De Obitu Theodosii Oratio. 1 Hoc nobis motus terrarum graues, hoc iuges pluuiae minabantur, et ultra solitum caligo tenebrosior denuntiabat, quod clementissimus imperator Theodosius excessurus esset e terris. Ipsa igitur excessum eius elementa moerebant. Coelum tenebris obductum, aer perpeti horrens caligine, terra quatiebatur motibus, replebatur aquarum alluuionibus. Quidni mundus ipse defleret eum principem continuo esse rapiendum, per quem dura mundi istius temperari solerent; cum criminum poenas indulgentia praeueniret. 2 Et ille quidem abiit accipere sibi regnum, quod non deposuit, sed mutauit in tabernacula Christi iure pietatis adscitus, in illam Hierusalem supernam, ubi nunc positus dicit: Sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate Domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri, quam Deus fundauit in aeternum. Sed plurimos tamquam paterno destitutos praesidio dereliquit, ac potissimum filios. Sed non sunt destituti, quos pietatis suae reliquit haeredes: non sunt destituti, quibus Christi acquisiuit gratiam, et exercitus fidem: cui documento fuit Deum fauere pietati, ultoremque esse perfidiae. 3 Eius ergo principis et proxime conclamauimus obitum, et nunc quadragesimam celebramus, assistente sacris altaribus Honorio principe; quia sicut sanctus Ioseph patri suo Iacob quadraginta diebus humationis officia detulit, ita et hic Theodosio patri iusta persoluit. Et quia alii tertium diem et trigegesimum, alii septimum et quadragesimum obseruare consueuerunt, quid doceat lectio, consideremus. Defuncto itaque Iacob, praecepit, inquit, Ioseph pueris sepultoribus, ut sepelirent eum. Et sepelierunt sepultores Israel, et repleti sunt ei quadraginta dies; sic enim dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum Aegyptus septuaginta diebus. Haec ergo sequenda solemnitas, quam praescribit lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum est: Quia planxerunt filii Israel Moysen diebus triginta, et consummati sunt dies luctus. Utraque ergo obseruatio habet auctoritatem; quia necessarium pietatis impletur officium. 4 Bonus itaque Ioseph, qui formam pio muneri dedit, quem amabat pater, cuique dixit: Adiuuet te Deus meus, et benedicat te benedictione terrae habentis omnia, propter benedictionem mamillarum et uuluae, benedictiones matris tuae, et propter benedictiones patris tui : pii patris soboles bona. Celebrat ergo et iste quadragesimam patris Iacob, supplantatoris illius; et nos celebramus Theodosii quadragesimam, qui imitatus Iacob, supplantauit perfidiam tyrannorum, qui abscondit simulacra gentium; omnes enim cultus idolorum fides eius abscondit, omnes eorum ceremonias oblitterauit: qui etiam iis qui in se peccauerant, doluit quam dederat periisse indulgentiam, et ueniam denegatam. Sed non negabunt filii, quod donauit pater: non negabunt, etiamsi quidam interturbare conatus sit; neque enim poterunt negare, quod in commune donauit, qui soluunt, quod singulis dedit. 5 Nihil gloriosius exitus tanti principis habuit, qui omnia iam filiis tradidisset, regnum, potestatem, nomen augusti: nihil, inquam, speciosius ei in morte seruatum est, quam quod in aliquantis promissa annonarum exigendarum relaxatio, dum moratur, facta est successio eius indulgentiarum haereditas; ut ille qui uoluit impedire, sibi odium fecerit, Theodosio tamen tantae cumulus gratiae non sit ademptus. Nec immerito, si enim priuatorum ultimae uoluntates, et deficientium testamenta habent perpetem firmitatem; quomodo potest tanti principis esse irritum testamentum? Gloriosius quoque in eo Theodosius, qui non communi iure testatus est; de filiis enim nihil habebat nouum quod conderet, quibus totum dederat, nisi ut eos praesenti commendaret parenti: et de subditis sibi et commissis testari debuit, ut legata dimitteret, fidei commissa signaret. Praecepit dari legem indulgentiae, quam scriptam reliquit. Quid dignius, quam ut testamentum imperatoris lex sit? 6 Ergo tantus imperator recessit a nobis, sed non totus recessit; reliquit enim nobis liberos suos, in quibus eum debemus agnoscere, et in quibus eum et cernimus et tenemus. Nec moueat aetas: fides militum imperatoris perfecta est aetas; est enim perfecta aetas, ubi perfecta est uirtus. Reciproca haec; quia et fides imperatoris militum uirtus est. 7 Recognoscitis nempe quos uobis Theodosii fides triumphos acquisiuerit. Cum locorum angustiis et impedimentis calonum agmen exercitus paulo serius in aciem descenderet, et inequitare hostis mora belli uideretur, desiliuit equo princeps, et ante aciem solus progrediens, ait: Ubi est Theodosii