[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] CAPUT PRIMUM.-- Quod primo Baldewini regis anno innumera Longobardorum multitudo per Bulgariam profecta sit Hierosolymam. Eodem tempore, quo bellum hoc mense Septembri actum est, et cruenta uictoria a rege Baldewino habita, anno regni eius primo, gens Longobardorum incomputabilis de regno Italiae, post captionem Antiochiae et Ierusalem, audita insigni Christianorum uictoria, e diuersis regionibus Italiae collecta, per regnum Hungariae prospero itinere transeuntes, profecti sunt usque in regnum Bulgarorum, uolentes conchristianis fratribus auxilio augeri et prodesse. Adfuerunt in eodem uoto et comitatu uiri nobilissimi, episcopus Mediolanensis, Albertus comes illustris de Blandraz, Wido frater ipsius, miles egregius, Hugo de Montbeel, Otho, filius sororis praedicti Alberti, cognomine Altaspata, Wigbertus comes ciuitatis Parmae, caeterique comprimores Italiae, uiri mirae nobilitatis et ductores exercitus: qui circiter triginta millia conglobati, terram et regnum Bulgarorum, ut praediximus, in manu forti ingressi sunt. [8,2] CAP. II.-- Ubi Constantinopolitanus imperator eosdem Longobardos uendere et emere per castella Bulgarorum permittit, et eis rapinam interdixit. Ingressi autem, direxerunt nuntia imperatori Constantinopolitano, quatenus eius gratia et dono in terra Bulgarorum, quae de eius regno erat et potestate, necessaria uitae pretio mutuarent, sicque pacifice terram eius pertransirent. Accepta itaque tam egregii et catholici exercitus legatione et petitione, rex Graecorum benigne omnia quae rogabant concessit, hac scilicet interposita conditione, ne tanta adunatio aliqua uiolentia ea loca, quae sui iuris essent, uastaret, seu facta temere seditione conturbaret. Hac igitur conditione contulit eis emendi et uendendi licentiam in eiusdem regni Bulgarorum castellis, pane, uino, carne et omni pinguedine opulentissimis, castello uidelicet Panidos, Rossa, Rosto, Dedamis, et castello nomine de Natura, et Sasalabriis, Adrianopoli et Phinepopoli, ut per haec hospitati, pacifice bonis terrae sustentarent uitam affluenter. [8,3] CAP. III.-- Longobardi regis edictum negligentes, Graecos et Bulgaros inuadunt: sed mox ab imperatore conuocati, Constantinopolim tendunt. Hanc denique in terram uenientes, mandatum regis transgressi sunt, nec audierunt ductores et principes exercitus; sed omnia sine modo et sine ratione depraedati sunt, sine aliqua mutuatione Bulgaris et Graecis sua auferentes, pecora et uolatilia eorum diripientes, quodque nefas est de populo catholico dicere, Quadragesimali tempore et ieiunio ea deuorantes. Fregerunt etiam in praedictis locis et ciuitatibus ipsius pii imperatoris oratoria, propter ambitionem rerum, quae in eis erant recondita a facie tantae multitudinis. Item, quod auditu est horrendum, mamillas cuiusdam mulieris sua defendentis quidam ex parasitis impie detruncauit. Audita hac infamia crudeli et deuastatione intolerabili, quae regno Bulgarorum ab his inferebatur, et querimonia suorum, imperator ad primates et magistratus legionis direxit nuntia, quatenus in his non ultra morarentur regionibus, castellis et ciuitatibus; sed festinato ad se in ciuitatem Constantinopolim, quae caput totius est Graeciae, regia uia contenderent. Venerunt ergo ad eamdem ciuitatem Constantinopolim, et ex ipsius regis ordinatione et decreto in littore maris, quod uocant Brachium S. Georgii, ex hac parte tabernacula sua locauerunt in crepidine aluei spatio trium milliarium. Duobus autem mensibus a ueris tempore illic consederunt, priusquam aliqua societas de regno Franciae aut Alemanniae illis iungeretur: ubi etiam plurimis iniuriis, sicuti erant soliti, ipsum imperatorem ad iram et odium commouerunt. [8,4] CAP. IV.-- Imperator a Longobardis iniuriatus, uendere eos et emere inibi prohibet: illi palatium eius unanimiter obsident. Imperator uero plurimis iniuriis saepius concitatus, timens ne tot ac tantis copiis uis diuersarum nationum augeretur, et sic audaciores facti, aut auaritia aut aliqua occasione assumpta, insurgentes in ciuitatem Constantinopolim rebellarent, admonuit eos ne ultra in locis his aut littore remanerent, sed quantocius abhinc migrantes, in terminis Cappadociae et Romaniae apud portum Ciuitot et Rufinel hospitati moram facerent, donec adfuturae legiones et copiae cum eis simul in unum confluerent. Sed responderunt unanimiter se minime brachium maris transituros, donec ampliores uires tam Francorum quam Alemannorum obtinerent. Audita hac Longobardorum obstinata responsione, nolle eos a statione occupati maris se amouere ante aduentum futurae societatis, imperator illis emendi et uendendi licentiam interdixit; et statim penuria necessariorum uitae per triduum in populo facta est. Videntes autem Longobardi regis iram, et interdictionem necessariorum uitae, et sic famis angustiam in populo fieri, subito uniuersi tam equites quam pedites armis induuntur, et ad portam et muros maioris palatii ciuitatis in ligonibus, uncis ferreis, malleisque conferuntur ad locum qui dicitur ad S. Argenium. Ubi in duobus locis infringentes et intrantes, imprimis iuuenem de sanguine ipsius imperatoris peremerunt, deinde leonem domitum, qui erat gratissimus in palatio imperatoris, occiderunt. [8,5] CAP. V.-- Imperatore tandem per episcopum Mediolanensium pacificato, Longobardi Constantinopolim relinquentes, Nicomediam applicuerunt ciuitatem. Episcopus uero Mediolanensium, et Albertus comes de Blandraz, et Hugo de Montbeel, et caeteri prudentiores primique exercitus, cognoscentes seditionem hanc pessimam sibi suisque plus nocere quam prodesse, in medio populi exsurgentes, hoc malum ultra fieri prohibuerunt. Tandem, nunc minis nunc blanditiis populum compescentes, quemque in sua remiserunt. Sedata itaque hac lite grauissima, episcopus et comes nauigio uenerunt ad ipsum imperatorem per brachium maris eiusdem, eo quod milliari et amplius a ciuitate et regis palatio essent hospitati. Qui confidenter ad eum ingressi, animum illius mitigare et ab ira indignationis reuocare conabantur, cum iuramento affirmantes se ab hoc facto innoxios, et ab insensatis et incorrigibilibus hominibus haec mala suscitata et orta fuisse. Econtra imperator praeteritarum iniuriarum illis molestiam inferebat; deinde contumelias, quas recenter nunc in eius praesentia fecissent, scilicet in palatii sui destructione, in proximi sui mortificatione, in leonis sui occisione. Sed praedicti principes astuti, et in responsis moderati ac diserti, molestiam animi imperatoris omnibus modis lenire tentabant, primum se cum iuramento excusantes, quod minime sua uoluntate aut consensu haec mala sint acta. Tandem imperato humili eorum excusatione placatus, omnia quae sibi fuerant illata, per intercessionem tantorum principum cum omni beneuolentia cordis peregrinis laxauit. Attamen, sicut consilio suorum disposuerat, iterum eos de transitu brachii maris admonebat, adeo de regni sui inuasione et impedimento sollicitus, ut magnis muneribus auri, argenti, ostri datis, ac maioribus promissis, apud istos obtinere et impetrare conaretur, quatenus multitudinem hanc redderent uoluntariam transeundi brachium maris. His magnis donis et promissis imperatoris corrupti, Albertus de Blandraz nimium ei credens, decem equos cum aliis rebus pretiosis suscepit; sed episcopus solerti prouidentia omnia haec sibi oblata refutat, timens ne si exercitus transiret, a Graecis molestatus Turcorum armis occidendus traderetur. Videns autem imperator constantiam episcopi, omnibus modis redit cum eo in corcordiam, et eius petitioni acquiescens, iterato concessit peregrinis uendendi et emendi licentiam, firmato utrinque foedere pacis conseruandae. Descenderat autem eodem tempore comes Reymundus a Laodicea in ciuitatem Constantinopolim, qui multum peregrinis in reconciliatione imperatoris profuit, primus et collateralis illi in omni consilio et decreto factus prae omnibus, qui Hierosolymam ascenderunt. Tandem Pascha Domini celebrato, post aliquot dies Longobardi brachium maris transeuntes, ad ciuitatem Nicomediam peruenerunt. [8,6] CAP. VI.