[3,0] Heloissae dilectissimae sorori suae in Christo Abaelardus frater eius in ipso. [3,1] Quod post nostram a saeculo ad Deum conuersionem nondum tibi aliquid consolationis uel exhortationis scripserim, non negligentiae meae, sed tuae de qua semper plurimum confido, prudentia imputandum est. Non enim eam his indigere credidi, cui abundanter quae necessaria sunt diuina gratis impertiuit, ut tam uerbis quam exemplis errantes ualeas docere, pusillanimes consolari, tepidos exhortari, sicut et facere iam dudum consueuisti cum sub abbatissa prioratum obtineres. Quod si nunc tanta diligentia tuis prouideas filiabus, quanta tunc sororibus, satis esse credimus ut iam omnino superfluam doctrinam uel exhortationem nostram arbitremur. Sin autem humilitati tuae aliter uidetur, ei in iis etiam quae ad Deum pertinent magisterio nostro atque scriptis indiges, super his quae uelis scribe mihi, ut ad ipsam rescribam prout Dominus mihi annuerit. [3,2] Deo autem gratias, qui grauissimorum et assiduorum periculorum meorum sollicitudinem uestris cordibus inspirans, afflictionis meae participes uos fecit, ut orationum suffragio uestrarum diuina miseratio me protegat, et uelociter Satanam sub pedibus nostris conterat. Ad hoc autem praecipue psalterium, quod a me sollicite requisisti, soror in saeculo quondam chara, nunc in Christo charissima, mittere maturaui. In quo uidelicet pro nostris magnis et multis excessibus, et quotidiana periculorum meorum instantia iuge Domino sacrificium immoles orationum. Quantum autem locum apud Deum et sanctos eius fidelium orationes obtineant, et maxime mulierum pro charis suis, et uxorum pro uiris, multa nobis occurrunt testimonia et exempla. Quod diligenter attendens Apostolus, sine intermissione orare nos admonet. Legimus Dominum Moysi dixisse: "Dimitte me ut irascatur furor meus." Et Ieremiae: "Tu uero, inquit, noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi." Ex quibus uidelicet uerbis manifeste Dominus ipse profitetur orationes sanctorum quasi quoddam frenum irae ipsius immittere, quo scilicet ipsa coerceatur, ne quantum merita peccantium exigunt ipsa in eos saeuiat. Ut quem ad uindictiam iustitia quasi spontaneum ducit, amicorum supplicatio flectati, et tanquam inuitum quasi ui quadam retineat. Sic quippe oranti uel oraturo dicitur: "Dimitte me, et ne obsistas mihi." Praecipit Dominus ne oretur pro impiis. Orat iustus, Domino prohibente, et ab ipso impetrat quod postulat, et irati iudicis sententiam immutat. Sic quippe de Moyse subiunctum est: Et placatus factus est Dominus de malignitate quam dixit facere populo suo." Scriptum est alibi de uniuersis operibus Dei: "Dixit, et facta sunt." Hoc autem loco et dixisse memoratur quod de afflictione populus meruerat et uirtute orationis praeuentus non implesse quod dixerat. Attende itaque quanta sit orationis uirtus, si quod iubemur oremus; quando id quod orare Prophetam Deus prohibuit, orando tamen obtinuit, et ab eo quod dixerat eum auertit. Cui et alius propheta dicit: "Et cum iratus fueris, misericordiae recordaberis". Audiant id atque aduertant principes terreni, qui occasione praepositae et edictae iustitiae suae obstinati magis quam iusti reperiuntur, et se remissos uideri erubescunt si misericordes fiant, et mendaces si edictum suum mutent, uel quod minus prouide statuerunt non impleant, etsi uerba rebus emendent. Quos quidem recte dixerim Iephtae comparandos qui quod stulte uouerat stultius adimplens unicam interfecit. Qui uero eius membrum fieri cupit, tunc cum Psalmista dicit: "Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine". "Misericordia," sicut scriptum est, "iudicium exaltat," attendens quod alibi Scriptura comminatur, "iudicium sine misericordia in eum qui misericordiam non facit." Quod diligenter ipse Psalmista considerans, ad supplicationem uxoris Nabal Carmeli iuramentum, quod ex iustitia fecerat, de uiro eius scilicet et ipsius domo delenda, per misericordiam cassauit. Orationem itaque iustitiae praetulit, et quod uir deliquerat supplicatio uxoris deleuit. In quo quidem tibi, soror, exemplum proponitur, et