[45,0] EPISTOLA XLV. Sabino sciscitanti an de paradiso scripsisset Ambrosius, quaeue ipsius de illo esset sententia, respondet; leuiterque perstricta secundum historiam loci descriptione, ad mysticam transit expositionem. Itaque ubi docuit in principali animae portione paradisum esse, quid per ea quae illic exstiterunt, significetur; quidue in serpente homines imitentur edocet; et quanta sit humana infirmitas, quantaue in eum Dei charitas semper fuerit, declarato, nos ad fugiendam sensuum delectationem hortatur. AMBROSIUS SABINO. [45,1] 1. Lecto Hexaemero, utrum paradisum subtexuerim, requirendum putasti, et quam de eo haberem sententiam, significandum, idque uelle te studiose cognoscere. Ego autem iam dudum de eo scripsi, nondum ueteranus sacerdos. 2. Sententias autem de eo diuersas esse plurimorum comperi. Nam Iosephus, ut pote historiographus, locum dicit refertum arboribus uirgultisque plurimis, irrigari etiam flumine, quod diuidatur in quatuor fluuios. Collecta etenim in unum congregatione aquarum, non se penitus exinaniuit terra, et fraudauit irriguis suis: sed hodieque in fontes prorumpit, et deducit meatus fluminum, quibus pignora sua, quasi pia mater, plenis lactat uberibus. 3. Alii alias, omnes tamen congruunt in paradiso, et lignum uitae radicatum, et lignum scientiae, quae discernat bonum et malum, caetera quoque ligna plena uigoris, plena uiuificationis, spirantia, et rationabilia. Ex quibus colligitur paradisum ipsum non terrenum uideri posse, non in solo aliquo, sed in nostro principali, quod animatur et uiuificatur animae uirtutibus, et infusione Spiritus Dei. 4. Denique Salomon in spiritu paradisum in homine esse euidenter declarauit. Et quia mysteria exprimit uel animae et Verbi, uel Christi et Ecclesiae, ideo ait de uirgine anima, uel Ecclesia quam uolebat uirginem castam assignare Christo : Paradisus clausus, soror mea sponsa, paradisus clausus, fons signatus. [45,5] 5. Paradisus Graece, Latine hortus dicitur. Denique Susanna in paradiso erat, et sic legitur Latine. Et Adam in paradiso erat, et sic legimus. Ergo non te moueat quod alii codices Latini hortum habent, alii paradisum. 6. Ibi ergo est casta uxor, ubi uirgo. Licet uirgo excepta habeat claustra et signacula sua, sed utraque in paradiso; ut aduersum aestus corporis et carnis flagrantiam refrigeretur uirtutum umbraculis. 7. Ergo paradisus in principali nostro est, siluescens plurimarum opinionum plantariis: in quo principaliter lignum uitae constituit Deus, id est, pietatis radicem; ea est enim uitae nostrae substantia, si Domino et Deo nostro deditos cultus deferamus. 8. Constituit etiam scientiae boni et mali seminarium; homo enim solus in caeteris animantibus terrenis habet scientiam boni et mali. Alia quoque illic plantaria diuersa, quorum fructus uirtutes sunt. 9. Sed quia scientiae capax hominis affectus cognitus est Deo, quod citius ad astutiam inclinaretur, quam ad summum prudentiae (neque enim iudicem, qui fines certos in anima nostra constituit, operis sui qualitas latere poterat), eliminare uoluit astutiam de paradiso, quasi prouidus auctor nostrae salutis, et uitae studium, et disciplinam pietatis infundere; ideoque praecepit homini ab omni ligno, quod est in paradiso, esse gustandum, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum. [45,10] 10. Sed quia creatura omnis passioni obnoxia, ideo delectatio, sicut serpentino illapsu, humanis irrepsit affectibus. Itaque non immerito sanctus Moyses delectationem serpentis figurauit similitudine; prona est enim in uentrem sicut serpens, non pedibus incedens, aut ullis eleuata cruribus, sed sinuoso flexu totius uelut corporis sui lubrica. Ei terra cibus est sicut serpenti, quoniam escam nescit coelestem; corporalibus enim pascitur, atque in uarias mutatur species cupiditatum, et tortuosis angulatur anfractibus. Venenum in dentibus habet, quibus unusquisque se euiscerat luxuriosus, helluo internecat, abliguritor perimit. Quantos ruperunt uina, dissoluit ebrietas, distendit cruditas? 