ASTRALABIUM. 1 Astralabi fili uite dulcedo paterne doctrine studio pauca relinquo tue maior discendi tibi sit quam cura docendi hinc aliis etenim proficis inde tibi cum tibi defuerit quid discas discere cessa nec tibi cessandum dixeris esse prius non a quo sed quid dicatur sit tibi cure auctori nomen dant bene dicta suo nec tibi dilecti iures in uerba magistri nec te detineat doctor amore suo fructu non foliis pomorum quisque cibatur et sensus uerbis anteferendus erit ornatis animos captet persuasio uerbis doctrine magis est debita planicies copia uerborum est ubi non est copia sensus constat et errantem multiplicare uias cuius doctrinam sibi dissentire uidebis nil illam certi constet habere tibi instabilis lune stultus mutatur ad instar sicut sol sapiens permanet ipse sibi nunc huc nunc illuc stulti mens ceca uagatur prouida mens stabilem figit ubique gradum cogitat ante diu quid sane dicere possit ne iudex fiat turpiter ipse sui dictis doctorum factis intende bonorum ferueat hac semper pectus auaricia disce diu firmaque tibi tardaque docere atque ad scribendum ne cito procilias nolo repentini tua sit doctrina magistri qui cogatur adhuc fingere que doceat nemo tibi tribuet quod nondum est nomen adeptus post multos si uis experiaris eum detrimenta tue caueas super omnia fame ut multis possis et tibi proficere que precesserunt credi noua crimina cogunt et prior in testem uita sequentis erit non tua sed domini queratur gloria nate non tibi sed cunctis uixeris ymo deo sit tibi queso frequens scripture lectio sacre cetera si qua legas omnia propter eam sit tibi precipuus diuini cultus honoris teque timor semper subdat amorque deo nemo deum metuet uel amabit sicut oportet si non agnoscat sicut oportet eum quam iustus sit hic atque potens quam sit bonus ipse quantum nos toleret quam graue percuciat semper diuine tua sit subiecta uoluntas e contra si uis appetis esse deus nec tibi quid prosit queras sed quod placet ipsi mercenarius hoc illud amicus agit sufficit ut tantum queras ipsius honorem utilitatis erit sic memor ipse tue sicut tesauris prestat sapiencia cunctis sic nichil oposito uilius esse potest ingenii sapiens fit nullus acumine magni hunc pocius mores et bona uita creant factis non uerbis sapiencia se profitetur solis concessa est gracia tanta bonis filius est sapiens benedictio multa parentum ipsorum stultus dedecus atque dolor quod tolerat maior non sit graue ferre minori nec se prelato preferat ullus homo oblatam Kato fudit aquam popullumque refecit dum refici propriam non tulit ipse sitim insipiens rex est asinus diademate pollens tam sibi quam cunctis perniciosus hic est nolo miliciam sed sensum in principe laudes consilium non uis preminet ad regimen cum bonus est princeps diuini muneris hoc est cum malus id populli promeruere mala sit tibi cura prior faciendi deinde docendi que bona sunt ne sis dissonus ipse tibi que tibi tu non uis fieri ne feceris ulli que fieri tibi uis hec quoque fac aliis simplicis est hominis similem sibi quemque putare et leuiter falli fallere nolle quidem est animi uicium falli sed fallere crimen crimine non uicio quisque carere potest ut sapiens falli sic mens bona fallere nescit est uicii falli fallere criminis est credere te numquam falli fallacia summa est remque istam constat solius esse dei nolo deum similes nec te super ethera queras dum situs hic terre te tenebrosus habet est iusti proprium reddi sua uelle quibusque fortis in aduersis non trepidare suis illicitos animi motus frenare modesti tunc cum succedunt prospera precipue sicut in aduersis uirtus ea murus habetur sic istius egent prospera temperie nec prior illa manet uirtus nisi fulta sit istis ne sit fracta malis siue remissa bonis quid uicii quid sit uirtutis discute prudens quod si perdideris desinis esse quod es philosophus causas rerum dicernit opacas effectus operum practicus exequitur quisquis apud dominum se querit iustificari iusticiam si qua est nesciat ipse suam agnoscat culpas acuset corrigat illas nec se corde bonum censeat ore malum III 111 hoc autem pro iusticia reputetur ab illo III 112 quod bona que impendit reddita non data sunt ne tumeas unquam meliores aspice semper in quibus atendas quid tibi desit adhuc ante potestatem ne queras magnus haberi paruus eris si te querere nouerit hoc de pecato humiles de religione superbos aut facit aut fieri fert aliquando deus scandala quam possis hominum uitare labora ut tamen incurras scandala nulla dei quo melior cunctis deus est plus debet amari et melior post hunc ordine quisque suo quo melior quisque est maiori dignus amore est utque deo quisque est carior et tibi sit quos etenim nisi propter eum debemus amare finis hic in cunctis que facis unus erit omnia dona dei transcendit uerus amicus diuiciis cunctis anteferendus hic est nullus pauper erit thesauro preditus isto qui quo rarior est hoc preciosior est sunt multi fratres sed in illis rarus amicus hos natura creat gracia prebet eum gracia libertas natura coactio quedam est dum generi quiuis heret amore suo quo pecudes etiam nature lege trauntur affectus quarum gracia nulla manet turpia ne facias sed uites propter amicum si cupis ut uere sis preciosus ei nullum te dominus plus quam te cogit amare nec te qui de te turpia poscit amat turpiter excusat noxam