Deus? Iam hoc Christo proximus loquebatur. Quis enim posset hoc dicere, nisi qui Christo se adhaerere cognosceret? Quo dicto excitauit omnes, et exemplo omnes armauit. Et iam certe senior aetate, sed ualidus fide. 8 Theodosii ergo fides fuit uestra uictoria: uestra fides filiorum eius fortitudo sit. Fides ergo auget aetatem. Denique nec Abraham, ut in senectute generaret filium, considerauit aetatem: nec Sara, ut pareret. Nec mirum si auget aetatem fides, cum repraesentet futura. Quid enim est fides; nisi rerum earum, quae sperantur, substantia? Sic nos Scripturae docent. Ergo si substantia eorum, quae sperantur, fides est; quanto magis eorum, quae uidentur? Bona fides, de qua scriptum est: Iustus autem ex fide uiuit. Quod si substraxerit se, non placebit animae meae. 9 Nos autem non subtrahamus nos ad dispendium animae, sed inhaereamus fidei ad animae nostrae acquisitionem; quoniam in hac fidei militia testimonium consecuti sunt seniores nostri Abraham, Isaac et Iacob. Et ideo haereditatem nobis fidei reliquerunt. Fidelis Abraham, qui non ex operibus, sed ex fide iustificatus est; quoniam Deo credidit: Isaac, qui per fidem nec gladium ferituri parentis expauit: Iacob, qui paternae fidei uestigiis intentus 1201, dum iter agit, angelorum uidit exercitum, et uocauit concilium Dei. 10 Alibi quoque, id est, in libris Regnorum, Elisaeus erat intra Samariam, et subito eum circumfusus Syrorum obsedit exercitus. Vidit eos Giezi, et ait ad dominum suum: O domine, quid faciemus? Et dixit Elisaeus propheta: Noli timere; quoniam nobiscum plures sunt, quam cum illis. Et rogauit ut aperiret Dominus oculos Giezi. Et aperti sunt oculi eius, et uidit plenum montem equis et curribus in circuitu Elisaei. Et rogauit Elisaeus ut percuteret eos Deus caecitate, et percussi sunt, et introierunt in ciuitatem, quo ingrederentur, nequaquam uidentes. Audistis certe, milites, qui circumfusi estis, quia ubi perfidia, ibi caecitas est. Merito ergo caecus erat exercitus infidelium. Ubi autem fides, ibi exercitus angelorum est. Bona itaque fides, quae frequenter operatur in mortuis. Denique aduersarius, et legiones suae quotidiana martyrum uirtute torquentur. Unde arbitror quod fila chordarum citharae ideo fides dicantur, quoniam et mortua sonum reddant. 11 Quo magis ac magis enitendum est, ne in hoc uiuendi munere siti, simus ingrati: sed pii pignoribus principis sedulum ac patrium impendamus affectum. Soluite filiis eius, quod debetis patri. Plus debetis defuncto, quam debuistis uiuenti. Etenim si in liberis priuatorum non sine graui scelere minorum iura temerantur; quanto magis in filiis imperatoris? 12 Addatur eo cuius imperatoris? Imperatoris pii, imperatoris misericordis, imperatoris fidelis, de quo non mediocre locuta est Scriptura dicens: Magnum et honorabile est homo misericors: inuenire autem uirum fidelem difficile est. Si magnum est misericordem aut fidelem quemcumque hominem inuenire; quanto magis imperatorem, quem potestas ad ulciscendum impellit, sed reuocat tamen ab ultione miseratio? Quid praestantius fide imperatoris, quem non extollat potentia, superbia non erigat, sed pietas inclinet? de quo praeclare Salomon ait: Iniqui regis minitatio similis rugitui leonis: sicut autem ros in herba, sic et hilaritas eius. Quantum igitur est deponere terrorem potentiae, praeferre suauitatem gratiae? 13 Beneficium se putabat accepisse augustae memoriae Theodosius, cum rogaretur ignoscere; et tunc propior erat ueniae, cum fuisset commotio maior iracundiae. Praerogatiua ignoscendi erat indignatum fuisse: et optabatur in eo, quod in aliis timebatur, ut irasceretur. Hoc erat remedium reorum; quoniam cum haberet supra omnes potestatem, quasi parens expostulare malebat, quam quasi iudex punire. Saepe trementes uidimus, quos obiurgabat, et conuictos sceleris, cum desperassent, solutos crimine. Vincere enim uolebat, non plectere aequitatis iudex, non poenae arbiter, qui numquam ueniam confitenti negaret: aut si quid esset, quod occulta conscientia inuolueret, Deo seruabat. Hanc uocem eius homines magis, quam poenam timebant: quod tanta imperator ageret uerecundia, ut mallet sibi homines religione quam timore astringere. 14 Maximum philosophorum impunitatem ferunt dedisse iis facinoribus, quae per iram commissa forent; sed Scriptura diuina melius ait: Irascimini, et nolite peccare. Maluit peccatum recidere, quam excusare. Satius est in indignatione laudem clementiae reperire, quam ira in ultionem excitari. 