[2,40] HOMILIA XL. Habita ad populum in basilica sancti Laurentii martyris Dominica secunda post Pentecosten. 0. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Homo quidam erat diues, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa diuitis, et nemo illi dabat. Sed et canes ueniebant, et lingebant ulcera eius. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et diues, et sepultus est in inferno. Eleuans autem oculos suos cum esset in tormentis, uidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius. Et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu uero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et uos chaos magnum firmatum est, ut hi qui uolunt hinc transire ad uos non possint, neque inde huc transmeare. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi ueniant in hunc locum tormentorum. Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas; audiant illos. At ille dixit: Non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent. 1. In uerbis sacri eloquii, fratres charissimi, prius seruanda est ueritas historiae, et postmodum requirenda spiritalis intelligentia allegoriae. Tunc namque allegoriae fructus suauiter carpitur, cum prius per historiam in ueritatis radice solidatur. Sed quia nonnunquam allegoria fidem aedificat, et historia moralitatem, nos qui auctore Deo iam fidelibus loquimur, non abs re credimus si ipsum loquendi ordinem postponamus, quatenus qui fidem iam firmam tenetis prius de allegoria aliquid breuiter audire debeatis; et quod uobis de moralitate historiae ualde est necessarium, hoc in expositionis nostrae ordine seruetur extremum, quia ea plerumque solent melius recoli quae contingit postmodum audiri. 2. Sensus ergo allegoricos sub breuitate transcurrimus, ut ad moralitatis latitudinem citius uenire ualeamus. Homo quidam erat diues, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Quem, fratres charissimi, quem diues iste qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, nisi Iudaicum populum significat, qui cultum uitae exterius habuit, qui acceptae legis deliciis ad nitorem usus est, non ad utilitatem? Quem uero Lazarus ulceribus plenus nisi gentilem populum figuraliter exprimit? Qui dum conuersus ad Deum peccata sua confiteri non erubuit, huic uulnus in cute fuit. In cutis quippe uulnere uirus a uisceribus trahitur, et foras erumpit. Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam uulnerum ruptio? Quia peccati uirus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Vulnera etenim cutis in superficiem trahunt humorem putredinis. Et confitendo peccata quid aliud agimus, nisi malum quod in nobis latebat aperimus? Sed Lazarus uulneratus cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa diuitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat. Qui dum doctrinam legis non ad charitatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus tumuit. Et quia ei uerba defluebant de scientia quasi micae cadebant de mensa. At contra iacentis pauperis uulnera lingebant canes. Nonnunquam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua uulnus dum lingit, curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi uulnus mentis per linguam tangunt; et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo uulnera ad salutem reducunt. Quia enim canum nomine, praedicatorum lingua signatur, Domino per Psalmistam dicitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Ex Iudaeis quippe infidelibus sancti praedicatores electi sunt, qui, in assertione ueritatis contra fures latronesque uenientes, magnos pro Domino, ut ita dicam, latratus dederunt. Quo contra de quorumdam reprobatione dicitur: Canes muti, non ualentes latrare. Quia ergo praedicatores sancti peccata damnant, confessionem uero peccatorum approbant, dicentes: Confitemini alterutrum peccata uestra, et orate pro inuicem, ut saluemini, ulcera Lazari canes lingunt. Sancti etenim doctores dum gentilium confessiones accipiunt, mentium uulnera saluti restituunt. Unde et Lazarus bene interpretatur adiutus, quia ipsi hunc ad ereptionem iuuant, quia eius uulnera per linguae correptionem curant. Potest etiam per linctionem canum lata adulantium lingua signari. Adulantibus etenim uulnera nostra lingere est, quod plerumque solent etiam ipsa mala quae nos in nobis reprehendimus improbo fauore laudare. Contigit uero ut uterque moreretur. Diues, qui induebatur purpura et bysso, sepultus est in inferno; in sinum uero Abrahae Lazarus ab angelis ductus est. Quid Abrahae sinus nisi secretam requiem significat patrum? De qua Veritas dicit: Multi, inquit, uenient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum; filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. Qui enim purpura et bysso indutus dicitur recte regni filius uocatur. Qui de longinquo ad uidendum Lazarum oculos leuat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi iudicii super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe uero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, cum dicit: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Infidelis populus uerba legis in ore tenuit, quae opere seruare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Quapropter bene de doctis et negligentibus per Salomonem dicitur: Omnis labor hominis in ore eius, sed anima illius non implebitur, quia quisquis hoc solummodo laborat, ut sciat quid loqui debeat, ab ipsa refectione suae scientiae mente uacua ieiunat. Ab extremo digiti se tangi desiderat, quia aeternis suppliciis datus optat operatione iustorum uel ultima participari. Cui respondetur quod in hac uita bona receperit, quia omne suum gaudium felicitatem transitoriam putauit. Habere hic etenim possunt et iusti bona, nec tamen haec in recompensatione recipere, quia dum meliora, id est aeterna, appetunt, eorum iudicio quaelibet bona adfuerint, cum sanctis desideriis aestuant, bona minime uidentur. Unde Dauid propheta, qui regni diuitiis multisque obsequiis fulciebatur, quamuis et haec ad necessitatem bona esse conspiceret, uni tamen singulariter bono inhianter aestuabat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Inter haec uero notandum est quod ei dicitur: Memento, fili. Ecce enim Abraham filium uocat, quem tamen a tormento non liberat, quoniam huius infidelis populi praecedentes patres fideles, quia multos a sua fide deuiasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. In tormentis autem diues positus quinque fratres habere se perhibet, quia superbus idem Iudaicus populus, qui ex magna iam parte damnatus est, sequaces suos quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos nouit. Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit, quia quos ad spiritalem intelligentiam non assurgere in inferno positus gemit, petit ut ad eos Lazarus mittatur. Cui quia Moysen et prophetas habeant dicitur. Sed ait: Quia non credent, nisi quis ex mortuis resurrexerit. Cui protinus respondetur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei. Certe de Moyse Veritas dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi. De me enim ille scripsit. Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur. Ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Iudaicus ille populus, quia Moysi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit. Cumque Moysi uerba spiritaliter intelligere contempsit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat non peruenit. 3. Haec nos, fratres charissimi, pro indagandis allegoriae mysteriis succincte transcurrisse sufficiat; nunc ad intuendam latius rei gestae moralitatem animus recurrat: Homo quidam erat diues, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ante ianuam diuitis, ulceribus plenus. Nonnulli putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse quam Noui; sed hi nimirum improuida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur. Ibi res iniuste sublata restitutione quadrupli punitur. Hic autem diues iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse. Nec dicitur quia ui quempiam oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit. Hinc ergo summopere colligendum est qua poena multandus sit qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur. Nemo ergo securum se aestimet, dicens: Ecce aliena non rapio, sed concessis licite rebus fruor, quia diues iste non idcirco punitus est quoniam aliena abstulit, sed quia acceptis rebus semetipsum male dereliquit. Hoc quoque fuit quod hunc inferno tradidit, quia in sua felicitate timidus non fuit, quia accepta dona ad usum arrogantiae inflexit, quia uiscera pietatis ignorauit, quia peccata sua redimere etiam cum sibi abundaret pretium noluit. Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque uestium non putant esse peccatum. Quod si uidelicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam uigilanter exprimeret quod diues qui torquetur apud inferos bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe uestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, uidelicet, ut honorabilior caeteris esse uideatur. Nam quia pro sola inani gloria uestimentum pretiosius quaeritur res ipsa testatur, quod nemo uult ibi pretiosis uestibus indui, ubi ab aliis non possit uideri. Quam culpam possumus melius etiam ex diuerso colligere, quia si abiectio uilis indumenti uirtus non esset, euangelista uigilanter de Ioanne non diceret: Erat indutus pilis camelorum. Sed notandum nobis est magnopere, in ore Veritatis de superbo diuite et humili paupere quantus sit ordo narrationis. Ecce enim dicitur: Homo quidam erat diues; et protinus subinfertur; Et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Certe in populo plus solent nomina diuitum quam pauperum sciri. Quid est ergo quod Dominus, de paupere et diuite uerbum faciens, nomen pauperis dicit, et nomen diuitis non dicit, nisi quod Deus humiles nouit atque approbat, et superbos ignorat? Unde et quibusdam de miraculorum uirtute superbientibus in fine dicturus est: Nescio uos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. At contra Moysi dicitur: Noui te ex nomine. Ait ergo de diuite: Homo quidam. Ait de paupere: Egenus, nomine Lazarus. Ac si aperte dicat: Pauperem humilem scio, superbum diuitem nescio. Illum cognitum per approbationem habeo, hunc per iudicium reprobationis ignoro. 4. Pensandum nobis est etiam conditor noster quanta omnia consideratione dispensat. Una etenim res non pro una re agitur. Nam ecce plenus ulceribus mendicus Lazarus ante ianuam diuitis iacet. Qua de re una Dominus duo iudicia expleuit. Habuisset enim fortasse aliquam excusationem diues, si Lazarus pauper et ulcerosus ante eius ianuam non iacuisset, si remotus fuisset, si eius inopia non esset oculis importuna. Rursum si longe esset diues ab oculis ulcerosi pauperis, minorem tolerasset in animo tentationem pauper. Sed dum egenum et ulceratum ante ianuam diuitis et deliciis affluentis posuit, in una eademque re et ex uisione pauperis non miserenti diuiti cumulum damnationis intulit, et rursum ex uisione diuitis tentatum quotidie pauperem probauit. Quantas namque hunc egenum et uulneribus obsessum tentationes creditis in sua cogitatione tolerasse, cum ipse egeret pane, et non haberet etiam salutem, atque ante se diuitem cerneret salutem et delicias habere cum uoluptate; se dolore et frigore affici, illum gaudere conspiceret, bysso et purpura uestiri; se deprimi uulneribus, illum diffluere acceptis rebus; se egere, illum nolle largiri? Quantus putamus, fratres mei, tunc in corde pauperis tumultus tentationis fuit, cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiamsi sanus fuisset; et rursum suffecisset aegritudo, etiamsi subsidium adesset? Sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit. Atque insuper uidebat procedentem diuitem obsequentibus cuneis circumfulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo uisitari. Nam quia nemo ei ad uisitandum aderat, testantur canes, qui licenter eius uulnera lingebant. Ex una ergo re omnipotens Deus duo iudicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante ianuam diuitis iacere permisit, ut et diues impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem. Conspiciebat ille quotidie cui non miseretur, uidebat iste de quo probaretur. Duo inferius corda, sed unus desuper inspector qui et hunc tentando exercebat ad gloriam, et illum tolerando exspectabat ad poenam. Nam sequitur: 5. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et diues, et sepultus est in inferno. Qui nimirum diues eum cui in hac uita misereri noluit in suo iam supplicio positus patronum quaerit. Nam ecce subiungitur: Qui eleuans oculos, cum esset in tormentis, uidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius. Et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. O quanta est subtilitas iudiciorum Dei! O quam districte agitur bonorum actuum malorumque retributio! Certe superius dictum fuit quia in hac uita Lazarus cadentes micas de mensa diuitis quaerebat, et nemo illi dabat; nunc de supplicio diuitis dicitur quia de extremo digito Lazari distillari aquam in ore suo concupiscit. Hinc ergo, hinc, fratres, colligite quanta sit districtio seueritatis Dei. Diues enim iste qui uulnerato pauperi mensae suae uel minima dare noluit, in inferno positus, usque ad minima quaerenda peruenit. Nam guttam aquae petiuit, qui micas panis negauit. Sed notandum ualde est quid sit quod diues in igne positus linguam suam refrigerari petit. Mos quippe est sacri eloquii ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius autem hunc superbum diuitem Dominus non loquacitati uacantem dixerat, sed superflue conuiuantem. Neque hunc de loquacitate narrauit, sed eum elatione et tenacia de edacitate peccasse. Sed quia abundare in conuiuiis loquacitas solet, is qui male hic conuiuatus dicitur, apud infernum grauius in lingua ardere perhibetur. Prima namque male conuiuantibus famulatur culpa loquacitatis, post loquacitatem uero ludendi etiam leuitas sequitur. Nam quia edacitatem lusus sequatur, testatur sacra Scriptura, quae ait: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Sed priusquam ad lusum moueatur corpus, ad iocos ac uerba inania mouetur lingua. Quid ergo est quod innuitur quia in tormentis positus diues linguam suam refrigerari postulat, nisi quod is qui conuiuando magis de loquacitate peccauerat per retributionis iustitiam in lingua atrocius ardebat? 