[16,0] XVI. Ante hos paucos annos disseminata est quaedam stultitia, cum esset mortalitas boum, ut dicerent Grimaldum ducem Beneuentorum transmisisse homines cum pulueribus, quos spargerent per campos et montes, prata et fontes, eo quod esset inimicus christianissimo imperatori Carolo, et de ipso sparso puluere mori boues. Propter quam causam multos comprehensos audiuimus, et aliquos occisos, plerosque autem affixos tabulis in flumen proiectos atque necatos. Et, qüod mirum ualde est, comprehensi, ipsi aduersum se dicebant testimonium, habere se talem puluerem et spargere. Ita namque diabolus, occulto et iusto Dei iudicio, accepta in illos potestate, tantum eis succinere ualebat, ut ipsi sibi essent testes fallaces ad mortem ; et neque disciplina, neque tortura, neque ipsa mors deterrebat illos, ut aduersum semetipsos falsum dicere non auderent. Hoc ita ab omnibus credebatur, ut pene pauci essent quibus absurdissimum uideretur. Nec rationabiliter pensabant unde fieri posset talis puluis, de quo soli boues morerentur, non cetera animalia, aut quomodo portari posset per tam latissimas regiones, quas superspargere pulueribus homines non possunt, etsi Beneuentani uiri et feminae , senes et iuuenes, cum ternis carris puluere carricatis egressi de regione fuissent. Tanta iam stultitia oppressit miserum muindum, ut nunc sic absurde res credantur a Christianis, quales nunquam antea ad credendum poterat quisquam suadere paganis creatorem omnium ignorantibus. Hanc itaque rem propterea ad medium deduximus, quia huic unde loquimur similis est, et uel exemplunt poterat tribuere de inani seductione et uera sensus diminutione.