[0] POGGII FLORENTINI DE BALNEIS PROPE THUREGUM SITIS DESCRIPTIO. [1] POGGIUS plurimam salutem dicit Nicolao suo. Si uales, bene est; ego equidem ualeo. Per quemdam contribulem meum scripsi, ex Constantia ad te, ad X Kalendarum Martii, ut opinor. Quam si recipisti, profecto ad risum te debuit promouere. Erat enim longiuscula iocis referta ac salibus, dicebam multa de litteris hebraicis, quibus operam dabam; plura iocabar in doctorem ipsum, ut captas eorum mos est qui ex iudaeis christiani efficiuntur, uirum leuem, infulsum atque inconstantem. Litteras uero ac doctrinam ut rudem, incultam atque agrestem, facetiis quibusdam leuiter perstringebam. Verum etiam suspicor eam epistolam et item alteram, quam Leonardo Aretino dabam, uobis redditas non esse. Nam medius fidius quae tua diligentia est in officio litterarum; rescripsisses postmodum aliquid, uel saltem mecum gratulatus esses hanc nouam noui doctoris disciplinam, ad quam perdicendam me saepius es hortatus; quam etsi nullius usus esse conspiciam ad sapientiae facultatem, confers tamen aliquid ad studia nostra humanitatis, uel ex hoc maxime ut morem Hieronymi in transferendo cognoui. Has uero litteras ex his balneis ad te scripsi, ad quos cum me contulissem iuncturas manus curandi gratia; rem dignam putaui ut eorum situm atque amoenitatem et mores harum gentium tibi describere et consuetudinem balneandi. Multa dicuntur ab antiquis de balneis puteolanis, ad quae uniuersus populus paene romanus, uoluptatis causa, confluebat; sed nequaquam arbitror illa ad horum iucunditatem accedere potuisse, et haud cum his nostris fuisse comparanda. Nam uoluptatem puteolanam magis afferebant amoenitas locorum et uillarum magnificentia, quam foestiuitas hominum et balneorum usus. Haec uero loca nullam, ut admodum paruam, praestant animo relaxationem; reliquia omnia immensa tribuunt amoenitatem : ut persepe existimem et Venerem ex Cypro et quicquid ubique est delitiarum, ad haec balnea commigrasse; ita illius instituta seruantur, ita ad unguem eius mores et lasciuia representant ; ut quanquam non legerint Heliogabalae contiônes, tamen in ipsa natura satis docti, satis instituti esse uideantur. Sed quam balnea haec tibi sunt descriptura, nolui praetermittere uiam qua huc itur ex Constantia, ut coniectare possis qua parte Galliae sint constituta. Prima die nauicula ueniens, per Rhenum, ad opidum Schaffhusen, mille passuum quattuor et uiginti. Tum dein, propter ingentem fluminis descensum per arruptos montes et confragosa saxa, iter esset pedibus conficiendum, millia passum decem, ad castellum applicuimus quod est supra Rhenum, nomine Keyserstul, hoc est eorum lingua Casaris sedes. Hunc locum opinor, ex eius nomine, propter ipsius oportunitatem ; est in colle excelso, imminens flumen quod paruo ponte Galliam coniungit Germaniae; quondam Romanorum castra fuisse hoc in itinere. Rheni uidimus casum ex alto monte, scopulis interruptis, magno fragore ac sonitu, ut ipsummet casum suum queri et lamentari possis (credere). Tum mihi uenit in mentem eorum quae feruntur de uili descensu tam precipiti ; nec mirum accolas circumuicinos, propter illius strepitum ac fragorem fieri surdos putari. Cum huiusmodi fluminis quod torrens in eo loco existimari potest, ad instar Nilii, tribus fere stadiis, rumor exauditur. Opidum est deinde Baden satis opulens, quod est balneum lingua Almanorum, situm in conualle montibus circumuenientibus, prope flumen ingens, rapidissimi cursus, quod in Rhenum fluit, longe ab oppido millibus passuum sex. Prope oppidum stadiis quatuor, est uilla supra flumen pulcherrima, in usu balneorum fabricata. Area est perampla media parte uillae, et circum, hospitia magnifica, multarum receptacula gentium. Singulae domus sua habent balnaea interius, in quibus abluuntur hi soli qui ad eas diuertere. Balnea, tum publica tum priuata, sunt numero circiter XXX. Publica tamen duo existunt palam ab utraque parte, lauacra plebis et ignobilis uulgi, ad quae mulieres, uiri, pueri, innuptaeque puellae, et omnium circumfluentium fex descendit. In his, uallus quidam interraneus, utpote inter pacificos constructus, uiros a feminis seiungit. Ridiculum est uidere uetulas decrepitas simul et adolescentiores nudas, in oculis hominum aquas ingredi, ueranda et nates omnibus ostentantes. Risi saepius hoc tam preclarum spectaculi genus, mente reuocans ad florales ludos; et mecummet istorum simplicitatem