quem propter amicum a se hanc comitti dicere non pudeat si roget ut facias quisquam quod ledat honestum metas et legem transit amicicie exaudire preces inhonesta rogantis amici est ab amicicie calle referre pedem plus tamen ofendit qui cogit ad ista rogando quam qui concensum dat prece uictus ei propter amiciciam si quid comisero uile rem turpi pulcram fedo maloque bonam si non subuenias donec te exoret amicus que dare te credis uendere crede magis non precio paruo est rubor ille rogantis habendus quo que tu dicis dona coactus emit debita sunt quam dona magis que dantur amico nil tantum est quo plus non mereatur amor alter ego nisi sis non es michi uerus amicus ni michi sis ut ego non eris alter ego quos in amicicia sua querere lucra uidebis quod dici cupiunt hoc simulare scias cuius criminibus cito credis non es amicus ultimus hinc proprie scit mala quisque domus non poterit proprios cognoscere diues amicos an sint fortune scilicet an hominis pauper in hoc felix errore est liber ab isto quo sit paupertas cuique ferenda magis quos in amicicia fortuna secunda tenebat cum perit hec pereunt quos dabat illa tibi qui bonus est damnum contempnit propter amicum sic etenim prodi si sit amicus habet plus recipit quam dat pro donis quisquis amatur nam quid amicicia carius esse potest? maiores grates dono maiore meremur dando se maius quam sua quisque dabit anticum retine quem sis expertus amicum nec similem credas si sapis esse nouum precipueque tuus sit qui patris extitit ante ut sis huic etiam carus amore patris non est qui donis corumpi possit amicus proditor alterius non tibi fidus erit quem coruperunt tua munera credere noli alter erit cuius sic quoque dona uolet quos ad concensum traxerunt munera turpem horum te fidei credere turpe puta cui male fecisti ne te comiseris illi pretereunte malo permanet ira mali sit tibi precipuos seruus bonus inter amicos nec memor in talem conditionis eris erectum stimulis et uerbere comprime seruum in tua ne calcem dirigat ora suum non homini te sed uicio seruire pudebit dum sit libera mens nil tibi turpe putes nolo uirum doceas uxoris crimen amate quod siri pocius quam fieri grauat hunc oprobriis aurem propriis dat nemo libenter nec te nec quemquam talia scire uolet cuique uiro casto coniunx sua casta uidetur semperque incestus suspiciosus erit nil melius muliere bona nil quam mala peius omnibus ista bonis prestat et illa malis nil teneris constat uerecundius esse puellis hocque carere bono nil ita sicut anus si non dormierit tecum tristabitur uxor si contra sompnus turpia multa dabit incestam ut castam pariter seruare caueto quipe hec non debet sicut et illa nequit quid facit inceste custodia? nonne pudicam sic fieri credes que mala non minus est? uirtus quipe animi non corporis esse putanda est nemo ui bonus est sed malus inde magis filia si tibi sit custodi peruigil illam ne te perpetuum mittat in oprobrium cura tibi sit multa domus sed summa sit ista plus tolerare uelis cetera damna domus odit eum mulier de quo infamatur honesta fame quippe decus diminui pudet hanc que uero fame nequaquam damna ueretur de falso uerum crimine crimen agit quo fuit asperior que postea nubsit amanti tanto gracior est ipsa futura uiro aspernando uirum propria placet ipsa repulsa et blandum facit hunc asperitate sui que se luxurie gratis supponit amica censetur meretrix que precio gerit hoc in uicio tamen hoc ardencior illa uidetur que preter sordes suscipit inde nichil qualiter hanc autem censes debere uocari que sordes etiam comparat hoc precio? quecumque est auium species assueta rapinis quo plus possit in hoc femina forcior est nec rapit humanas animas ut femina quicquam fortis in hoc hec est quolibet hoste magis uile nimis scortum sed uilior est sodomita peior quam meretrix femina uir meretrix femineus coitus fructum pariendo reportat polluitur tantum dum sodomita coit obsequio superant meretrix et proditor omnes qua placeant aliis hec uia sola patet gracior est humilis meretrix quam casta superba perturbatque domum sepius ista suam polluit illa domum quam incendit sepius ista sorde magis domui flamma nocere potest mitior est anguis linguose coniugis ira qui tenet hanc eius non caret angue sinus deterior longe lingosa est femina scorto hoc aliquis nullis illa placere potest est linguosa domus incendia maxima coniunx hac leuior flamma quilibet iqnis erit cum modicum membrum sit lingua est maximus ignis non tot per gladium quot periere per hanc preualet in lingua qui non est fortis in armis nullus in hac pugna plus meretrice potest ex hoc precipue distant ignauus et audax quod factis iste preualet ille minis si lingue bellum quam armorum fortius esset tercites troie maior achille foret crescite coniugibus dictum est terramque replete uirginibus celum dicitur ut repleant plus ratio quam lex plus consuetudine lex sit singula sunt proprio constituenda gradu tempore tu iudex legis moderare rigorem hoc etenim leges qui statuere uolunt utilitas legis scribende maxima causa est hinc nichil aduersum lege licebit agi maiori parti ne credas sed meliori stultorum numerus innumerabilis est nullus in exemplum mala ducit sed bona tantum aut si hoc quis faciat nullus habendus erit sit tibi dum pugnas cum quo pugnatur ut hostis si superaueris hunc sit tibi sicut