaconissa. Feminis autem statim patebit introitus. Susceptas uero feminas, seu uiros quacunque occasione introenntes portaria in cellula sua pausare, faciet, donec a diaconissa uel sororibus, si necessarium est uel opportunum, eis occurratur. Pauperibus uero quae ablutione pedum indigent, hanc quoque hospitalitatis gratiam ipsa diaconissa seu sorores diligenter exhibeant. Nam et Apostolus ex hoc praecipue humanitatis obsequio dictus est diaconus. Sicut in Vitis quoque Patrum quidam ipsorum meminit, dicens: "Propter te homo saluator factus diaconus, praecingens se linteo, lauit pedes discipulorum, praecipiens eis fratrum pedes lauare." Hinc Apostolus de diaconissa meminit, dicens: "Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit." Et ipse Dominus: "Hospes," inquit, "eram, et collegistis me. "Officiales omnes praeter cantricem de his instituanlur, quae litteris non intendunt, ut si ad hoc tales reperiri possint idoneae, litteris uacare liberius queant. [8,9] Oratorii ornamenta necessaria sint, non superflua; munda magis quam pretiosa. Nihil igitur in eo de auro uel de argento compositum sit praeter unum calicem argenteum, uel plures etiam si necesse sit. Nulla de serico sint ornamenta, praeter stolas aut phanones. Nulla in eo sint imaginum sculptilia. Crux ibi lignea tantum erigatur ad altare, in qua si forte imaginem Saluatoris placeat depingi, non est prohibendum. Nullas uero alias imagines altaria cognoscant. Campanis duabus monasterium sit contentum. Vas aquae benedictae ad introitum oratorii extra collocetur, ut ea sanctificentnr mane ingressurae, uel post completorium egressae. [8,10] Nullae monialium horis desint canonicis; sed statim ut pulsatum fuerit signum, omnibus aliis postpositis ad diuinum properetur officium, modesto tamen incessu. Introeuntes autem secreto oratorium, dicant quae poterunt: "Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum, etc. "Nullus in choro liber teneatur, nisi officio praesenti necessarius. Psalmi aperte et distincte ad intelligendum dicantur, et tam moderata sit psalmodia uel cantus, ut quae uocem habent infirmam sustinere ualeant. Nihil in ecclesia legatur aut cantetur, nisi de authentica sumptum scriptura, maxime autem de Nouo uel Veteri Testamento, quae utraque sic per lectiones distribuantur, ut ex integro per annum in ecclesia legantur. Expositiones uero ipsorum uel sermones doctorum, seu quaelibet scripturae aliquid aedificationis habentes ad mensam uel in capitulo recitentur: et ubicunque opus sit omnium lectio concedatur. Nulla autem legere uel cantare praesumat, nisi quod prius praeuiderit. Si qua forte de iis aliquid in oratorio uitiose protulerit, ibidem supplicando coram omnibus satisfaciat, secreto dicens: "Ignosce, Domine, etiam hac uice negligentiae meae." Media autem nocte, secundum institutionem propheticam, ad uigilias nocturnas surgendum est, propter quod adeo tempestiue cubandum est, ut has uigilias ferre natura ualeat infirma, et omnia quae ad diem pertinent cum luce fieri possint, sicut et beatus Benedictus instituit. Post uigilias autem ad dormitorium redeatur, antequam hora matutinarum laudum pulsetur. Et si quid noctis adhuc superest, infirmae somnus non negetur naturae. Maxime namque somnus lassatam recreat naturam, et patientem operis reddit, et sobriam conseruat, et alacrem. Si quae tamen Psalterii uel aliquarum lectionum meditatione indigent, ut beatus quoque meminit Benedictus, uacare ita debent, ut quiescentes non inquietent. Ideo namque meditationi hoc loco potius quam lectioni dixit, ne lectio aliquorum quietem impediret aliorum. Qui etiam quum ait, "a fratribus qui indigent," profecto nec ad hanc meditationem compulit. Nonnunquam tamen si doctrina etiam cantus opus est, de hoc similiter prouidendum est iis quibus necesse est. Hora uero matutina, die statim illuscescente, peragatur, et exorto lucifero, si prouideri potest, ipsa pulsetur. Qua completa reuertatur ad dormitorium. Quod si aestas fuerit, quia tunc breue est tempus nocturnum, et longum matutinum; aliquantulum ante primam dormire non prohibemus, donec sonitu facto excitentur. De qua etiam quiete post matutinales uidelicet laudes beatus Gregorius II Dialogorum capitulo, quum de uenerabili uiro Libertino loqueretur, meminit, dicens: "Die uero erat altera pro utilitate monasterii causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Libertinus ad lectum abbatis uenit, orationem sibi humiliter petiit." Haec igitur quies matutinalis a Pascha usque ad aequinoctium autumnale, ex quo incipit diem excedere, non denegetur. Egressae autem de dormitorio abluant, et acceptis libris in claustro sedeant legentes uel cantantes, donec prima pulsetur. Post primam uero in capitulum eatur, et omnibus ibi residentibus lectio Martyrologii legatur, luna ante pronuntiata. Ubi postmodum uel aliquo sermonis aedificio fiat, uel aliquid de regula legatur et exponatur. Deinde si quae corrigenda sunt, uel disponenda, prosequi oportet. Sciendum uero est, nec monasterium nec domum aliquam inordinatam dici debere, si qua ibi inordinate fiant, sed si quum facta fuerunt, non sollicite corrigantur. Quis enim locus a peccato penitus expers? Quod diligenter beatus attendens Augustinus, quum clerum suum instrueret, in quodam loco meminit, dicens: "Quantum libet enim uigilet disciplina domus meae; homo sum, et inter homines uiuo. Nec mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines unus inuentus est reprobus; aut melior sit quam domus Abrahee, ubi dictum est: "Eiice ancillam et filium eius;" aut melior quam domus Isaac: "Iacob dilexi, Esau odio habui;" aut melior quam domus Iacob, ubi lectum patris filius incestauit; aut melior quam domus Dauid', cuius filius unus cum sorore concubuit, alter contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellauit; aut melior quam cohabitatio apostoli Pauli, qui si inter bonos habitaret non diceret: "Foris pugnae, intus timores;" nec loqueretur: "Nemo est homo qui germane de uobis sollicitus sit. Omnes quae sua sunt quaerunt;" aut melior quam cohabitatio ipsius Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Iudam tolerauerunt: aut melior postremo quam coelum, unde angeli ceciderunt." Qui etiam nos ad disciplinam monasterii plurimum exhortans, annexuit dicens: "Fateor coram Deo, ex quo Deo seruire coepi, quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum expertus peiores quam qui in monasteriis ceciderunt." Ita ut hinc, arbitror in Apocalypsi scriptum: "Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc." Tanta igitur correctionis districtio sit, ut quaecunque in altera uiderit quod corrigendum sit, et celauerit, grauiori subiaceat disciplinae, quam illa quae hoc commisit. Nulla igitur uel suum uel alterius delictum accusare differat. Quaecunque uero se accusans alias praeuenerit, sicut scriptum est: "Iustus prior est accusator sui," mitiorem meretur disciplinam, si eius cessauerit negligentia. Nulla uero aliam excusare praesumat, nisi forte diaconissa ab aliis ignotam rei ueritatem interroget. Nulla unquam aliam caedere pro quacunque culpa praesumat, nisi cui iniunctum fuerit a diaconissa. Scriptum est autem de disciplina correctionis: "Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias. Ne deficias quum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi." Item: "Qui parcit uirgae, odit filium: qui autem diligit illum, instanter erudit. Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Mulctato pestilente sapientior erit paruulus. Flagellum equo, et chamus asino, et uirga dorso imprudendum. Qui corripit hominem postea inueniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit. Omnis autem disciplina in praesenti quid uidetur non esse gaudii, sed moeroris, Postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitiae. Confusio patris est in filio indisciplinato, filia autem fatua in deminoratione erit. Qui diligit filium, assiduat illi flagella, ut laetetur in nouissimo. Qui docet filium, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriatur. Equus indomitus euadet durus, et filius remissus euaciet praeceps. Lacta filium tuum, et pauentem te faciet. Lude cum eo, et contristabit te." In discussione uero consilii cuilibet suam proferre sententiam licebit, sed quidquid omnibus uideatur, diaconissse decretum immobile teneatur, in cuius arbitrio cuncta consistunt; etiam si, quod absit, ipsa fallatur, et quod deterius est ipsa constituat. Unde et illud est beati Augustini libro Confessionum: "Multum peccat qui inobediens est suis praelatis in aliquo, si uel meliora eligat quam ea quae sibi iubentur." Multo quippe melius est nobis bene facere, quam bonum facere. Nec tam quod fiat, quam quod quo modo uel animo fiat, pensandum est. Bene uero fit quidquid per obedientiam fit, etiam si quod fit bonum esse minime uideatur. Per omnia itaque praelatis est obediendum, quantacunque sint damna rerum, si nullum apparet animae periculum. Prouideat praelatus ut bene praecipiat, quia subiectis bene obedire sufficit, nec suam, sicut professi sunt, sed praelatorum sequi uoluntatem. Omnino enim prohibemus ut unquam consuetudo rationi praeponatnr, nec unquam aliquid defendatur, quia sit consuetudo, sed quia ratio; nec quia sit usitatum, sed quia bonum: et tanto libentius excipiatur, quanto melius apparebit. Alioquin iudaizantes legis antiquitatem Euangelio praeferamus. Ad quod beatus Augustinus de consilio Cypriani pleraque asserens testimonia, quodam loco ait: "Qui contempla ueritate, praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus, quibus ueritas reuelatur, aut circa Deum ingratus est, cuius inspiratione Ecclesia eius instruitur." Item: "In Euangelio Dominus: "Ego sum," inquit, "Veritas." Non dixit: "Ego sum consuetudo." Itaque ueritate manifestata, cedat consuetudo ueritati." Item: "Reuelatione facta ueritatis, cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo praedicanti ueritatem." Idem lib. IV de Baptismo: "Frustra quidem qui ratione uincuntur, consuetudinem nobis obiiciunt, quasi consuetudo maior sit ueritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuit a Spiritu sancto reuelatum." Hoc plane uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini praeponenda est. Gregorius VII Vuimundo episcopo: "Et certe, ut beati Cypriani utamur sententia, quaelibet consuetudo quantumuis uetusta, quantumuis uulgata, ueritati est omnino postponenda; et usus qui ueritati est contrarius, abolendus." Quanto etiam amore ueritas quoque uerborum amplectenda, admonemur in Ecclesiastico quum dicitur: "Pro anima tua non confundaris dicere uerum." Item: "Non contradicas uerbo ueritatis ullo modo." Et iterum: "Ante omnia opera uerbum uerax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile." Nihil etiam in auctoritatem ducatur, quia geritur a multis, sed quia probatur a sapientibus et bonis: "Stultorum," inquit Salomon, "infinitus est numerus." Et iuxta Veritatis assertionem: "Multi uocati; pauci uero electi." Rara sunt quaeque pretiosa; et quae abundant numero, minuuntur pretio. Nemo enim in consilio maiorem hominum partem, sed meliorem sequatur. Nec aetas hominis, sed sapientia consideretur; nec amicitia, sed ueritas attendatur. Unde et poetica est illa sententia: "Fas est et ab hoste doceri." Quotiens autem opus est consilio, non differatur. Et si de rebus praecipuis est deliberandum, conuocetur conuentus. In minoribus autem rebus discutiendis, sufficiet diaconissa paucis ad se de maioribus personis conuocatis. Scriptum quoque est de consilio: "Ubi non est gubernator, populus corruit. Salus autem, ubi multa consilia. Via stulti recta in oculis eius. Qui autem sapiens, audit consilia. Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. "Si forte sine consilio aliquid prosperum habet euentum, non excusat hominis praesumptionem fortunae beneficium. Sin autem post consilium nonnunquam errant, potestas quae consilium quaesiuit, rea non teneatur praesumptionis. Nec tam culpandus est qui credidit, quam quibus ipse errando acquieuit. Egressae uero capitulum iis quibus oportet operibus intendant, legendo scilicet uel cautando, siue manibus operando usque ad tertiam. Post tertiam autem missa dicatur, ad quam quidem celebrandam unus ex monachis sacerdos hebdomadarius instituatur. Quem profecto si copia tanta sit, cum diacono et subdiacono uenire oportet, qui ei quod necessarium est administrent, uel quod suum est et ipsi operentur. Quorum accessus uel recessus ita fiant, ut sororum conuentui nullatenus pateant. Si uero plures necessarii fuerint, et de his prouidendum erit, et ita semper, si fieri potest, ut monachi propter missas monialium nunquam conuentui suo in officiis desint diuinis. Si uero communicandum a sororibus fuerit, senior eligatur sacerdos, qui post missam eas communicet; egressis inde prius diacono et subdiacono, propter tollendam tentationis occasionem. Ter uero ad minus in anno lotus communicet conuentus, id est Pascha, Pentecoste, et natale Domini, sicut a patribus est institutum de secularibus etiam hominibus. His autem communionibus ita se praeparent ut tertio die ante ad confessionem et congruam satisfactionem omnes accedant, et terno se panis et aquae ieiunio et oratione frequenti purificent cum omni humilitate et tremore; illam Apostoli terribilem apud se retractantes sententiam: "Itaque," inquit, "quicunque manducauerit panem uel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Ideo inter uos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique diiudicaremur." Post missam quoque ad opera redeant usque ad sextam, et nullo tempore otiose uiuant, sed unaquaeque id quod potest et quod oportet operetur. Post sextam autem prandendum est, nisi ieiunium fuerit. Tunc enim nona expectanda est, et in quadragesima etiam uespera. Nullo uero tempore conuentus careat lectione. Quam quum diaconissa terminare uoluerit, dicat: Sufficit. Et statim ad grates Domino referendas ab omnibus surgatur. Aestiuo tempore post prandium usque ad nonam quiescendum est in dormitorio, et post nonam ad opera redeundum usque ad uesperas. Post uesperas autem uel statim coenandum est, uel potandum. Et inde etiam, secundum temporis consuetudinem, ad collationem eundum. Sabbato autem, ante collationem munditiae fiant, in ablutione uidelicet pedum et manuum. In quo quidem obsequio diaconissa famuletur cum hebdomadariis, quae coquinae deseruierunt. Post collationem uero, ad completorium statim est ueniendum, inde dormitum est eundum. [8,11] De uictu autem et uestitu apostolica teneatur sententia, qua dicitur: "Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus." Ut uidelicet necessaria sufficiant, non superflua quaerantur. Et quod uilius poterit comparari, uel facilius haberi, et sine scandalo sumi, re concedatur. Solum quippe scandalum propriae conscientiae uel alterius in cibis Apostolus uitat, sciens quia non est cibus in uitio, sed appetitus: "Qui manducat," inquit, "non manducantem non spernat. Qui non manducat, manducantem non iudicet. Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Qui manducat, Domino manducat. Gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Non ergo amplius inuicem iudicemus, sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri uel scandalum. Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi {ei} qui aestimat quid commune esse. Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum non manducare carnem, et non bibere uinum, neque in quo frater tuus offendatur, aut scandalizetur." Qui etiam post scandalum fratris de proprio scandalo ipsius qui contra conscientiam suam comedit, adiungit dicens: "Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit si manducauerit, damnatus est quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est." In omni quippe quod agimus contra conscientiam nostram, et contra hoc quod credimus, peccamus. Et in eo quod probamus, hoc est per legem quam approbamus atque recipimus, iudicamus nosmetipsos atque damnamus, si illos uidelicet comedimus cibos quos discernimus, hoc est per legem excludimus, et separamus tanquam immundos. Tantum enim est testimonium conscientiae nostrae, ut haec nos apud Deum maxime accuset uel excuset. Unde et Ioannes in prima sua meminit epistola: "Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Et quidquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus, et ea quae sunt placita coram eo facimus." Bene itaque et Paulus superius ait nihil esse commune per Christum, nisi ei qui commune quid esse putat, hoc est immundum et interdictum si sibi credit. Communes quippe cibos dicimus, qui secundum legem immundi uocantur, quod eos scilicet lex a suis excludens, quasi his qui extra legem sunt exponat et publicet. Unde et communes feminae immundae sunt, et communia quaeque uel publicata uilia snnt, uel minus chara. Nullum itaque cibum per Christum asserit esse communem, id est immundum, quia lex Christi nullum interdicit, nisi, ut dictum est, propter scandalum remouendum, uel propriae scilicet conscientiae, uel alienae. De qua et alibi dicit: "Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo in aeternum, ne fratrem meum scandalizem? Non sum liber, non sum apostolus?" Ac si diceret: Nunquid non habeo illam libertatem quam Dominus apostolis dedit, de quibuslibet scilicet edendis uel de stipendiis aliorum sumendis? Sic quippe quum apostolos mitteret, quodam loco ait:" Edentes et bibentes quae apud illos sunt," nullum uidelicet cibum a ceteris distinguens. Quod diligenter Apostolus attendens, et omnia ciborum genera, etiamsi sint infidelium cibi et idolothyta, christianis esse licita studiose prosequitur, solum, ut diximus, in cibis scandalum uitans: "Omnia," inquit, "licent; sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello uenit manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est terra, et plenitudo eius, Si quis uocat uos infidelium ad coenam, et uultis ire, omne quod uobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis, nolite manducare propter illum qui iudicauit, et propter conscientiam. Conscientiam dico non tuam, sed alterius. Sine offensione estote Iudaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei." Ex quibus uidelicet Apostoli uerbis manifeste colligitur, nullum nobis interdici, quo sine offensa propriae conscientiae uel alienae uesci possimus. Sine offensa uero propriae conscientiae tunc agimus, si propositum uitae, quo saluari possumus, nos seruare confidimus. Sine offensa autem alienae, si eo modo uiuere credimur quo saluemur, Eo quidem modo uiuemus, si omnibus necessariis naturae indultis peccata uitemus, nec de nostra uirtute praesumentes illi uitae iugo professione nos obligemus, quo praegrauati succumbamus: et tanto sit grauior casus, quanto fuerat professionis altior gradus. Quem quidem casum et stultae professionis uotum Ecclesiastes praeueniens, ait: "Si quid uouisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim et infidelis et stulta promissio. Sed quodcunque uoueris redde. Melius est non uouere, quam post uotum promissa non reddere." Cui quoque periculo occurens apostolicum consilium: "Volo," inquit, "iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. Iam enim quaedam conuersae sunt retro Satanam." Aetatis infirmae naturam considerans, remedium uitae laxioris opponit periculo melioris. Consulit residere in imo, ne praecipitium detur ex alto. Quem et beatus secutus Hieronymus, Eustochium uirginem instituens, ait: "Si autem et illae quae uirgines sunt, ob alias tamen culpas non saluantur, quid fiet illis quae prostituerunt membra Christi, et mutauerunt templum Spiritus sancti in lupanar? Rectius fuerat homini subiisse coniugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere." Quod si etiam uniuersa reuoluamus Apostoli dicta, nunquam eum reperiemus secunda matrimonia nisi feminis indulsisse. Sed uiros maxime ad continentiam exhortans, ait: "Circumcisus aliquis uocatus est? non adducat praeputium." Et iterum: "Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. "Quum Moyses tamen uiris magis quam feminis indulgens uni uiro plures simul feminas, non uni feminae plures uiros concedat, et districtius adulteria feminarum quam uirorum puniat: "Mulier," inquit Apostolus, "si mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege uiri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro." Et alibi: "Dico autem non nuptis et uiduis: Bonum est illis, si sic permaneant sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri." Et iterum: "Mulier, si dormierit uir eius, liberata est. Cui uult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit si sic permanserit secundum consilium meum." Non secunda tantum matrimonia infirmo sexui concedit, uerum etiam ea nullo concludere audet numero, sed quum dormierint earum uiri, nubere aliis permittit. Nullum matrimoniis earum praefigit numerum, dummodo fornicationis euadant reatum. Saepius magis nubant quam semel fornicentur: ne si uni prostituantur, multis carnalis commercii debitum soluant. quae tamen debiti solutio non est penitus immunis a peccato, sed indulgentur minora, ut maiora uitentur peccata. Quid igitur mirum si id, in quo nullum est omnino, conceditur ne peccatum incurrant, hoc est alimenta quaelibet necessaria, non superflua? Non est enim, ut dictum est, cibus in uitio, sed appetitus: quum uidelicet libet quod non licet, et concupiscitur quod interdictum est, et nonnunquam impudenter sumitur, unde maximum scandalum generatur. [8,12] Quid uero inter uniuersa hominum alimenta tam periculosum est, uel damnosum, et religioni nostrae uel sanctae quieti contrarium, quantum uinum? Quod maximus ille sapientium diligenter attendens, ab hoc maxime nos dehortatur dicens: "Luxuriosa res uinum, et tumultuosa ebrietas. Quicunque his delectatur, non erit sapiens. Cui uae, cuius patri uae, cui rixae, cui foueae, cui sine causa uulnera, cui suffosio oculorum? nonne his qui morantur in uino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis uinum quando flauescit, quum splenduerit in uitro color eius. Ingreditur blande, sed in nouissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus uenena diffundet. Oculi tui uidebunt extraneas, et cor tuum loquetur peruersa, et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clauo, el dices: Verberauerunt me et non dolui; traxerunt me, et ego non sensi." "Quando euigilabo," rursus, "et uina reperiam? " Item: "Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare uinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Ne forte bibant et obliuiscantur iudiciorum, et mittant causam filiorum pauperis" Et in Ecclesiastico scriptum est: "Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos." Isaias quoque uniuersos praeteriens cibos, solum in causam captiuitatis populi commemorat uinum: "Vae," inquit, "qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad uesperam, ut uino aestuetis. Cithara et lyra et tympanum et tibia et uinum in conuiuiis uestris, et opus Domini non respicitis. Propterea captiuus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Vae qui potentes estis ad bibendum uinum, et uiri fortes ad miscendam ebrietatem." Qui etiam de populo usque ad sacerdotes et prophetas querimoniam extendens, ait: "Verum ii quoque prae uino nescierunt, et prae ebrietate errauerunt. Sacerdos et propheta nescierunt praee ebrietate, absorpti sunt a uino, errauerunt in ebrietate, nescierunt uidentem, ignorauerunt iudicium. Omnes enim mensae repletae sunt uomitus sordiumque, ita ut non esset ultra locus. Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum?" Dominus per Ioel dicit: "Expergiscimini ebrii, et flete qui bibitis uinum in dulcedine." Non enim uti prohibet uino in necessitate, sicut Apostolus inde Timotheo consulit: "Propter stomachi frequentes infirmitates;" non tantum infirmitates, sed frequentes. Noe primus uineam plantauit, nesciens adhuc fortassis ebrietatis malum, et inebriatus femora denudauit; quia uino coniuncta est luxuriae turpitudo. Qui etiam superirrisus a filio, maledictionem in eum intorsit, et seruitutis sententia illum obligauit: quae autea nequaquam facta esse cognouimus. Loth uirum sanctum ad incestum nullatenus trahi nisi per ebrietatem filiae ipsius prouiderunt. Et beata uidua superbum Holophernum non nisi hac arte illudi posse et prosterni credidit. Angelos antiquis patribus apparentes, et ab eis hospitio susceptos, carnibus non uino, usos esse legimus. Et maximo illi el primo principi nostro Eliae in solitudinem latenti corui mane et uespere panis et carnium alimoniam, non uini ministrabant. Populus etiam israeliticus delicatissimis in heremo cibis maxime coturnicum educatus, nec uino usus fuisse, nec ipsum appetiisse legitur. Et refectiones illae panum et piscium, quibus in solitudine populus sustentabatur, uinum nequaquam habuisse referuntur. Solummodo nuptiae quae indulgentiam habent incontinentiae uini, in quo est luxuria, miraculum habuerunt. Solitudo uero, quae propria est monachorum habitatio, carnium magis quam uini beneficium nouit. Summa etiam illa in lege, Nazaraseorum religio, qua se Domino consecrant, uinum et quod inebriare potest solummodo uitabat. Quae namque uirtus, quod bonum in ebriis manet? Unde non solum uinum, Verumetiam omne quod inebriare potest antiquis quoque sacerdotibus legimus interdici. De quo Hieronymus ad Nepotianum, de uita clericorum scribens, et grauiter indignans, quod sacerdotes legis ab omni quod inebriare potest abstinentes nostros in hac abstinentia superent: "Nequaquam," inquit, "uinum redoleas, ne audias illud Philosophi: "Hoc non est osculum "porrigere, sed propinare." Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat, et lex uetus prohibet: "Qui altario deseruiunt, uinum et siceram non bibent." Sicera hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, siue illa quae fermento conficitur, siue pomorum succo, aut faui decoquuntur in dulcem et herbarum potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus aqua pinguior coloratur. Quidquid inebriat et statum mentis euertit, fuge similiter ut uinum." Ex regula sancti Pacomii, uinum et liquamen absque loco aegrotantium nullus attingat. Quis etiam uestrum non audierit uinum monachorum penitus non esse, et in tantum olim a monachis abhorreri, ut ab ipso uehementer dehortantes ipsum Satanam appellarent? Unde in Vitis Patrum scriptum legimus: "Narrauerunt quidam abbati Pastori de quodam monacho quia non bibebat uinum, et dixit eis: "Quia uinum monachorum omnino non est." Itera post aliqua: "Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inuentum est ibi cenidium uini, et tollens unus de senibus paruum uas, calicem portauit ad abbatem Sysoi, et dedit ei, et bibit semel, el secundo et accepit et bibit. Oblulit ei etiam tertio, sed non accepit, dicens: "Quiesce, frater, an nescis quia est Satanas?" Et iterum de abbate Sysoi: "Dicit ergo Abraham discipulis eius, si occurritur in sabbato et dominica ad ecclesiarn, et biberit tres calices, ne multo est? Et dixit senex: "Si non esset Satanas, non esset multum." Hinc et beatus non immemor Benedictus quum dispensatione quadam monachis uinum indulgeret, ait: "Licet legamus uinum monachorum omnino non esse, sed quia nostris temporibus id monachis penitus persuaderi non potest." Quid enim mirum si monachis penitus non sit indulgendum, quod feminis quoque, quarum in se est natura debilior, tamen contra uinum fortior, ipsum omnino beatus interdicit Hieronymus? Hic enim Eustochium uirginem Christi de conseruanda instruens uirginitate, uehementer adhortatur, dicens: "Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo et obtestor, ut sponsa Christi uinum fugiat pro ueneno. Haec aduersus adolescentiam prima sunt arma daemonum. Non sic auaritia qualit, inflat superbia, delectat ambitio. Facile aliis caremus uitiis. Hic hostis intus inclusus est. Quocunque pergamus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adolescentia duplex incendium uoluptatis. Quid oleum flammae adiicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus?" Constat tamen ex eorum documentis qui de physica scripserunt, multo minus feminis quam uiris uirtutem uini praeualere posse. Cuius quidem rei rationem inducens Macrobius Theodosius IV Satumaliorum libro sic ait: "Aristoteles: Mulieres, inquit, raro inebriantur, crebro senes. Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et leuitas cutis et splendor, docent praecipue assiduae purgationes, superfluo exonerantes corpus humore. Quum ergo epotum uinum in tam largum ceciderit humorem, uim suam perdit, nec facile cerebri sedem ferit, fortitudine eius extincta." Item: "Muliebre corpus crebris purgationibus depuratum, pluribus consertum foraminibus, ut pateat in meatus, et uias praebeat humori in egestionis exitum confluenti. Per haec foramina uapor uini celeriter euanescit." Qua igitur ratione id monachis indulgetur, quod infirmiori sexui denegatur? Quanta est insania id eis concedere, quibus amplius potest nocere, et aliis negare? Quid denique stultius, id quod religioni magis est contrarium, et a Deo plurimum facit apostatare, religionem non abhorrere? Quid irnpudentius, quam id quod regibus quoque et sacerdotibus legis interdicitur, christianae perfectionis abstinentiam non uitare? imo in hoc maxime delectari? Quis namque ignoret quantum in hoc tempore clericorum praecipue uel monachorum studium circa cellaria uersetur, ut ea scilicet diuersis generibus uini repleant; herbis illud, melle, et speciebus condiant; ut tanto facilius se inebriant, quanto delectabilius potent; et tanto se magis ad libidinem incitent, quanto amplius uino aestuent? Quis hic non tam error quam furor, ut qui se maxime per professionem continentiae obligant, minus ad conseruandum uotum se praeparent? imo ut minime custodiri possit efficiant? Quorum profecto si claustris retinentur corpora, corda libidine plena sunt, et in fornicationem inardescit animus. Scribens ad Timotheum Apostolus: "Noli," inquit, "adhuc aquam bibere, sed uino modico utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates tuas." Cui propter infirmitatem conceditur uinum modicum, constat utique quia sanus sumeret nullum. Si uitam profitemur apostolicam, et praecipue formam uouemus poenitentiae, et fugere seculum proponimus; cur eo maxime delectamur, quod proposito nostro maxime aduersari uidemus, et uniuersis est alimentis delectabilius? Diligens poenitentiae descriptor beatus Ambrosius nihil in uictu poenitentium praeter uinum accusat, dicens: "An quisquam putat illam poenitentiam ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi uini effusio, ubi ipsius copulae coniugalis usus? Renuntiandum seculo est. Facilius inueni qui innocentiam seruauerint, quam qui congrue poenitentiam egerint." Item in libro de Fuga Seculi: "Bene," inquit, "fugis, si oculus tuus fugiat calices, et phialas, ne fiat libidinosus, dum moratur in uino. "Solum de omnibus alimentis in Fuga Seculi uinum commemorat, et hoc uinum si fugiamus, bene nos seculum fugere asserit, quasi omnes seculi uoluptates ex hoc uno pendeant. Nec etiam dicit, si gula fugiat eius gustum, uerumetiam oculus uisum, ne libidine et uoluptate ipsius capiatur, quod frequenter intuetur. Unde et illud est Salomonis quod supra meminimus: "Ne intueamur uinum quando flauescit, quum splenduerit in uitro color eius." Sed quid et hic, quaeso, dicemus, qui ut tam gustu eius quam uisu oblectemur, quum illud melle, herbis, uel speciebus diuersis condierimus, phialis etiam ipsum propinari uolumus? Beatus Benedictus uini coactus indulgentiam faciens: "Saltem uel hoc," inquit, "consentiamus, non usque ad satietatem bibamus, sed parcius: quia uinum apostatare facit etiam sapientes." O utinam usque ad satietatem bibere sufficeret, ne maioris rei transgressionis ad superfluitatem efferremur! Beatus etiam Augustinus monasteria ordinans clericorum, et eis regulam scribens: "Sabbato tantum et dominica, sicut consuetudo est, qui uolunt, uinum accipiant;" tum uidelicet pro reuerentia Dominicae diei et ipsius uigiliae, quae est sabbatum, tum etiam quia tunc dispersi per cellulas fratres congregabantur. Sicut et in Vitis Patrum beatus commemorat Hieronymus, scribens de loco quem Cellia nominauit, his uerbis: "Singuli per cellulas manent. Die tamen sabbati et dominica in unum ad ecclesiam coeunt, et ibi semetipsos inuicem tanquam coelo redditos uident. "Unde profecto conueniens erat haec indulgentia, ut insimul conuenientes aliqua recreatione congauderent, non tam dicentes quam sentientes: "Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum." Ecce si a carnibus abstineamus, magnum quid nobis imputatur, quantacunque superfluitate ceteris uescamur. Si multis expensis diuersa piscium fercula comparemus, si piperis et specierum sapores misceamus, si quum inebriati mero fuerimus, calices herbatorum et phialas pigmentorum superaddamus, totum id excusat uilium abstinentia carnium, dummodo eas publice non uoremus, quasi ciborum qualitas magis qnam superfluitas in culpa sit: quum solam Dominus crapulam et ebrietatem nobis interdicat, hoc est cibi pariter et uini superfluitatem potius quam qualitatem. Quod et diligenter beatus attendens Augustinus, nihilque in alimentis praeter uinum ueritus, nec ullam ciborum qualitatem distinguens, hoc in abstinentia satis esse credidit quod breuiter expressit: "Carnem," inquit, "uestram domate ieiuniis, et abstinentia escae uel potus, quantum ualetudo permittit." Legerat, nisi fallor, illud beati Athanasii in exhortatione ad monachos: "Ieiuniorum quoque non sit uolentibus certa mensura, sed in quantum possibilitas ualet, nisi laborantis extensa: qua praeter dominicam diem semper sint solemnia, non uotiua sint." Ac si diceret: Si ex uoto suscipiuntur, deuote compleantur omni tempore, nisi in dominicis diebus. Nulla hic ieiunia prrefiguntur, sed quantum permittit ualetudo. Dicitur enim: "Solam naturae facultatem inspicit et ipsam sibi modum praefigere permittit: sciens quoniam in nullis delinquitur, si modus in omnibus teneatur." Ut uidelicet nec remissius quam oportet uoluptatibus resoluamur, sicut de populo medulla tritici et meracissimo uino educato scriptum est: "Incrassatus est, dilatatus, et recalcitrauit." Nec supra modum abstinentia macerati uel omnino uicti succumbamus, uel murmurantes mercedem amittamus, uel de singularitate gloriemur. Quod Ecclesiastes praeueniens ait: "Iustus perit in sua