-- Conradus, imperator Henrici stabularius, cum nonnullis occidentalis Franciae principibus Nicodemiae Longobardis associatur. Conradus similiter, stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, cum duobus millibus Teutonicorum Constantinopolim perueniens, imperatori Alexio notificatus, gratiam in oculis eius inuenit, prae cunctis dilectus et magnificis donis honoratus. Qui et ipse brachio maris traiecto, Longobardorum principibus sociatur. Dehinc Stephanus Blesensium comes, poenitentia ductus, Hierosolymam reditum parat, Stephanus quoque dux Burgundiae, Milo etiam de Braio, Wido pariter rufus capite, Hugo et Bardolfus de Breis, Engelradus episcopus de Monte lauduni, Viscones de Firmamento, Reinoldus episcopus de Suessones, Baldewinus de Grandpreit, miles pulcherrimus, Dudo de Claromonte, Walbertus castellarius Lauduni. Hi omnes de regno occidentalis Franciae cum omnibus copiis suis ibidem in ciuitate et regione Nicomediae Longobardis associati sunt; et e diuersis terris et regionibus profecti, in eamdem ciuitatem conuenisse, et in eius finibus moras fecisse referuntur. [8,7] CAP. VII.-- Quod in diebus Pentecostes innumerabilis Christianorum ab urbe Nicomedia exercitus egressus, uersus regionem Flaganiae iter suum direxit. Dehinc appropinquante die sanctae Pentecostes, de diuersis mundi partibus in unum congregati circiter ducenta sexaginta millia, cum filiis et uxoribus plurimorum, cum clericis et monachis et plurima manu inertis uulgi, conductum imperatoris Constantinopolitani quaesiuerunt. Qui precibus eorum satisfaciens, comitem S. Aegidii, qui erat ei priuatus, cum quingentis Turcopolorum equitibus illis constituit, quatenus eius conductu et ordinatione iter suum continuantes, prouide agerent uniuersa. His ita dispositis, et comite Reymundo consiliario et ductore exercitus facto, Stephanus Blesensis uiam, qua dux Godefridus et Boemundus ac primus incessit exercitus, per terram Nicomediae et Romaniae proficisci disposuit; quia sic tutum et prosperum iter illi uidebatur et plurimis de societate. Sed Longobardi de multitudine sua confidentes, per montana et regionem Flaganiae, se ituros in magno dissidio firmauerunt, dicentes se etiam regnum Corrozan ui intrare ac Boemundum de captiuitate Turcorum aut extorquere et liberare, aut in uirtute sua ciuitatem Baldach, quae est caput regni Corrozan, obsidere et destruere, sicque potenter confratrem suum a manicis eripere. Stephanus autem Blesensis et Reymundus caeterique comprimores intelligentes Longobardorum contentionem saeuissimam et nimiam iactantiam liberationis Boemundi, non ualentes eos ab errore suo auertere, uia, quam petebant, profecti sunt, praecedente ipso comite Reymundo cum Turcopolis, et magno imperatoris apparatu. [8,8] CAP. VIII.-- Ubi populus in itinere suo illicite luxuriatur, praesidium Ancras funditus diruens, sata et segetes uicinas Turcorum succidens. Tribus dehinc septimanis euolutis, et adhuc in itinere suo prospere et abundanter peregrinis epulantibus, et plurimis de populo illicite luxuriantibus, et multum incesta commistione agentibus, in ipsa uigilia S. Ioannis Baptistae, praecursoris Domini, uentum est ad montes ascensu difficiles et ualles profundissimas, deinde ad castellum, quod dicitur Ancras. Ubi Turcos repertos assilientes, et in assultu usque in medium mane perdurantes, munitionem funditus diruerunt, ducentis ibidem Turcis detruncatis. Sex tamen ex his capitales latitantes, in silentio noctis periculum mortis euaserunt. Hoc itaque castellum militibus imperatoris restituentes, eo quod de regno eius fuerit, et iniusta inuasione Turcorum amiserit, profecti sunt ad praesidium Gargara, segetes et omnia sata regionis depopulantes, eo quod praesidio nocere nequiuerant propter eius munitionem, situ et natura locorum ualidam et insuperabilem. Hoc praesidio illaeso et non superato ab uniuersa legione relicto, Turci uehementer laetati sunt, quoniam munitio sua frustra a Christianis turmis uallata, nunc illaesa et inuicta remansit. Ab ea igitur die et deinceps exercitum persecuti, minus sequi ualentes prae lassitudine incursabant, et crebra caede sagittarum mortificabant. [8,9] CAP. IX.-- Reymundus comes, donis Turcorum corruptus, exercitum duxit per uiam solitudinis et Christiani per uires agunt custodiam in exercitu. Peruenerunt deinde Christianorum populi ad plurimas ciuitates et castella, quorum nomina latent. De quibus Turci dona et multa cibaria mittentes, comitem Reymundum praecedentem et milites imperatoris auertebant. Sic corrupti, per deserta et inuia et solitudines locaque arida totum deducebant exercitum, ubi assidue Turcorum insidiae occursantes eis, uniuersos de exercitu negligentia aut lassitudine retardatos trucidabant. Perceptis igitur insidiis, et grauissima insecutione et populi contritione, principes exercitus decreuerunt retro et ante suae gentis custodiam fieri, ac Francigenas milites circiter septingentos semper in fronte praeire et praecauere; Longobardos similiter ad septingentos, a tergo lassos et subsequentes fratres tueri et exspectare. Turci uero comperta Longobardorum custodia post tergum sui exercitus, supra quingentos in arcu et equis conglobati, subito clamore intonantes, eos a tergo incurrerunt, sagittarum grandine uelociter uexantes et uuluerantes. Tandem terrore mortis attoniti Longobardi, celeritate equorum in fugam conuersi sunt, miseros pedites et itinere fessos deserentes: quos Turci graui occisione circiter mille in hac prima custodia peremerunt. Crastina autem die exorta, et crudeli fama attritae gentis perlata in castra, conturbati sunt omnes primores exercitus, multum Longobardis improperantes quod mollitie et pigritia eorum contritus et imminutus fuerit exercitus; unde alios decreuerunt custodes statuere fessi et a longe subsequentis populi; sed nemo se obtulit ad custodiam praeter ducem Burgundiae. Qui cum quingentis loricatis equitibus sic tuebatur exercitum, ut nec unus in custodia suae diei de populo periret. [8,10] CAP. X.