homo parcere subiectis et debellare superbos hec est in summis gloria summa uiris ut ualeas lenire metum propone futurum id tibi quo grauius nil superesse putes obiurga iuuenis culpam puerique flagella exortare senem blandiciisque mone quo plus proficiat tua sit corectio blanda aspera peruersos non capit ymo mouet culpari metuens culpam pretendere temptat obiecta falcem preueniendo petra cum te coripiat senior pacienter habeto et grates tanquam post data magna refer non credendus eris si te laudaueris ipse si tua confessus sis mala credo tibi cum cuiquam quisquam iam per sua dona placebit hec ubi cessabunt falsus abibit amor ne libertatem uendas fuge dona potentum emptum te credas hec ubi sustuleris ne seruire bonos ad turpia cogat egestas his natura manus ingeniumque dedit contenta est modico mediocris uita labore que cum libera sit nil preciosius est conquiri magno sudore superflua constat frugalis modici mensa laboris eget archelai reprobans socrates donana regis dixit se non his posse referre uicem philosophum puduit donis a diuite uinci quem se gaudebat uincere pauperie uincere contemptu mundum uirtute preire cautela hec magni regula magna uiri oblatum gratis abraham cur emerit agrum respueritque datum forsitan audierat multi ne cupidi uideantur dona refutant hacque sibi nomen arte parare student ne faciat quemquam noua uite secta superbum communi uita uiuere quemque decet ne maiore petas paradisi sede locari sufficit ut quiuis angulus hic tibi sit nolis ex habitu populi captare fauorem fallere prudentes pellis ouina nequit que pellis sit ouis que uulpis non latet illos simplicitas uulgi quelibet errat in hoc nulla uiris doctis sentencia cercior ista est non nos commendant exteriora deo ex habitu non sanctus eris potes esse superbus est nimis hec summis res odiosa uiris ypocrite miseram super omnia censeo uitam dupliciter miserum gloria uana facit corpus in hac uita crucians animamque futura hoc precio laudem quisquis emit - sua sit! qui fugit ypocrite nomen pecando patenter dupliciter reus est qui docet hoc et agit qmnes ad senium cupimus producere uitam cum pigeat dici quemque uel esse senem nemo senex adeo quin uiuere posse per annum se confidat adhuc fallitur omnis in hoc nullus enim est qui non aliquo moriatur in anno quem tamen et uite deputat ipse sue tanto tempora sunt uite breuiora future quanto preterite longa fuere magis dum cupis ut mestis succedant tempora leta quo tua sit breuior uita futura cupis ad cenium nemo est qui non pertingere querat cum labor in senio penaque maxima sit ad requiem sanctos constat pertingere morte cum tamen ad mortem nemo uenire uelit si sit amica senex donis conducat amicum supleat ex donis quod caret ex facie summa petit liuor perflant altissima uenti crebrius et montes fulgura percuciunt cercius indicium nullum uirtutis habetur quam quod sola patet morsibus inuidie nullus ea dignus miser est nullusque beatus his minus est quorum uicera liuor edit quo magis inuidia depressa est uita bonorum tanto post mortem gloria maior erit quem timuit uiuum defunctum plangit iniquus ut nec laus magnis desit ab hoste uiris laudantur cum laus illis non proderit ulla et cum iam pariter nulla nocere queant factis quisque suis non dictis glorificatur alterius pocius quam tua laus tibi sit artificem commendat opus non propria lingua sola loquatur in hoc ore tacente manus maxima sobrietas - tam uirtus quam medicina - cor simul et corpus conferat incolume si uictus parcus si sompnus sit mediocris incolumis fuerit longuaque uita tibi hiis nimis indulgens piger efficieris inhersque et te porcino uiuere more ferent que natura petit facili sudore parantur conquisita graui queque superflua sunt bella gerant iuuenes seniores consilientur hos quid agant illi constituisse decet si sine consilio tibi successisse uidebis gracia fortune sit sine laude tua si post consilium non sint tibi facta benigna non hinc culpandus sed miserandus eris ne uoueas maiora deo quam soluere possis set tua sint factis uota minora tuis que uoueas discerne prius multumque diuque consilium tarde post tua uota uenit omne minus uotum solui maiore licebit et cambire bonum pro meliore iuuat tot fidei sectis mundus diuisus habetur ut que sit uite semita uix pateat quod tot habet fidei contraria docmata mundus quisque facit generis traditione sui denique nullus in his rationem consulere audet dum quacumque sibi uiuere pace cupit contempnendo deum pecat solummodo quisque non est contemptor qui nescit quid sit agendum III 104 que differt illum conciliare sibi III 105 suppremus furor est offendere cuncta potentem III 106 quod qui presumit nescio quid metuat te pecata magis quam tu pecata relinquunt si cum non possis ledere peniteas nec nisi contemptus hunc facit esse reum sunt quos oblectant adeo pecata peracta ut numquam uere peniteant super his ymmo uoluptatis dulcedo tanta sit huius ne grauet ulla satisfacio propter eam est nostre super hoc Eloyse crebra querela qua michi qua secum dicere sepe solet si nisi peniteat me comississe priora saluari nequeam spes michi nulla manet dulcia sunt adeo comissi gaudia nostri ut memorata iuuent que placuere nimis qui dicit uerum non hoc dicendo laborat fingere falsa prius nititur inde loqui mendaces faciunt ne credam uera loquenti et multis