securitas datur, ut si huius oratio apud hominem tantum obtinuit, quid apud Deum tua pro me audeat instruaris. Plus quippe Deus, qui pater est noster, filios diligit quam Dauid feminam supplicantem. Et ille quidem pius et misericors habebatur, sed ipsa pietas et misericordia Deus est. Et quae tunc supplicabat mulier saecularis erat et laica, nec ex sanctae deuotionis professione Domino copulata. Quod si ex te minus ad impetrandum sufficias, sanctus qui tecum est tam uirginum quam uiduarum conuentus, quod per te non potes, obtinebit. Cum enim discipulis Veritas dicat: "Ubi duo uel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum." Et rursum: "Si duo ex uobis consenserint de omni re quam petierint, fiet illud a Patre meo". Quis non uideat quantum apud Deum ualeat sanctae congregationis frequens oratio? Si, ut Apostolus asserit, "multum ualet oratio iusti assidua," quid de multitudine sanctae congregationis sperandum est? Nosti, charissima soror, ex homelia XXVIII beati Gregorii quantum suffragium inuito seu contradicenti fratri oratio fratrum naturae attulerit. De quo iam ad extremum ducto quanta periculi anxietate miserrima eius anima laboraret, et quanta desperatione et taedio uitae fratres ab oratione reuocaret, quid ibi diligenter scriptum sit tuam minime latet prudentiam. Atque utinam confidentius te et sanctarum conuentum sororum ad orationem inuitet, at me scilicet uobis ipse uiuum custodiat, per quem, Paulo attestante, mortuos etiam suos de resurrectione mulieres acceperunt. Si enim Veteris et Euangelici Testamenti paginas reuoluas, inuenies maxima ressuscitationis miracula solis uel maxime feminis exhibita fuisse, pro ipsis uel de ipsis facta. Duos quippe mortuos suscitatos ad supplicationes maternas Vetus commemorat Testamentum, per Eliam scilicet, et ipsius discipulum Elisaeum. Euangelium uero trium tantum mortuorum suscitationem a Domino factam continet, quae mulieribus exhibita, maxime illud quod supra commemorauimus Apostolicum dictum rebus suis confirmant. "Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos." Filium quippe uiduae ad portam ciuitatis Naim suscitatum matri reddidit, eius compassione compunctus. Lazarum quoque amicum suum ad obsecrationem sororum eius, Maria uidelicet ac Marthae, suscitauit. Quo etiam archisynagogi filiae hanc ipsam gratiam ad petitionem patris impendente , "mulieres resurrectione mortuos suos acceperunt." Cum haec uidelicet suscitata proprium de morte receperit corpus, sicut illae corpora suorum. Et paucis quidem interuenientibus hae factae sunt resuscitationes. Vita uero nostrae conseruationem multiplex uestrae deuotionis oratio facile obtinebit. Quarum tam abstinentia quam continentia Deo sacrata quanto ipsi gratior habetur, tanto ipsum propitiorem inueniet. Et plerique fortassis horum qui suscitati sunt nec fideles exstiterunt, sicut nec uidua praedicta, cui non roganti filium Dominus suscitauit, fidelis exstitisse legitur. Nos autem inuicem non solum fidei colligat integritas, uerum etiam eiusdem religionis professio sociat. [3,3] Ut autem sacrosanctum collegii uestri nunc omittam conuentum, in quo plurimarum uirginum ac uiduarum deuotio Domino iugiter deseruit, ad te unam ueniam, cuius apud Deum sanctitatem plurimum non ambigo posse, et quae potes mihi praecipue debere, maxime in tantae aduersitatis laboranti discrimine. Memento itaque semper in orationibus tuis eius, qui specialiter est tuus; et tante confidentius in oratione uigila, quanto id esse tibi recognoscis iustius, et ob hoc ipsi qui orandus est acceptlabilius. Exaudi, obsecro, aure cordis, quod sapius audisti aure corporis. Scriptum est in Prouerbiis: "Mulier diligens corona est uiro suo." Et rursum : "Qui inuenit mulierem bonam, inuenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino." Et iterum : "Domus et diuitiae dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens." Et in Ecclesiastico: "Mulieris bonae beatus uir." Et post pauca: "Pars bona, mulier bona." Et iuxta auctoritatem apostolicam: "Sanctificatus est uir infidelis per mulierem fidelem." Cuius quidem rei experimentum in