-- Turci cum Reymundo praelio decertant, et turmae Christianorum propter hostes in unum conglobatae mistim per solitudinem gradiuntur. Sequenti uero die post Stephani custodiam, comes Reymundus suae diei egit custodiam, quem Turci, ad septingentos in unum collati, nona diei hora in locis arctissimis fortiter incurrentes, cum eo graue praelium in sagittis commiserunt. Sed comes uiriliter resistens, non amplius quam tres suorum amisit, praeter aliquos graui sagittarum infixione ibidem uulneratos. Comes ergo Reymundus uidens quia bellum difficile sibi suisque ingruebat, et Turcorum copiae accrescentes sibi uim inferebant, septem equites ueloci cursu remisit ad exercitum, qui iam spatio septem milliarium praecesserat, quatenus sibi aliqua manus mitteretur, quae sibi suisque nimium et diu angustiatis ab hostium impugnatione subueniret. Audita hac comitis legatione, decem millia equitum in momento sequestrati, loricis induti, galeis operti, clypeis pectori obductis, eadem dic uiam remensi sunt ad ferendum comiti auxilium, existimantes omnes Turcorum copias conuenisse. Turci ad haec septingenti, uisa comitis constantia, et reuersae multitudinis audaci succursu, fugam uelociter arripuerunt, in montanis se abscondentes. Ab illa denique die commistis copiis, Reymundus et uniuersi ductores et capitanci decem millium cum omni manu equitum, et comitatu fatigatorum peditum, ad multitudinem exercitus redeuntes conuenerunt: qui deinceps diuidi, aut ullatenus aliquibus in locis spatiari, nulla fiducia praesumpserunt, propter assiduos Turcorum assultus et nimias illorum copias. [8,11] CAP. XI.-- Qualiter exercitus in solitudine quindecim diebus uagando, sitis et inediae miserias pertulerit grauissimas. Dehinc per quindecim continuos dies uiam suam continuantes, amplius in solitudines et loca inhabitabilia et horroris, per montana asperrima incedebant: ubi nihil reperientes, non hominem, non pecudem, graui fame coeperunt coarctari, quin aurum nulli prodesse poterat nec argentum; quia nullius generis esca reperiebatur, quae pretio posset mutuari. Si qui uero de Prouincialibus praecorrebant, quingenti iniquam seu ducenti uel trecenti ad inuestigandos cibos, circumuenti a Turcis, in momento occidebantur, quos subsequens exercitus quotidie detruncatos reperisse perhibetur. Haec enim Prouincialium gens amplius praedae et rapinis inhiabat prae omnibus, et ideo ampliori casu prae caeteris periclitabatur. Tantum diuitibus et magnificis uiris, qui uehiculis a portu Ciuitot et a Nicomedia ciuitate farinam, panes, carnes siccas uel baccones attulerant, sustentatio uitae erat; caeteros grauis inopia frondes, cortices arborum ac radices herbarum corrodere, et sic uentrem implere cogebat. [8,12] CAP. XII.-- De mille peditibus Christianorum, qui in ualle hordeum colligentes, circumuenti sunt et combusti igne Turcorum. Hac arctati inopia, mille pedites de exercitu in confinio ciuitatis, Constamnes nomine, explorato nouello hordeo, sed nondum maturo, eadem tamen onusti annona, in quamdam uallem descendentes de arbustis et myricis ignem suscitauerunt, ipsa grana immaturi hordei flammis exusta et torrida de culmis excutere ad implendos uentres statuentes. Similiter pomula cuiusdam miri et inauditi generis, fructum amarum quorumdam frutetorum, ibidem in desertis reperta et collecta, ad mitigandam famem coquere didicerunt; sed propalati a crudelibus Turcis martyrio coronati sunt. Nam, cum ad eos prae difficultate locorum, uallium et montium nullus hostium pateret accessus, nec ulla esset facultas aut ars in sagittis nocendi, copioso igne ex ramis frutetorum et arida materia herbarum suscitato, uallem circumquaque impleuerunt, ex quo mille homines perusti sunt. Tam atroci fama combustionis et perditionis catholicae legionis in castris diuulgata, exterriti sunt uniuersi principes Christianorum. Unde ab illo die sex diebus continuis semper in unum conglobati, sic iter suum moderati sunt, ut pedites inter equites ad omne periculum et defensionem pariter adesse uiderentur. [8,13] CAP. XIII.-- Turci in uiginti millibus cum ducibus suis, Donimano et Solymano, cum Christianis dimicantes, ad septingentos corruerunt. Igitur sex dies completi sunt, et ecce Turci Donimanus, Solymanus, Carageth, Brodoan de Alippa, et a montanis Flaganiae, et omni regno Antiochiae, cum uiginti millibus, uiris sagittariis in arcu corneo et osseo obuiam Christianorum turmis adfuerunt. Qui omnem rem et angustias illorum explorantes, sexta eos feria bello aggredi statuerunt. Superauit enim eadem die exercitus fidelium Christi angustias et laboriosas fauces Flaganiae, et in planitie campestri applicantes, eiusdem diei, scilicet feriae sextae, hora nona ad quiescendum castra posuerunt. Et ecce Turci appropinquantes, et more suo altis uocibus inclamantes, totum coronauerunt exercitum et utrinque graue praelium commiserunt. Interdum Turci in castra repentino impetu aduolantes, et Christianos milites lacessentes, sagittis eos confixerunt: interdum Galli et Longobardi, licet fessi et itinere grauati, exsurgentes et aduersus tot creberrimos assultus indignantes, frequenter eos remittebant, quousque septingenti Turcorum corruerunt; Christianorum uero nulli percussi sunt: nam in unum conglobatos nequaquam irrumpere et dispergere ea die Turci potuerunt. Turci autem uidentes, se nihil hac die in caede Christianorum proficere, sed plurimos suorum cecidisse, tristes ac dolentes in castra sua, uespere terras operiente, regressi sunt. Similiter et Christianus exercitus hac nocte statutis uigiliis et custodia in circuitu castrorum, omni bellorum turbine sedato quieuit. [8,14] CAP. XIV.-- Ubi Christiani quoddam praesidium Turcorum comminuerunt, sed insidiis eorum excepti, ad septingentos perierunt. Sequenti uero die Sabbati tria millia exercitus Christianorum, et principes eorum Conradus et Bruno filius sororis eius, caeterique uiri fortissimi e castris et planitie exeuntes, et in regionem ciuitatis Marecsh applicantes, iam sui itineris milliaribus duobus peractis, praesidium quoddam Turcorum assilierunt: quod frustra a Turcis defensum sine aliqua mora comminuentes, omnia uitae necessaria quae in eo erant diripuerunt, et Turcos inibi repertos in ore gladii percusserunt. Hoc prospero successu Christiani gaudentes, et spolia Turcorum grandia et multa ad tentoria secum deferentes, per quasdam montium fauces asperrimas et scopulosas descenderunt. Ubi insidiis Turcorum circumuenti et sagittis lacessiti ac confixi, parum repugnantes prae lassitudine et onere praedarum angustiaque locorum, ad septingentos perierunt, spolia omnia et praedas Turcorum, licet inuiti, illic relinquentes. Hi uero, qui ab eorum manu euaserunt, singulatim et sparsim sicut uicti et attriti, uespere ad castra relati sunt tristes et dolentes. Et ea die ultra, ab omni assultu exercitus lugens de casu suorum, in tentoriis requieuit. Similiter Dominica die tam Turci quam Christiani ab omni infestatione et belli turbine cessauerunt. [8,15] CAP. XV.