admiratus sum, qui neque ad haec oculos aduertunt, neque quicquam suspicantur aut loquantur mali. At uero balnea in domibus priuatorum perpolita sunt, et ipsa uiris feminisque communia tabulata quidam haec secernunt; et in his fenestressae perplures dimissae, quibus et una potare simul et colloqui et utrumque uidere et attrectare queant, ut eorum frequens est consuetudo. Haec desuper fiunt deambulatoria, in quibus, conspiciendi et confabulandi causa, homines consistunt. Nam cuiuis licet, uisendi, colloquendi, iocandi ac laxandi, animi gratia, aliorum balnea adire et praestare, adeo ut et cum exeunt et ingrediuntur aquas feminae, maiori parte corporis nudae, conspicantur. Nullae aditus custodiae obseruantur, nulla hostia prohibent, nulla suspicio inhonesti. Pluribus in locis idem qui uiris et mulieribus quoque ad balnea est ingressus, ut sepissime accidat et uirum feminae nudae et feminam uiro nudo obuiam ire. Masculi campestribus tantum utuntur; feminae uero lineis induuntur uestibus, cruratenus ab alto uel latere scissis ; ita ut neque collum, neque pectus, neque bracchia aut lacertos tegant. In ipsis aquis saepe de simbolis edunt, composita mensa desuper aquam natante, quibus uiros assistere consueuerunt. Nos qnidem, ea in domo qua laudabamur, semel uocati sumus ad eam consuetudinem. Ego uero simbolum contuli, interesse nolui, licet etiam atque etiam rogatus ; non permotus pudore qui pro ignauia habetur ac rusticitate, sed inscitia sermonis. Fatuum mihi quoddam uidebatur hominem italum, horum inscium loquelae, una cum feminis adesse in aquis, mutum et elinguem, ubi uniuersus dies sorbillando ac potisando terendus erat. Duo tamen ex sociis balneum ingressi sunt, magna cum animi iocunditate una aderant, tangebant, potum una sumebant et cibum. Colloquebantur, licet per interpretem, persaepe fabello uentulum faciebant. Restat nihi aliud nisi pictura illa Iouis, quo pacto Danaem per impluuium aureum impregnauit et reliqua. Illi tamen linea stola, ut moris est uiris cum in mulierum balnea accersuntur, uestiti erant. Ego autem ex deambulatorio omnia conspiciebam : mores, consuetudinem, suauitatem uictus, uiuendi libertatem ac licentiam contemplatus. Permirum est uidere quanta simplicitate uiuant, qua fide uidebant uiri uxores suas a peregrinis tangi ; non commouebantur, non animum aduertebant; omnia in meliore parte accipiunt. Nihil est tam difficile, quin eorum moribus facile fiat. Plane in policiam Platonis conuenissent, ut omnia essent communia ; cum et iam absque eius doctrina, tam prompti in ipsius sectam reperiantur. In nonnullis balneis masculini resident promiscui cum feminis, quibus sunt sanguine proximi aut beniuolentia. Quotidie ter aut quater balnea intrant; maiorem in his diei partem agentes, partim cantando, partim potando, partim choreas exercendo psallunt, et iam in aquis paululum subsidendo. In quo iucundissimum est uidere puellas iam maturas uiro, iam plenis nubilas annis, facie splendida ac liberali in dearum habitum et formam psallentes, modicae uestes retrorsum trahunt, desuper aquam fluitantes, ut alteram Venerem estimares. Mos est mulieribus ut, cum uiri eus desuper prospectant, iocandi gratia, stipem petere. Itaque proiiciuntur nummuli, et quidem pulchrioribus, quos illae partim manibus excipiunt, partim lintheis extensis, altera alteram propellens; quo in ludo quandoque etiam occultiora deteguntur. Proiiciuntur praeterea et serta uariis distincta floribus, quibus capita exornant dum abluuntur. Ego hac profuga uidendi atque iocandi festiuitate pellectus, cum bis tantum in die lauarem, reliquum tempus consumebam in aliis balneis uisitandis; nummos persaepe iaciens et serta, ad morem caeterorum. Neque enim uel legendi uel sapiendi quicquid tempus erat. Inter simphonias, tubicinas, citharas et cantus undique circumstrepentes, ubi uelle solum sapere? Summa fuisset dementia, praesertim ei qui neque est ut me Chremes Heautontimorumenos : "homo est, nihil humani a se alienum putans". Ad summum uoluptatem deerat commertium sermonis, quod rerum omnium est primum. Itaque restabat nihil nisi oculos pascere, sectari in ludum, ducere et reducere ; ambiendi insuper locus erat, et ea tanta licentia ut legem ambitus non ferat. Praeter has multiplices iocunditates, est et alia non mediocris. Pratum est ingens post uillam, secus flumen, multis arboribus contectum ; eo post coenam conueniunt undique omnes. Tum uarii