[0] EPISTOLA LI. Aduentum eius non ingrato affectu se declinare, sed ne tacere cogeretur, aut offensionis causam praeberet. Iracundum esse Theodosium, sed ex se placabilem: ne igitur eum commoueret, ualetudinem excusasse. Ingemuisse episcopos caedem Thessalonicensem, proinde in eluenda illa sanctorum imitandam poenitentiam, sine qua peccatum non tollitur. Diabolum qui ei inuiderit, uincendum. Non audere se, illo praesente, offerre sacrificium, a quo etiam diuinitus fuerit deterritus: at ipsam poenitentiam sacrificium esse. Quod factum eius non praeuerterit, dolere se, quippe qui eum uere diligat. Augustissimo imperatori THEODOSIO AMBROSIUS episcopus. [1] Et ueteris amicitiae dulcis mihi recordatio est, et beneficiorum, quae crebris meis intercessionibus summa gratia in alios contulisti, gratiae memini. Unde colligi potest quod non ingrato aliquo affectu aduentum tuum semper mihi antehac exoptatissimum declinare potuerim. Sed qua causa hoc fecerim, breuiter expediam. 2. Soli mihi in tuo comitatu ius naturae ereptum uidebam audiendi, ut et loquendi priuarer munere; motus enim frequenter es quod ad me peruenissent aliqua, quae in consistorio tuo statuta forent. Ego ergo expers communis usus sum, cum dicat Dominus Iesus nihil esse occultum, quod non manifestetur. Verecundia igitur, qua potui, satisfeci imperiali arbitrio; et prospexi ne aut ipse causam commotionis habeas, cum id egerim, ne quid ad me de imperialibus deferatur statutis: aut ego cum fuero praesens, aut non audiam per metum omnium, et quasi conniuentis famam subibo: aut ita audiam, ut mihi aures pateant, uox intercludatur; ut audita non possim eloqui, ne eos qui in suspicionem proditionis uenerint, laedam in periculo. 3. Quid igitur facerem? Non audirem? Sed aures non possem cera ueterum fabularum claudere. Proderem? Sed quod in tuis iussis timerem, in meis uerbis deberem cauere; ne quid cruentum committeretur. Tacerem? Sed quod miserrimum foret omnium, alligaretur conscientia, uox eriperetur. Et ubi illud? Sed si sacerdos non dixerit erranti, is qui errauerit, in sua culpa morietur, et sacerdos reus erit poenae, quia non admonuit errantem? 4. Accipe illud, imperator auguste. Quod habeas fidei studium, non possum negare; quod Dei timorem, non diffiteor: sed habes naturae impetum, quem si quis lenire uelit, cito uertes ad misericordiam: si quis stimulet, in maius exsuscitas, ut eum reuocare uix possis. Utinam si nemo mitigat, nullus accendat! Libenter eum committo tibi: ipse te reuocas, et pietatis studio uincis impetum naturae. [5] Hunc ego impetum malui cogitationibus tuis secreto committere, quam meis factis publice fortassis mouere. Itaque malui officio meo aliquid deesse, quam humilitati: et requiri in me ab aliis sacerdotis auctoritatem, quam a te desiderari in me amantissime honorificentiam; ut represso impetu, integra esset consilii eligendi facultas. Praetendi aegritudinem corporis re uera grauem, et nisi a uiris mitioribus uix leuandam: uel emori tamen maluissem, quam aduentum tuum biduo, aut triduo non exspectarem. Sed quid facerem, non erat. 6. Factum est in urbe Thessalonicensium quod nulla memoria habet, quod reuocare non potui, ne fieret; immo quod ante atrocissimum fore dixi, cum toties rogarem: et quod ipse sero reuocando graue factum putasti, hoc factum extenuare non poteram. Quando primum auditum est, propter aduentum Gallorum episcoporum Synodus conuenerat; nemo non ingemuit, nullus mediocriter accepit: non erat facti tui absolutio in Ambrosii communione, in me etiam amplius commissi exaggeraretur inuidia, si nemo diceret Dei nostri reconciliationem fore necessariam. 7. An pudet te, Imperator, hoc facere quod rex propheta, auctor Christi secundum carnem prosapiae fecit Dauid? Illi dictum est, quia diues qui haberet plurimos greges, unam pauperis ouem propter aduentum hospitis eripuit et occidit; et cognito quod in hoc ipse argueretur, quia ipse fecisset, ait: Peccaui Domino. Noli ergo impatienter ferre, Imperator, si dicatur tibi: Tu fecisti istud, quod Dauid regi dictum est a propheta. Si enim hoc sedulo audieris, et dixeris: Peccaui Domino; si dixeris regale istud propheticum: Venite adoremus, et procidamus ante eum; et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos; dicetur et tibi: Quoniam poenitet te, dimittit tibi Dominus peccatum tuum, et non morieris. 8. Iterum cum plebem numerari iussisset Dauid, percussus est corde, et dixit ad Dominum: Peccaui uehementer, quod fecerim hoc uerbum, et nunc, Domine, aufer iniquitatem serui tui, quod deliqui uehementer. Et missus est iterum ad eum Nathan propheta, qui ei trium optionem conditionum offerret, ut quam uellet, eligeret: famem tribus annis in terra, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum, aut triduo mortem in terra. Et respondit Dauid: Angustiae sunt tria haec uehementer; uerumtamen incidam in manu Domini; quoniam multae misericordiae eius nimis: et in manus hominis non incidam. Culpa autem erat, quoniam uoluit scire numerum totius plebis, quae secum erat: quod scire Deo soli debuit reseruare. 