-- Episcopus Mediolanensium omnem exercitum ad confessionem delictorum suorum cohortatur, et uniuersa multitudo ad bellandos hostes in quinque acies cum ducibus suis ordinatur. Secunda autem feria iam primo sole radiante, episcopus Mediolanensium in medio exercitus exsurgens, diuino tactus spiritu, hac die bellum adfuturum praedixit, et sermonem ad populum Dei uiuentis faciens, omnes ad confessionem delictorum uenire admonuit, quos in nomine Iesu apostolica potestate a peccatorum nexibus absoluit, uniuersos post datam indulgentiam brachio B. Ambrosii Mediolanensis episcopi sanctificans et benedicens; quin et lancea Dominica, quam Reymundus secum attulerat, est aucta ad sanctificandum et benedicendum populum. Post hanc benedictionem, et suae puritatis confessionem, Stephanus dux Burgundiae, miles clarissimus, ex suo populo sibi aciem constituit; Reymundus Tureopolos et Prouinciales in sua acie retinuit. Conradus uero, stabularius imperatoris Henrici III Alemanos, Saxones, Boioarios, Lotharingos et uniuersos Teutonicos in aciem sibi asciuit. Episcopus Lauduni, Engelradus, Milo, Wido, Hugo, Bardolfus de Breis, Walbertus de ciuitate Lauduni, omnes hi ex manu Francigenarum aciem ordinauerent. Episcopus uero Mediolanensis, Albertus de Blandraz, Wido frater illius, Otho de Altaspata, Hugo de Montbeel, Wigbertus de Parma et uniuersi Longobardi equites et pedites densissimam sibi aciem composuerunt. His uero aciebus sic ordinatis, Longobardi in fronte constituti sunt, eo quod illorum copiae intolerabiles haberentur, ut aduersus Turcorum acies, quae illis uicinae erant, fixae et impenetrabiles facie ad faciem obstantes, eas oppugnarent. Deinde singulae acies Christianorum usquequaque a dextris et sinistris positae, singulis gentilium aciebus obstabant, saepius eos in fugam remittentes, et saepius aduersus eos bellum iterantes. Sed Turci callidi et praelio docti, post aliquantulum fugae subito frena reiicientes ac sagittarum grandine remordentes, graui uulnere tam homines quam equos perimebant. [8,16] CAP. XVI.-- Longobardi, in prima fronte pugnantes, deficiunt, post quos reliquae acies cum ducibus fugientes, diffugiunt. Longobardi igitur, qui in prima fronte constituti erant, grauiter et diu cum Turcis commisere praelium. Sed Albertus ductor eorum, post nimiam et longam reluctationem pondus belli suffere non ualens, et praecipue equorum defectione, qui fame attenuati nihil poterant, cum signo belli quod dextra ferebat, fugam iniit: et sic tota illa Longobardorum adunatio cum ducibus et principibus suis in fugam usque in tentoria remissa est. Conradus uero, miles imperterritus, uidens bellum ingrauescere, et Longobardos deficere ac fugam inire, repente aduolans, cum sua acie irrupit, Turcos expugnans et dissipans a prima hora diei usque post meridiem. Tum tandem uictus prae nimia iaculorum assiduitate, fugam arripuit cum manu diu fame macerata et uiribus exhausta, et ipse in tentoria reuersus est. Stephanus item cum Burgundionibus uolens subuenire attritis et fugitiuis fratribus, cum sua acie irruens uehementer hostes expugnabat. Sed ad ultimum post longam contentionem cum omnibus suis terga uertit, innumerabili multitudine suorum ibidem occisa et a Turcorum armis exstincta, et simili fuga ad tentoria repedauit. Stephanus uero Blesensis respiciens omnia tam Longobardis quam Gallis uerti in malum, cum omnibus Francigenis qui in sua erant acie, ad subueniendum fratribus et Turcos reprimendos aduolat, ac bellum committere usque ad uesperum non abstinuit. Tandem Turcorum manu intollerabili sagittis et arcu osseo inualescente, comes Blesensis uictus et attritus, simili fuga qua et socii in castra relatus est, multis nobilibus uiris de comitatu eius, uictis et exstinctis. Ceciderunt in eius acie uiri illustrissimi, Baldewinus de Grantpreit, Dudo de Claromonte, Wigbertus de Monte Lauduni, custos et defensor eiusdem ciuitatis, Dei amicus, miles ferocissimus, corpore altus, et plurimi potentes ac primi exercitus, quorum nomina omnia scire et inuestigare nequimus. Comes uero Reymundus cum militibus imperatoris Turcopolis et suis Priuincialibus cuneis socios releuare in eodem certamine festinans, multos Turcorum repente prostrauit. Sed dehinc nimium casu aduersante, multis suorum prostratris ac sagittis imminutis, bellum Turcorum nimis inualuit, donec tota manus Turcopolorum exterrita, et fuga dilapsa ad loca tabernaculorum diuertit, comitem in mediis periculis deserens, cuius Prouinciales milites fere omnes detruncati sunt. [8,17] CAP. XVII.-- Reymundus comes praelio uictus, uersus montana fugiens cum decem militibus, silicem quamdam praecelsam occupat: de qua per socios liberatus, media nocte cum suis omnibus fugam iniit. Videns ergo comes fugam Turcopolorum et casum irrecuperabilem suorum, non ultra in mortis periculo sibi imminente remanens, sed uix ab armis effugiens, uersus montana et per angusta loca declinans, in summitate cuiusdam praecelsi silicis ascensu difficili astitit cum decem tantum sociis de quo, quantum poterat, Turcis insequentibus et eum obsidentibus, resistere cum suis conabatur. Regressis itaque omnibus ad tentoria, qui Turcorum arma effugerant, Stephanus, comes Blesensis de omnibus primoribus requisiuit qui a bello redissent aut armis occubuissent: cui statim innotuit Reymundum in summitate silicis fecisse diffugium, et nisi sibi subueniretur, nunquam eum manus Turcorum posse euadere. Ad haec Stephanus comes, ducentis sociis in lorica et galea readunatis, Reymundum ab inuasione Turcorum liberare festinans, Turcis fugatis, qui eum insecuti fuerant, et ad triginta uiris repente attritis, comitem saluum de silice recepit, et incolumem ad tentoria reduxit. Victis et attritis Christianorum fortissimis aciebus, et usque ad tentoria de crudeli praelio effugatis, Turci uictores cum spoliis Gallorum et Longobardorum pariter in sua castra sunt regressi, uix duobus milliaribus a mansione Christianorum, satis tamen luctuosam et cruentam uictoriam hac die obtinentes. Ceciderunt enim societatis eorum tria millia uirorum pugnatorum in eodem praelio quo Christiani milites delictorum suorum pondere impediti, diuino iudicio traditi sunt incredulis uiris et impiis ad puniendum. Eadem uero nocte qua comes Raymundus a cacumine silicis et Turcorum obsidione, subueniente Stephano Blesensi ac Conrado stabulario, liberatus et reductus est in castra ad confratres, coeperunt focos et uictus necessarios uniuersi parare, qui a caede et bello in tabernacula confugerant; ligna quoque et sarmenta ad coquendos cibos componere, quibus fessa et ieiunia corpora recrearent. Et ecce, primo noctis facto silentio, idem comes Reymundus, nescio qua formidine correptus et uitae diffisus, cum omnibus suis et cunctis Turcopolis imperatoris, equos frenis ac sellis strauit, fugamque iniit, ac tota nocte illa fugiendo, iter per montana et inuia loca accelerans, ad castellum imperatoris, Pulueral nomine, uenisse perhibetur. [8,18] CAP. XVIII.-- Post fugam Reymundi uniuersi duces exercitus, cum reliqua multitudine tentoriis et uxoribus suis in uia delictis, celerem fugam arripiunt. Igitur hac illius fuga cognita, et in populo diuulgata, uniuersos tantus metus inuasit, ut nec unus de principibus remaneret, sed omnes uitae diffidentes diffugium maturarent, magni et parui, nobiles et ignobiles, usque ad Synoplum imperatoris praesidium, ignorantes quod et Turcorum corda non minus formido fugiendi sollicitabat. Tentoria autem et omnem apparatum suum Christiani cum omnibus uehiculis, cum uxoribus teneris et charissimis, cum omni suppellectile, qua tot nobiles et tam magnus indigebat exercitus, reliquerunt. Nec mora, per exploratores fama tam subitae fugae ad aures Turcorum peruenit, qui non longe post contritionem Christianorum, et acceptam uictoriam, sua etiam in castra recesserant, ut et ipsi ea nocte cibis et somno sua refouerent membra, in caede catholicorum militum fessa et grauata. [8,19] CAP. XIX.