15 Quis ergo dubitabit filiis eius apud Dominum maximum praesidium fore? Domino fauente, Arcadius imperator iam ualidus iuuenta est: Honorius continuo pulsat adolescentiae fores, prouectior aetate quam Iosias. Ille enim destitutus patre, orsus imperium usque ad tricesimum et primum annum regni sui perduxit aetatem, et placuit Domino; quoniam prae caeteris regibus Israel Domini pascha celebrauit, et ceremoniarum aboleuit errores. Asa quoque adhuc inualidus corporis robore, cum regnandi curricula recepisset, quadraginta annis regnauit in Hierusalem: qui cum Aethiopum infinita urgeretur atque innumerabili multitudine, sperauit a Domino et in paucis se posse saluari. Utinam tam fidelis processu, quam deuotus exordio! Nam seruatus in paucis et uictor, postea a Syris auxilia, relicto Domino, postulauit, et medicos adhibuit ad pedum dolorem; accepto enim tanto indicio diuini fauoris, auxiliatorem suum derelinquere non debuit, sed tenere. Ideo ei nec medici profuerunt, et quasi incredulus mortem impleuit. 16 Sed illorum patres Abias et Amos ambo infideles: Theodosius uero plenus timoris Dei, plenus misericordiae, speramus quod liberis suis apud Christum praesul assistat, si Dominus propitius sit rebus humanis. Bonum est misericors homo, qui dum aliis subuenit, sibi consulit, et in alieno remedio uulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem, qui nouit ignoscere: et uias Christi sequitur, qui carne suscepta, maluit in hunc mundum redemptor uenire, quam iudex. 17 Unde pulchre Psalmista dixit: Dilexi quoniam exaudiet Dominus uocem orationis meae. In quo psalmo dum legitur, uelut ipsum Theodosium loquentem audiuimus. Dilexi, inquit: agnosco uocem piam, cuius testimonia uocis agnosco. Et uere dilexit, qui officia diligentius impleuit, qui seruauit hostes, quid dilexit inimicos, qui iis a quibus est appetitus, ignouit, qui regni affectatores perire non est passus. Non mediocris, sed perfecti in Lege uox ista est dicere: Dilexi. Plenitudo enim Legis, dilectio est. Sed qui dilexerit, audiamus. Cum tacetur genus dilectionis, utique diuinae charitatis gratia significatur, qua diligimus illud, quod est super omnia desiderabilia desiderabile, de quo scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum. 18 Ergo discedens e terris pia anima, et sancto repleta Spiritu, quasi interrogantibus iis, qui sibi occurrerunt, cum sese ad sublimia et superna subrigeret, dicebat: Dilexi. Nihil hoc plenius, nihil expressius. Interrogabant angeli uel archangeli: Quid egisti in terris? occultorum enim solus cognitor Deus. Dicebat, Dilexi; hoc est dicere: Legem impleui, Euangelium non praeteriui; hoc est dicere: Morti me obtuli, et tota die aestimatus sum sicut ouis occisionis. Et ideo confido, quia neque mors, neque uita, neque Angeli, neque Virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. 19 Hoc mandatum Legis etiam in Euangelio Dominus Iesus docet esse seruandum, cum dicit ad Petrum: Simon Ioannis, diligis me? et ille respondit: Tu scis, Domine, quia diligo te. Et iterum dixit: Simon Ioannis, diligis me? et iterum respondit: Etiam, Domine, tu scis quia diligo te. Et tertio interrogatus ait: Domine, omnia tu scis, tu nosti quia amo te. Confirmauit itaque charitatem trina responsio, uel aboleuit trinae negationis errorem. Et hic trinam responsionem si quaerimus, inuenimus: Dilexi, quoniam exaudiet Dominus uocem orationis meae. Dilexi quoniam inclinauit aurem suam mihi, ut in diebus meis inuocarem eum. Dilexi, quia tribulationem et dolorem inueni, et pro nomine Dei mei pericula inferni non refugi, sed exspectaui ut comprehendere et inuenire me possent. 20 Et pulchre ait: Dilexi, quia iam cursum uitae huius impleuerat. Unde et Apostolus in passione iam positus ait: Certamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; quod reliquum est, reposita est mihi corona iustitiae. Magnus Dominus, qui nobis dedit certamina, quibus mereatur, qui uicerit, coronari. Dilexi, inquit confidens, quoniam exaudiet Dominus uocem orationis meae. 21 Dilexi, et ideo inclinauit aurem suam mihi; ut iacentem erigeret, mortuum resuscitaret. Non enim Deus inclinat aurem suam, ut audiat corporaliter: sed ut condescendat nobis, quo nos audire dignetur, et infirmitatis nostrae releuare substantiam. Inclinat se nobis, ut nostra ad eum ascendat oratio. Voce non indiget, qui misericordiam defert; neque enim uoce indiguit, qui Mosen tacentem audiuit: et non loquentem, sed interpellantem gemitibus ineffabilibus ad se clamare dicebat. Nouit Deus et sanguinem audire, cui nulla uox subest, lingua non suppetit: sed accepit uocem sacrae titulo passionis. Clamauit in martyrio, clamauit in parricidio, quod pertulit pro sacrificio. 