iustitia. Noli esse iustus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas," de tua quasi admirans singularitate intumescas. Huic uero diligentiae sic omnium uirtutum mater discretio praesit, ut quae quibus imponat onera sollicite uideat, unicuique scilicet secundum propriam uirtutem, et naturam sequens potius quam trahens, nequaquam usum satietatis, sed abusum auferat superfluitatis; et sic extirpentur uitia, nec laedatur natura. Satis est infirmis, si peccata uitent, et si non ad perfectionis cumulum conscendant. Sufficit quoque paradisi angulo residere, si martyribus non possis considere. Tutum est uouere modica, ut maiora debitis superaddat gratia. Hinc enim scriptum est: "Quum feceritis omnia quae praecepta sunt, dicite: Serui inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus." "Lex,"i nquit Apostolus, "iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praeuaricatio." Et iterum: "Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem uiuebam sine lege aliquando. Sed quum uenisset mandatum, peccatum reuixit. Ego autem mortuus sum, et inuentum est mihi mandatum, quod erat ad uitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud me occidit; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum." Augustinus ad Simplicianum: "Ex prohibitione aucto desiderio dulcius factum est, et ideo fefellit." Idem in libro Quaestionum, quest. LXVII: "Suasio delectationis ad peccatum uehementior est quum adest prohibitio." Nitimur in uetitum semper cupimusque negata. Attendat cum tremore haec quisquis se iugo alicuius regulae quasi nouae legis professioni uult alligare. Eligat quod possit, timeat quod non possit. Nemo legis efficitur reus, nisi qui eam fuerit ante professus. Antequam profitearis delibera. Quum professus fueris, obserua. Ante est uoluntarium quod postea sit necessarium. "In domo Patris mei," dicit Veritas, "mansiones multae sunt." Sic etiam plurimae sunt quibus illuc perueniatur uiae. Non damnantur coniuges, sed facilius saluantur continentes. Non ad hoc, ut saluaremur, sanctorum patrum sunt additae regulae, sed ut facilius saluemur, et purius Deo uacare possimus. "Et si," inquit Apostolus, "nupserit uirgo, non peccauit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem uobis parco." Item: "Mulier quae innupta est et uirgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Qua autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. Porro hoc ad utilitatem uestram dico, non ut laqueum uobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Deum obseruandi." Tunc uero facillime id agitur, quum a seculo corpore quoque recedentes, claustris nos monasteriorum recludimus, ne nos seculares inquietent tumultus. Nec solum qui legem suscipit, sed qui legem imponit, prouideat ne, multiplicatis praeceptis, transgressiones multiplicet. Verbum Dei ueniens uerbum abbreuiatum fecit super terram. Multa Moyses locutus est, et tamen, ut ait Apostolus, "nihil ad perfectum adduxit lex." Multa profecto et in tantum grauia, ut apostolus Petrus eius praecepta neminem potuisse portare profiteatur, dicens: "Viri fratres, quid tentatis Deum, imponere iugum super ceruicem discipulorum, quod nec patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Iesu credimus saluari quemadmodum et illi." Paucis Christus de aedificatione morum et sanctitate uitae apostolos instruxit, et perfectionem docuit. Austera remouens et grauia, suauia praecepit et leuia, quibus omnem consummauit religionem: "Venite,"inquit, "ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Tollite iugum meum super uos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et inuenietis requiem animabus uestris. Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue." Sic enim saepe in operibus bonis, sicut in negotiis agitur seculi. Multi quippe in negotio plus laborant et minus lucrantur, et multi exterius amplius affliguntur, et minus interius apud Deum proficiunt, qui cordis potius quam operis inspector est. Qui etiam quo in exterioribus amplius occupantur, minus ad interiora uacare possunt; et quanto apud homines, qui de exterioribus iudicant, amplius innolescunt, maiorem gloriam apud eos assequuntur, et facilius per elationem seducuntur. Cui Apostolus occurrens errori, opera uehementer extenuat, et fidei iustificationem amplificans ait: "Si enim Abrabam ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Dominum. Quid enim dicit Scriptura? "Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam." Et iterum: "Quid ergo dicimus, quod gentes quae non sectabantur iustitiam apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem, quae ex fide est: Israel uero sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non peruenit? Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus." Illi quod catini est uel paropsidis de foris mundantes, de interiori munditia minus prouident, et carni magis quam animae uigilantes, carnales potius sunt quam spirituales. Nos uero Christum in exteriori homine per fidem habitare cupientes, pro modico ducimus exteriora, quae tam reprobis quam electis sunt communia, attendentes quod scriptum est: "In me sunt, Deus, uota tua; quae reddam laudationes tibi!" Unde et exteriorem illam legis abstinentiam non sequimur, quam nihil iustitiae certum est conferre. Nec quidquam nobis in cibis Dominus interdicit, nisi crapulam et ebrietatem, id est superfluitatem. Qui etiam quod nobis indulsit, in se ipso exhibere non erubuit: licet hinc multi scandalizati non mediocriter improperarent. Unde et per semetipsum loquens: "Venit Ioannes," inquit, "non manducans et non bibens, et dixerunt: "Daemonium habet." Venit filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: "Ecce homo uorax et potator uini." Qui etiam suos excusans, quod non sicut discipuli Ioannis ieiunarent, nec etiam manducantes corporalem illam munditiam abluendarum manuum magnopere curarent: "Non possunt," inquit, "lugere filii sponsi, quandiu cum illis sponsus est." Et alibi: "Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore. Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem." Nullus itaque cibus inquinat animam, sed appetitus cibi uetiti. Sicut enim corpus non nisi corporalibus inquinatur sordibus, sic nec anima nisi spiritualibus. Nec timendum est quidquid agatur in corpore, si animus ad consensum non trahitur. Nec confidendum de munditia carnis, si mens uoluntate corrumpitur. In corde igitur tota mors animae consistit et uita. Unde Salomon in Prouerbiis: "Omni custodia serua cor tuum, quoniam ex ipso uita procedit. "Et iuxta praedictam Veritatis assertionem, ex corde procedunt quae coinquinant hominem: quoniam bonis uel malis desideriis anima damnatur uel saluatur. Sed quoniam anima? et carnis in unam coniunctarum personam maxima est unio, summopere prouidendum est ne carnis delectatio ad consensum animam trahat, et dum nimis indulgetur carni, ipsa lasciuiens reluctetur spiritui, et quam oportet subiici incipiat dominari. Hoc autem cauere poterimus, si necessariis omnibus concessis, superfluitatem, ut saepius dictum est, penitus amputemus, et infirmo sexui nullum ciborum usum, sed omnium denegemus abusum. Omnia concedantur sumi, sed nulla immoderate consumi: "Omnis," inquit Apostolus: "creatura Dei bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per uerbum Dei et orationem. Hoc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu, enutritus uerbis fidei, et bonae doctrinae quam assecutus es." Et nos igitur cum Timotheo hanc Apostoli insecuti doctrinam, et iuxta dominicam sententiam nihil in cibis nisi crapulam et ebrietatem uitantes, sic omnia temperemus, ut ex omnibus infirmam naturam sustentemus, non uitia nutriamus. Et quo quaeque amplius sua superfluitate possunt nocere, temperamenti magis accipiant. Maius quippe est ac laudabilius temperate comedere, quam omnino abstinere. Unde et beatus Augustinus in libro de Bono coniugali, quum de corporalibus ageret sustentamentis: "Nequaquam, " inquit, "eis bene utitur, nisi qui et uti non potest. Multi quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam temperant ut bene utantur. Nemo tamen potest eis sapienter uti, nisi potest et continenter non uti. "Ex hoc habitu et Paulus dicebat: "Scio et abundare et penuriam pati." Penuriam quippe pati, quorumcunque hominum est: sed scire penuriam pati, magnorum est. Sic et abundare quisquam hominum incipere potest. Scire autem abundare non nisi eorum est, quos abundantia non corrumpit. De uino itaque, quia, sicut dictum est, luxuriosa res est et tumultuosa, ideoque tam continentiae quam silentio maxime contrarium, aut omnino feminae abstineant propter Deum, sicut uxores gentilium ab hoc inhibentur metu adulteriorum; aut ita ipsum aqua temperent, ut et siti pariter et sanitati consulat, et uires nocendi non habeat. Hoc autem fieri credimus, si huius mixturae quarta pars ad minus aquae fuerit. Difficillimum uero est ut adpositum nobis potum sic obseruemus, ut non usque ad satietatem inde bibamus, sicut de uino beatus praecipit Benedictus. Ideoque tutius arbitramur, ut nec satietatem iuterdicamus, ne inde periculum incurramus; non enim satietas, ut saepe iam diximus, sed superfluitas in crimine est. Ut uero pro medicamento herbata uina conficiantur, aut etiam uinum purum sumatur, non prohibendum est; quibus tamen conuentus nunquam utatur, sed separatim ab infirmis haec degustentur. Triticeae quoque medullae similaginem omnino prohibemus, sed semper quum habuerint triticum, tertia pars ad minus grossioris annonae misceatur. Nec calidis unquam oblectentur panibus, sed qui ad minus uno die ante cocti fuerint. Caeterorum uero alimentorum prouidentiam sic habeat diaconissa, ut sicut iam praefati sumus, quod uilius poterit comparari, uel facilius haberi, infirmi sexus naturae subueniat. Quid enim stultius quam, quum sufficiant nostra, emamus aliena? et quum sint domi necessaria, quaeramus extra superflua? et quum sint ad manum quae sufficiant, laboremus ad illa quae superfluunt? De qua quidem necessaria discretionis moderatione non tam humano quam angelico, seu etiam dominico instructi documento, nouerimus ad huius uitse necessitudinem transigendam non tam qualitatem ciborum exquirere, quam his quae praesto sunt contentos esse. Unde et Abraham carnibus apparatis angeli uescuntur , et inuentis iu solitudine piscibus ieiunam multitudinem Dominus Iesus refecit. Ex quo uidelicet manifeste docemur indifferenter tam carnium quam piscium esum non esse respuendum, et eum praecipue sumendum, qui et offensa peccati careat, et sponte se offerens faciliorem habeat apparatum, et minorem exigat expensam. Unde et Seneca maximus ille paupertatis et continentiae sectator, et summus inter uniuersos philosophos morum aedificator: "Propositum," inquit, "nostrum est secundum naturam uiuere. Hoc contra naturam est, torquere corpus suum, et faciles odisse munditias, et squalorem appetere, et cibis non tantum uilibus uti, sed tetris et horridis. Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita et usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam. Potest tamen esse non incomposita frugalitas. Hic mihi modus placet." Unde et Gregorius Moralium libro XXX, quum ipsis hominum moribus non tam ciborum quam animorum qualitatem attendendam esse doceret, ac gulae tentationes distingueret: "Aliquando," inquit, "cibos lautiores quaerit, aliquando quaelibet sumenda praeparari accuratius appetit. Nonnunquam uero et abiectius est quod desiderat, et tamen ipso aestu irmmensi desiderii peccat." Ex Aegyplo populus eductus in heremo occubuit, quia despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putauit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderii uilem cibum, id est lenticulam concupiuit, quam dum uendendis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret indicauit. Neque enim cibus, sed appetitus in uitio est. Unde el lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abiectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe quem diximus Esau primatum per lenticulam perdidit et Elias in heremo uirtutem corporis carnes edendo seruauit. Unde et antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit; et secundum non carne, sed pane tentauit. Hinc est quod plerumque Adam culpa committitur, etiam quum abiecta et uilia sumuntur. Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit et non quae edendi libido suggerit. Minori uero desiderio concupiscimus quae minus praetiosa esse uidemus, et qua? magis abundant, et uilius emuntur: sicut est communium cibus carnium, qui et infirmam naturam multo ualidius quam pisces confortat, et minores expensas, et faciliorem habet apparatum. Usus autem carnium ac uini, sicut et nuptiae, intermedia boni et mali, hoc est indifferentia computantur, licet copulae nuptialis usus omnino peccato non careat, et uinum omnibus alimentis periculosius existat. Quod profecto si temperate sumptum religioni non interdicitur, quid aliorum timemus alimentorum, dummodo in eis modus non excedatur? Si beatus ipsum Benedictus quod monachorum non esse profitetur, quadam tamen dispensatione rnonachis huius temporis, iam refrigescente pristinae charitatis feruore, concedere cogitur; quid caetera non indulgere feminis debeamus, quae adhuc eis nulla professio interdicit? Si pontificibus ipsis, et Ecclesiae sanctse rectoribus, si denique monasteriis clericorum sine offensa carnibus etiam uesci licet, quia nulla scilicet professione ab eis religantuir; quis has culpet feminis iudulgeri, rnaxime si in caeteris maiorera tolerent districtionem? Sufficit quippe discipulo ut sit sicut magister eius, et magna uidetur credulitas, si quod monasteriis clericorum indulgetur, monasteriis feminarum prohibeatur. Nec paruum etiam aestimandum est, si feminae quum caelera monasterii districtione, in hac una carnium indulgentia religione fidelium laicorum inferiores nou sint; praesertim quum, teste Chrysostomo, nihil licet secularibus, quod non liceat monachis, excepto concumbere tantum cum uxore. Beatus quoque Hieronymus clericorum religionem non inferiorem quam monachorum iudicans, ait: "Quasi quidquid in monachos dicitur non redundet in clericos, qui sunt patres monachorum." Quis etiam ignoret omnino discretioni contrarium esse, si tanta debilibus quanta fortibus imponantur onera? si tanta feminis quanta uiris iniungatur abstinentia? De quo etiam si quis supra ipsum naturae documentum auctoritatem efflagitet, beatum quoque super hoc Gregorium consulat. Hic quippe magnus Ecclesiae tam rector quam doctor de hoc quoque caeteros Ecclesiae doctores diligenter instruens, libri Pastoralis capitulo xxiu, ita meminit: "Aliter igitur admonendi sunt uiri, atque aliter feminae: quia illis grauia, istis uero sunt iniungenda leuiora; et illos magna exerceant, istas uero leuia demulcendo conuertant. quae enim parua sunt in fortibus, magua repulantur iu debilibus." Quamuis haec quoque uilium licentia carnium minus habeat oblectamenti quam ipsae piscium uel auium carnes, quas minime tamen nobis beatus interdicit Benedictus. De quibus etiam Apostolus, quum diuersas species carnis distingueret: "Non omnis," inquit, "caro eadem caro, sed alia hominum, alia pecorum, alia uolucrum, alia piscium." Et pecorum quidem et auium carnes in sacrificio Domini lex ponit; pisces uero nequaquam: ut nemo piscium esum mundiorem Deo quam carnium credat. Qui etiam tanto est onerosior paupertati uel carior, quanto piscium minor est copia quam carnium, et minus infirmam corroborat naturam; ut in altero magis grauet, in altero magis subueniat. Nos itaque fortunae pariter et naturae hominum consulentes, nihil in alimentis, ut diximus, nisi superfluitatem interdicimus. Ipsum itaque carnium siue caeterorum esum temperamus, ut omnibus concessis, maior sit abstinentia monialium, quam quibusdam interdictis, modo sit monachorum. Igitur ipsum quoque carnium esum ita temperari uolumus, ut non amplius quam semel in die sumant, nec diuersa inde fercula eidem personae parentur; nec seorsum aliqua superaddantur pulmenta, nec ullatenus ei uesci liceat plusquam ter in hebdomada, prima uidelicet feria, tertia, et quinta feria, quantaecunque etiam festiuitates intercurrant. Quo namque solemnitas maior est, maioris abstinentiae deuotione est celebranda. Ad quod nos egregius doctor Gregorius Nazianzenus uehementer exhortans, lib. III de Luminibus uel secundis Epiphaniis, ait: "Diem festum celebremus non uentri indulgentes, sed spiritu exultantes." Idem lib. IV de Pentecoste et Spiritu sancto: "Et hic est noster festus dies,"ait, "in animae thesauros perenne aliquid et perpetuum recondamus, non ea quae pertranseunt et dissoluuntur. Sufficit corpori malitia sua, non indiget copiosiore materia, nec insolens bestia abundantioribus cibis ut insolentior fiat, et uiolentius urgeat. "Idcirco autem spiritualiter magis est agenda solemnitas, quam et beatus Hieronymus, eius discipulus, secutus, in epistola sua de acceptis Muneribus ita quodam loco meminit: "Unde nobis sollicitius prouidendum, ut solemnem diem non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus: quia ualde absurdum est nimia saturitate honorare uelle martyrem, quem sciamus Deo placuisse ieiuniis." Augustinus de Poenitentiae Medicina: "Attende tot martyrurn millia. Cur enim natalitia eorum conuiuiis turpibus celebrare delectat, et eorum uitam sequi honestis moribus non delectat?" Quotiens uero carnes deerunt, duo eis fercula qualiumcunque pulmentorum concedimus, nec superaddi pisces prohibemus. Nulli uero preciosi sapores cibis apponantur in conuentu, sed iis contentae sint, quae in terra, quam inhabitant, nascuntur; fructibus uero non nisi in coena uescantur. Pro medicamento autem quibus opus fuerit, uel herbas uel radices seu fructus aliquot, uel alia huiusmodi nunquam prohibemus mensis apponi. Si qua forte peregrina monialis hospitio recepta mensis intererit, ferculo ei aliquo superaddito charitatis sentiat humanitatem. De quo quidem si quid distribuere uoluerit, licebit. Haec autem, uel si plures fuerint, in maiore mensa residebunt, et eis diaconissa ministrabit, postea cum aliis, quas mensis ministrant, comestura. Si qua uero sororum parciori cibo carnem domare uoluerit, nullatenus hoc ipsa nisi per obedientiam praesumat, et nullatenus hoc ei denegetur, si hoc non leuitate, sed uirtute uidetur appetere, quod eius firmitudo ualeat tolerare. Nulli tamen unquam permittatur, ut per hoc conuentu .... nec ut aliquam diem sine cibo transigat. Sagiminis condimento sexta feria nunquam utantur, sed quadragesimali cibo contentae, sponso suo ea die passo quadam compatiantur abstinentia. Illud uero non solum prohibendum, sed uehementer est abhorrendum, quod in plerisque monasteriis agi solet, quod uidelicet parte aliqua panis, quae superest esui et pauperibus est reseruanda, manus et cultellos mundare et extergere solent, et ut mappis parcant mensarum, panem polluunt pauperum, imo eius qui se attendens in pauperibus ait: "Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis." De abstinentia ieiuniorum generalis institutio Ecclesiae illis sufficiat, nec supra fidelium laicorum religionem in hoc eas grauare praesumimus, nec uirtuti uirorum earum infirmitatem in hoc praeferre audemus. Ab aequinoctio uero autumnali usque ad Pascha, propter dierum breuitatem, unam in die comestionem sufficere credamus. Quod quia non pro abstinentia religionis, sed pro breuitate dicimus temporis, nulla hic ciborum genera distinguemus. Pretiosae uestes, quas omnino Scriptura damnat, summopere fugiantur. De quibus nos praecipue Dominus dehortans et damnati diuitis superbiam de iis accusat; et Ioannis humilitatem e contrario commendat. Quod beatus diligenter attendens Gregorius homilia Euangeliorum IV: "Quid est," inquit, "dicere: "Qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt;" nisi aperta sententia demonstrare quod non coelesti, sed terreno regno militant, qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed solis exterioribus dediti, praesentis uitae mollitiem delectationemque quaerunt?" Idem homilia XI: "Sunt nonnulli, qui cultum subtilium pretiosarumque uestium non putant esse peccatum. Quod uidelicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam uigilanter exprimeret, quod diues, qui torquebatur ad inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe uestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, uidelicet ut honorabilior caeteris esse uideatur. Nam pro sola inani gloria uestimentum pretiosius quaeritur. Res ipsa testatur, quod nemo uult ibi pretiosis uestibus indui, ubi ab aliis non possit uideri." A quo et prima Petri epistola seculares et coniugatas feminas dehortans, ait: "Similiter et mulieres subditae sint uiris suis, ut et si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant, considerantes in timore castam conuersationem uestram. Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti uestimentorius cultus, sed qui absconditus corde est homo, incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu Domini locuples." Bene autem feminas potius quam uiros ab hac uanitate censuit dehortandas, quarum infirmus animus id amplius appetit, quo per eas et in eis amplius imitari luxuria possit. Si autem seculares hinc inhibendae sunt feminae, quid Christo deuotas conuenit prouidere? quarum hoc ipsum illis est cultus, quod sunt incultae. Quaecunque igitur hunc appetit cultum uel non renuit oblatum, castitatis perdit testimonium. Et quaecunque talis est, non se religioni praeparare, sed fornicationi credatur, nec tam monialis quam meretrix censeatur, cui et ipse cultus est tanquam lenonis praeconium, qui incestum prodit animum, sicut scriptum est: "Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo." Legimus Dominum in Ioanne, ut iam supra meminimus, uilitatem seu asperitatem uestium potius quam escae commendasse atque laudasse: "Quid exiistis," inquit, "in desertum uidere? hominem mollibus uestitum?" Habet enim nonnunquam usus pretiosorum ciborum utilem aliquam dispensationem, sed uestium nullam. Quae uidelicet uestes quanto sunt pretiosiores, tanto carius custodiuntur, et minus proficiunt, et ementem amplius grauant, et prae subtilitate sui facilius possunt corrumpi, et minus corpori praebent fomenti. Nulli uero panni magis quam nigri lugubrem poenitentiae habitum decent, nec adeo sponsis Christi pelles aliquae conueniunt, sicut agninae: ut ipso quoque habitu agnum sponsum uirginum indutae uideantur, uel induere moneantur. Vela uero earum non de serico, sed de tincto aliquo lineo panno fiant. Duo autem uelorum genera esse uolumus, ut alia sint scilicet uirginum iam ab ipso consecratarum, alia uero minime. quae uero pudictarum sunt uirginum, crucis sibi signum habeant impressum; quo scilicet ipsae integritate quoque corporis ad Christum maxime pertinere monstrentur, et sicut in consecratione distare a caeteris, ita et hoc habitus signo distinguantur, quo et quique fidelium