iustis perfidus unus obest ui numquam iurat numquam periurus habetur uir bonus a licitis prouidet illicitis securus quia pauper erat uiuebat amicias eligit hoc sapiens uiuere quisque modo securus diuesque simul frustra esse laboras opposito iungi non licet opositum non leue corrigitur qui se delinquere nescit plaga tamen minor est sed medicina grauis quid cui des uideas ubi quando quomodo quare ni grates pariter donaque perdere uis quisquis in hoc quod agit curat uitare reatum nequaquam reus hinc constituendus erit largus quisque datis acceptis gaudet auarus nec si peniteat post data largus erit gaudet cum dederit largus tristatur auarus rapta tamen cupido quam data credo magis qui sua dat largo non dat sed fenerat illi semina pauca iacit commoda multa metit ydropico similis nemo est ut diues auarus ex lucro lucri multiplicando sitim diuicias inopi uita conquirit auarus quas male congregat is utitur alter eis uix sua pauperibus moriens largitur auarus ad manes properans hec quasi ferre uelit unde queat naulum Stigio persoluere naute quem sibi precipue non putat esse pium quisquis plus retinet quam uite postulat usus admouet ad iugulum pauperis ipse manus qui leuiter spendet non multum soluere curat uir uerax minus hoc sed magis illud agit quod non precedit promissio gratia donum est cum promiseris hoc debitor eficeris amitendorum timor omnem torquet auarum quorum nil prorsus proficit usus ei perdere formidat que nil sibi prosit habere ymmo que multum perdere proficiat ex hominis uicio ne culpes illius artem est homo sepe malus qui bonus est opifex frigore bruma pigrum crucians estasque calore cogunt mendicum uiuere semper eum cumque pigrum uexaret hiemps tectoque careret uer inquid ueniet tuncque parabo domum uer uenit dixitque piger non esse necesse temperie tanta temporis esse domum se piger excusans presencia tempora culpat tamquam sit uicium temporis hoc quod eget uelocem quemcumque pigrum facit esca parata tunc si miseris hunc desinit esse piger asserit ignauus bona tempora preteriisse et uicium fatis imputat ipse suum mulcet adulator stultum detractor inicum auris confestim sancta repellit eos diuitis est rerum numerum nescire suarum pauperis aut nullus compotus aut breuis est iussa potestatis terrene discucienda celestis tibi mox perficienda scias si quis diuinis iubeat contraria iussis te contra dominum pactio nulla trahat miror si mulier priuignum diligat ulla ni quo fedra modo fertur amasse suum quem natura suos non cogit amare parentes conciliare tibi gracia nulla potest qui patri malus est nuli bonus esse putetur nolo roges pro quo non rogat ipse parens est uelox uindicta dei maledictio patrum nemo nisi demens hanc tolerare potest cum grauius peccet qui se peccasse fatetur ad ueniam tamen hic pronior esse solet ipse sui iudex acusatorque malorum quo magis est pauidus tucior esse studet quos alios dampnare uides seseque beare hos fuge si cupias apropiare deo non est Christus in his phariseus doctor eorum iudicio simili quos patet esse reos si de principiis presumtio gaudet eorum exitus incertus sollicitet magis hos quos populus laudat quos uulgi subleuat aura miror si placeant his simul atque deo hoc puto tuque putes inter miracula summum si quemquam uideas hec retinere simul non se homini Paulus credit Christoque placere maiorem Paulo nolo putes aliquem luxurie nimis est mulieri grata uoluptas si plus quam fratrem diligat illa uirum si sua quam mater cuiquam sit carior uxor constat naturam cedere luxurie ne superinducta crucies uxore parentes hos sepeli primo si superesse queas de propria gaude non de uirtute tuorum nil precii confert laus aliena tibi laus uetus obruitur nisi laus noua fulciat illam spectandusque magis finis in omnibus est omnia fert sapiens sua secum Seneca dixit et se contentus sufficit ipse sibi nemo suis ea connumeret que perdere possit cum fortuna perit propria cuique manent quem uir amat famulum miror si diligit uxor semper in insidiis hunc timet esse sibi proximus est melior uicinus fratre remoto et iuncus prato sic erit utilior ira potentis erit quasi fulguris ictus habenda sicut hic est sic est illa cauenda tibi qui prodesse sibi proprio medicamine nescit languor eum frustra postulat alterius et quoniam stultos imflare superbia nouit semper ab hac caueas obsecro peste tibi uiuere sic studeas ut de te nemo queratur si prodesse nequis hoc age ne noceas ut quod uis nequeas quod possis uelle docebit si cupis effectum uelle tenere tuum bella caue sensuque tuo plus utere quam ui utere fortuna sed ratione magis a domino commissa tibi bona cuncta memento auferet ingrato cum uolet ipse tibi nam te quando uolet uel quomodo perdere fas est muneris illius est et quod es et quod habes uestibus ornatos alienis sepe uidemus et sua mentiri que minime sua sunt sic diuina sibi tribuit bona quisque superbus et domini que sunt in sua iura rapit talis erat cornix alienis splendida plummis quas mentita suas in sua probra tulit multiplici surgit stipata superbia prole et multis radix pullulat hec uiciis cor miserum liuor detractio possidet ora dum non maiorem ferre paremue potest tutus adulator declinat ad illius edes ut de figmentis comoda multa ferat que cum detulerit tunc uerax incipit esse stulticie preco maximus ille tue in sua fit preceps discrimina