[61] De Rustico Qui Nobilem Se Fieri Quaerebat. Petebat a Duce Aurelianensi subrusticus moribus et uita incultus quidam, qui ei seruiebat, ut se nobilem faceret. Id fit apud Gallos emptis possessionibus, ex quibus solis ruri uitam nobiles ducant. Tum Dux, qui naturam hominis callebat: 'Diuitem,' inquit, 'te facillime possem facere; nobilem nunquam possem.' [62] De Guilhelmo Qui Habebat Priapeam Supellectilem Formosam. Erat in oppido nostro Terrae Nouae uir nomine Guilhelmus, faber lignarius, Priapea supellectile satis copiosus. Diuulgauerat hoc uxor inter uicinas. Ea mortua, duxit aliam uxorem iuuenculam simplicem, Antoniam nomine, quae desponsata praesenserat ex uicinis ingens uiri telum. Qua ergo nocte primo cum uiro concubuit, tremebunda nolebat haerere uiro, neque coitum pati. Sensit uir tandem quid timeret adolescentula, consolatusque illam, uerum esse quod audierat, ait, sed duas se mentulas habere, paruam ac maiorem quamdam. 'Ne te ergo offendam,' ait, 'utar hac nocte parua, quae tibi minime nocebit; postea maiori, si tibi uidebitur.' Consentiens puella obsecuta est uiro, absque clamore aut nocumento aliquo. Post mensem uero facta liberior atque audentior, cum noctu uiro suo blandiretur: 'Mi uir,' inquit, 'si libet, maiore iam illo socio utaris.' Risit uir, cum semiasellus in ea re uideretur, bonum uxoris appetitum: hoc postea narrantem audiui in aliorum coetu. [63] Responsio Unius Mulieris Pisanae. Sambacharia mulier Pisana fuit, prompta ad respondendum. Accedens histrio quidam ad illudendum ei: 'Praeputium,' inquit, 'asini uos salutat.' Tum illa e uestigio: 'Ohe!' inquit, 'sane unus ex suis nuntiis uideris.' Quo facete dicto abiit. [64] Dictum Matronae Quae Vestes Adulterae Ad Fenestras Conspexit. Mulier adultera expanderat mane ad fenestras uarii generis uestimenta ab adultero data. Matrona ante domum transiens, conspectis tot uestibus: 'Sicut aranea telas, ita haec,' inquit, 'uestes suas culo effecit, pudendorum artificium omnibus ostentans.' [65] Monitio Cuiusdam. Rogabat quidam contribulem meum uirum facetum tempore uindemiae, ut sibi uasa quaedam uinaria mutuo concederet. Tum ille inquit: 'Do uxori expensas per uniuersum annum, ut ea in Carnispriuio uti possim.' Monuit hoc dicto non esse postulandas ab aliis eas res, quarum usus esset eis necessarius. [66] Dictum Perusini Ad Uxorem. Perusini habentur uiri faceti ac perurbani. Rogauit maritum uxor, Petrucia nomine, ad diem festum postridie profectura, ut sibi calceos nouos emeret. Annuit uir eius, et simul iussit, antequam domo abiret, mane gallinam in prandium coqui. Uxor, cum cibum parasset, ostium egressa, conspectoque simul quem summe adamabat iuuene, domum regreditur, dato signo, ut se intus, cum uir abesset sequeretur; et, ne longior mora esset, ascensis scalis se ad terram prostrauit, ita ut ex ostio posset conspici. Superimposito autem iuuene, clunes eius cruribus ac pedibus amplexa, concupito operi intendebat. Vir interim existimans uxorem ad festiuitatem iam profectam, et simul tardius redituram, socium rogauit ad prandium, dicens uxorem prandio esse fallendam. Cum domum pergerent, uir prius ingreditur, uisaque apud scalas uxore supra iuuenem pedes commouente: 'Ohe! Petrucia,' inquit, 'per culum asini!' (ut mos est illis iurandi) 'si hoc modo ambulaueris, nunquam istos calceos consumes.' [67] Perfacetum Dictum Cuiusdam Adolescentis. Querebatur rusticana mulier anserulos suos non se bene habere, fascinatos uerbis cuiusdam uicinae, quae, cum