-- Quomodo Turci fugientium tentoria diripuerint, et uxores eorum quasdam iugularint, quasdam captiuarint. Turci quidem haec audientes et continuo exsurgentes, omnibus suis in tubis et buccinis expergefactis et conuocatis, sicut sunt uiri semper uigiles in caede inimicorum, primo diluculo adfuerunt in tentoriis Christianorum. Ubi mulieres nobilissimas et matronas egregias, tam Gallorum quam Longobardorum crudeliter aggressi, impie raptas et uinculatas tenuerunt, in barbaras nationes et ignotam linguam, supra mille transmittentes, ac si pecora muta depraedati essent, et perpetuo exsilio in terram Corrozan quasi in carcere et conclaui eas constituentes; caeteras aliquantulum prouectae aetatis gladio interemerunt. Terra autem et regnum Corrozan sic montanis et aquarum paludibus clausum est, ut quicunque captiui illuc semel intrauerint, non ultra hinc magis quam pecus a cauea exire ualeant, nisi licentia et permissione Turcorum. Ah quantus dolor! quantae illic uideri poterant miseriae! ubi tam tenerrimae et nobilissimae matronae ab impiis et horridis hominibus in praedam raptae et abductae sunt: quorum capita ante et retro, a dextris et sinistris, in modum colli rasa sunt; et quorum rari capilli, ab his quatuor collis dependentes, intonsa coma perhorrescunt, cum barba etiam intonsa et prolixa, et qui solum tetris et immundis spiritibus similes esse in suo habitu referuntur. Vere non modicus dolor illic erat, non paruus timor delicatas matronas inuaserat, non parui feminei ululatus auditi sunt in castris, ubi dulces earum mariti alii occisi, alii fugitiui, ultima necessitate compulsi, miseras ac desolatas inter manus percussorum reliquerunt. Aliae illicita et foeda commistione uicissim uexatae, et post plurimam uexationem decollatae sunt; aliae hilari uultu et decora facie oculis eorum placentes, in barbaras nationes, ut diximus, transmissae sunt. [8,20] CAP. XX.-- Quod post depraedationem mulierum Turci fugientes Christianos insecuti, diuersa eos caede lacerauerint, plurima eorum spolia in itinere relicta colligentes. Repertis itaque et captis tot honestis mulieribus in tentoriis fugientium Christianorum, Turci celeritate equorum insecuti sunt tam equites quam pedites, tam clericos quam monaches et totum femineum sexum, qui fuga euaserant de castris: quos non aliter gladio metebant, quam messor, qui falce maturas segetes metere solet. Nulli aetati aut ordini parcebant; solos iuuenes imberbes, uiros militaris officii, captiuabant, quos etiam in exsilio cum matronis honorificis Corrozan abduci destinabant. Pecuniam quidem inauditam a fugitiuis et lassis medio itinere relictam sustulerunt; ad haec molles uestes, pelliceos uarios, grisios, harmelinos, mardrinos, ostra innumerabilia auro texta, miri decoris, operis et coloris, equos quoque et mulos, plus quam numero uel littera alicuius referri possit: quae omnia tandem illis taedio fuerunt asportare. [8,21] CAP. XXI.-- Quod Christiani exercitus centum et sexaginta millia siti ac fame, fuga et sanguine a Turcis in bello occisa sunt. Terra autem et montana, ut aiunt pro uero, qui haec oculis uiderunt, et uix illic iudicium mortis euaserunt, byzantiis, auro incommutabili, argento inaestimabili et denariorum dispersione sic operta erant in contritione et fuga tam magni exercitus, ut amplius tribus milliaribus super aurum, gemmas, uasa argentea et aurea, ostra mirifica et pretiosa, uestesque subtiles ac sericas, incedere fugientes et persequentes uiderentur. Sanguine uero occisorum tota uia defluebat. Nec mirum; quoniam supra centum et sexaginta millia illic in gladio et sagitta ferocium Turcorum ceciderunt: facile ab hostibus superati ac detruncati prae fame diuturna, qua nimium afflicti et uiribus exhausti, nulla uirtute resistere potuerunt. Tanta enim illis fames in desertis Flaganiae incubuit, ut corium bouis uiginti solidis emeretur; paniculus, qui palmo concludi poterat, tribus solidis Lucensis monetae uenderetur; cadauer equi, muli, asini, sex marcis appretiaretur. In hac fuga saeuissima duo probi equites de populo Stephani Blesensis, dum uiam maturarent a facie Turcorum insequentium, quidam ceruus ex aduerso de montanis clamore et tumultu Turcorum et Christianorum attonitus eis occurrit, impedimentum illis uiae factus: trans quem ambo casu corruentes, in momento ab hostibus decollati sunt. [8,22] CAP. XXII.-- Qualiter residuus Christianorum populus uagus et profugus cum ducibus suis Constantinopolim repedauerit. Igitur exercitus sic attritus et profugus equo uel mulo euadere festinans, ad ciuitatem Synoplum, quam milites imperatoris tuebantur, sparsim fugiendo peruenit; et sic semper fugiens, usque ad regiam urbem Constantinopolim partim reuersus est. Stephanus autem dux Burgundiae, Stephanus Blesensis, Conradus stabularius imperatoris Romanorum, episcopus Mediolanensis, episcopus Lauduni, episcopus de Suessones, Wido Rufus, Hugo, Bardolfus et caeteri comprimores, et uniuersi qui grauissima Turcorum arma poterant effugere, Constantinopolim, per montana et inuia fugientes regressi sunt. Comes uero Reymundus per abrupta montium et ima conuallium Synoplum cum Turcopolis imperatoris Graeciae, omnibus sociis et principibus praetermissis, ingrediens pernoctauit, et die crastina nauem ascendens, per mare Constantinopolim aduectus est. [8,23] CAP. XXIII.-- De quadringentis Christianis qui Turcos insequentes euaserunt, et de aliis mille militibus qui, in regressione Turcorum, gladiis eorum iugulati ceciderunt. Interea tantillum exercitus, quod remanserat, dispersae uidelicet Christianorum reliquiae, dum uestigia comitis Reymundi et caeterorum eadem uia tenerent, et ad quadringentos a diuersa fuga in unum colligerentur, Solymanus, Donimanus, Balas de Sororgia nondum caede satiati, a tertia feria usque in quartam eos persequuntur, eodem tramite quo tendebant post principes fugitiuos ad Synoplum, ut eos detruncarent et captiuarent. Sed nimium prolongatos ultra persequi non audentes propter uires et ciuitatem imperatoris, reuersi sunt. Reuertentes uero de dispersis et retardatis, qui eis obuiam fuere, eadem die mille amputatis collis sparsim peremerunt. Ubi impiis tyrannis uir nobilis Eraldus obuiam factus, sagitta illorum occubuit, ortus de ciuitate Cadelim. Engelradus pariter de eadem patria, Dudo miles egregius, Arnoldus, filius uillici, Walterus de Castelens, et plurimi potentissimi milites, quibus equorum cursus minime prodesse poterat, eisdem carnificibus obuiam facti, sagittis occisi sunt. [8,24] CAP. XXIV.-- Quomodo duces ac comites exercitus dispersi, ad se Constantinopolim fugientes, imperator benigne susceperit: et quod Reymundo infestus, postea eidem amicus exstiterit, et quod ibi Mediolanensis episcopus obierit. Comes uero de S. Aegidio et caeteri comprimores Constantinopolim ingressi, a domino imperatore benigne suscepti sunt. Sed aduersus Reymundum coepit aliquantulum indignari, eo quod a caeteris sociis, Stephano et Conrado, fugiendo subtractus sit et alienatus. Qui, occasione assumpta, respondit haec ideo se fecisse, quoniam timuisset, ne in eum insurgerent, eo quod primus fugam cum Turcopolis a castris inierit; et quia eum in dolo, et ex consilio imperatoris, fugisse existimassent. Dehinc in breui imperatoris indignatione cessante, misertus est uniuersorum, et cunctis opibus spoliatos et uacuos magnificis donis in auro, argento, armis, equis, mulis et uestibus releuauit; et toto autumni et hiemis tempore uniuersos secum habitare et refocillare concessit in omni affluentia et largitate rerum necessariarum. His itaque moram illic facientibus, episcopus Mediolanensis uita discessit, cui episcopi et uniuersi fideles catholicas exsequias exhibuerunt. [8,25] CAP. XXV.