22 Dilexi, inquit, et ideo diligens feci uoluntatem Domini, et inuocaui eum non in paucis, sed in omnibus diebus uitae meae. Nam certis diebus inuocare, non omnibus, fastidientis est, non sperantis: et pro usu affluentium commodorum, mercedem gratiarum referre, non pro deuotionis affectu. Et ideo Paulus: In omnibus, inquit, gratias agite. Quando enim non habes quod Deo debeas? aut quando sine Dei munere es, cui quotidie uiuendi usus a Domino est? Quid enim habes, quod non accepisti? Ergo quia semper accipis, semper inuoca: et quia quod habes, a Domino est, debitorem te semper esse cognosce. Malo tamen ut quasi diligens, quam coactus debitum tuum soluas. 23 Audis dicentem: Circumdederunt me dolores mortis? Ego tamen et in mortis dolore Dominum dilexi. Pericula inferni inuenerunt me, non timentem utique, sed amantem, sed sperantem, quod nullae me angustiae, nulla persecutio, nulla pericula, nullus gladius separet a Christo. Denique uolens inuenit tribulationem et dolorem, sciens quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. Etenim quasi bonus athleta quaesiuit certamina, ut coronam inueniret; quam tamen non suis uiribus, sed Domini auxilio nouit sibi esse donatam. Non enim potuisset uincere, nisi eum qui certantes adiuuat, inuocasset. 24 Miser homo congreditur, ut uincat; et ipse in periculum ruit, nisi Domini nomen adfuerit, nisi cum ueretur, orauerit dicens: O Domine, libera animam meam. Hinc illud Apostolicum: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in legem peccati, quod est in membris meis. Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. 25 Ille uincit, qui gratiam Dei sperat, non qui de sua uirtute praesumit. Cur enim non praesumas gratiam, cum habeas praesulem certaminis misericordem; Misericors enim et iustus Dominus, et Deus noster miseretur. Bis misericordiam posuit, semel iustitiam: in medio iustitia est, gemino septo inclusa misericordiae; superabundant enim peccata, superabundet ergo misericordia. Apud Dominum omnium uirtutum abundantia est; quia Dominus uirtutum est. Neque tamen iustitia sine misericordia est, neque sine miseratione iustitia; quia scriptum est: Noli esse nimium iustus. Quod supra mensuram est, et si bonum est, tamen tu non sustines. Mensuram serua, ut secundum mensuram recipias. 26 Non impediuit tamen iustitiam misericordia; quia misericordia ipsa iustitia est: Dispersit dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum; nouit enim iustus debere se infirmis atque inopibus subuenire. Unde Dominus ueniens ad baptismum, ut nobis infirmantibus peccata donaret, ait ad Ioannem: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Liquet igitur iustitiam esse misericordiam, et misericordiam esse iustitiam. Etenim si Dei nos misericordia non sustentaret, quomodo in ipso exordio paruuli uiueremus; cum effusi utero de calidis in frigida, de humidis in arida, piscium more, iactemur, quos naufragos in hanc uitam quidam uelut naturae fluctus expuerit? Ratio deest, sed gratia diuina non deficit. Ipse ergo custodit paruulos, aut certe eos qui se paruulos humili confitentur affectu. 27 Bona igitur humilitas, quae liberat periclitantes, iacentes erigit. Nouit eam ille qui dixit: Ecce sum, ego peccaui, et ego pastor male feci; et isti in hoc grege quid fecerunt? Fiat manus tua in me. Bene hoc dicit, qui regnum suum Deo subiecit, et poenitentiam gessit, et peccatum suum confessus, ueniam postulauit: ipse per humilitatem peruenit ad salutem. Humiliauit se Christus, ut omnes eleuaret: ipse ad Christi peruenit requiem, qui humilitatem Christi fuerit secutus. 28 Et ideo quia humilem se praebuit Theodosius imperator, et ubi peccatum obrepsit, ueniam postulauit, conuersa est anima eius in requiem suam, sicut habet Scriptura quae dicit: Conuertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi. Pulchre dicit animae: Conuertere, quasi diuturno cuiusque operis sudore exercitae, ut a labore conuertatur ad requiem. Conuertitur equus ad stabulum, ubi cursum impleuerit: nauis ad portum, ubi ad stationem fidam a fluctuum mole subducitur. Sed quid est, quod ait: In requiem tuam, nisi secundum illud intelligas, quod ait Dominus Iesus: Venite, benedicti Patris mei, haereditate possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Tamquam enim possessionem haereditariam recipimus ea, quae promissa sunt nobis; fidelis enim Deus, qui semel seruis suis praeparata non subtrahit. Si fides nostra maneat, manet et sponsio. 