territi, magis abhorreant in concupiscentiam earum exardescere. Hoc autem signum uirginalis munditise in summitate capitis candidis expressum filis uirgo gestabit, et hoc nullatenus, antequam ab episcopo consecretur, gestare praesumat. Nulla autem alia uela hoc signo insignita sint. Interulas mundas ad carnem habeant, in quibus etiam cinctae semper dormiant. Culcitrarum quoque mollitiem uel linteaminum usum infirmae ipsarum non negamus naturae. Singulae uero dormiant et comedant. Nulla penitus indignari praesumat, si uestes uel quaecunque alia sibi ab aliquibus transmissa, alii, quae amplius indiget, concedantur sorori; sed tunc maxime gaudeat, quum in sororis necessitate fructum habuerit eleemosynae, uel se respexerit non solum sibi, sed aliis uiuere. Alioquin ad sanctae societatis fraternitatem non pertinet, nec proprietatis sacrilegio caret. Sufficere autem ad corpus contegendum credimus interulam, pelliceam, togam, et quum multum exasperauerit frigus, insuper mantellum. Quo uidelicet mantello pro opertorio quoque uti iacentes poterunt. Oportebit autem pro infestatione uermium uel grauamine sordium abluendarum, haec omnia esse duplicia indumenta, sicut ad litteram in laude fortis et prouidae mulieris Salomon ait: "Non timebit domui suae a frigoribus niuis. Omnes enim domestici eius uestiti duplicibus." Quorum ita sit moderata longitudo, ut ultra oram sotularium non procedant, ne puluerem moueant. Manicae uero extensionem brachiorum et manuum non excedant. Crura uero et pedes caligae pedules et sotulares muniant. Nec unquam occasione religionis nudae pedes incedant. In lectis culcitra una, puluinar, auriculare, lodix et linteolum sufficiant. Caput uero muniant uitta candida, et uelum desuper nigrum, et pro tonsura capillorum pileum agninum, quum opus fuerit supponatur. [8,13] Nec in uictu tantum aut uestitu superfluitas euitetur, uerum et in aedificiis aut quibuslibet possessionibus. In aedificiis quidem hoc manifeste dignoscitur, si ea maiora uel pulchriora quam necesse sit componantur, uel si nos ipsa sculpturis uel picturis ornantes, non habitacula pauperum aedificemus, sed palatia regum erigamus. "Filius hominis," inquit Hieronymus, "non habet ubi caput reclinet, et tu amplas porticus et ingentia lectorum spatia metiris? "Quum pretiosis uel pulchris delectamur equitaturis, non solum superfluitas, sed elationis uanitas innotescit. Quum autem animalium greges uel terrenas multiplicamus possessiones, tunc se ad exteriora dilatat ambitio: et quanto plura possidemus in terra, tanto amplius de ipsis cogitare cogimur, et a contemplatione coelestium deuocamur. Et licet corpore claustris recludamur; haec tamen quae foris sunt, et diligit animus, sequi cogitur, et se pariter huc et illuc cum illis diffundit, et quo plura possidentur quae amitti possunt, maiori nos metu cruciant; et quo pretiosiora sunt, amplius diliguntur, et ambitione sui miserum magis illaqueant animum. Unde omnino prouidendum est, ut domui nostrae sumptibusque nostris certum preefigamus modum, nec supra necessaria uel appelamus aliqua, uel recipiamus oblata, uel retineamus suscepta. Quidquid enim necessitati superest, in rapina possidemus; et tot pauperum mortis rei sumus, quot inde sustentare potuimus. Singulis igitur annis quum collecta fuerint uictualia, prouidendum est quantum sufficiat per annum; et si qua superfuerint, pauperibus non tam danda sunt quam reddenda. Sunt qui prouidentiae modum ignorantes, quum redditus paucos habeant, multam habere familiam gaudent. De cuius quidem procuratione dum grauaritur, impudenter hanc quaerentes mendicant, uel quae non habent uiolenter ab aliis extorquent. Tales etiam iam nonnullos monasteriorum patres conspicimus, qui de multitudine conuentus gloriantes, non tam bonos filios quam multos habere student, et magni uidentur in oculis suis, si inter multos maiores habeantur. Quos quidem ut ad suum trahant dominium, quum aspera deberent eis praedicare, lenia promittunt, et nulla examinatione antea probatos quos indiscrete suscipiunt, facile apostatantes perdunt. Talibus, ut uideo, improperabat Veritas, dicens: "Vae uobis qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselitum! Quem quum feceritis, facitis illum filium gehennae duplo quam uos." Qui profecto minus de multitudine gloriarentur, si salutem animarum magis quam numerum quaererent, et de suis uiribus in ratione sui regiminis reddenda minus praesumerent. Paucos Dominus elegit apostolos, et de ipsa electione sua unus in tantum apostatauit, ut pro ipso Dominus diceret: "Nunquid ego duodecim uos elegi, et unus ex uobis diabolus est? "Sicut autem de apostolis Iudas, sic et de septem diaconibus Nicolaus periit. Et quum paucos adhuc apostoli congregassent, Ananias et Saphira, uxor eius, mortis excipere sententiam meruerunt. Quippe et ab ipso antea Domino quum multi abiissent discipulorum retrorsum, pauci cum ipso remanserunt. Arcta quippe uia est, quae ducit ad uitam, et pauci ingrediuntur per eam. Sicut e contrario lata est et spatiosa, quae ducit ad mortem; et multi sunt qui se ultro ingerant. Quia sicut ipse Dominus testatur alibi: "Multi uocati, pauci uero electi." Et iuxta Salomonem: "Stultorum infinitus est numerus." Timeat itaque quisquis de multitudine gaudet subiectorum, ne iu eis iuxta dominicam assertionem, pauci reperiantur electi, et ipse immoderate gregem suum multiplicans, minus ad custodiam eius sufficiat, ut ei recte a spiritalibus illud propheticum dici possit: "Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam." Tales utique scilicet de multitudine gloriantes, dum tam pro suis quam suorum necessitatibus saepius exire, atque ad seculum redire, et mendicando discurrere coguntur, curis se corporalibus magis quam spiritalibus implicant, et infamiam sibi magis quam gloriam acquirunt. Quod quidem in feminis tanto magis est erubescendum, quanto eas per mundum discurrere minus uidetur tutum. Quisquis igitur quiete uel honeste cupit uiuere, et officiis uacare diuinis, et tam Deo quam seculo charus haberi, timeat aggregare quos non possit procurare, nec in expensis suis de alienis confidat marsupiis; nec elemosynis petendis, sed dandis inuigilet. Apostolus, ille magnus Euangelii praedicator, et habens potestatem de Euangelio sumptus accipere, laborat manibus, ne quos grauare uideatur, et gloriam suam euacuet. Nos ergo, quorum non est praedicare, sed peccata plangere, qua temeritate uel impudentia mendicantes quaerimus? Unde hos, quos inconsiderate congregamus, sustentare possumus? Qui etiam saepe in tantam prorumpimus insaniam, ut quum praedicare nesciamus, praedicatores conducamus; et pseudoapostolos nobiscum circumducendo, cruces et philacteria reliquiarum gestemus, ut tam haec quam uerbum Dei, seu etiam figmenta diaboli simplicibus et idiotis uendamus christianis, et eis promittamus quaecunque ad extorquendos nummos proficere credimus. Ex qua quidem impudenti cupiditate, quae sua sunt, non quae Iesu Christi quaerente, quantum iam ordo noster et ipsa diuini praedicatio uerbi uiluerit, neminem iam latere arbitror. Hinc et ipsi abbates uel qui maiores in monasteriis uidentur, potentibus seculi et mundanis curiis sese importune ingerentes, iam magis carnales esse quam coenobitae didicerunt; et fauorem hominum quacunque arte uenantes, crebrius cum hominibus fabulari, quam cura Deo loqui, consueuerunt: illud saepe frustra legentes, atque negligentes, uel audientes, sed non exaudientes quod beatus Antonius admonet, dicens: "Sicul pisces si tardauerint in sicco moriuntur: ita et monachi tardantes extra cellulam, aut cum uiris secularibus. immorantes, a quietis proposito resoluuntur. "Oportet ergo sicut piscem in mari, ita et nos ad cellam recurrere, ne forte foris tardantes obliuiscamur interioris custodiae. Quod ipse quoque monasticas scriptor regulae, scilicet beatus Benediclus, diligenter attendens, quam in monasteriis assiduos uelit esse abbates, et super custodiam sui gregis sollicite stare, tam exemplo quam scripto patenter edocuit. Hic enim quum a fratribus ad sacratissimam sororem suam uisitandam profectus, quum ipsa eum pro aedificatione saltem nocte una uellet retinere, aperte professus est manere extra cellam nullatenus se posse. Nec ait quidem, "non possumus," sed, "non possum," uia hoc per eum fratres, non ipse posset, nisi hoc et a Domino, sicut postmodum actum est, reuelante. Unde et quum regulam scriberet, nusquam de abbatis, sed solummodo fratrum egressu meminerit; de cuius etiam assiduitate ita caute prouidit, ut in uigiliis dominicorum et festorum dierum euangelicam lectionem, et quae illi adiuncta sunt, non nisi ab abbate praecipiat dici. Qui etiam instituens, ut mensa abbatis cum peregrinis et hospitibus sit semper, et quotiens minus sunt hospites cum eo, quos uoluerit de fratribus uocare, seniore uno tantum aut duobus dimissis cum fratribus; patenter insinuat nunquam in tempore mensae abbatem monasterio debere deesse, et ut delicatis principum ferculis iam assuetus, cibarium panem monasterii subiectis derelinquat. De qualibus quidem Veritas: "Alligant,"i nquit, "onera grauia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea mouere." Et alibi de falsis praedicatoribus': "Attendite a falsis prophetis qui ueniunt ad uos." Veniunt, inquit, per se, non a Deo missi, uel expectantes ut pro eis mandetur. Ioannes Baptista princeps noster, cui pontificatus haereditate cedebat, semel ab urbe recessit ad heremum, pontificatum scilicet pro monachatu, ciuitates pro solitudine deserens. Et ad eum populus exibat, nec ipse ad populum introibat. Qui quum tantus esset ut Christus crederetur, et nulla in ciuitatibus corrigere posset: in illo iam erat lectulo, unde pulsantu dilecto respondere paratus erat: "Expoliaui me tunica mea, quomodo induar illa? Laui pedes meos, quomodo inquinabo illos?" Quisquis itaque quietis monastica? secretum desiderat, lectulum magis quam lectum se habere gaudeat. "De lecto" quippe, ut Veritas ait, "unus assumetur, et alter relinquetur." Lectulum uero sponsae esse legimus, id est animae contemplatiuae Christo arctius copulatae, et summo ei desiderio adhaerentis. Quem quicunque intrauerit, neminem esse relictum legimus. De quo et ipsamet loquitur: "In lectulo meo pernoctans quaesiui quem diligit anima mea." A quo etiam lectulo ipsa surgere dedignans, uel formidans, pulsanti dilecto quod supra meminimus respondet. Non enim sordes nisi extra lectum suum esse credit, quibus inquinari pedes metuit. Egressa est Dina, ut alienigenas uideret, et corrupta est. Et sicut Malcho illi captiuo monaco ab abbate suo praedictum est, et ipse postmodum est expertus; ouis quae de ouili egreditur, cito lupi morsibus patet. Ne igitur multitudinem congregemus, pro qua egrediendi occasionem quaeramus, imo et egredi compellamur, et cum detrimento nostri lucrum faciamus aliorum: ad modum uidelicet plumbi, quod ut argentum seruetur in fornace, consumitur. Verendum potius est ne et plumbum pariteret argentum fornax uehemens consumat tentationum. Veritas, inquiunt, ait: "Et eum qui uenit ad me non eiiciam foras." Nec nos eiici susceptos uolumus, sed de suscipiendis prouidere: ne quum eos intus susceperimus, nos ipsos extra pro eis eiiciamus. Nam et ipsum Dominum non susceptum eiecisse legimus, sed offerentem se respuisse. Cui quidem dicenti: "Magister, sequar te quocunque ieris; "respondit: "Vulpes foueas habent, etc." Qui etiam de sumptibus nos ante prouidere, quum aliquid facere meditamur, cui sint ipsi necessarii, diligenter admonet, dicens: "Quis uestrum uolens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendum? Ne postea quam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui uiderint incipiant illudere ei, dicentes: "Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare." Magnum est si uel se unum quis saluare sufficiat, et periculosum est multis eum prouidere qui uix ad custodiam sui sufficit uigilare. Nemo uero studiosus est in custodiendo, nisi qui pauidus fuerit in suscipiendo. Et nemo sic perseuerat in coepto, sicut qui tardus est et prouidus ad incipiendum. In quo quidem tanto feminarum sit prouidentia, quanto earum infirmitas magna minus tolerat onera, et quiete plurimum est fouenda. [8,14] Speculum animae Scripturam sacram constat esse, in quam quilibet legendo uiuens, intelligendo proficiens, morum suorum pulchritudinem cognoscit, uel deformitatem deprehendit: ut illam uidelicet augere, hanc studeat remouere. Hoc nobis speculum beatus commemorans Gregorius in II Moralium ait: "Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa uideatur. Ibi etenim foeda cognoscimus, ibi pulchra nostra conspicimus. Ibi sentimus quantum proficimus, ibi a profectu quam longe distamus." Qui autem Scripturam conspicit quam non intelligit, quasi caecus ante oculos {speculum?