illos collaudasset, nequaquam postea addidisset: Deus eos benedicat, prout uulgo dici solet. Haec cum adolescens audisset: 'Nunc causam uideo,' inquit, 'cur mihi mentula aegrius se habuit his diebus admodum debilitata. Nam cum eam quispiam laudasset, nequaquam addidit eiusmodi benedictionem, quo factum est, ut fascinatam putem, cum postmodum nunquam erexit caput. Benedic ergo eam, te rogo,' ait, 'quo priores recuperet uires.' [68] De Viro Stolido Qui Simulantem Vocem Credidit Se Ipsum Esse. Pater cuiusdam amici nostri cognoscebat mulierem uiro insulso ac balbutienti nuptam. Semel cum noctu ad eam accederet, credens uirum abesse, ostium palam pulsauit, simulans uiri uocem, ac sibi aperiri ostium petiit. Vir autem stolidus, domi existens, audita illius uoce: 'Ioanna, aperi, Ioanna, introduc illum,' inquit: 'nam uidetur idem, qui ego, esse.' [69] De Rustico Qui Anserem Venalem Deferebat. Rusticum adolescentem, qui Florentiae anserem deferebat uenalem, conspicata mulier, quae sibi faceta uidebatur, ridendi hominis gratia rogauit, quanti anserem faceret. At ille: 'Quod facillime,' inquit, 'persoluas.' - 'Quid est?' inquit mulier. 'Unico,' ait ille, 'coitu.' - 'Iocaris,' respondit mulier, 'sed domum ingredere, et de pretio conueniemus.' Ingressus domum, cum perstaret in sententia, mulier pretio annuit. Verum cum superiores partes egisset, petito ansere, rusticus se negat daturum; non enim se mulierem subagitasse, sed se ab ea compressum dixit. Igitur, redintegrata pugna, munere sessoris fungitur adolescens. Iterum ex conuentu mulier cum anserem postulasset, renuit adolescens, pari ratione se cum illa esse asserens; non enim se pretium accepisse, sed repulisse iniuriam illatam; nam se prius a muliere subactum. Cum longior progrederetur contentio, superueniens uir sciscitatur, quaenam haec sit controuersia: 'Cupiebam,' inquit uxor, 'tibi coenam opiparam parare, nisi hic maledictus impediret: conuenerat enim mecum in uiginti solidis; nunc, postquam introiit domum, mutata est sententia, duos amplius requirit.' - 'Eia,' inquit uir, 'tam parua res impedit coenam nostram! Accipe,' inquit, 'quodlibet.' Ita rusticus pretium abstulit et concubitum uxoris. [70] De Auaro Qui Urinam Degustauit. Curialis unus e nostris notae auaritiae saepe mensam familiae accedebat, dum comederet, degustans uinum, an satis aquatum esset: simulabat autem se id agere, ut bono uino uterentur. Hoc cum animaduertissent nonnulli, tandem communicato consilio recentem quandoque urinam pro uino in mensa supposuere, qua hora uenturum hominem suspicabantur. Accessit ille more suo, et cum urinam bibisset, nauseans ac semieructans, magno clamore abscessit, minatus multa illis qui haec conati essent. Illi uero risu coenam finierunt. Hoc eius rei machinator mihi postmodum retulit multo cum risu. [71] De Quodam Pastore Simulatim Confitente. Pastor ouium, ex ea Regni Neapolitani ora quae olim latrociniis operam dabat, semel Confessorem adiit, sua peccata dicturus. Cum ad sacerdotis genua procubuisset: 'Parce mihi,' inquit ille lacrimans, 'Pater mi, quoniam grauiter deliqui.' Cum iuberet dicere quid esset, atque ille saepius id uerbum iterasset, tanquam qui nefarium admisisset scelus, tandem hortatu sacerdotis ait, se cum caseum faceret ieiunii tempore, ex pressura lactis guttas quasdam quas non spuisset in os desiliisse. Tum sacerdos, qui mores illius patriae nostrae, subridens, cum dixisset grauiter illum deliquisse, qui Quadragesimam non seruasset, quaesiuit