29 Vide, o homo, circa te gratiam Christi: adhuc in terris quateris, et in coelo possides. Ibi ergo sit cor tuum, ubi est possessio tua. Haec est requies quae iustis debetur, negatur indignis. Unde ait Dominus: Sicut iuraui in ira mea, si introibunt in requiem meam; qui enim non cognouerunt uias Domini, non ingrediuntur in requiem Domini. Qui autem bonum certamen certauit, et cursum consummauit, ipsi dicitur: Conuertere in requiem tuam. Bona requies praeterire quae mundi sunt, et illis quae supra mundum sunt, coelestibus consortiis requiescere secretorum. Haec est requies, ad quam propheta properauit, dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam. Hanc sanctus requiem suam nouit, ad hanc requiem conuertendum animae suae dicit. Erat ergo anima in requie sua, ad quam dicit esse redeundum. Haec est requies sabbati magni, ut unusquisque sanctorum supra mundi sensibilia sit, in illo intelligibili secreto totus intentus, atque adhaerens Deo. Haec est requies illa sabbati, quo requieuit Deus ab omnibus operibus mundi istius. 30 Feriatus his saeculi curis Theodosius se ereptum gaudet, et eleuat animam suam, atque ad illam perpetuam dirigit requiem, pulchre sibi consultum asserens, quod eripuerit animam eius Deus de morte, quam mortem frequenter in hoc saeculi istius lubrico sustinebat, inquietus fluctibus peccatorum: eripuerit etiam oculos eius a lacrymis; fugiet enim dolor et tristitia et gemitus. Et alibi habemus: Delebit omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor. Si ergo mors non erit, lapsum sentire non poterit in illa requie constitutus: sed placebit Deo in regione uiuorum. Non enim ut hic homo inuolutus est mortis corpore obnoxio lapsibus atque delictis; ita et illic. Ideoque regio illa uiuorum est, ubi anima est, quae ad imaginem et similitudinem Dei facta est, non caro figurata delimo. Ideo caro in terram reuertitur, anima ad requiem festinat supernam, cui dicitur: Conuertere, anima mea, in requiem tuam. 31 In quam festinauit intrare Theodosius, atque ingredi ciuitatem Hierusalem, de qua dictum est: Et reges terrae ferent gloriam suam in illam. Illa est uera gloria, quae ibi sumitur; illud regnum beatissimum, quod ibi possidetur, ad quod festinabat Apostolus, dicens: Audemus ergo, et consentimus magis peregrinari de corpore, et adesse ad Dominum; et ideo connitimur siue absentes, siue praesentes placere illi. 32 Absolutus igitur dubio certamine, fruitur nunc augustae memoriae Theodosius luce perpetua, tranquillitate diuturna, et pro iis quae in hoc gessit corpore remunerationis diuinae fructibus gratulatur. Ergo quia dilexit augustae memoriae Theodosius Dominum Deum suum, meruit sanctorum consortia. 33 Et ego, ut quadam sermonem meum peroratione concludam, dilexi uirum misericordem, humilem in imperio, corde puro, et pectore mansueto praeditum, qualem Dominus amare consueuit, dicens: Supra quem requiescam, nisi supra humilem, et mansuetum? 34 Dilexi uirum, qui magis arguentem, quam adulantem probaret. Strauit omne, quo utebatur insigne regium, defleuit in Ecclesia publice peccatum suum, quod ei aliorum fraude obrepserat: gemitu et lacrymis orauit ueniam. Quod priuati erubescunt, non erubuit imperator, publice agere poenitentiam: neque ullus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem. Quid, quod praeclaram adeptus uictoriam; tamen quia hostes in acie prostrati sunt, abstinuit a consortio sacramentorum, donec Domini circa se gratiam filiorum experiretur aduentu. 35 Dilexi uirum, qui me in supremis suis ultimo spiritu requirebat. Dilexi uirum, qui cum iam corpore solueretur, magis de statu Ecclesiarum, quam de suis periculis angebatur. Dilexi ergo, fateor, et ideo dolorem meum intimo uiscere dolui, et prolixiore sermonis prosecutione solandum putaui. Dilexi, et praesumo de Domino quod suscipiat uocem orationis meae, qua prosequor animam piam. 36 Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni inuenerunt me; multorum enim pericula sunt, sed remedia paucorum. In omnibus sacerdos periclitatur, in omnibus reis angitur; quod enim alii patiuntur, ipse sustinet: et iterum liberatur, cum alii qui tenentur, periculis liberantur. Conteror corde; quia ereptus est uir, quem uix possumus inuenire: sed tamen tu solus, Domine, inuocandus es, tu rogandus, ut eum in filiis repraesentes. Tu, Domine, custodiens etiam paruulos in hac humilitate saluos facito sperantes in te. Da requiem perfectam seruo tuo Theodosio, requiem illam, quam praeparasti sanctis tuis. Illo conuertatur anima eius, unde descendit; ubi mortis aculeum sentire non possit, ubi cognoscat mortem hanc non naturae finem esse, sed culpae. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est; ut iam peccato locus esse non possit: resurget autem, ut perfectior renouato munere uita reparetur. 