6. Sed cum graui ualde est pauore pensandum hoc quod ei per Abrahae responsionem dicitur: Fili, recordare quia recepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu uero cruciaris. Ista, fratres mei, sententia pauore potius indiget, quam expositione. Nam si qui estis qui in hoc mundo exterioris boni aliquid accepistis, ipsum, ut ita dicam, donum exterius pertimescere debetis, ne uobis pro quorumdam uestrorum actuum recompensatione sit datum, ne iudex qui hic bona exteriora restituit a retributione boni intimi repellat, ne honor hic uel diuitiae, non adiumentum uirtutis, sed remuneratio sint laboris. Ecce enim dum dicitur: Recepisti bona in uita tua, indicatur et diues iste boni aliquid habuisse, ex quo in hac uita bona reciperet. Rursumque dum de Lazaro dicitur quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarus habuisse malum aliquod quod purgaretur. Sed mala Lazari purgauit ignis inopiae, et bona diuitis remunerauit felicitas transeuntis uitae. Illum paupertas afflixit et tersit, istum abundantia remunerauit et repulit. Quicunque ergo bene in hoc saeculo habetis, cum uos bona egisse recolitis, ualde de ipsis pertimescite, ne concessa uobis prosperitas eorumdem remuneratio sit bonorum. Et cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare, quia fortasse quod superfluitas tenuissimae prauitatis in quinat, caminus paupertatis purgat. De uobis omnimodo pertimescite, quia nonnulla etiam male acta prospera uita secuta est. De illis uero sollicite pensate, quia eorum uitam etiam magistra paupertas cruciat, quousque ad rectitudinem perducat. 7. Sequitur: Et in his omnibus inter nos et uos chaos magnum firmatum est, ut hi qui uolunt hinc ad uos transire non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re ualde quaerendum est quomodo dicatur, Hi qui uolunt hinc ad uos transire non possunt. Quia enim hi qui in inferno sunt ad beatorum sortem transire cupiant dubium non est. Qui uero iam in beatitudinis sorte suscepti sunt, quo pacto dicitur quia transire ad eos qui in inferno cruciantur uolunt? Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est a suppliciorum suorum afflictione migrare; ita ad afflictos atque in tormentis positos transire iustorum est mente ire per misericordiam, eosque uelle liberare. Sed qui uolunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia iustorum animae quamuis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, iam tunc auctoris sui iustitiae coniunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moueantur. Ipsi quippe iudici concordant cui inhaerent, et eis quos eripere non possunt nec ex misericordia condescendunt, quia tantum illos tunc a se uidebunt extraneos, quantum ab eo quem diligunt auctore suo conspiciunt esse repulsos. Nec iniusti ergo ad beatorum sortem transeunt, quia damnatione perpetua constringuntur; nec iusti transire ad reprobos possunt, quia, erecti iam per iustitiam iudicii, eis nullo modo ex aliqua compassione miserentur. 8. Sed postquam ardenti diuiti de se spes tollitur, eius animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut iam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui hic, dum peccata diligerent, nec se amabant. Unde nunc subditur: Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi ueniant in hunc locum tormentorum. Qua in re notandum est ardenti diuiti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam ei et cognitio seruatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit quos reliquit. Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non recognosceret. Et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur etiam in suis timeret. Ut ergo peccatores in supplicio amplius puniantur, et eorum uident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur quos inutiliter amauerunt. Credendum uero est quod ante retributionem extremi iudicii iniusti in requie quosdam iustos conspiciunt, ut eos uidentes in gaudio non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Iusti uero in tormentis semper intuentur iniustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer euaserunt; tantoque maiores ereptori suo gratias referunt, quanto uident in aliis quod ipsi perpeti, si essent relicti, potuerunt. Nec illam tantae beatitudinis claritatem apud iustorum animum fuscat spectata poena reproborum, quia ubi iam compassio miseriae non erit, minuere procul dubio beatorum laetitiam non ualebit. Quid autem mirum si dum iusti iniustorum tormenta conspiciunt, hoc eis ueniat in obsequium gaudiorum, quando et in pictura niger color substernitur, ut albus uel rubeus clarior uideatur? Nam sicut dictum est tanto bonis sua gaudia excrescunt, quanto eorum oculis damnatorum mala subteriacent quae euaserunt. Et quamuis eis sua gaudia ad perfruendum plene sufficiant, mala tamen reproborum absque dubio semper aspiciunt, quia qui Creatoris sui claritatem uident, nihil in creatura agitur quod uidere non possint. 9. Petenti autem diuiti ut Lazarus mittatur, ab Abraham protinus respondetur: Habent Moysen et prophetas; audiant illos. Sed qui Dei uerba despexerat haec audire non posse suos sequaces existimabat. Unde et respondit diues: Non, pater mi; sed si quis ex mortuis ierit ad eos, credent. Cui mox ueraci sententia dicitur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei, quia nimirum qui uerba legis despiciunt Redemptoris praecepta, qui ex mortuis resurrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt. Minus est enim quidquid per legem dicitur, quam hoc quod per Dominum iubetur. Illa enim dari decimas praecipit, Redemptor uero noster ab his qui perfectionem sequuntur omnia dimitti iubet. Illa peccata carnis resecat, Redemptor uero noster illicitas cogitationes etiam damnat. Si ergo Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent, quia hi qui uiliora legis praecepta implere negligunt Saluatoris nostri mandatis altioribus obedire quando conualescunt? Et nimirum constat quia cuius implere dicta renuunt, ei procul dubio credere recusant. Haec nos de ipsa rei gestae consideratione dixisse sufficiat. 10. Sed uos, fratres, et requiem Lazari, et poenam diuitis cognoscentes, solerter agite, culparum uestrarum intercessores quaerite atque aduocatos uobis in die iudicii pauperes procurate. Multos etenim nunc Lazaros habetis; ante ianuas uestras iacent, atque his indigent, quae uobis iam satiatis quotidie de mensa cadunt. Verba sacrae lectionis debent nos instruere ad implenda mandata pietatis. Quotidie Lazarum, si quaerimus, inuenimus; quotidie Lazarum, etsi non quaerimus, cernimus. Ecce importune se pauperes offerunt, rogant nos, qui tunc pro nobis intercessores uenient. Certe nos omnino rogare debuimus, sed tamen rogamur. Videte si negare debemus quod petimur, quando patroni sunt qui petunt. Nolite ergo misericordiae tempora perdere, nolite accepta remedia dissimulare. Ante supplicium cogitate de supplicio. Cum quoslibet in hoc mundo abiectos aspicitis, etiamsi qua reprehensibilia eorum esse uideantur, nolite despicere, quia fortasse quos morum infirmitas uulnerat, medicina paupertatis curat. Quorum si qua sunt talia quae debeant iure reprehendi, haec, si uultis, ad usum uestrae mercedis inflectite, ut ex ipsis eorum uitiis cumulentur uobis incrementa pietatis, quatenus panem pariter detis et uerbum, panem refectionis cum uerbo correptionis; et duo a uobis alimenta percipiant qui unum quaerebant, dum et exterius cibo, et interius satiantur eloquio. Pauper ergo cum reprehensibilis cernitur, moneri debet, despici non debet. Si uero reprehensionis nihil habet, uenerari summopere sicut intercessor debet. Sed ecce multos cernimus, quis cuius sit meriti nescimus. Omnes ergo uenerandi sunt, tantoque necesse est ut omnibus te humiliare debeas, quanto quis eorum sit Christus ignoras. 11. Rem, fratres, refero, quam bene is qui praesto est frater et compresbyter meus Speciosus nouit. Eodem tempore quo monasterium petii, anus quaedam, Redempta nomine, in sanctimoniali habitu constituta, in urbe hac iuxta beatae Mariae semper uirginis ecclesiam manebat. Haec illius Herundinis discipula fuerat, quae, magnis uirtutibus pollens, super Praenestinos montes uitam eremiticam duxisse ferebatur. Huic duae in eodem habitu discipulae adhaerebant: una nomine Romula, et altera, quae nunc adhuc superest, quam quidem facie scio, sed nomine nescio. Tres itaque hae in uno habitaculo commanentes morum quidem diuitiis plenam, sed tamen rebus pauperem uitam ducebant. Haec autem, quam praefatus sum, Romula aliam quam praedixi condiscipulam suam magnis uitae meritis anteibat. Erat quippe mirae patientiae, summae obedientiae, custos oris sui ad silentium, studiosa ualde ad continuae orationis usum. Sed quia plerumque hi quos iam perfectos homines aestimant adhuc in oculis