-- Qualiter eodem tempore nobilissimus princeps Willhelmus, de regno occidentalis Franciae egressus, quindecim millibus peditum adiunctis, per aridam Bulaariam descenderit. Eodem quoque tempore, et anno primo regni Baldewini regis, comes et princeps potentissimus de ciuitate Niniue, quod uulgo dicitur Nauers, Willhelmus nomine de terra et regno occidentalis Franciae egrediens, et iter per Italiam faciens, ad portum, qui uocantur Brandiz, nauigio alto mari inuectus est cum quindecim millibus equitum et peditum uirorum pugnatorum, absque sexu femineo innumerabili, et ad ciuitatem nomine Vallona secessit. Ubi in arido restitutus, ad ciuitatem Salonicam, sitam in regione Macedoniae et terra Bulgarorum, descendit, pacifice hospitio susceptus ab incolis in omni iustitia et benignitate; furto, rapina, praeda et iniusta contentione sub iudicio mortis interdicta, ne imperatoris Constantinopolitani terram aliqua iniuria exercitus, sicut paulo ante Longobardi, suscitarent. [8,26] CAP. XXVI.-- Quod idem comes cum omni apparatu suo Constantinopolim ueniens, susceptus ab imperatore donariis multis sit honoratus. Deinde post plurimum itineris et diuersa hospitia idem egregius comes cum omni manu et apparatu suo Constantinopolim profectus, ab imperatore benigne et honorifice susceptus, in littore maris S. Georgii tentoria sua ponere ad hospitandum extra muros ciuitatis iussus est. Post tres deinde dies ex praecepto imperatoris comes et totus exercitus brachium maris traiecit, et ad columnam marmoream, quae in summitate arietem obtinet deauratum, non longe a brachio maris tentoriis fixis, per quatuordecim dies, qui sunt circa natalem B. Ioannis Baptistae, illic moram fecit; et per singulos dies imperatori nauigio praesentatus, non paucis muneribus ab eo honoratus et commendatus redibat; peregrinis uero et humili populo cuiusdam generis monetam quam uocant Tartaron, ad sustentationem uitae saepius idem imperator mittebat. [8,27] CAP. XXVII.-- Quomodo comes et exercitus eius Constantinopolim relinquentes, ad Stanconam, ciuitatem Turcorum, peruenerint. Denique post B. Ioannis natiuitatem Ciuitot profecti sunt. Ubi non diu moram facientes, relicto itinere, quod ducis Godefridi et Boemundi prior incessit exercitus, saltus densissimos itinere duorum dierum perambulantes, Ancras peruenerunt, ad eamdem uidelicet, quam comes Reymundus et manus Longobardorum recenter expugnauerant, Turcis in ea repertis decollatis, uolentes exercitui Longobardorum, modico interuallo praemisso, admistis armis et copiis sociari. Per diem autem unum illic in praedictae ciuitatis loco moram facientes, et nequaquam Longobardorum societatem assequi ualentes: qui per Flaganiam iter continuabant; a sinistris illos relinquentes, a dextris uiam arripiunt, quae ducit ad ciuitatem Stanconam, in ea aliquandiu moram habituri, et de euentu Longobardorum audituri aliquid. [8,28] CAP. XXVIII.-- Ubi Turci eis occurrentes, bello eos uexabant, comitem unum Longobardorum sagitta perimentes. Ad haec, cum nondum ciuitati appropinquassent, Solymanus et Donimanus cum copiis et armis Turcorum, a recenti caede Longobardorum uix diebus octo peractis, reuersi, et comitis de Nauers subsecutione comperta, festinato per notas semitas collium et uallium accelerantes illic occurrerunt; ac sagittis crudeliter assilientes, per triduum exercitum, ante et retro positis insidiis, bello grauissimo et acerbis plagis fatigabant. Sed nondum in his locis obtinuere uictoriam, licet plurimae copiae peregrinorum incaute et lento gressu prae lassitudine subsequentes, creberrimo assultu ceciderunt; et quidam Henricus, genere Longobardus, comes sua in terra magnificus, inter socios sagitta transfixus obierit. [8,29] CAP. XXIX.-- Christiani Turcis resistentes, et Stanconam frustra oppugnantes, Reclei urbem applicuerunt, ubi siti aestuantes ad trecentos perierunt. Nam Christiani milites uiriliter adhuc resistentes Turcis, plurimos perimebant, alios in fugam saepius remittebant; et facile quidem remittere poterant, cum nondum illis aquae penuria fuisset, nec equorum uirtus defecisset. Sic tandem Christiani milites in itinere a plurima Turcorum infestatione defensi, Stanconam peruenerunt. Ubi Turcorum custodiam et uires in praesidio reperientes, moenia fortiter assiliunt, et dum hostes ab intus pro anima eis resistunt, utrinque plurimi occisi sunt. Nihil autem in hac praesidii oppugnatione proficientes, castra hinc amouentes, ad ciuitatem Reclei applicuerunt. Ubi triduo siti adeo intolerabili oppressus elanguit exercitus, ut supra trecentos exstincti morte grauissima illic periclitarentur; caeteri uero uiuentes uiribus exhausti, et necessariorum defectione infirmati, parum ad resistendum ualerent. Hac sitis intolerantia anxiati, quidam ex sociis super cacumen praecelsae rupis gradientes constiterunt, si forte alicubi aquam specularentur. Sed tantum ab hac ciuitatem uacuam habitatoribus et dirutam prospexerunt, aquam in ea esse existimantes; quae minime reperta est: nam cisternae et putei ipsius a Turcis recenter subuersi erant et obruti. [8,30] CAP. XXX.-- Turci cum Christianis decertantes, uictum fugientemque Willhelmum insecuti sunt; et de fuga Roberti et alterius Willhelmi. Turci autem post paululum temporis comperientes exercitum iam sitis graui passione defectum, et parum posse resistere, extemplo eos insecuti, sagittis aggressi sunt per diem integram praelium graue hinc et hinc committentes; et utrinque in gladio, arcu et lancea corruentes, totam latissimam uallem sanguine suo repleuerunt, ac densis corporibus occisorum, uirorum ac mulierum, terra regionis huius occupata est. Tandem hoc ingruente saeuissimo bello, et Christianorum uirtute siti debilitata, et ideo minus ualente et resistente, Turcorum ferocitas exaltata coepit inualescere, et Christianos uictos atrociter in fugam cogere. Comitem quidem iam uictum, ac de bello fugientem, usque ad ciuitatem Germanicoplam insecuti sunt. Robertus uero, frater eiusdem comitis, et Willhelmus de ciuitate Nonanta, qui signifer erat exercitus, et primus terga uertit, una cum omnibus equitibus a Turcorum armis elapsus, ad praedictam ciuitatem Germanicoplam fugam facientes peruenerunt, miseros pedites inter manus ferocium hostium relinquentes. [8,31] CAP. XXXI.-- Quomodo post fugam ducis Turci residuos Christianos occiderint uxores eorum captiuantes. Turci autem fugam gentis Christianae et suorum principum uidentes, crudeli caede furescunt in populo et toto Christianorum comitatu, quorum solummodo septingenti per abrupta montium et siluarum densitatem fugientes, uitae reseruati sunt. Post hanc Turcorum uictoriam et Christianorum stragem luctuosam, uxores militum Christi ad mille captiuatae, et ab horridis hostibus abductae sunt in terram ignotam et alienam. Equi uero et muli, argentum et aurum, uestes cuiusque generis pretiosissimae direptae et asportatae, terram et regnum Corrozan diuitiis nimiis et spoliis auxerunt et impleuerunt. Acta sunt crudelissima haec bella, et saeuissimae strages Christianorum in mense Augusto, quando calore solis et sitis intolerantia aestas grauior fieri solet. [8,32] CAP. XXXII.