quisque superbus et se posse putat qualiacumque uelit turgidus in uerbis factis temerarius omnes urget et in iugulum prouocat ipse suum consilium spernit modus illi crimen habetur uim uocat in cunctis secus in omnibus est intolerabilius nichil est quam uita superbi cunctaque transcendit sordida luxuria uiribus hec corpus mentem uirtutibus haurit ingenium sensu nullaque munda sinit summa dei bonitas disponens omnia recte que bona que mala sunt ordinat ipsa bene hinc nec in aduersis iusto solatia desunt ut mala sint etiam cum sciat esse bonum credit inhumanam mentem sapientibus esse qui nichil illorum corda dolere putat ferrea non adeo uirtutis duraque mens est ut pietas horum uiscera nulla sciat qualiacumque uelis da fercula religiosis dummodo uina neges summa fomenta mali sicut amat sapiens hominem qui corrigit ipsum sic odit qui se corripit insipiens quid prodesse potest possessa pecunia stulto mercari sensum si nequit inde sibi? turpia ne facias plus te constringat honestas et uirtutis amor quam timor exagitet denique peccati confessio que tibi restat quod pudor est dici non paciatur agi ne quis consilio mulieris tradat habenas a primo cunctis sunt documenta uiro ne te blandiciis seducere dalida possit que tecum dormit sit tibi cura uigil non est uicino tutum dormire colubro anguem transcendit femina nequicia nequicia similem serpens sibi credidit Euam et cito persuase credere nequicie hinc prius hanc agressa uirum temptauit in illa facta per hanc omnis causa capudque mali uiuit in occulto uir honestus ut in manifeste nusquam deprendi se bona uita timet occasum sapiens stultus considerat ortum finis quippe rei cantica laudis habet liberat a pena misermm qui interficit ipsum si pena penitus uita futura uacat est igitur pietas misere non parcere uite si post hanc uitam nulla sequatur eam qui uenit ad causam tarde difidit ab illa accelerat causam qui bene fidit ei consilio longo cause pars altera ducta non minimum praue suspicionis habet orator bonus atque pugil fiducia praua est quo maior fraus est amplius optat eos uir bonus in domino comfidit prauus in istis sed cunctis unus prestat in auxilio ne dubites illam proprie diffidere forme que cauet aspectum compta prius nisi sit non curat mulier naturam casta iuuare nec studet ut fallat per bona ficta uiros luxuriam simul atque uirum sepelit bona coniunx mutatoque pari nescit inire iugum qui non dat quod amat non accipit ipse quod optat ut tua cara tibi sic mea cara michi uilia pro caris recipi non conuenit equo nec comercia sunt talia iusticie ut largus larguo sic sis et auarus auaro qualis hic est aliis sis quoque talis ei subiectis prodesse magis quam preesse memento nominis est aliter gloria uana tui si nequeas caste ne spernas uiuere caute in populo uita plus tibi fama ualet quo plus diuinos oculos offendere uitas plus studes ut recte uiuas ubique deo id iusto pudor est hominum complere timore ad quod non fuerit tractus amore dei stulticie summe est dimittere premia magna atque his dimissis uelle minora sequi uim metuit sapiens stultus confidit in illa audiri cupit hic ille ferire parat infirmis legem positam non esse fatemur nec tolerat pondus sanus et eger idem te tua non alium culpe confessio culpet non aliter uenia dignus es ante deum nec tua demoniis ascribere crimina temptes quo se excusare credidit Eua modo terrenus iudex confessum crimina punit quem uenia dignum iudicat esse deus non minimum peccat qui regis prouocat iram uitanda hec magis est quo magis ipsa nocet ne cito peccantem feriat scentencia regis cuius non paucos ira ferire potest ne dominum temptes ab eo miracula poscens per que uulgari magnus in ore sones paruus in ore dei fueris si magnus in illo multum laus hominum dissonat atque dei finitime uiciis uirtutes fallere norunt sepeque cum non sint esse putamus eas cum bene quis moritur persoluit debita cuncta nil quod agat superest plus nichil exigitur ne moriens aliis tua distribuenda relinquas nullus erit quam tu plus tibi propicius nemo tuos melius tua dispensabit in usus da tua dum tua sunt uel data non data sunt hec do si moriar qui dicit nil tibi donat mortuus autem qui nil habet unde dabit? hec igitur nullus data censeat ymmo relicta que quantum potuit strinxit auara manus sed neque talia sunt proprie dicenda relicta que uis extorsit mortis auaricie quem domino placuit seruorum absoluere gratis si sit is ingratus gracia non maneat sed neque sit patris qui patrem iniuriat heres lege pari matri par sit habendus honor contra consilium si nubat uirgo parentum horum non debet participare bonis si membro seruum domini uiolencia priuet ius in eo nullum possidet ulterius ancille proprie si se coniunxerit ullus carnis eam tactu liberal ipse sue philosophis populloque fides numquam fuit una huic semper sensus pro ratione fuit nil nisi corporeum nisi sencile mens capit eius tale quid et summum cogitat esse deum quem nisi cum membris audire uidereque nescit nec quid agat nouit si manus absit ei ipse quidem totus manus est oculusque uel auris ex se cuncta potest qui creat omnibus hec cumque sit absque loco sic nusquam est ut sit ubique et quidam cunctis sit locus ipse locis nusquam conclusus sed more potentis ubique est in quo subsistunt omnia ne pereant quisquis non fuerit paciens parendo iubenti