9. Et cum, inquit, mors fieret in plebe, ipso primo die ad horam prandii cum uidisset Dauid percutientem angelum in plebem, ait Dauid: Ego peccaui, et ego pastor malignum feci, et hic grex quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei. Itaque poenituit Dominum, et iussit angelo ut parceret plebi, sacrificium autem offerret Dauid; erant enim tunc sacrificia pro delictis, haec nunc sunt sacrificia poenitentiae. Itaque ea humilitate acceptior Deo factus est: non enim mirandum peccare hominem: sed illud reprehensibile, si non se cognoscat errasse, non humiliet Deo. [10] Iob sanctus et ipse potens in saeculo, ait: Peccatum meum non abscondi, sed coram plebe omni annuntiaui. Ipsi immani regi Saul dixit Ionathas filius suus: Noli peccare in seruum tuum Dauid: et: Ut quid peccas in sanguinem innocentem occidere Dauid sine causa? Quia etsi rex erat, peccabat tamen, si occideret innocentem. Denique etiam Dauid cum iam regno potiretur, et audisset Abner innocentem occisum a Ioab duce militiae suae, ait: Innocens sum ego et regnum meum amodo et usque in aeternum a sanguine Abner filii Ner; et ieiunauit in dolore. 11. Haec ideo scripsi, non ut te confundam, sed ut regum exempla prouocent, ut tollas hoc peccatum de regno tuo: tolles autem humiliando Deo animam tuam. Homo es, et tibi uenit tentatio, uince eam. Peccatum non tollitur nisi lacrymis et poenitentia. Nec angelus potest, nec archangelus; Dominus ipse, qui solus potest dicere: Ego uobiscum sum; si peccauerimus, nisi poenitentiam deferentibus non relaxat. 12. Suadeo, rogo, hortor, admoneo; quia dolori est mihi, ut tu qui pietatis inauditae exemplum eras, qui apicem clementiae tenebas, qui singulos nocentes non patiebaris periclitari, tot periisse non doleas innocentes. Etsi in praeliis felicissime egeris, etsi in aliis quoque laudabilis; tamen apex tuorum operum pietas semper fuit. Id tibi inuidit diabolus, quod habebas praestantissimum. Vince eum, dum habes adhuc unde possis uincere. Noli peccato tuo aliud peccatum addere; ut usurpes, quod usurpasse multis officit. 13. Ego certe in omnibus aliis licet debitor pietati tuae, cui ingratus esse non possum, quam pietatem multis imperatoribus praeferebam, uni adaequabam: ego, inquam, causam in te contumaciae nullam habeo, sed habeo timoris: offerre non audeo sacrificium, si uolueris assistere. An quod in unius innocentis sanguine non licet, in multorum licet? Non puto. 14. Postremo scribo manu mea, quod solus legas. Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet; quia non ab homine, neque per hominem, sed aperte mihi interdictum aduerti. Cum enim essem sollicitus, ipsa nocte qua proficisci parabam, uenisse quidem uisus es ad Ecclesiam; sed mihi sacrificium offerre non licuit. Alia praetereo, ut potui cauere: sed pertuli amore tuo, ut arbitror. Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant. Multifarie Deus noster admonet, signis coelestibus, prophetarum praeceptis: uisionibus etiam peccatorum uult nos intelligere; quo rogemus eum, ut perturbationes auferat, pacem uobis imperantibus seruet, fides Ecclesiae et tranquillitas perseueret, cui prodest christianos et pios esse imperatores. [15] Certe uis probari Deo. Omnis rei tempus, ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine; et: Tempus beneplaciti Deus. Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo. Nonne me delectaret habere gratiam imperatoris, ut secundum uoluntatem tuam agerem, si causa pateretur? Et simplex oratio sacrificium est: haec ueniam refert, illa offensionem; quia haec habet humilitatem, illa contemptum: Dei enim uox est, quod malit ut fiat mandatum eius, quam deferatur sacrificium. Clamat istud Deus, ad populum Moyses annuntiat, ad populos Paulus praedicat. Id facito quod intelligis in tempore plus facere. Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium (Matth. IX, 13). Quare non illi magis sint Christiani, qui peccatum condemnant suum, quam qui defendere putant? Iustus enim in exordio sermonis accusator est sui. Qui se accusat cum peccauerit, iustus est, non ille qui se laudauerit. 16. Utinam, Imperator, etiam ante mihi potius credidissem, quam consuetudini tuae. Cum puto quod cito ignoscis, cito reuocas, ut saepe fecisti; et tu praeuentus es, et ego non declinaui, quod cauere non debueram. Sed gratias Domino, qui uult seruulos suos castigare, ne perdat. Istud mihi commune est cum prophetis, et tibi erit commune cum sanctis. 17. An ego Gratiani patrem non oculis meis praeferam? Debent ueniam sancta alia pignora tua. Dulce mihi nomen antetuli, quibus amorem communiter detuli. Amo, diligo, orationibus prosequor. Si credis, sequere; si, inquam, credis, agnosce quod dico: si non credis, ignosce quod facio, in quo Deum praefero. Beatissimus et florentissimus cum sanctis pignoribus fruaris tranquillitate perpetua, Imperator auguste.