[40,0] EPISTOLA XL. Ab imperatore audiri se postulat, affirmans in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse; nec regibus displicere libertatem; illum uero, quamuis pius sit, decipi posse; sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio uel praeuaricationi exponat. In hanc rem exemplo Iuliani proposito, rescripti causae refelluntur, maxime quod Iudaei plures usserint ecclesias. Hinc agitur de Valentinianorum, qui gentilibus peiores declarantur, fano, ac donariis, quae dicebantur sublata, extenuatis, ianuam ad calumnias Iudaeis aperiri, triumphumque de Christo dari demonstratur. Hac de re allegorica instituitur Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neue Iudaeos aut haereticos ulcisci uelit, admonitus, denuo stimulatur ad clementiam. Clementissimo principi, ac beatissimo imperatori THEODOSIO augusto AMBROSIUS episcopus. [40,1] 1. Exercitus semper iugibus fere curis sum, Imperator beatissime: sed numquam tanto in aestu fui, quanto nunc; cum uideo cauendum ne quid sit, quod ascribatur mihi etiam de sacrilegii periculo. Itaque peto ut patienter sermonem meum audias. Nam si indignus sum, qui a te audiar; indignus sum, qui pro te offeram, cui tua uota, cui tuas committas preces. Ipse ergo non audies eum, quem pro te audiri uelis? Non audies pro se agentem, quem pro aliis audisti? Nec uereris iudicium tuum, ne cum indignum putaris, quem audias, indignum feceris, qui pro te audiatur? [40,2] 2. Sed neque imperiale est libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale, quod sentias, non dicere. Nihil enim in uobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in iis diligere, qui obsequio militiae uobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, seruitutem improbi. Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat, non libere denuntiare. Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar; et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si auertatur iustus a iustitiis suis, et fecerit delictum; quia non distinxisti ei, hoc est, non dixisti quid sit cauendum, non retinebitur memoria iustitiae eius, et sanguinem eius de manu tua exquiram. Tu autem si distinxeris iusto, ut non peccet, et ipse non peccauerit, iustus uita uiuet; quia dixisti ei: et tu animam tuam liberabis. [40,3] 3. Malo igitur, Imperator, bonorum mihi esse tecum, quam malorum consortium; et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo inuolueris, libertatis bono iuuaris. Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conseruandae salutis. Si id mihi uel non creditur, uel interdicitur: dico sane diuinae offensae metu. Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter; malo enim te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo. Sin autem silentii mei dissimulationisque culpa et me ingrauat, nec te liberat; malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem iudices. Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cuius non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. [40,4] 4. Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit; praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio; immo corripiatis, si non utatur militiae suae ordine. Quod ergo in iis libenter accipitis, qui uobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum uideri; cum id loquamur, non quod uolumus, sed quod iubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et praesides, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini: non enim uos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Et tamen si in causis reipublicae loquar, quamuis etiam illic iustitia seruanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar; in causa uero Dei quem audies, si sacerdotem non audias, cuius maiore peccatur periculo? Quis tibi uerum audebit dicere, si sacerdos non audeat? [40,5] 5. Noui te pium, clementem, mitem, atque tranquillum, fidem ac timorem Domini cordi 948 habentem: sed plerumque aliqua nos fallunt. Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam. Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cauendum arbitror. Noui pietatem tuam erga Deum, lenitatem in homines: obligatus sum beneficiis tuarum indulgentiarum. Et ideo plus metuo, amplius sollicitor; ne etiam ipse tuo me postea iudicio condemnes, quod mea aut dissimulatione aut adulatione prolapsionem non euitaueris. Si in me peccari uiderem, non deberem tacere; scriptum est enim: Si frater tuus in te peccauerit, corripe illum primo, deinde increpa, duobus aut tribus testibus. Si te non audierit, dic Ecclesiae. Causam ergo Dei tacebo? Quid igitur sit, quod metuam consideremus. [40,6] 6. Relatum est a comite orientis militarium partium incensam esse synagogam, idque auctore factum episcopo. Iussisti uindicari in caeteros, synagogam ab ipso exaedificari episcopo. Non astruo exspectandam fuisse assertionem episcopi; sacerdotes enim turbarum moderatores sunt, studiosi pacis, nisi cum et ipsi mouentur iniuria Dei, aut Ecclesiae contumelia. Sit alioquin iste episcopus feruentior in exustione synagogae, timidior in iudicio: non uereris, imperator, ne acquiescat sententiae tuae; ne praeuaricetur, non times? [40,7] 7. Non etiam uereris, quod futurum est; ne uerbis resistat comiti tuo? Necesse erit igitur ut aut praeuaricatorem aut martyrem faciat: utrumque alienum temporibus tuis, utrumque persecutionis instar, si aut praeuaricari cogatur, aut subire martyrium. Vides quo inclinet causae exitus. Si fortem episcopum putas, caueto martyrium fortioris: si inconstantem, declina lapsum fragilioris: plus enim astringitur, qui labi infirmum coegerit. [40,8] 8. Hac proposita conditione, puto dicturum episcopum quod ipse ignes sparserit, turbas compulerit, populos conduxerit; ne amittat occasionem martyrii, et pro inualidis subiiciat ualidiorem. O beatum mendacium, quo acquiritur sibi aliorum absolutio, sui gratia! Hoc est, imperator, quod poposci et ego; ut in me 949 magis uindicares: et si hoc crimen putares, mihi ascriberes. Quid mandas in absentes iudicium? Habes praesentem, habes confitentem reum. Proclamo quod ego synagogam incenderim, certe quod ego illis mandauerim; ne esset locus in quo Christus negaretur. Si obiiciatur mihi, cur hic non incenderim? Diuino iam cremari coepit iudicio: meum cessauit opus. Et si uerum quaeritur, ideo segnior fui, quia non putabam hoc uindicandum. Quid facerem, quod nullo ultore sine praemio foret? Tangunt haec uerecundiam, sed reuocant gratiam; ne fiat quo Dei summi contrahatur offensio. [40,9] 9. Esto tamen, nemo episcopum ad hoc munus conueniat; rogaui enim clementiam tuam: et licet ipse hoc reuocatum adhuc non legerim, reuocatum tamen constituamus. Quid si alii timidiores, dum mortem reformidant, offerant ut de suis facultatibus reparetur synagoga; aut comes ubi hoc compererit primo constitutum, ipse de christianorum censu exaedificari iubeat? Habebis, imperator, comitem praeuaricatorem, et huic uexilla committes uictricia, huic labarum, hoc est, Christi sacratum nomine, qui synagogam instauret, quae Christum nesciat? Iube labarum synagogae inferri, uideamus si non resistunt. [40,10] 10. Erit igitur locus Iudaeorum perfidiae factus de exuuiis Ecclesiae: et patrimonium, quod fauore Christi acquisitum est christianis, hoc transferetur ad donaria perfidorum? Legimus templa idolis antiquitus condita de manubiis Cimbrorum, de spoliis reliquorum hostium. Hunc titulum Iudaei in fronte synagogae suae scribent: Templum impietatis factum de manubiis christianorum. [40,11] 11. Sed disciplinae te ratio, imperator, mouet. Quid igitur est amplius? disciplinae species, an causa religionis? Cedat oportet censura deuotioni. [40,12] 12. Non audisti, imperator, quia cum iussisset Iulianus reparari templum Hierosolymis, diuino, qui faciebant repurgium, igne flagrarunt? Non caues ne etiam nunc fiat? Adeo a te non fuit iubendum, ut Iulianus hoc iusserit! [40,13] 13. Quid tamen mouet? Utrum quia quodcumque aedificium publicum exustum est, an quia synagogae locus? Si aedificio incenso moueris uilissimo (quid enim in tam ignobili castro esse potuit), non recordaris, imperator, quantorum Romae