imperio nulli preficiendus erit armiger esse prius quam miles debuit omnis quidque ageret doctor discere discipulus si quando dare quid cuiquam contingat auarum hoc quia non didicit nescit habere modum religio iuuenis leuis est impulsio mentis et tamquam torrens impetuosus aque quo uehemencior est citius sicabitur iste excedensque modum deperit ille cito Dedalus ad patriam mediocri calle rediuit Ycarus alta petens lapsus ad ima ruit ieiunando modum superans superabit edendo quique nimis uigilat dormiet ipse nimis uicta cito cedet fragilis substancia nostra qualibet excedat religione modum nec catus poterit seruari pelle nitente nec mulier cultus si preciosus erit magna dei reprobis cum non iracitur ira est quos sinit ad penam multiplicare dies qui nuptum tradunt studeant hornare puellas hornatu sapiens uir cito priuat eam de quo culpasti mulierem cogis amare et uerum falso crimine sepe struis incestam ut castam frustra seruare laboras non potes hanc illam non opus esse scias plus famam quam res amittere uitat honestas et nomen prefert omnibus ipsa bonum ne sis natarum sic cecus amore tuarum ut non corrumpi posse rearis eas quam cito fas sit eas festina tradere nuptum uilesit mulier suspicione cito quanto plus fragilis muliebris sexus habetur tanto eius uirtus preminet in meritis si cui post lapsum carnis retinenda sit uxor nesciat oprobrium uitet ut ipse suum aut abici decet hanc aut turpia discimulare callidus hoc curat uir bonus illud agit quam iactura mali iactancia peior habetur et grauior leso cuilibet esse solet in quam dum moreris regionem cogeris ire mens tua dum uiuis cogitet assidue quis status illius qualis sit mancio uite cui tam difficilem mors parat introitum in qua si grauius contingat uiuere nobis sorte nichil nostra censeo deterius accensas mollis responsio mitigat iras auget eas pocius dura creatque nouas in uerbis pauidus semper letare fuisse in factis audax sis aliquando decet nil magis offendit quam prauus sermo potentem plus probra liber homo quam sua dampna timet ut pecudes quo uult trahit impetuosa uoluptas sic homines agitat luxuriosus amor luxurie stimulus supremus et intimus hostis ciuili bello nos graue persequitur uxorem racione sua uir debet amare ut non ad coitum sicut adultera sit si post conceptum pecudum saciata libido ferre marem nolit quid mulier quid agat? an se luxurie solam putet esse creatam ad coitus fructum cetera nata feret? cui malus assistit uicinus dampna propinquant et cum dampna uacant mens sine pace manet iudex et medicus tibi consilientur amore si possis omnes precipue tamen hii ne temptare deum fili presumpseris unquam nitere quo possis ut merearis opem infames fugiat tua conuersatio semper et socio gaude te meliore frui est melius socium quam cognatum esse bonorum hinc etenim uirtus eminet inde genus quorumuis hominum similes consorcia formant cum quo uiuendum sit tibi perspicito displicuisse bonis non est infamia parua nec placuisse malis suspicione caret quaque die quo proficias tua cura reuoluat ut quo longior est uita sit et melior nec prius excipiat te sompnus nocte sequente quam te precedens lux uigilasse sciat cuiuscumque rei leuis est obliuio nobis momenti nobis nullius illa fuit inmemori seruo sua uix obliuio prosit cum sine contemptu uix ea contigerit quas multi multo conquirunt tempore docti stultus eas modico dissipat unus opes egregius pauper contemptu diuiciarum stulticia tali dedecorosus erit scripture ignarus princeps qui sustinet esse cogitur archanum pandere sepe suum qui faciunt quantum est illis concessa potestas ad meritum nichil est quod superesse queat nil superest culpe cum cessat praua uoluntas hec etenim sola est que facit esse reum nulla bonos faciunt eque comunia prauis que nichil ad meritum nos habuisse refert cum natura bonum cuiquam te impendere cogit id meritis noli conumerare tuis quod pecudes eque faciunt racione carentes non his te prefert sed magis equat eis nature sua iura tamen persoluere debes sed finem in cunctis constituendo deum quicquid ab hoc umquam diuisum fine uidebis disiunctum a meritis penitus esse scias esse datam nobis racionem constat in isto ne meritorum expers uiuere posset homo quidquid agis quia uis etiam si iussus obedis quod facis hoc quod uis id tua lucra putes libera mens ita prouideat que sunt facienda ne quid seruorum more coacta gerat pauperis auditor domini sibi preparat aures propiciumque deum qui miseretur habet cum tua pauperibus largiris non data dicas namque datis dominus premia magna dabit cum reficit tua mensa deum conuiuaque Christus est tuus hac mensa dicior esse nequid pauca deo reddes que merces multa sequetur multum homini cui sit gracia nulla dabit exmendare bonum est melius peccata cauere uictus ab hoste semel iam minus obstat ei plagaque non nullo curanda dolore cauenda est precipue que nil utilitatis habet si moueat quemquam reprehenssum crimen ad iram ipse sibi super hoc testis habendus erit tormentum cunctis est uxor adultera maius mors ista minor est passio cuique bono tartarea non est uindicta iustior ulla cum magis iniustus iudice nemo sit hoc quo magis istius careo dulcedine uite constat eo quia sit finis amara minus qua te cumque die bona non fessisse uidebis non erit hec uite conumeranda tue consilio saltem gentili plangere