37 Dilexi, et ideo prosequor eum usque ad regionem uiuorum, nec deseram, donec fletu et precibus inducam uirum, quo sua merita uocant, in montem Domini sanctum: ubi perennis uita, ubi corruptela nulla, nulla contagio, nullus gemitus, nullus dolor, nullum consortium mortuorum; uera regio uiuentium, ubi mortale hoc induat immortalitatem, et corruptibile hoc induat incorruptionem. Magna requies, quae uotum impleat diligentis, pulcherrima promissio. Ideo centesimus quartus decimus psalmus alleluia inscribitur: denique supra in quarto decimo psalmo perfectionem hominis accepimus. Sed illic formatus, perfectus licet uir, sed adhuc peccato obnoxius; quia uiuit in saeculo: hic uera perfectio est, ubi iam culpa cessauit, gratia perpetuae quietis affulsit. 38 Ideo centesimus quartus decimus psalmus, quia remuneratio charitatis est: unde Domini pascha quarta decima luna formam celebritatis accepit; quoniam qui pascha celebrat, debet esse perfectus, debet amare Dominum Iesum, qui diligens populum suum perfecta charitate, sese obtulit passioni. Et nos sic diligamus, ut si necesse fuerit, pro Domini nomine mortem non fugiamus, nullum aestimemus dolorem, nihil metuamus: Perfecta enim charitas timorem expellit foras. Grande numeri mysterium, quando Pater Filium unicum pro nobis omnibus tradidit, cum pleno luminis sui orbe luna fulgeret. Ita est enim Ecclesia, quae pie pascha celebrat Domini nostri Iesu Christi, sicut luna perfecta in aeternum manet. Quisquis bene hic Domini pascha celebrauerit, in lumine perpetuo erit. Quis splendidius celebrauit, quam qui sacrilegos remouit errores, clausit templa, simulacra destruxit? In hoc Iosias rex superioribus antelatus est. 39 Manet ergo in lumine Theodosius, et sanctorum coetibus gloriatur. Illic nunc complectitur Gratianum iam sua uulnera non moerentem, quia inuenit ultorem: qui licet indigna morte praereptus sit, requiem animae suae possidet. Illic bonus uterque et pietatis interpres largus misericordiae suae consortio delectantur. De quibus bene dicitur: Dies diei eructat uerbum. Contra autem Maximus et Eugenius in inferno, quasi nox nocti indicat scientiam; docentes exemplo miserabili quam durum sit arma suis principibus irrogare. De quibus pulchre dicitur: Vidi impium superexaltatum et eleuatum sicut cedros Libani; et transiui, et ecce non erat. Transiuit enim pius de caligine saeculari ad lumen aeternum, et non erat impius, qui esse desiuit iniquus. 40 Nunc se augustae memoriae Theodosius regnare cognoscit, quando in regno Domini Iesu Christi est, et considerat templum eius. Nunc sibi rex est, quando recipit etiam filium Gratianum, et Pulcheriam, dulcissima sibi pignora, quae hic amiserat, quando ei sua Flaccilla adhaeret, fidelis anima Deo; quando patrem sibi redditum gratulatur, quando Constantino adhaeret. Cui licet baptismatis gratia in ultimis constituto omnia peccata dimiserit, tamen quod primus imperatorum credidit, et post se haereditatem fidei principibus dereliquit, magni meriti locum reperit. Cuius temporibus completum est illud propheticum: In illo die erit, quod super frenum equi, sanctum Domino omnipotenti. Quod illa sanctae memoriae Helena mater eius infuso sibi Dei Spiritu reuelauit. 41 Beatus Constantinus tali parente, quae imperanti filio diuini muneris quaesiuit auxilium, quo inter praelia quoque tutus assisteret, et periculum non timeret. Magna femina, quae multo amplius inuenit quod imperatori conferret, quam quod ab imperatore acciperet. Anxia mater pro filio, cui regnum orbis Romani cesserat, festinauit Hierosolymam, et scrutata est locum Dominicae passionis. 42 Stabulariam hanc primo fuisse asserunt, sic cognitam Constantio seniori, qui postea regnum adeptus est. Bona stabularia, quae tam diligenter praesepe Domini requisiuit. Bona stabularia, quae stabularium non ignorauit illum, qui uulnera curauit a latronibus uulnerati. Bona stabularia, quae maluit aestimari stercora, ut Christum lucrifaceret. Ideo illam Christus de stercore leuauit ad regnum, secundum quod scriptum est: Quia suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem. 43 Venit ergo Helena, coepit reuisere loca sancta, infudit ei Spiritus ut lignum crucis requireret, accessit ad Golgotha, et ait: Ecce locus pugnae, ubi est uictoria? Quaero uexillum salutis, et non inuenio. Ego, inquit, in regnis, et crux Domini in puluere? ego in aureis, et in ruinis Christi triumphus? ille adhuc latet, et latet palma uitae aeternae? Quomodo me redemptam arbitror, si redemptio ipsa non cernitur? 