domus praefectorum incensae sint, et nemo uindicauit? Immo si quis imperatorum uoluit factum seuerius reprehendere, eius magis qui tanto est perculsus dispendio, causam grauauit. Quid igitur dignius, ut Callinici castri in parte aliqua aedificiorum incendium, an urbis Romae uindicandum aestimaretur, si oporteret tamen? Constantinopoli dudum domus episcopi incensa est, et filius clementiae tuae intercessit apud patrem; ut et suam, hoc est, filii imperatoris iniuriam, et domus sacerdotalis incendium non uindicares. Non consideras, Imperator, ne et hoc cum uindicari iusseris, ipse iterum interueniat, ne uindicetur? Sed bene illud acquisitum est a patre filio; dignum erat enim, ut suam iniuriam prius ipse donaret. Bene illud cum gratiae distinctione diuisum est, ut et filius pro sua, et pater pro filii iniuria rogaretur. Hinc nihil est quod filio reserues, et uide ne quid Deo deroges. [40,14] 14. Non est ergo causa tantae commotioni idonea; ut propter aedificii exustionem in populum tam seuere uindicetur: multo autem minus quia synagoga incensa est, perfidiae locus, impietatis domus, amentiae receptaculum, quod Deus damnauit ipse. Sic enim legimus per os Hieremiae, dicente Domino Deo nostro: Et faciam domui, ubi inuocatum est nomen meum super ipsam, in qua confiditis uos, et loco quem dedi uobis et patribus uestris, sicut feci Selon: et proiiciam uos a facie mea, sicut proieci fratres uestros omne semen Ephraem. Et tu noli orare pro populo isto, et noli postulare illis misericordiam, et neque accesseris ad me pro illis: quia non exaudiam te. Aut non uides quid isti faciunt in ciuitatibus Iuda ? Deus se pro illis prohibet rogari, quos tu uindicandos putas. [40,15] 15. At certe si iure gentium agerem, dicerem quantas Ecclesiae basilicas Iudaei tempore imperii Iuliani incenderint. Duas Damasci, quarum una uix reparata est, sed Ecclesiae, non 951 synagogae impendiis: altera basilica informibus horret ruinis. Incensae sunt basilicae Gazis, Ascalonae, Beryto, et illis fere locis omnibus, et uindictam nemo quaesiuit. Incensa est basilica et Alexandriae a gentilibus et Iudaeis, quae sola praestabat caeteris. Ecclesia non uindicata est, uindicabitur synagoga? [40,16] 16. Vindicabitur etiam Valentinianorum fanum incensum? Quid est enim nisi fanum, in quo est conuentus gentilium? Licet gentiles duodecim deos appellent, isti triginta et duos Aeonas colant, quos appellant deos. Nam et de ipsis comperi relatum et praeceptum, ut in monachos uindicaretur, qui prohibentibus iter Valentinianis, quo psalmos canentes ex consuetudine usuque ueteri pergebant ad celebritatem Machabaeorum martyrum, moti insolentia incenderunt fanum eorum in quodam rurali uico tumultuarie conditum. [40,17] 17. Quanti se offerre habent tali optioni; cum meminerint tempore Iuliani illum, qui aram deiecit, et turbauit sacrificium, damnatum a iudice fecisse martyrium? Itaque numquam alias ille iudex, qui audiuit eum, nisi persecutor habitus est; nemo illum congressu, nemo illum umquam osculo dignum putauit. Qui nisi iam esset defunctus, timerem, Imperator, ne in eum tu uindicares, quamquam uindictam coelestem non euaserit, suo superstes haeredi. [40,18] 18. Sed refertur cognitionem mandatam iudici, scriptumque eo quod non referre debuerit, sed uindicare: requirenda quoque sublata donaria. Omittam alia: incensae sunt a Iudaeis Ecclesiarum basilicae, et nihil redditum est, nihil repetitum, nihil quaesitum. Quid autem habere potuit synagoga in castro ultimo; cum totum quidquid illic est, non multum sit, nihil pretiosum, nihil copiosum? Quid deinde incendio potuit rapi Iudaeis insidiantibus? Artes istae sunt Iudaeorum uolentium calumniari; ut dum ista queruntur, mandetur extra ordinem militaris censura iudicii, mittatur miles fortasse dicturus quod hic aliquando ante tuum, Imperator, dixit aduentum: Quomodo poterit nos Christus iuuare, qui pro Iudaeis aduersus Christum militamus? qui mittimur ad uindictam Iudaeorum? Suos perdiderunt exercitus, nostros uolunt perdere. [40,19] 19. In quas praeterea non prosiliant