-- Qualiter Willhelmus comes a Turcopolis deceptus, cum magno discrimine Antiochiam peruenerit. Comes igitur de Nauers, qui uix periculum mortis euaserat, adhuc aliquid de opibus et stipendiis suis, a manibus Turcorum fugiendo, retinuerat, et uix ad ciuitatem Germanicoplam declinauerat. Is duodecim Turcopolos milites imperatoris Graeciae, inibi ad tuenda moenia constitutos, multa prece et plurima mercede collata, ductores uiae acquisiuit eius, quae ducit ad castellum S. Andreae ex hac parte ciuitatis Antiochiae; uidelicet ut sic per Antiochiam transiens, iter suum continuaret Ierusalem. Verum Turcopoli, uiri perfidi, minime illi fidem seruauerunt; sed auaritia excaecati, comitem et socios eius rebus exspoliauerunt, nudos et pedites eos relinquentes in loco deserto et inuio, et acceptis spoliis Germanicoplam per notas semitas repedantes. Comes uero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, uiam, sicut deuouerat, sub paupere et uili tegmine, patienter omnia aduersa accipiens, perfecit, et in diuersis angustiis tandem Antiochiam peruenit. [8,33] CAP. XXXIII.-- Tankradus, nouus princeps Antiochiae, Willhelmum profugum remunerat. Tankradus autem post captiuitatem Boemundi princeps Antiochiae factus, eumdem comitem, uirum nobilissimum, sic ab impiis Turcis attritum et rebus destitutum ingemiscens, optimis et honoroficis renouauit uestibus, et magnificis eum in equis et mulis ditauit muneribus, per aliquot dies secum retinens, dum membra, siti, ieiunio, uigiliis, lassitudine uiarum, squalida et exhausta, bonis terrae in uino, oleo et carnium dulcedine abundanter refoueret; et post haec alleuiata molestia et amaritudine animae et corporis, uiam in Ierusalem, sicut deuouerat, exspectatis ibidem et relictis aliquibus de dispersis sodalibus tempore ueris insisteret. [8,34] CAP. XXXIV.-- Quomodo Willhelmus, princeps Pictauii, et Welfo dux Bawariorum, et Ida comitissa, cum militia Bulgariam intrauerint. Modico dehinc interuallo, dierum scilicet octo, post hanc recentem stragem, Willhelmus comes et princeps Pictauiensium, de sanguine Henrici III imperatoris Romani pacifice transito regno Hungarorum, cum duce Bawariorum Welfone, et cum comitissa nobili, nomine Ida, de marchia Oisterrich, in ingenti manu equitum et peditum et feminei sexus supra centum et sexaginta millia, in apparatu copioso terram Bulgarorum est ingressus. Ubi, sicut facile fit ab indomito et incorrigibili populo, discordia exorta, et duce Bulgarorum, Guzh nomine, uariis iniuriis molestato, ad urbem Adrianopolim, inexpugnatus in uirtute suorum, descendit. Sed eis pons, qui ducit in ciuitatem, a duce praeoccupatus et interdictus est. [8,35] CAP. XXXV.-- Quod in praelio pontis Rudolfus obierit, et quod dux Bulgarorum se dediderit. Quapropter hinc Pincenariis, et caeteris militibus Gomanitis de regno imperatoris, grauiter pontem in arcu et sagitta prohibentibus, Christianis uero pontem transire non minus contendentibus, adeo crudele utrinque commissum est praelium, ut Rudolfus, uir magnae nobilitatis, de Scegonges ortus, cognatus ipsius Willhelmi principis, illic sagitta percussus, interiret; Hartwigus de Sancto Medardo captus teneretur, et plurimi, quos singulatim longum esset narrare. Illic siquidem in eodem praelio, dum hinc et hinc uaria et ingenti contritione diuersus fieret euentus, contigit ipsum ducem Bulgarorum in manus Willhelmi et suorum incidere et teneri captiuum: donec ipsa die hinc et hinc habitis consiliis, in concordiam uniuersi redierunt; captiuis quoque restitutis, Pincenarii et Comanitae sedati sunt. [8,36] CAP. XXXVI.-- Bulgarorum duce placato, Willhelmus Constantinopolim rediens, ab imperatore donis sublimatus est. Post haec concordia, placato duce et suis, in tantum processit, ut non solum dux Christianis peregrinis per pontem pacifice transitum concederet, licentiam emendi necessaria non negaret; sed etiam conductum omnibus usque ad Constantinopolim attribueret sine dolo et aliquo impedimento. In hac ciuitate idem princeps Willhelmus, Welfo dux, et Ida comitissa quinque hebdomadarum curriculo commorantes, domino Alexio imperatori innotuerunt cum omni uoto, quod deuouerant in Ierusalem; et idcirco fidei sacramento sibi astricti, plurima necessariarum rerum dona, et licentiam emendi necessaria, suscipere meruerunt. [8,37] CAP. XXXVII.-- Exercitu Willhelmi Stanconam urbem ueniente, Turci fontes et cisternas obstruunt. Post haec messis tempore imminente, brachium maris S. Georgii ex iussione et suasione imperatoris nauigio superantes, in terram ciuitatis Nicomediae descenderunt et iter suum continuantes per amoena loca, quibus haec abundat regio, tentoria locauerunt duobus ibi diebus moram facientes. Inde uero profecti Stanconam secesserunt, ubi ex longo itinere necessariis uitae consumptis, graui inedia, tum siti intolerabili affecti, tam homines quam iumenta infirmati sunt. Nec mirum. Nam uniuersas segetes, a facie huius multitudinis, Turci, uia anticipata, combusserant; puteos, cisternas, fontes obstruxerant, ut sic ultima necessitate famis et sitis attenuati, facili bello superarentur. [8,38] CAP. XXXVIII.-- Willhelmus et Welfo cum ducibus Turcorum ante urbem Reclei praeliantur et Christiani fugam ineunt. Videntes itaque Willhelmus et Welfo, et sui consodales has Turcorum nequitias et dolos, urbes, quae de eorum erant potestate, scilicet Phiniminum et Salamiam, assilientes plurimo conatu stragis diruerunt; sed et omnia loca circumquaque illis subdita uastare minime pepercerunt. Abhinc ciuitatem Reclei, ubi fluuius torrens, diu et longo desiderio optatus, cunctis sufficeret, descenderunt. Sed Selymanus, Donimanus, Carati, Agunich, principes Turcorum, cum infinitis copiis et armis in occursum ex improuiso peregrinis his incautis adfuerunt altero ex littore, homines, equos et omnia iumenta adaquari in arcu et sagittarum grandine prohibentes, dum a longe fatigati et sic exhausti Christiani ultra uim sufferre non potuerunt. Unde unanimiter post plurimam et diutinam saeuissimamque contentionem, quae ex littore utroque palustri et profundo fiebat, uniuersi Christiani fugam arripientes, strage inaudita ab impiis persecutoribus attriti sunt. Quidam autem aestimantes tam crudele martyrium euadere, diuisi a multitudine quoddam in pratum concedentes, feno latere et abscondi quaerebant; sed nequaquam uitae reseruati, ad trecentos ibidem sagittis confixi interierunt. [8,39] CAP. XXXIX.-- De fuga Aruernensis episcopi et ducis Welfonis, et de interitu Idae comitissae. Episcopus uero de Aruernis et uniuersi comitatus illius, uidentes Christi exercitum sic fuga dilapsum et ab impiis carnificibus attritum, ad radices montis ubi fluuius Reclei oritur, et ipsi fugam inierunt, equos et omnia relinquentes, et tamen pauci euadentes. Similiter etiam dux Welfo lorica et omnibus exutus, et per montana fugiens, uix ab hostili manu ereptus est. Plurima autem millia Alemannorum, Francorum, Wasconum, qui procul erant a montanis, illic exstincta fuisse referuntur. Comitissa uero Ida utrum capta et abducta, aut pedibus tot millium equorum membratim discerpta fuerit, usque in hodiernum diem ignoratur; nisi quod, aiunt, eam inter tot millia matronarum in terram Corrozan aeterno exsilio deportatam. [8,40] CAP. XL.