numquid aliis obnoxius esset peccatis. Abnuente pastore, rogauit, num cum aliis pastoribus quemquam peregrinum, ut mos est illius regionis, transeuntem spoliasset aut peremisset: 'Saepius,' inquit, 'utraque in re cum reliquis sum uersatus; sed istud,' ait, 'apud nos est ita consuetum, ut nulla conscientia fiat.' Cum utrumque graue facinus Confessor asseueraret, ille ut rem leuem latrocinia et hominum caedem, quae apud eos usu probarentur, existimans, solius lactis ueniam petebat. Res pessima consuetudo peccandi, quae etiam illa errata leuia reddit, quae sunt grauissima. [72] De Lusore Propter Lusum In Carcerem Truso. Est in oppido Terrae Nouae certa constituta poena his qui luserunt ad talos. Quidam notus meus, in ludo deprehensus, contracta poena, in carcerem trusus fuit. Cum peteretur ab eo, cur ibi reclusus esset: 'Hic noster Praetor,' inquit, 'quia quod meum erat lusi, me in carcerem posuit. Quidnam hic ageret, si lusissem suum?' [73] De Patre Filium Ebrium Redarguente. Pater, cum filii ebrietatem saepius nequicquam redarguisset, conspecto semel in uia ebrio, erectis uerendis, turpiter iacente, pueris quoque permultis qui circumstabant ridentibus atque illudentibus, filium ad tam uerecundum spectaculum uocauit, existimans hoc exemplo ab ebrietate deterreri eum posse. Ille autem, uiso ebrio: 'Rogo, pater,' inquit, 'ubi est id uinum, quo iste ebrius factus est, ut ego etiam eius uini dulcedinem degustem?' non ebrii turpitudine absterritus, sed uini cupiditate commotus. [74] De Adolescente Perusino. Hispinam quoque Perusinum, adolescentem nobilem atque admodum dissolutum, cum opprobrio caeteris ex ea familia esset, ad se uocauit semel Simon Caeculus, cognatus eius, senex magnae auctoritatis atque admodum prudens: et cum rationibus multis adolescentem ad meliorem uitam hortatus esset, detestans uitia, uirtutes uero collaudans, postquam tandem perorauit: 'Simon,' inquit ille, 'composite atque ornate admodum, sicuti uirum eloquentem decet, fecisti uerba: uerum centies iam pulchriores orationes in hanc sententiam audiui, et tamen nihil eorum quae dicebantur unquam facere uolui.' Nihil amplius superior exemplo quam hic uerbis profuit. [75] De Duce Andegauensi Qui Pretiosam Supellectilem Redolpho Ostendit. Erat sermo aliquando in coetu doctorum uirorum reprehendentium inanem eorum curam, qui multum studii operaeque in quaerendis emendisque pretiosis lapidibus ponunt. Hic quidam: 'Recte,' inquit, 'Redolphus ex Camerino Ducis Andegauensis, cum ad Regnum Neapolitanum proficisceretur, stultitiam monstrauit. Cum enim Redolphus ad eum uisendum in castra uenisset, ostendit ei Dux pretiosam admodum supellectilem, interque caetera margaritas, saphiros, carbunculos, et caeteros lapides, magno qui in pretio habentur. His conspectis, quaesiuit Redolphus quanto lapides illi existimarentur et quid utilitatis afferrent. Magnum quid aestimari Dux respondit, sed nihil afferre lucri. Tum Redolphus 'Ostendam tibi,' inquit, 'duos lapides decem florenorum, qui mihi annuatim ducentos reddunt,' ac deinde cum Ducem haec admirantem ad molendinum quod ipse construi fecerat, duxisset, duos molares lapides ei ostendit, dicens illos esse, qui suorum pretiosorum utilitatem uirtutemque superarent. [76] De Eodem Redolpho. Hic ipse cuidam Camerinensi, qui uisendi causa orbem peragrare cupiebat, iussit usque Maceratam oppidum proficisci. Quod ille cum effecisset: 'Orbem,' inquit, 'terrarum uniuersum conspexisti,' nihil esse aliud asserens