disce amisisse diem quam reparare stude ut credat quod tu nullum ui cogere tempta sola quippe potest huc racione trahi extorquere potes fidei mendacia frustra ipsa fides non ui set racione uenit mentiri natura nequid firmissima semper coniectura fuit quam dedit iste locus expensas moderare tuas ut res tua poscit ne fore maiores quam tua lucra feras iudiciis adsis causis assiste docendus presidio multis hinc eris atque tibi dampna timet pauper contemptum nobilis horret quod plus quemque grauat uindicat ipse magis est in peccatis mala consolatio quedam si maiora tuis crimina respicias magni te reputas si quos precellere possis cum minor hinc fueris quo tibi maior eris nemo stupet sapiens de prosperitate malorum aut cum hic afligi conspicit ipse bonos seit sibi non aliis qui nescit scita docere tamquam nil scierit talis habendus erit non sibi qui bonus est sed cunctis uiuere querit pro nichilo ducens ut sibi sufficiat cum minus accipiat lucri plus Marta laborat ut merito soror hanc torqueat inuidia fertilitas parcum largum te agnoscat egestas ut fiat donis gracia multa tuis qui celebrant epulis sacra natalicia largis non ea sic sanctos promeruisse sciant speratur super his anime retribucio frustra cum caro mercedem tam cito ferre cupit cum multis non possit emi sapiencia nummis quid prodest horum copia stulte tibi? gentilis ritus simulacra fidelis aborret in falso uerum ne colat ipse deum quod magis a sanctis est gentibus improperatum auferri summo conuenit hoc studio numquid amare potest ut Iupiter ydola Christus aut sculpi ut Vesta nostra Maria uolet? pluris sit morum tibi quam doctrina librorum factaque sint uerbis anteferenda tibi hec te prudentem monstrabunt illa loquentem et ratio cuiuis preminet eloquio si taceat stultus sapiens reputabitur esse nil sic ut sermo prodere corda ualet luxurie finem saltem natura datura est nullus auaricie terminus esse potest ignis hic extingui poterit sitis illa manebit turpius hoc illud peius habeto malum ue cui luxurie uiteque est terminus idem! nempe maritatos exitus iste manet falsa figurari non est mirabile falsis ut falsum hornari qualibet arte queat non eget hornatu quem nullo constat egere nec manus artificis hunc decorare potest ymmo pudet talem credi qualem indicat illum res insencibilis membraque falsa gerens quem mus non metuit contingere nec reueretur tamquam nil sensus his hic inesse sciat nil reputat membrum quod membri non habet usum nil sine re formam iudicat esse rei hanc solam ueneratur homo quam fecit et ipse in tali forma crede manere deum cum quidam casu dicant contingere cuncta cuncta tamen constat dispossuisse deum si qua neges ex arbitrio contingere nostro arbitrio fuerit liberiore dei nil igitur temere fieri temere reputabis cum prestet cunctis summa dei ratio quidquid contigerit iusti non prouocat iram disponente deo seit bene cuncta geri non est perfectus quisquis meditatur in illo quod minime dubitat dispossuisse deum fortuitu qui cuncta geri tantummodo credit non miror casus cum male fert aliquos iustus pressura se consolatur in omni qui meditatur et hanc disposuisse deum multi ne cupidi uideantur dona refutant plus quam res laudem gloria uana cupit sunt qui oblata sibi nonnumquam dona repellunt ut magis hinc cari sepius illa ferant escam piscator modicam componit in amo ut magnum piscem subleuet inde sibi sic capit astutus de paruo munere magnum et pauca impendens plurima ferre solet sunt qui lucrantur multum modicumque laborant econtra multis nouimus accidere planiciem quemcumque sequi decet expositorem quantumcumque rudis senno sit eius in hoc quilibet ergo labor nichil est si gracia desit et nil defuerit dummodo presto sit hec ne dicas miserum ne dicas esse beatum cui male succedi uel bene uideris hic altera spectanda est regio que iudicet ista ad quam non in qua conditus est sapiens purgari decet hic qui sunt ibi suscipiendi ut fornax auri uita sit ista bonis hic igitur nostrum fornax examinat aurum quod qui non tolerat non ibi purus erit nec nisi purus eo poterit pertingere quisquam fornax hec igitur est sicienda bonis ira dei magna est cum delinquentibus ipse irasci differt hos tolerando diu quo se mollius hic studet unusquisque fouere ad penam tenerum se magis ipse parat corrigias corio largas facit ex alieno qui cum distribuat plurima plura rapit proximus exibeat quanti deus ipse tibi sit cercior hoc nullus testis amoris erit hoc hornat templum pietas hanc excollit aram huic pia uota facit factaque soluit ei nolo manufactis operam te impendere multam res ubi non ipsa est ymmo figura rei cui benefecisti ne credas laudibus eius cuilibet hoc faciet qui facit illud ei quisquis se laudat multum sibi detrahit ipse laudet se factis ore tacente suo quando rogas dominum ne mente uageris ab illo ut uerbis illi sis prope corde procul sed pariter uocem quo dirigis erige mentem ut magis affectus quam sonus oret eum cum domino loquimur quando hunc orando uacamus nobiscum facit hunc lectio sacra loqui lectio sacra nimis sed plus collacio prodest hec monet ut queras quod petis illa docet discipulus sapiens est gloria summa magistri istius laus est illius utilitas plus ab eo doctor summit quam prebeat illi ut conducendus sit magis hic ab eo notius est semper uicium uirtusque potentis quo magis eminet hic