summi opificis aliquid imperfectionis habent, sicut saepe imperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus, et iam quasi perfecta laudamus, quae adhuc artifex considerat et limat, laudari iam audit, et tamen ea tundere meliorando non desinit; haec quam praediximus Romula ea quam Graeco uocabulo medici paralysin uocant molestia corporali percussa est, multisque annis in lectulo decubans pene omnium iacebat membrorum officio destituta, nec tamen haec eadem eius mentem ad impatientiam flagella perduxerant. Nam ipsa ei detrimenta membrorum facta fuerant incrementa uirtutum, quia tanto sollicitius ad usum orationis succreuerat, quanto et aliud quodlibet agere nequaquam ualebat. Nocte ergo quadam eamdem Redemptam, quam praefatus sum, quae utrasque discipulas suas filiarum loco nutriebat, uocauit dicens: Mater, ueni, mater, ueni. Quae mox cum alia eius discipula surrexit, sicut utrisque referentibus et multis res eadem claruit, et ego quoque eodem tempore agnoui. Cumque noctis medio, lectulo iacentis assisterent, subito coelitus lux emissa omne illius cellulae spatium impleuit; et splendor tantae claritatis emicuit, ut corda assistentium inaestimabili pauore perstringeret, atque, ut post ipsae referebant, omne in eis corpus obrigesceret, et in subito stupore remanerent. Coepit namque quasi cuiusdam magnae multitudinis ingredientis sonitus audiri, ostium cellulae concuti, ac si ingredientium turba premeretur. Atque, ut dicebant, intrantium multitudinem sentiebant, sed nimietate timoris et luminis uidere nil poterant, quia earum oculos et pauor depresserat, et ipsa tanti luminis claritas reuerberabat. Quam lucem protinus miri odoris est fragrantia subsecuta, ita ut earum animum, quia lux emissa terruerat, odoris suauitas refoueret. Sed cum uim claritatis illius ferre non possent, coepit eadem Romula assistentem sibi et trementem Redemptam, suorum morum magistram, blanda uoce consolari, dicens: noli timere, mater, non morior modo. Cumque hoc illa crebro diceret, paulatim lux quae fuerat immissa subtracta est, sed is qui subsecutus est odor remansit. Sicque dies secundus et tertius transiit, ut aspersi fragrantia odoris remaneret. Nocte ergo quarta eamdem magistram suam iterum uocauit. Qua ueniente uiaticum petiit, et accepit. Necdum uero eadem Redempta et alia eius discipula a lectulo iacentis abscesserant, et ecce subito in platea ante eiusdem cellulae ostium duo chori psallentium constiterunt, et sicut ipsae se dicebant sexus ex uocibus discreuisse, psalmodiae cantus dicebant uiri, et feminae respondebant. Cumque ante fores cellulae exhiberentur coelestes exsequiae, sancta illa anima carne soluta est. Qua ad coelum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto coepit psalmodia lenius audiri, quousque et eiusdem psalmodiae sonitus, et odoris suauitas elongata finiretur. 12. Haec ergo quandiu uixit in corpore, quis illam haberet in honore? Indigna cunctis, despecta omnibus uidebatur. Quis ad illam accedere, quis illam uidere dignaretur? Sed latebat in sterquilinio margarita Dei. Sterquilinium, fratres, hanc ipsam corruptibilitatem corporis appello, sterquilinium abiectionem paupertatis nomino. Assumpta est ergo margarita quae iacebat in sterquilinio, et posita in coelestis Regis ornamento, iam inter supernos ciues emicat, iam inter ignitos illos lapides aeterni diadematis coruscat. O uos qui in hoc mundo diuites aut esse creditis, aut estis, conferte, si potestis, falsas diuitias uestras ueris diuitiis Romulae. Vos in huius mundi uia omnia amissuri possidetis; illa nihil quaesiuit in itinere, et omnia inuenit in peruentione. Vos laetam uitam ducitis, tristem mortem timetis; illa tristem uitam pertulit, ad laetam mortem peruenit. Vos ad tempus quaeritis obsequium hominum, illa despecta ab hominibus inuenit socios choros angelorum. Discite ergo, fratres, temporalia cuncta despicere, discite honorem transeuntem contemnere, aeternam gloriam amare. Honorate quos pauperes uidetis, et quos foris conspicitis despectos saeculi intus arbitramini amicos Dei. Cum his participamini quod habetis, ut hoc quandoque dignentur uobiscum participari quod habent. Pensate quod ore magistri gentium dicitur: In hoc tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum. Pensate quod ipsa per se Veritas dicit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Ad tribuendum pigri cur estis, quando hoc quod iacenti in terra porrigitis sedenti in coelo datis? Sed haec omnipotens Deus quae per me in uestris auribus loquitur, per se in uestris mentibus loquatur, qui uiuit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.