} tenet, in quo qualis sit cognoscere non ualet, nec doctrinam quaerit in Scriptura, ad quam ipsa est tantummodo facta, et tanquam asinus applicatur ad lyram, sic otiosus sedet ad Scripturam, et quasi panem appositum habet, quo ieiunus non reficitur, dum uerbum Dei nec se per intelligentiam penetrante, nec alio ei docendo frangente, inutiliter cibum habet qui ei nullatenus prodest. Unde et Apostolus generaliter ad Scripturarum studium nos adhortans: "Quaecunque," inquit, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus." Et alibi: "Implemini Spiritu sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus." Sibi quippe uel secum loquitur, qui quod profert intelligit, uel de intelligentia uerborum suorum fructum facit. Idem ad Timotheum: "Dum uenio," inquit, "attende lectioni, exhortationi, doctrinae." Et iterum: "Tu uero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris, et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis Scriptura diuinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus est homo Dei ad omne opus bonum instructus. "Qui etiam ad intelligentiam Scripturae Corinthios admonens, ut quae uidelicet alii de Scriptura loquuntur exponere ualeant: "Sectamini," inquit, "charitatem, aemulamini spiritualia: magis autem spiritus ut prophetetis. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo. Qui autem prophetat, Ecclesiam aedificat. Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Orabo spiritu, orabo et mente. Psallam spiritu, psallam et mente. Caeterum si benedixeris spiritu, quis implebit locum idiotae? Quomodo dicet amen super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? Nam tu quidem bene gratias agis: sed alter non aedificatur. Gratias ago Deo, quoniam omnium uestrum lingua loquor. Sed in ecclesia uolo quinque uerba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia uerborum. Fratres, nolite effici parui sensibus, sed malitia paruuli estote, sensibus autem perfecti." Loqui lingua dicitur qui ore tantum uerba format, non intelligentia exponendo ministrat. Prophetat uero siue interpretatur qui more prophetarum, qui uidentes dicuntur, id est intelligentes, ea quae dicit intelligit, ut ipsa exponere possit. Orat ille spiritu siue psallit, qui solo prolationis flatu uerba format, non mentis intelligentiam accommodat. Cum uero spiritus noster orat, id est nostrae prolationis flatus solummodo uerba format, nec quod ore profertur corde concipitur, mens nostra sine fructu est, quem in oratione uidelicet habere debet, ut ipsa scilicet ex intelligentia uerborum in Deum compungatur atque accendatur. Unde hanc in uerbis perfectionem nos admonet habere, ut non more plurimorum uerba tantum sciamus proferre, uerum etiam intelligentiae sensum in iis habere; atque aliter nos orare uel psallere infructuose protestatur. Quem et beatus sequens Benedictus: "Sic stemus," inquit, "ad psallendum, ut mens nostra concordet uoci nostrae." Hoc et Psalmista praecipiens, ait: "Psallite sapienter, " ut uidelicet uerborura prolationi sapor et condimentum intelligentiae non desit, et cum ipso ueraciter Domino dicere ualeamus: "Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!" Et alibi: "Non in tibiis uiri beneplacitum erit ei." Tibia quippe sonitum emittit ad delectationem uoluptatis, non ad iutelligentiam mentis. Unde bene in tibiis cantare, nec in hoc Deo placere dicuntur, qui melodia sui cantus sic oblectantur, ut nulla hinc aedificentur intelligentia. Qua etiam ratione, inquit Apostolus, quum benedictiones in ecclesia fiunt, respondebitur amen, si quod oratur in illa benedictione non intelligatur, utrum uidelicet bonum sit quod oratio postulat, aut non. Sic enim saepe multos idiotas et litterarum sensum ignorantes uideraus in ecclesia per errorem nonnulla sibi nociua magis quam utilia precari, ueluti quum dicitur: "Ut sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna; "facile ipsa consimilis uocis affinitas nonnullos sic decipit, ut uel sic dicant: "Ut nos amittamus aeterna," uel ita proferant: "Ut non admittamus aeterna." Cui etiam periculo Apostolus prouidens ait: "Caeterum si benedixeris spiritu, "id est prolationis tantum flatu uerba benedictionis formaueris, non sensu mentem audientis instruxeris," quis supplet locum idiolae? "Id est, quis de assistentibus, quorum est respondere, id aget respondendo, quod idiota non ualet, imo nec debet? "Quomodo dicet amen?" quum uidelicet nesciat utrum in maledictionem potius quam benedictionem inducas. Denique qui Scripturae non habent intelligentiam, quomodo sermonis aedificationem sibi ministrabunt, aut etiam regulam exponere uel intelligere, aut uiliose prolata corrigere ualebunt? Unde non mediocriter miramur quae inimici suggestio in monasteriis hoc egit, ut nulla ibi de intelligendis scripturis sint studia, sed de cantu tantum uel de uerbis solummodo formandis, non intelligendis, habeatur disciplina: quasi ouium balatus plus utilitatis habeat, quam pastus. Cibus quippe est animae et spiritalis refectio ipsi diuina intelligentia Scripturae. Unde et Ezechielem prophetam ad praedicandum Dominus destinans, eum prius uolumine cibat, quod statim in eius ore factum est mel dulce. De quo etiam cibo scriptum est in Ieremia: "Paruuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. "Panem quippe paruulis frangit, qui litterae sensum simplicioribus aperit. Hi uero paruuli panem frangi postulant, quum de intelligentia Scripturae animam saginari desiderant, sicut alibi Dominus testatur: "Emittam famem in terra, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi uerbum Domini." Hinc autem e contrario antiquus hostis famem et sitim audiendi uerba hominum, et rumores seculi, claustris monasteriorum immisit, ut uaniloquio uacantes diuina tanto amplius fastidiamus eloquia, quanto magis sine dulcedine uel condimento intelligentiae nobis fiunt insipida. Unde et Psalmista, ut supra meminimus: "Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo." Quae quidem dulcedo in quo consisteret statim annexuit dicens: "A mandatis tuis intellexi. "Id est, a mandatis tuis potius quam humanis intelligentiam accepi; illis uidelicet eruditus atque instructus. Cuius quidem intelligentiae quae sit utilitas non praetermisit, subiungens: "Propterea odiui omnem uiam iniquitatis." Multae quippe iniquitatis uiae ita per se sunt apertae, ut facile omnibus in odium uel contemplum ueniant, sed omnem iniquitatis uiam non nisi per eloquia diuina cognoscamus, ut omnes euitare possimus. Hinc et illud est: "In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi." In corde potius recondita sunt quam in ore sonantia, quum eorum intelligentiam meditatio nostra retinet. Quorum quidem intelligentiae quanto minus studemus, minus has iniquitatis uias cognoscimus atque uitamus, et minus a peccato nobis prouidere ualemus. Quae quidem negligentia tanto amplius in monachis, qui ad perfectionem aspirant, est arguenda, quanto haec eis facilior esset doctrina, qui et sacris abundant libris, et quietis otio perfruuntur. Quos quidem de multitudine scriptorum gloriantes, sed ab eorum lectione uacantes, senex ille in Vitis Patrum egregie arguit, dicens: "Prophetae scripserunt libros, patres autem nostri uenerunt post eos, et operati sunt in eis plurima. Etenim successores illorum commendaueruut illos memoriae. Venit autem generatio quae nunc est, et scripsit in chartis atque membranis, et reposuit in fenestris otiosa. "Hinc et abbas Palladius ad discendum pariter et docendum nos uehementer adhortans, ait: "Oportet animam secundum Christi uoluntatem conuersantem aut discere fideliter quae nescit, aut docere manifeste quae nouit." Si autem utrumque quum possit non uult, insaniae morbo laborat. Initium enim recedendi a Deo fastidium doctrinae est, et quum non appetit illud quod semper anima esurit, quomodo diligit Deum? Hinc et beatus Anastasius in exhortatione monachorum, in tantum discendi uel legendi studium commendat, ut per hoc etiam orationes intermitti suadeat. "Pergam," inquit, "per tramitem uitae nostra. Primum abstinentiae cura, ieiunii patientia, orandi assiduitas, et legendi, uel si quis adhuc litterarum expers sit, audiendi sit desiderium cupiditate discendi. Haec enim prima sunt quasi lactantium cunabulorum in Dei agnitione crepundia." Et post aliqua quum praemisisset: "Orationibus uero ita instandum est, quod uix eas aliquod tempus interpolet," postea subiecit: "Has, si fieri potest, sola legendi intercapedo disrumpat." Neque enim alias Petrus apostolus admoneret: "Parati semper estote ad rationem reddendam ad omnes poscentes uos de uerbo fidei uestrae et spei." Et Apostolus: "Non cessamus pro uobis orantes, ut impleamini agnitione eius in omni sapientia et intellectu spirituali." Et rursum: "Verbum Christi habitet in uobis abundanter in omni sapientia." Nam in Veteri Testamento similem hominibus curam sacrae praeceptionis inculcauit eloquium. Sic enim Dauid ait: "Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, et in uia peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini uoluntas eius." Et ad Iosuam Deus loquitur: "Non recedet liber iste de manibus tuis, et meditaberis in eo die ac nocte." His quoque negotiis malarum cogitationum lubrica frequenter se ingerunt, et quamuis ipsa sedulitas animum ad Deum praestet intentum, efficit tamen in se mordax seculi cura sollicitum. Quod si hoc frequenter importune patitur religioso labori deditus, nunquam profecto illis carebit otiosus. Et beatus papa Gregorius lib. Moral. XIX: "quae tempora," inquit, "iam nunc inchoasse ingemiscimus, quum multos intra Ecclesiam positos cernimus, qui aut nolunt operari quod intelligunt, aut hoc ipsum quoque sacrum eloquium intelligere ac nosse contemnunt. A ueritate enim auertentes auditum, ad fabulas conuertuntur: dum "omnes quae sua sunt quaerunt, non "quae Iesu Christi." Scripta Dei ubique reperta, opponuntur oculis ; sed haec cognoscere homines dedignantur. Pene nullus scire quaerit quod credidit." Ad quod etiam plurimum ipsos et professionis suae regula et sanctorum patrum adhortantur exempla. Nihil quippe de doctrina uel studio cantus admonet Benedictus, quum ipse plurimum de lectione praecipiat, et ipsa legendi tempora, sicut et laborandi, diligenter assignet, et in tantum de ipsa quoque dictandi seu scribendi doctrina prouideat, ut inter necessaria quae ab abbate monachi sperare debeant, tabulas etiam et graphium non praetermittat. Qui quum inter caetera iubeat, quod in capite quadragesimae omnes monachi singulos accipiant codices ex bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant: quid hoc magis ridiculosum' quam lectioni uacare, et intelligentiae operam non dare? Notum quippe est illud Sapientis prouerbium: "Legere et non intelligere, negligere est." Tali quippe lectori merito illud philosophi: Ang onos luras, improperandum est. Quasi enim asinus est ad lyram lector librum tenens, id ad quod liber est factus agere non ualens. Multo etiam salubrius tales lectores alias intenderent, ubi aliquid utilitatis inesset, quam otiose uel scripturae litteras inspicerent, uel folia uersarent. In quibus profecto lectoribus illud Isaia compleri manifeste uidemus: "Et erit," inquit, "uobis uisio omnium sicut uerba libri signati. Quem quum dederint scienti litteras, dicent: "Lege istum," et respondebit: "Non possum. Signatus est enim." Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: "Lege," et respondebit: "Nescio litteras." Et dixit Dominus: "Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem eius onge est a me, et timuerunt, me mandato hominum et doctrinis: ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo. Peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium eius abscondetur." Scire quippe litteras in claustris dicuntur, quicunque illas proferre didicerunt. Qui profecto, quantum ad intelligentiam spectat, se nescire legem profitentes, librum qui traditur habent signatum seque ut illi quos illitleratos ibidem dicunt. Quos quidem Dominus arguens dicit, eos ore et labiis potius quam corde sibi appropinquare; quia qua proferre utcunque ualent, intelligere minime possunt. Qui dum diuinorum eloquiorum scientia careant, magis consuetudinem hominum quam utilitatem scripturae obediendo sequuntur. Propter hoc Dominus eos quoque qui sapientes inter eos uidentur et doctores resident, excaecandos esse comminatur. Maximus Ecclesiae doctor et monasticae professionis honor, Hieronymus, qui nos ad amorem litterarum adhortans, ait: "Ama scientiam litterarum, et carnis uitia non amabis," quantum laborem et expensas in doctrina earum consumpserit eius quoque testimonio didicimus. Qui inter caelera quae ipsemet de proprio scribit studio, ut nos etiam uidelicet suo instruat exemplo, ad Pammachium et Oceanum quodam loco sic meminit: "Dum essem iuuenis, miro discendi feruebam amore. Nec iuxta quorumdam praesumptionem, ipse me docui; Apollinarem audiui frequenter Antiochiae, et colui, quum me in scripturis sanctis erudiret. Iam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam. Audiui Didimum; in multis ei gratias ago, quod nesciui didici. Putabant me homines finem fecisse discendi. Rursus Hierosolimae et Bethlehem, quo labore, quo pretio Baranniam Hebraeum nocturnum habui praeceptorem? Timebat enim Iudaeos, et mihi alterum sese exhibebat Nicodemum. "Memori profecto mente hic recondiderat quod in Ecclesiastico legerat: "Fili, a iuuentute tua excipe doctrinam, et usque ad canos inuenies sapientiam. "In quo ipse non solum scripturae uerbis, uerumetiam sanctorum patrum instructus exemplis, inter caeteras excellentis illius monasterii laudes hoc de singulari exercitio eius in scripturis diuinis adiecit: "Scripturarum uero diuinarum meditationem et intellectum, atque scientiae diuinae, nunquam tanta uidimus exercitia, ut singulos pene eorum oratores credas in diuinam esse sapientiam." Sanctus etiam Beda, sicut in Historia refert Anglorum, a puero in monasterium susceptus: "Cunctum," inquit, "ex eo tempus uitae in eiusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditans scripturis operam dedi; atque inter obseruantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut scribere dulce habui." Nunc uero qui in monasteriis erudiuntur adeo stulti perseuerant, ut litterarum sono contenti nullam de intelligentia curam assumant, nec cor iustruere, sed linguam student. Quos patenter illud Salomonis arguit prouerbium: "Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascetur imperitia; "quum uidelicet uerbis quae non intelligit oblectatur. Qui profecto tanto minus Deum amare et in eum accendi possunt, quanto amplius ab eius intelligentia et a seusu Scripturae de ipso nos erudientis absistunt. Hoc autem duabus maxime de causis in monasteriis accidisse credimus, uel per laicorum, scilicet conuersorum, seu etiam ipsorum praepositorum inuidiam: uel propter uaniloquium otiositatis, cui hodie plurimum claustra monastica uacare uidemus. Isti profecto nos terrenis magis quam spiritalibus secum intendere cupientes, illi sunt qui tanquam Allophyli fodientem puteos Isaac persequuntur, et eos replendo congerie terrae aquam ei satagunt prohibere. Quod beatus exponens Gregorius lib. Moral. XVI ait: "Saepe quum eloquiis sacris intendimus, malignorum spirituum insidias grauius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum puluerem aspergunt ut intentionis nostrae oculos a luce intimae uisionis obscurent. Quod nimium Psalmista pertulerat quum dicebat: "Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei." Videlicet patenter insinuans, quia mandata Dei perscrutari non poterat, quum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam in Isaac opere Allophylorum prauitate cognoscimus designari, qui puteos quos Isaac foderat, terrae congerie replebant. Hos enim nimirum puteos fodimus, quum in scripturae sacrae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophyli, quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inuentam diuinae scientiae aquam tollunt. Sed quia nemo hos hostes sua uirtute superat, per Eliphaz dicitur: "Eritque omnipotens contra hostes tuos, et argentum coaceruabitur tibi." Ac si diceretur: Dum malignos spiritus Dominus sua a te uirtute repulerit, diuini in te eloquii talentum lucidius crescet." Legerat iste, ni fallor, magni christianorum philosophi Origenis homelias in Genesi, et de eius hauserat puteis quod nunc de iis loquitur puteis. Ille quippe spiritualium puteorum fossor studiosus, non solum ad eorum potum, sed etiam effosionem nos uehementer adhortans, expositionis praedictae homelia XII ita loquitur: "Tentemus facere etiam illud quod Sapientia commonet dicens:" Bibe aquam de tuis fontibus, et de tuis puteis. Et sit tibi fons tuus proprius." Tenta ergo et tu, o auditor, habere proprium puteum et proprium fontem, ut et tu quum apprehenderis librum Scripturarum, incipias etiam ex proprio sensu, proferre aliquem intellectum, et secundum ea quae in Ecclesia didicisti, tenta et tu bibere de fonte ingenii tui. Est intra te natura aquae uiuae, sunt uenae perennes et irrigua fluenta rationabilis sensus, si modo non sint terra et rudibus completa. Sed satage fodere terram tuam, et purgare sordes, id est ingenium, amouere desidiam, et torporem cordis excutere. Audi enim quod dicit Scriptura: "Punge oculum, et profert lacrymam; punge cor, et profert sensum." Purga etiam et tu ingenium tuum, ut aliquando etiam de tuis fontibus bibas, et de tuis puteis haurias aquam uiuam. Si enim suscepisti in te uerbum Dei, si accepisti ab Iesu aquam uiuam, et fideliter accepisti, fiet in te fons aquae salientis in uitam aeternam. "Idem homelia sequente de puteis Isaac supra memoratis: "Quos," inquit, "Philistini terra repleuerant, illi sine dubio qui intelligentiam spiritalem claudunt, ut neque ipsi bibant, neque alios bibere permittant." Audi Dominum dicentem: "Vae uobis, scribae et pharisaei, quoniam tulistis clauem scientiae, non ipsi introistis, neque uolentes permisistis." Nos uero nunquam cessemus puteos aquas uiuae fodiendo, et nunc quidem uetera, nunc etiam noua discutiendo, efficiamur similes illi euangelico scribae, de quo Dominus dixit: "Qui profert de thesauro suo noua et uetera." Item: "Redeamus ad Isaac, et fodiamus cum ipso puteos aquae uiuae, etiam si obsistunt Philistini, etiam si rixantur, nos tamen perseueremus cum ipso puteos fodiendo, ut et nobis dicatur: "Bibe aquam de tuis uasis, et de tuis puteis." Et intantum fodiamus, ut superabundent aqua putei in plateis nostris, ut non solum nobis sufficiat scientia Scripturarum, sed et alios doceamus et instruamus ut bibant. Homines bibant et pecora, quia et Propheta dicit: "Homines el iumenta saluos facies, Domine." Et post aliqua: "Qui Philistinus est," inquit, "et terrena sapit, nescit in omni terra inuenire aquam, inuenire rationabilem sensum," Quid tibi prodest habere eruditionem, et nescire ea uti? habere sermonem, et nescire loqui? Istud proprie puerorum est Isaac, qui in omni terra fodiunt puteos aquae uiuae. Vos autem non sic, sed uaniloquio penitus supersedentes, quaecunque discendi gratiam assecuta; sunt, de iis quae ad Deum pertinent erudiri studeant. Sicut de beato scriptum est uiro: "Sed in lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte." Cuius quidem assidui studii in lege Domini quae sequatur utililas statim adiungitur: "Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum." Quasi enim lignum aridum est et infructuosum, quod fluentis diuinorum eloquiorum non irrigatur. De quibus scriptum est: "Flumina de uentre eius fluent aquae uiuae," Haec illa sunt flueuta, de quibus iu laude sponsi canit sponsa in canticis eum describens: "Oculi eius sicut columbae super riuulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima." Et uos igitur lacte lautae, id est candore castimoniae nitentes iuxta haec fluenta quasi columbae residere, ut hinc sapientiae haustus sumentes, non solum discere, sed et docere, et aliis tanquam oculi uiam possitis ostendere, et sponsum ipsum non solum conspicere, sed et aliis ualeatis describere. De cuius quidem singulari sponsa, quae ipsum aure cordis concipere meruit, scriptum esse nouimus: "Maria autem conseruabat omnia uerba haec, conferens in corde suo." Haec igitur summi Verbi genitrix uerba eius in corde potius habens quam in ore, ipsa etiam diligenter conferebat; quia studiose singula discutiebat, et inuicem sibi ea conferebat, quam congrue scilicet inter se conuenirent omnia. Nouerat iuxta mysterium legis omne animal immundum dici, nisi quod ruminat, et ungulam findit. Nulla quippe est anima munda, nisi quae meditando, quantum capere potest, diuina ruminat praecepta, et in iis exequendis discretionem habeat; ut non solum bona, sed et bene, hoc est recta faciat intentione. Diuisio quippe ungulae pedis, discretio est animi, de qua scriptum est: "Si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti." "Si quis diligit me", inquit Veritas, "sermonem meum seruabit. Quis autem uerba uel praecepta Domini sui seruare obediendo poterit, nisi haec prius intellexerit? Nemo studiosus erit in exequendo, nisi qui attentus fuerit in audiendo. Sicut et de beata illa legitur muliere, quae, caeteris omnibus postpositis, sedens secus pedes Domini, audiebat uerbum illius: illis uidelicet auribus intelligentiae, quas ipsemet requirit dicens: "Qui habet aures audiendi, audiat." Quod si in tantas feruorem deuotionis accendi non ualetis, imitamini saltem et amore et studio sanctarum litterarum beatas illas sancti Hieronymi discipulas Paulam et Eustochium, quarum praecipue rogatu tot uoluminibus Ecclesiam praedictus doctor illustrauit.