11. Nunc intelligo qua causa Dominus Deus insufflauit in faciem hominis: ibi enim sensus omnis, ibi sedes atque illecebra delectationis, in oculis, auribus, naribus, atque in ore; ut sensus nostros aduersus delectationem fortiores faceret. Haec ergo nobis, sicut serpens astutiam infudit; non enim delectatio, sed labor et diuturna meditatio cum Dei gratia dat perfectam prudentiam. 12. Tamen quia serpentis fraudibus inuoluta est humani generis haereditas, in eo astutiam serpentis sequamur; ut caput nostrum non proiiciamus in pericula, sed prae caeteris integrum custodiamus: Caput autem nostrum Christus est. Hoc maneat incolume, ut serpentis uenena nobis non possint nocere: Bona est enim sapientia cum haereditate, id est, cum fide; quoniam est haereditas credentibus in Domino. 13. Quod si primus ille homo, qui cum Deo loquebatur in paradiso positus, labi tam facile potuit, ex terra creatus uirgine, quae ad uerbum Dei formata et creata recenti fuerat exortu, nondum ea parricidali caediumque concreta sanguine, flagitiis et dedecore polluta, nondum carne nostra damnata maledicto obnoxiae haereditatis; quanto facilius postea lubrica ad peccandum uia maius aduexit humano generi praecipitium, cum deterior tolerabiliori per uices generationis successerit? 14. Etenim si magnetis lapis tantam naturae uim habet, ut ferrum ad se trahat, et transfundat se in illius speciem, ita ut plerisque experiri uolentibus cum plures annulos ferreos ad cum lapidem admouerint, omnes pari teneat modo: deinde si ei annulo cui adhaeserit lapis, alium admoueas annulum, et rursus per ordinem singulis substituas; licet in omnes penetret per ordinem, ex illo lapide uis naturae, tamen priores nexu uehementiore constringit, posteriores remissiore: quanto magis humani generis conditio atque natura ex puriore statu in deteriorem lapsa est, quando nequiorem attigit! [45,15] 15. Nam si per eas species minuitur natura, quae non sunt culpae capaces; quanto magis per animos atque artus labe pollutos scelerum uirtus eius hebetatur! Unde quia excreuerat malitia, abolita innocentia fuerat, non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum : uenit Dominus, qui reformaret naturae gratiam, immo augeret; ut ubi superabundauit peccatum, superabundaret gratia. Ergo liquet et quia auctor hominis Deus, et quod Deus unus, non multi dii: sed unus qui mundum operatus est; et unum, non multos mundos, ut dicunt philosophi. 16. Primum igitur mundum creauit, deinde habitatorem mundi, cui totus mundus patria foret. Nam si hodie quocumque accesserit sapiens, ubique ciuis est, ubique sua intelligit, nusquam se peregrinum, nusquam hospitem iudicat; quanto magis ille primus homo totius erat mundi incola, et, ut Graeci dicunt, g-kosmopolitehs, opus Dei recens, confabulator assiduus, ciuis sanctorum, complantatus uirtutibus, praepositus omnibus terrenis animantibus, marinis, uolatilibus, totum mundum suam possessionem putabat: quem Dominus tuebatur, ut opus suum, neque ut bonus parens atque auctor deserebat! Denique eo usque creatum fouit, ut abdicatum redimeret, eliminatum reciperet, mortuum passione Filii sui unigeniti resuscitaret. Est ergo hominis auctor Deus, et diligit opus suum operator bonus, nec derelinquit bonus Pater, quem etiam, sicut diues paterfamilias, censu propriae haereditatis redemit. 17. Caueamus ergo ne hominem istum, id est, - - - mulier illa, id est, passio sensuum nostrorum delectatione et ipsa decepta atque illusa effeminet, et circumscriptum in leges suas et sententiam trahat. Fugiamus delectationem sicut serpentem: multas artes habet, et maxime in homine. Nam alia animantia cibi auiditate capiuntur? homo quanto plures sensus oculorum auriumque habet, tanto maiora pericula. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.