44 Video quid egeris, diabole, ut gladius quo peremptus es, obstrueretur. Sed Isaac obstructos ab alienigenis puteos eruderauit, nec latere aquam passus est. Tollatur igitur ruina, ut uita appareat: promatur gladius, quo ueri Goliae caput est amputatum : aperiatur humus, ut salus fulgeat. Quid egisti, diabole, ut absconderes lignum; nisi ut iterum uincereris? Vicit te Maria, quae genuit triumphatorem, quae sine imminutione uirginitatis, edidit eum, qui crucifixus uinceret te, et mortuus subiugaret. Vinceris et hodie, ut mulier tuas insidias deprehendat. Illa quasi sancta Dominum gestauit, ego crucem eius inuestigabo: illa generatum docuit, ego resuscitatum: illa fecit ut Deus inter homines uideretur, ego ad nostrorum remedium peccatorum diuinum de ruinis eleuabo uexillum. 45 Aperit itaque humum, decutit puluerem: tria patibula confusa reperit, quae ruina contexerat, inimicus absconderat. Sed non potuit oblitterari Christi triumphus. Incerto haeret: haeret, ut mulier; sed certam indaginem Spiritus sanctus inspirat eo quod duo latrones cum Domino crucifixi fuerint. Quaerit ergo medium lignum. Sed poterat fieri ut patibula inter se ruina confunderet, casus inuerteret. Redit ad Euangelii lectionem, inuenit quia in medio patibulo praelatus titulus erat: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. Hinc collecta est series ueritatis, titulo crux patuit salutaris. Hoc est quod petentibus Iudaeis Pilatus respondit: Quod scripsi, scripsi, id est, non ea scripsi, quae uobis placerent, sed quae aetas futura cognosceret: non uobis scripsi, sed posteritati; propemodum dicens: Habeat Helena quod legat, unde crucem Domini recognoscat. 46 Inuenit ergo titulum, Regem adorauit, non lignum utique; quia hic gentilis est error, et uanitas impiorum: sed adorauit illum, qui pependit in ligno, scriptus in titulo: illum inquam, qui sicut scarabaeus clamauit, ut persecutoribus suis Pater peccata donaret. Auida mulier festinabat tangere remedium immortalitatis, metuebat calcare sacramentum salutis. Laeto corde, et trepidanti uestigio, quid faceret, nesciebat. Pertendit tamen ad cubile ueritatis, lignum refulsit, et gratia micuit. Et quia iam feminam uisitauerat Christus in Maria, Spiritus in Helena uisitauit: docuit eam quod mulier ignorabat, et deduxit in uiam, quam mortalis scire non poterat. 47 Quaesiuit clauos, quibus crucifixus est Dominus, et inuenit. De uno clauo frenos fieri praecepit, de altero diadema intexuit: unum ad decorem, alterum ad deuotionem uertit. Visitata est Maria, ut Euam liberaret: uisitata est Helena, ut imperatores redimerentur. Misit itaque filio suo Constantino diadema gemmis insignitum, quas pretiosior ferro innexas crucis redemptionis diuinae gemma connecteret. Misit et frenum. Utroque usus est Constantinus, et fidem transmisit ad posteros reges. Principium itaque credentium imperatorum sanctum est quod super frenum : ex illo fides, ut persecutio cessaret, deuotio succederet. 48 Sapienter Helena, quae crucem in capite regnum locauit; ut crux Christi in regibus adoretur. Non insolentia ista, sed pietas est; cum defertur sacrae redemptioni. Bonus itaque clauus Romani imperii, qui totum regit orbem, ac uestit principum frontem; ut sint praedicatores, qui persecutores esse consueuerunt. Recte in capite clauus, ut ubi sensus est, ibi sit praesidium. In uertice corona in manibus habena. Corona de cruce, ut fides luceat: habena quoque de cruce, ut potestas regat: sitque iusta moderatio non iniusta praeceptio. Habeant hoc etiam principes Christi sibi liberalitate concessum, ut ad imitationem Domini dicatur de imperatore Romano: Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. 49 Ex illo gratulatur Ecclesia, erubescit Iudaeus: nec solum erubescit, sed etiam torquetur; quod ipse sibi auctor confusionis est. Dum insultat Christo, confessus est eum regem: dum regem Iudaeorum appellauit, sacrilegium suum, qui non credidit, confitetur. Ecce, inquiunt, crucifiximus Iesum; ut christiani, et post mortem resurgant, et mortui regnent. Nos crucifiximus quem reges adorant: quem non adoramus, ipsi adorant. Ecce et clauus in honore est; et quem ad mortem impressimus, remedium salutis est, atque inuisibili quadam potestate daemones torquet. Putabamus nos uicisse, sed uictos fatemur. Iterum Christus resurrexit, et resurrexisse eum principes agnouerunt. Iterum uiuit, qui non uidetur. Nunc maior nobis contentio, nunc pugna uehementior aduersus eum. Cui regna famulantur, cui seruit potestas, illum contempsimus, quomodo regibus resistemus? Ferro pedum eius reges inclinantur. Reges adorant, et Photiniani diuinitatem eius negant? Clauum crucis eius diademati suo praeferunt imperatores, et Ariani potestatem eius imminuunt? 