sunt sua nota magis quo minus hic penam didicerunt ferre potentes hoc magis ymminet hiis ultima pena grauis nemo per exemplum sic proderit atque nocebit hoc melior cunctis deteriorque modo ut te alii laudent alios laudando mereris laudari cupiens uituperare caue uituperare cauens uitabis uituperari est dignus meritum sumere quisque suum multa Theobaldus largitur religiosis sed si plura rapit sunt data rapta magis ut Salomon meminit pertusus saculus eius de quo produxit tanta fefellit eum conuenit hoc magis ut rapiat nichil atque nichil det quam perdat grates et sua dona simul multa deo diues quia multum possidet ofert et uelut ex uomitu quod superest reicit multa dat et dampni nil sentit copia multa censum non animum cogitat insipiens credit habere deum pro magno quod sibi magnum est non uidue pensans illa minuta duo sic male de uenia confidens libenusque delinquens donis mortem emit ipse suis de quibus est nobis dubium qua mente gerantur in melius uertit quilibet ista bonus is quoque qui malus est uult ut bona sint sua cuncta id minime curans ut sit et ipse bonus cumque bonam caligam non uitam curet habere quid cui preponat quis dubitare potest? si quis forte reum credat iurareque cogat plus reus est illo quem putat esse reum quod si non talem credit cur cogit ad ista? nemo igitur quemquam cogere debet ad hec scribere scire stude simul ac dictare labora is sine secretum nullus habere potest quod loqueris transit nec plus est labile quicquam quod uero scribis te pereunte manet qui pereunt in se uiuunt per scripta poete quam natura negat uita per ista manet per famam uiuit defunctus corpore doctus et plus natura philosophia potest quique fere nullum uiuentes nomen habebant postea de scriptis obtinuere suis pauper erat Socrates rebus nunc nomine diues rebus scripturas anteferendo manet sic et Aristotilem cum preceptore Platone presentes nobis propria scripta tenent sic reliqui tales uerbis aliquando locuti numquam desistunt per sua scripta loqui scripto se faciet presentem quilibet absens nemo magis fidus nuncius esse potest id solum referet quod tu comiseris illi queque loqui pudeat scribere multa licet solus adorandus deus est cum sola potestas hec per se tantum sit ueneranda suis dissimulat simulat sapiens pro tempore multa paucaque ui peragit plurima consilio in cunctis sapiens tam tempora quam loca pensat et facies multas sumit ut ista decent ut nichil ad meritum caro sed mens integra confert sic nichil econtra decidit a merito magni perducunt ad premia magna labores gloriaque est casu nulla parata leui qui scribunt libros caueant a iudice multo cum multus iudex talibus immineat persuadere bonum stulto non est leue quiddam solus habet sapiens cedere consilio quis sapiens quis sit stultus corectio monstrat audit hic hanc nolens suscipit ille uolens quid poterit stulto prodesse pecunia multa cum minime sensum comparet inde sibi? ut res de uerbis de fictis uera reportet astutus stultos carmine sepe capit multus uicinus rarus circumstat amicus quo preciosior est res ea rarior est iratus numquam presumas cedere quemquam impedit in cunctis ira tenere modum distulit insipiens oblatum sumere donum sepius hoc ipsum nemine dante petit post epulas facilem poteris reperire datorem tunc pete si qua uelis cum dator est ilaris femineis lacrimis quas mors extorquet amici non modicus pudor est ora madere uiri se consolanti de nati funere quidam mortalem dixit me genuisse scio flesse Dauid puerum morientem scimus eoque defuncto letum se exibuisse suis a Christo descripta boni perfectio summi est in personis significata tribus in patre quippe deo diuina potencia nobis exprimitur de qua dicitur omnipotens spiritus est sanctus bonitas sapiencia uerbum de patre procedens est hic et hec genita tres has personas substancia copulat una trina diuisas proprietate sui cum male cuncta geras si quid uolo dicere de te mentiri cogor ni mala sola loquar plus quandoque metus quam uiuus mortuus affert plus metuas quem plus posse nocere patet indignare tibi cum te tua culpa flagellat non illi qui dat uerbera iusta tibi quos paupertatem uel rerum dampna timentes conuerti uideas ne tibi spes sit in his his quoque quos pueros traxit deuotio patrum mirandum est si quid religionis inest sanguinis eiusdem plures in religionis conuentu noli consociare sibi in quibus offensis multis cum offenderis unum aduersum multos sit tibi pugna grauis si prelata uiris dominatum femina summat peruerso dicas ordine cuncta geri ducit in exicium quemcumque remissa potestas tam sibi quam domui fiet amara sue si quis opes plus quam mores in coniuge querat si mecabitur hec non habet unde queri precipue si possidet has quas querit in illa et que coniugii causa fuere sui nobilis et diues mulier confidit in istis unde tumens semper iurgia crebra mouet multa dat insipiens nec grates inde meretur multa recepturus pauca dabit sapiens in dandis sapiens tam tempora quam loca pensat mensuram pensi non habet insipiens ignorat trutinam nec libre pondera nouit est ideo donis gracia nulla suis cui tua post mortem comiseris efficis hostem fert grauius uite tempora nemo tue ui sathanas pugnat paciens uirtute resistit uincit hic et palma uincitur ille sua pauper sufficiens sibi solus diues habetur 1042 non sibi sufficiens diues auarus eget.