ludi fiunt : quidam choreis gaudent, cantant quidam. Plurimi pila ludunt, non equidem more nostro; sed uiri ac mulieres pilam, tintinnabulis plenum, alter ad alterâm dilectiorem proiiciunt. Tum concurritur undique ad illam excipiendam ; qui eam capit potior habetur, isque eam proiicit iterum ad personam acceptiorem; cum illam (pilam) multi petant, porrectis manibus, atque ipse, modo ad hunc, modo ad illam, simulat se iacturum. Multi praeter hos ioci fiunt, quos longum esset recensere ; hos autem retuli ut comprehendas quanta sit haec schola Epicureae factionis. Atque hunc ilium locum esse credo, in quo primum hominem creatum, quem Gamedon hebrei uocant, hoc est ortum uoluptatis. Nam si uoluptas uitam beatam efficere potest, non uideo quid huic loco desit ad perfectam et omni parte consummatam uoluptatem. Quod si quae sit uirtus aquarum quaeras : cum uaria et multiplex cum illa est admirabilis eorum uirtus et poene diuina; nec ego esse ulla, in orbe terrarum, balnea ad fecunditatem mulierum magis accommodata ; itaque cum plures, sterilitatis causa, illic accesserunt, mirandam illorum uirtutem experiuntur; seruant diligenter precepta quibus adhibentur remedia ad eas quae concipere nequeunt. Inter caetera uero, illud est memoria dignum, innumerabilis multitudo nobilium et ignobilium, ducenta millium passuum huc uenientium, non tam ualetudinis causa quam uoluptatis. Omnes amatores, omnes proci, omnes quibus in delitiis uita est posita huc concurrunt, ut fruantur rebus concupitis. Multa corporum simulantur aegretudines, cum animo laborent. Ita uidebis innumeras, forma praestantes, sine uiris, sine cognatis, duabus ancillis et seruo, aut aliqua affini anicula quam leuius sit fallere quam nutrire. Singulae autem, quoad possunt, uestibus auro et argento, gemmisque ueniunt ornatae ; ut non ad balnea sed ad celeberrimas nuptias eas dixeris accessisse. Hic quoque uirgines Vestales, uel ut uerius loquar Florales. Hic abbates, monachi, fratres, sacerdotes, maiori licentia quam ceteri uiuunt; et simul quandoque cum mulieribus lauantes, sericis quoque comas ornantes, omni religione abiecta. Omnibus una mens est tristitiam fugere, quaerere hilaritatem, nihil cogitare nisi quemadmodum laeti uiuant, gaudiis fruuntur. Non de communi diuidendo agitur, sed de communicando diuisa. Mirabile dictu est in tanta multitudine, est fere hominum mille, in tam uariis moribus, turba tam ebria, nullam discordiam oriri, nullam seditionem, nullum dissidium, nullum murmur, nullum maledictum. Cernunt uiri uxores tractari, cernunt cum alienoribus, et quidem solum cum sola, nihil bis permouentur, nihil admirantur; omnia bona et domestica mente fieri cogitant. Itaque nomen zelotypi, quod quasi omnes maritos oppressit, apud istos locum non habet; incognitum est id uerbum et inauditum. Nesciunt hoc genus morbi; nomen quo haec passio nominetur non habent. Nec mirum eius rei nomen apud istos, non esse, cuius res non subsit ipsa; neque enim quisque adhuc inuentus est in istis qui zelotypus esset. O mores dissimiles nostris ! qui omnia semper accipimus in deteriores cogitationes; qui adeo calumniis delectamur et obtrectationibus, ut si quid paruula uidimus coniectura, statim pro manifesto crimine attestemur. Inuideo persaepe istorum quieti, et nostras execror animi peruersitates, qui semper quaerimus, semper appetimus, qui coelum et terras et mare peruertimus ad pecuniam eruendam. Nullo quaestu contenti, nullo lucro satiati, dum futuras expauescimus calamitates, continuis calamitatibus, anxietatibusque iactamur; et ne miseri fiamus, nunquam miseri esse desistimus; semper inhiantes opibus, nunquam neque animo neque corpori indulgentes. At isti, in paruo contenti, in diem uiuunt; quoslibet dies festos agunt, non appetentes diuitias minime profuturas; opibus gaudentes suis non pauent futuram. Si quid aduersi accederit, bono animo ferunt. Ita hac sola ditantur sententia : "Vixit dum uixit bene". Sed haec omittamus. Neque enim est propositum meum uel hos collaudare uel nos reprehendere; uolo epistolam totam iocunditatis esse plenam, ut eius uoluptatis quam praesens in balneis percepi, tu quoque absens ex litteris meis portiunculam aliquam consequaris. Vale, mi Nicolae iocundissime, harum litterarum Leonardum nostrum, cum amicorum inter se communia sint, participem facito uerbis meis. Nicolaum et item Leonardum salutato, et Cosmam saluere dicito. POGGIUS FLORENTINUS.