50 Sed quaero: Quare sanctum super frenum, nisi ut imperatorum insolentiam refrenaret, comprimeret licentiam tyrannorum, qui quasi equi in libidines adhinnirent; quod liceret illis adulteria impune committere? Quae Neronum, quae Caligularum, caeterorumque probra comperimus, quibus non fuit sanctum super frenum? 51 Quid ergo aliud egit Helenae operatio, ut frena dirigeret; nisi ut omnibus imperatoribus sancto dicere Spiritu uideretur: Nolite fieri sicut equus et mulus; sed in freno et chamo maxillas eorum constringeret, qui se non agnoscerent reges, ut regerent sibi subditos? Prona enim potestas in uitium ferebatur, et more pecudum uaga sese libidine polluebant. Ignorabant Deum, restrinxit eos crux Domini, et reuocauit a lapsu impietatis. Leuauit oculos eorum, ut Christum in coelum quaererent. Exuerunt se chamo perfidiae, susceperunt frena deuotionis et fidei, secuti dicentem: Tollite iugum meum super uos . . . Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue. Inde reliqui principes christiani, praeter unum Iulianum, qui salutis suae auctorem reliquit, dum philosophiae se dedit errori. Inde Gratianus et Theodosius. 52 Non ergo mentita est prophetia, dicens: Ambulabunt reges in lumine tuo. Ambulabunt plane ac maxime Gratianus et Theodosius prae caeteris principes, non iam armis militum, sed meritis suis tecti: non purpureum habitum, sed amictum induti gloriae. Qui cum hic delectarentur absolutione multorum, quanto magis illic pepercisse se pluribus recensendo, pietatis suae recordatione mulcentur? Qui nunc luce fruuntur candida, longe meliora illic, quam hic possidebant, habitacula consecuti, dicentes: O Israel, quam magna est domus Domini, et quam ingens locus possessionis eius: magnum, et non habens finem! Et perfuncti maximis laboribus inter se conferunt: Bonum est uiro cum portauerit iugum graue a iuuentute, sedebit singulariter, et silebit; quia portauit iugum graue. Qui enim iugum graue portauerit a iuuentute, requiescit postea: remotus a turba, praecipuum locum quietis suae possidet, dicens: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. 53 Portauit iugum graue a iuuentute sua Lazarus pauper, ideo singulariter in sinu Abrahae requiescit, diuinae testimonio lectionis. Portauit iugum graue Theodosius a iuuentute, quando insidiabantur eius saluti, qui patrem eius triumphatorem occiderant. Portauit iugum graue, quando subiit pietatis exsilium, quando infusis Romano imperio barbaris, suscepit imperium. Portauit iugum graue, ut tyrannos Romano dimoueret imperio: sed quia hic in labore, ibi in requie. 54 Sed iam ueniamus ad augusti corporis transmissionem. Fles, Honori, germen augustum, et lacrymis pium testificaris affectum; quod inhonorum adhuc honore tumuli patris corpus per spatia multa transmittis. Sed et patriarcha Iacob propter populum liberandum, quem tetra fames graui urgebat periculo, relicta domo, senex ad peregrina contendit: atque ibi defunctus, ad sepulcrum patrium per aliquot dies, filio prosequente, deductus est. Nec derogatum est aliquid meritis eius, sed magis accessit ad laudem, quod pro suis carens debitae domus sorte, quodam supremi funeris peregrinabatur exsilio. 55 Fles etiam, imperator auguste, quod non usque Constantinopolim reuerendas reliquias ipse prosequeris. Eadem tibi causa nobiscum est, omnes iusto dolore prosequimur, omnes, si fieri posset, deductores tecum esse cuperemus. Sed Ioseph ad finitimam accessit prouinciam: hic multa interiacent regionum diuortia, hic maria transfretanda sunt. Nec hoc quidem tibi laboriosum, nisi te teneret Respublica, quam boni imperatores et parentibus et filiis praetulerunt. Denique ideo te imperatorem pater fecit, Dominus confirmauit; ut non soli militares patri, sed omnibus imperares. 56 Nec uereare ne inhonorae uideantur, quocumque accesserint, reliquiae triumphales. Non hoc sentit Italia, quae claros spectauit triumphos, quae a tyrannis iterum liberata, concelebrat suae libertatis auctorem: non hoc Constantinopolis, quae secundo ad uictoriam principem misit: quem cum uellet tenere, non potuit. Exspectabat quidem in reditu eius triumphales solemnitates, et titulos uictoriarum: exspectabat totius orbis imperatorem, stipatum exercitu Gallicano, et totius orbis subnixum uiribus. Sed nunc illic Theodosius potentior, nunc gloriosior redit: quem angelorum caterua deducit, quem sanctorum turba prosequitur. Beata plane, quae paradisi incolam suscipis, et habitatorem supernae illius ciuitatis y augusto sepulti corporis tenebis hospitio.