calumnias, qui etiam Christo falsis testimoniis calumniati sunt? In quas non prosiliant calumnias homines et circa diuina mendaces? Quos non auctores seditionis fuisse dicant? Quos non appetant, etiam quos non recognoscant; ut catenatorum ordines innumeros spectent de christiano populo, ut captiua uideant colla plebis fidelis, ut condantur in tenebras Dei seruuli, ut feriantur securibus, dentur ignibus, tradantur metallis, ne poena cito transeat? [40,20] 20. Hunc dabis triumphum Iudaeis de Ecclesia Dei? hoc tropaeum de Christi populo? haec gaudia, Imperator, perfidis? hanc celebritatem Synagogae, hos luctus Ecclesiae? Referet Iudaeorum populus hanc solemnitatem in dies festos suos; et inter illos profecto numerabit, quibus aut de Amorrhaeis, aut de Chananaeis triumphauit, aut de Pharao rege Aegypti, aut de Nabuchodonosor regis Babyloniae manu liberari potuit. Addet hanc celebritatem, significans se de Christi populo triumphum egisse. [40,21] 21. Et cum ipsi Romanis legibus teneri se negent, ita ut crimina leges putent; nunc uelut Romanis legibus se uindicandos putant. Ubi erant istae leges, cum incenderent ipsi sacratarum basilicarum culmina? Si Iulianus non est ultus Ecclesiam; quia praeuaricator erat: tu, Imperator, ulcisceris synagogae iniuriam, quia christianus es? [40,22] 22. Et quid tecum posthac Christus loquetur? Non recordaris quid Dauid sancto per Nathan prophetam mandauerit? Ego te de fratribus tuis minorem elegi, et de priuato imperatorem feci. Ego de fructu seminis tui in sede imperiali locaui. Ego tibi subieci nationes barbaras, ego tibi pacem dedi, ego tibi inimicum tuum in potestatem tuam captiuum deduxi. Frumentum non habebas ad exercitus alimoniam, ipsorum hostium manu patefeci tibi portas, aperui horrea: dederunt tibi hostes tui commeatus suos, quos sibi parauerant. Ego perturbaui hostis tui consilia, ut se ipse nudaret. Ego ipsum usurpatorem imperii ita uinxi, ac mentem eius ligaui, ut cum haberet adhuc fugiendi copiam, tamen cum omnibus suis tamquam metuens, ne quis tibi periret, ipse se clauderet. Ego comitem eius atque exercitum ex 953 altera parte naturae, quos ante disperseram, ne ad belli societatem coirent, ad supplementum tibi uictoriae congregaui. Ego exercitum tuum ex multis indomitis conuenam nationibus, quasi unius gentis fidem et tranquillitatem et concordiam seruare praecepi. Ego cum periculum summum esset ne Alpes infida barbarorum penetrarent consilia, intra ipsum Alpium uallum uictoriam tibi contuli, ut sine damno uinceres. Ego ergo te triumphare feci de inimico tuo, et tu de plebe mea das meis inimicis triumphum. [40,23] 23. Nonne propterea Maximus destitutus est, qui ante ipsos expeditionis dies, cum audisset Romae synagogam incensam, edictum Romam miserat, quasi uindex disciplinae publicae? Unde populus christianus ait: Nihil boni huic imminet. Rex iste Iudaeus factus est: defensorem istum disciplinae audiuimus, quem mox Christus probauit, qui pro peccatoribus mortuus est (Rom. V, 6). Si de sermone hoc dictum est, quid de ultione dicetur? Ille igitur statim a Francis, a Saxonum gente, in Sicilia, Sisciae, Petauione: ubique denique terrarum uictus est. Quid pio commune cum perfido? Abolenda cum impio sunt etiam impietatis exempla. Quod illi nocuit, quo uictus offendit; hoc non sequi debet, sed damnare, qui uicit. [40,24] 24. Itaque illa tibi non quasi ingrato recensui, sed quasi iure collata numeraui; ut his admonitus, cui plus collatum est, plus diligas. Denique hoc respondenti Simoni dixit Dominus Iesus: Recte iudicasti. Statimque conuersus ad mulierem quae pedes eius unguento unxit, typum Ecclesiae gerens, ait Simoni: Propter quod dico tibi: remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Haec est mulier quae in domum Pharisaei intrauit, et eiecit Iudaeum, Christum autem acquisiuit. Ecclesia enim Synagogam exclusit: cur iterum tentatur, ut apud Christi famulum, hoc est, de pectore fidei, de domo Christi Synagoga excludat Ecclesiam? [40,25] 25. Haec ego, Imperator, amore et studio tui in hunc sermonem contuli. Debeo