regno praecipue nostro, id est Francorum, diuina specialiter exhibuit gratia, cum ad orationem uidelicet uxoris magis quam ad sanctorum praedicationem, Clodoueo rege ad fidem Christi conuerso regnum sic uniuersum diuinis legibus mancipauerunt, ut exemplo maxime superiorum ad orationis instantiam inferiores prouocarentur. Ad quam quidem instantiam Dominica nos uehementer inuitans parabola: "Ille, inquit, si perseuerauerit pulsans, dico uobis quia si non dabit ei eo quod amicus illius sit, propter improbitatem eius surgens dabit ei quotquot habet necessarios." Ex hac profecto, ut ita dicam orationis improbitate, sicut supra memini, Moyses diuinae iustitiae seueritatem eneruauit, et sententiam immutauit. [3,4] Nosti, dilectissima, quantum charitatis affectum praesentiae meae conuentus olim uester in oratione solitus sit exhibere. Ad expletionem namque quotidie singularum horarum specialem pro me Domino supplicationem hanc offerre consueuit, ut responso proprio cum uersu eius praemissis et decantatis, preces his et collectam in hunc modum subiungeret. Responsum: "Non me derelinquas, nec discedas a me, Domine" Versus: "In adiutorium meum semper intende, Domino." Preces: "Saluum fac seruum tuum, Deus meus, sperantem in te. Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te ueniat." Oratio: "Deus qui per seruulum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quaesumus, ut tam ipsi quam nobis in tua tribuas perseuerare uoluntate. Per Dominum...etc." Nunc autem absenti mihi tanto amplius orationum uestrarum opus est suffragio, quanto maioris anxietate periculi constringor. Supplicando itaque postulo, et postulando supplico, quatenus praecipue nunc absens experiar quam uera charitas uestra erga absentem exstiterit, singulis uidelicet horis expletis hanc orationis propriae modum adnectens. Responsum: "Ne derelinquas me, Domine, pater et dominator uitae meae, ut non corruam in conspectu aduersariorum meorum: Ne gaudeat de me inimicus meus." Versus: "Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi. Ne gaudeat." Preces: "Saluum fac seruum tuum, Deus meus, sperantem in te. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto: et de Sion tuere eum. Esto ei, Domine, turris fortitudinis a facie inimici. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te ueniat." Oratio: "Deus qui per seruum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quaesumus, ut eum ab omni aduersitate protegas, et ancillis tuis incolumem reddas. Per Dominum...etc." [3,5] Quod si me Dominus in manibus inimicorum tradiderit, scilicet ut ipsi praeualentes me interficiant, aut quocunque casu uiam uniuersae carnis absens a uobis ingrediar, cadauer, obsecro, nostrum ubicunque uel sepultum uel expositum iacuerit, ad coemeterium uestrum deferri faciatis, ubi filiae nostrae, imo in Christo sorores, sepulcrum nostrum saepius uidentes, ad preces pro me Domino fundendas amplius inuitentur. Nullum quippe locum animae dolenti de peccatorum suorum errore desolatae tutiorem ac salubriorem arbitror, quam eum qui uero Paracleto, id est consolatori proprie consecratus est, et de eius nomine specialiter insignitus. Nec Christianae sepulturae locum rectius apud aliquos fideles, quam apud feminas Christo deuotas consistere censeo. Quae de Domini Iesu Christi sepultura sollicitae, eam unguentis pretiosis, et praeuenerunt et subsecutae sunt, et circa eius sepulcrum studiose uigilantes, et sponsi mortem lacrymabiliter plangentes, sicut scriptum est: "Mulieres sedentes ad monamentum lamentabantur flentes Dominum." Primo ibidem de resurrectione eius angelica apparitione et allocatione sunt consolatae, et statim ipsius resurrectionis gaudia, eo bis eis apparente, percipere meruerunt, et manibus contrectare. Illud autem demum super omnia postulo, ut quae nunc de corporis mei periculo nimia sollicitudine laboratis, tunc praecipue de salute animae sollicitae quantum dilexeritis uiuum exhibeatis defuncto, orationum uidelicet uestrarum speciali quodam et proprio suffragio. Viue, uale, uiuantque tuae ualeantque sorores! Viuite, sed Christo, quaeso, mei memores.