mundum hunc quam colles, conualles, montes, planitiem, culta atque inculta loca, nemora et syluas, quae omnia eo loci spatio continentur. [77] Facetissimum Dictum Cuiusdam Perusini. Erat Perusino cuidam dolium uini sapidi et boni admodum paruum. Ad eum pro uino cum quidam puerum cum uase maiusculo destinasset, sumpto in manibus uase, atque ad nares admoto: 'Ohe!' inquit, 'uas istud admodum foetet. Nunquam in hoc uinum meum infundam: uade atque ad eum qui te misit istud reporta.' [78] Contentio Duarum Meretricum De Tela Linea. Duae Romanae mulieres, quas noui, diuersa aetate et forma, iuerunt domum Curialis cuiusdam e nostris, uoluptatis ac praemii causa. Is cum pulchriorem bis cognouisset, alteram semel tamen attigit; tum, ne se spretam putaret, tum ut iterum rediret cum socia. Abeuntibus telam lineam dono dedit, non discernens quanta esset futura cuique portio. In diuisione, clancula contentio orta est inter foeminas, altera duas partes, secundum opus exactum, altera medietatem secundum personas postulante. Diuersae utrinque uariaeque rationes afferebantur, cum una maiorem se laborem perpessam esse, reliqua parem fuisse contenderet. Ex uerbis ad uerbera deuenerunt, ac unguium capillorumque certamen. Primo uicini, inde etiam mariti concurrunt, dissidii causam ignorantes, utraque sibi uerborum contumeliam illatam asserente. Viris suae cuiusque uxoris causam tuentibus, mulierum pugna ad uiros descendit: uectibus ac lapidibus acta res est, donec concurrentium interuentus praelium diremit. Viri, dissensionis causam ignorantes, inimicitiam seruant reclusi in caueis, more Romano. Pannus est apud quemdam ob rem indiscussam nondum diuisus, sed occulte a mulieribus de diuidendo agitur. Quaeritur a doctoribus quid sit iuris? [79] De Gallo Et Vulpe. Esuriens quondam Vulpes, ad decipiendas gallinas, quae, Gallo duce, arborem excelsiorem quo sibi aditus non erat, ascenderant, ad Gallum blande accessit, quem comiter quum salutasset: 'Quid in excelso agis?' inquit. 'Numquid non audisti noua haec recentia tam salutaria nobis?' - 'Nequaquam,' Gallus cum respondisset, 'atque praenuntia.' - 'Huc accessi,' ait, 'ad communicandum tecum alacritatem. Animalium omnium concilium celebratum est, in quo pacem perpetuam omnium animantium inter se firmarunt, ita ut, omni sublato timore, nulli ab altero insidiae aut iniuriae fieri amplius queant, sed pace et concordia omnes fruantur. Licet abire unicuique, uel soli, quo uelit, secure. Descendite igitur, et hunc festum agamus diem.' Agnita Vulpis fallacia Gallus: 'Bonum,' inquit, 'affers nuntium et mihi gratum,' et simul collum altius protendens, prospecturoque longius et admiranti similis, in pedes se erexit. 'Tu quidnam aspicis?' Vulpes cum dixisset, - 'Duos,' inquit, 'magno cursu, ore patulo aduentantes canes.' Tum tremebunda Vulpes: 'Valete,' inquit, 'mihi fuga expedit, antequam illi adueniant,' et simul coepit abire. Hic Gallus: 'Quonam fugis, aut quid times?' ait, 'siquidem pace constituta, nihil est timendum.' - 'Dubito,' inquit Vulpes, 'an canes isti audierunt decretum pacis.' Hoc pacto, dolo illusus est dolus. [80] Facetum Dictum. Vir in dicendo liberior, cum quid audacius loquens in palatio Pontificis, gestu iocoque dissolutiori uteretur: 'Quid ais?' inquit socius quidam, 'stultus quidem diceris.' Tum ille: 'Hoc,' inquit, 'permagni lucri loco ponerem. Non enim alio pacto possum carus esse his qui nunc regnant, cum stultorum hoc tempus existat, atque hi soli potiantur rerum.'