enim beneficiis tuis, quibus me petente, liberasti plurimos de exsiliis, de carceribus, de ultimae necis poenis; ut malle debeam pro salute tua etiam offensionem tui animi non timere (nemo maiore fiducia utitur, quam qui ex affectu diligit: nemo certe debet laedere, qui sibi consulit) ne tot annorum conceptam cuiuscumque sacerdotis gratiam uno momento amittam. Et tamen non damnum gratiae deprecor, sed salutis periculum. [40,26] 26. Quamquam quantum est, Imperator, ut quaerendum aut uindicandum non putes, quod in hunc diem nemo quaesiuit, nemo umquam uindicauit? Graue est fidem tuam pro Iudaeis periclitari. Gedeon cum occidisset sacratum uitulum, dixerunt gentiles: Dii ipsi iniuriam suam uindicent. Quis habet Synagogam uindicare? Christus quem occiderunt, quem negauerunt? An Deus Pater uindicabit eos, qui nec Patrem recipiunt, dum Filium non receperunt? Quis habet Valentinianorum haeresim uindicare: quam pietas tua quomodo uindicat, cum eos excludi iusserit, nec conueniendi usurpare copiam? Si Iosiam tibi obiiciam regem Deo probatum, hoc in istis damnabis, quod in illo probatum est. [40,27] 27. Certe si mihi parum fidei defertur, iube adesse quos putaueris episcopos: tractetur, Imperator, quid salua fide agi debeat. Si de causis pecuniariis comites tuos consulis, quanto magis in causa religionis sacerdotes Domini aequum est consulas! [40,28] 28. Consideret clementia tua quantos insidiatores habeat Ecclesia, quantos exploratores: leuem rimam si offenderint, figent aculeum. Secundum homines loquor: caeterum plus hominibus Deus timetur, qui etiam imperatoribus iure praefertur. Si amico aliquis, si parenti aut propinquo deferendum existimat, recte ego et deferendum Deo, et eum praeferendum omnibus iudicaui. Consule tibi, Imperator, aut patere me consulere mihi. [40,29] 29. Quid respondebo postea, si compertum fuerit, data hinc auctoritate, aliquos christianorum aut gladio, aut fustibus, aut plumbeis necatos? Quomodo hoc purgabo factum? Quomodo excusabo apud episcopos, qui nunc quia per triginta et innumeros annos presbyteri quidam 955 gradu functi, uel ministri Ecclesiae retrahuntur a munere sacro, et curiae deputantur, grauiter gemunt? Nam si qui uobis militant, certo militiae tempore seruantur; quanto magis etiam eos considerare debetis, qui Deo militant! Quomodo, inquam, hoc excusabo apud episcopos, qui queruntur de clericis, et impressione graui uastari scribunt ecclesias? [40,30] 30. Hoc tamen in notitiam clementiae tuae peruenire uolui; de hoc, ut placet, arbitrio tuo consulere et temperare dignaberis: illud autem quod me angit, et iure angit, exclude atque eiice. Ipse facis, quidquid fieri iussisti: aut si ille facturus non est, malo te magis esse clementem, quam illum non fecisse, quod iussus est. [40,31] 31. Habes in quibus Domini adhuc debes circa imperium Romanum inuitare et emereri clementiam; habes quibus amplius, quam tibi speres: illorum gratia, illorum salus te in hoc sermone conueniat. Timeo ne causam tuam alieno committas iudicio. Integra adhuc tibi sunt omnia. In hoc me ego Deo nostro pro te obligo, nec uerearis sacramentum. Numquid Deo displicere poterit quod pro eius emendatur honorificentia? Nihil mutaueris certe in illa epistola, siue missa, siue nondum missa est: dictari iube aliam, quae plena fidei, plena pietatis sit. Tibi integrum est emendare, mihi non est integrum dissimulare. [40,32] 32. Antiochenis tuam donasti iniuriam, inimici tui filias reuocasti, nutriendas apud affinem dedisti, matri hostis tui misisti de aerario tuo sumptus. Haec tanta pietas, tanta erga Deum fides hoc facto obfuscabitur. Tu igitur qui armatis pepercisti hostibus, et seruasti inimicos tuos; ne, quaeso, tanto studio putes uindicandum in christianos. [40,33] 33. Nunc te, Imperator, rogo, ut non aspernanter acceperis me et pro te et pro me timentem; sancti enim uox est: Ut quid factus sum uidere contritionem populi mei, ut offensam incurram Dei? Ego certe quod honorificentius fieri potuit, feci; ut me magis audires in regia, ne, si necesse esset, audires in Ecclesia.