-- Quomodo Willhelmum per montana fugientem Tankradus, princeps Antiochiae, receperit. Comes autem cum solo armigero per montana et ignotas uias arma inimicorum fugiens, ad urbem nomine Longinach, iuxta Tursolt, quam Bernardus cognomine Extraneus regebat, tandem peruenit, benigne ab eo susceptus, omnibus sibi uitae necessariis administratis. Paucis deinde transactis diebus, audiens Tankradus, Antiochiae princeps, tam egregium principem illic spoliis et omnibus rebus amissis, pauperem uitam ducere et nimis humiliatum, misertus est conchristiani fratris et principis: et idcirco accepto consilio, militibus ab Antiochia in occursum eius missis, honorifice eum suscepit, et pretiosis uestibus per aliquot dies secum commorantem et bonis terrae conuiuantem renouauit. [8,41] CAP. XLI.-- Quomodo principes bello dispersi, collecto exercitu Antiochiae conuenerint. Post contritionem Longobardorum et Willhelmi principis de Nauers, Willhelmi quoque comitis Pictauiensis, Welfonis ducis Bawariorum, quicunque dispersi fuerant, aut Constantinopoli seu alibi hiemauerant, e cunctis locis singillatim quique principes Christiani, relictis suis reliquiis, Antiochiam mense Martio inchoante conuenerunt: Albertus scilicet de Blandraz, Conradus stabularius, Stephanus Blesensis; item Stephanus dux Burgundiae, Reymundus comes, Willhelmus Pictauiensis comes, Welfo dux Bawariorum; episcopi Engelradus de Lauduno, Manasses de Barcinona, aliique episcopi Italiae, nauigio ad portum Simeonis eremitae pariter conuenientes, Antiochiae aliquanto tempore remorati sunt. [8,42] CAP. XLII.-- Reymundus precibus principum a Tankrado uinculis absoluitur, et expugnatae urbi Tortosae praeficitur. Bernardus autem Extraneus, eo tempore comitem Reymundum apud eumdem portum captiuum tenuit, eo quod imputabatur ei necis traditio Longobardorum et caeterorum qui in eadem fuerant expeditione: quem Tankradus Antiochiae sibi traditum reposuit in custodia. Principes igitur Christianorum, qui conuenerant, post dies paucos recordati confratris et principis Christiani, eumque sic indiscussum a Tankrado in uinculis teneri, obnixe precati sunt ut in nomine Christi tam magnificum principem solueret ac suis restitueret. Tankradus uero satisfaciens precibus confratrum peregrinorum, hac apposita conditione, a carcere eductum restituit, ne quidquam terrae hac ex parte ciuitatis Acrae inuaderet, et id sacramento obligatus obseruaret. Post haec recepto eodem principe Reymundo, unanimiter salutato Tankrado, ab Antiochia regressi sunt usque ad ciuitatem Tortosam. Quam obsidentes et expugnantes subdiderunt: in qua ipse Reymundus ex communi consilio ad tuenda ipsius moenia remansit, eo quod uir cautus et doctus ad resistendum hostibus uideretur. Caeteri uiam Ierusalem continuare decreuerunt. [8,43] CAP. XLIII.-- Welfo dux Hierosolymis adorato sepulcro Domini, in Cyprum reuersus obiit. Welfo autem dux obsidionem hanc deuitans, Ierusalem ad adorandum descendit una cum Reinoldo duce Burgundiae, fratre Stephani, uice ipsius Burgundiam regentis, qui ante expeditionem Longobardorum Ierusalem tendens, Antiochiae usque nunc hiemauerat. Sed infirmitate correptus, in uia mortuus est idem Reinoldus et sepultus. Welfo igitur Ierusalem perueniens, adorato Iesu Domino et eius sepulcro, post aliquot dies nauigio usque ad insulam Cyprum reuersus est, ubi et ipse infirmitate detentus, mortuus et sepultus est. [8,44] CAP. XLIV.-- Quomodo principes, deuicta urbe Tortosa, cum Baldewino rege Palmas Ioppe celebrauerint. Caeteri autem principes praefati, post captionem ciuitatis Tortosae, recto itinere usque ad ciuitatem Baurim cum decem millibus profecti sunt, ubi regem Baldewinum, ex praemissa legatione admonitum, in occursum sibi in ingenti manu repererunt; quia transire regiones et ciuitates gentilium absque tamnominati et potentis noui regis conductu dubitabant. Deinde habita per noctis spatium cum eo requie, crastino admistis copiis profecti sunt; et per quindecim dies ante sanctum Pascha Ioppen uenientes, per dies octo, et ipsa solemni die Palmarum illic morati sunt. Postea autem die Palmarum a Ioppe egressi, Hierosolymam ascenderunt. In qua septem dies commorantes, et Sabbato sancti Paschae ignem de coelo operientes, sanctam ciuitatem in orationibus et eleemosynis perlustrauerunt. Conradus quoque stabularius, et Engelradus episcopus Lauduni, paululum retardati, subsecuti sunt confratres usque Iaphet: qui et ipsi in Pascha Domini caeteris adiuncti sunt. [8,45] CAP. XLV.-- Principes, Pascha Hierosolymis celebrato, inter imperatorem et regem pacem componunt. Conuenientes igitur de omnibus locis in Ierusalem hac secunda hebdomada paschali, et gloriose ac iucunde sanctam solemnitatem cum rege peragentes, mala et pericula peregrinorum rememorantes, consilium regi Baldewino dederunt, quatenus in humilitate ampliore, qua posset, et precibus mansuetis imperatorem Constantinopolitanum compellaret super miseriis Christianorum: uidelicet ut a perditione et traditione Christianorum cessaret, et Ecclesiae Hierosolymitanae subueniret, Turcos et Sarracenos non audiret; sed pleniter ac fideliter omnem mutuationem necessariorum a praesidiis et locis regni sui fieri usque in Ierusalem non negaret. [8,46] CAP. XLVI.-- Fama uolat in populo, imperatoris consilio Longobardos fuisse occisos. Fuit enim fama in populo catholico, quod ipsius imperatoris occultis et perfidis consiliis, a comite Reymundo et militibus Turcopolis, deductus sit exercitus Longobardorum per deserta et inuia et solitudines Flaganiae, ut illic a Turcis facile prae fame et siti exhaustus superatus occideretur. Verum ut a ueridicis et nobilibus uiris relatum est, nequaquam hoc nefando scelere culpandus erat. Nam saepius exercitum praemonuit, et edocuit solitudines et defectiones et Turcorum insidias in inuiis Flaganiae, et ideo eos non secure et tutos per hanc uiam posse incedere. [8,47] CAP. XLVII.-- Baldewinus imperatori munera mittit se de perfidia excusanti. Acquieuit benigne rex Baldewinus consiliis uniuersorum; ac leones duos domitos et sibi gratissimos, imperatori pro munere misit per Gerhardum archiepiscopum, et episcopum de Barcinona, ad confirmandum foedus et amicitiam. Imperator uniuersam petitionem regis cum muneribus sibi praesentatis in bona accepit, et de omni suspicione necis Longobardorum, quam aduersus eum Christiani habebant, iusiurandum in Dei nomine faciens, se excusauit: promittens se deinceps omnibus misericordiam fieri, regem Baldewinum se uelle honorare et amare. In eadem legatione ab imperatore decretum est, ut episcopus de Barcinona eum apud Romanum pontificem Paschalem de traditione sibi imposita excusaret. [8,48] CAP. XLVIII.-- Imperator regi Baldewino dona dirigens, Romae de perfidia sua apud papam incusatur; Engelradus autem miles quidam in Ierusalem repedans, muneribus magnis ab imperatore honoratus, bono nuntia reportauit, et amicitiam et fidem regi Baldewino imperatorem uelle obseruare, et peregrinos non ultra offendere. Sed episcopus aliquantulum renisus est imperatori, propter infidelitatem erga Gallos, quam ab eo extorsit. Quapropter in amaritudine animi Romam tendens, ipsum imperatorem criminatus est in Ecclesia Beneuentana: et ideo assumptis litteris ipsius apostolici, querimonia grauis apud omnes principes Galliae super ipso imperatore facta est.