[7,0] LIBER SEPTIMUS. [7,1] EPISTOLA PRIMA. ENNODIUS IULIANO. Praeceptis magnitudinis uestrae ministerium deuotionis exsoluimus; quia fit aequitati proximus, qui iusti uiri monitis obsecundat. Negotiorum qualitas quae ab amico ueritatis agnoscenda committitur, cautione instruit animum cognitoris integri: affectionem infudisset nobis magnitudinis uestrae consideratio, si studia non dedissent. In negotio igitur quod inter Bautonem, regiae domus conductorem, et Epiphanium chartarium uertitur, dum anceps in disceptatione nostra euentus nutaret, et alterna se partes intentione colliderent, asserente Bautone se sexaginta et quatuor solidos publicos, quos de reliqua indictionis illius emisso chirographo fuerat debere confessus, idcirco non posse restituere, quia per manus sublimis uiri Proiecti quadraginta solidos Epiphanio suffragii nomine contulisset, pro quibus nullum beneficium secutum fuisse doceretur; et replicaret ipse Epiphanius, se si quid accepisset, labore meruisse, nec frustra sibi a Bautone quidquam fuisse collatum, uel prolati testis fidem laudibus incessanter attolleret; statuimus ut sub iureiurando mihi nominatus superius uir nobilis Proiectus et sperati genus declararet beneficii, et effectum, si ita esset, assereret non secutum: quod cum fuisset impletum, Epiphanius acceptam pecuniae refunderet quantitatem. Nunc in potestate est culminis uestri decisionem nostram, si placet, auctoritate fulcire. [7,2] EPISTOLA II. ENNODIUS FAUSTO. Quantum ad fascem moeroris adiungit interrupta tribulatio, quando ut acrius urat aduersitas, prosperorum mutatione blanditur! Ad cuius unquam onus accessit, quod continuatae sarcinam calamitatis abiecit? Quam bene me ad patientiam absentiae uestrae longus temporum usus aptauerat; dum hoc quod felicitas non habebat, didicerant nec uota praesumere! Ecce iterum de inueteratis doloribus passio nouella me lacerat, et obductam cicatricem rescindit ictus acutior. Imploraueram a discedente misericordiam, ut quod de praesenti confabulatione perdebam, litteris pensaretur; nec hanc frugem omnibus desideriis ieiunus emerui. Ego consuetudinis meae non negligens inter lacrymas scripta concinno: quibus de afflictione mea credidi nil potius indicandum, illustris uiri domni Pamfronii relatione contentus. Nunc, mi domine, obsequia famuli uestri dignanter accipite, et animae in angustiis constitutae remedia consueta praestate. [7,3] EPISTOLA III. ENNODIUS AVIENO. Quibus magnitudinem tuam discedentem precibus imploraui, merito retexerem, nisi memoriae uestrae irrogare contumelias deuitarem. Nam qui amantem de his quae recens sunt acta conuenerit, fugiendam bonis obliuionem importunus opponit: cum hoc sit peculiare coniunctis, ut sub quadam praescientia mutuo sibi cupita sufficiant; et ad substantiam caritatis efficaci dispensatione, quod uotis poscendum est, effectu seniore concilient. Coelestis dispensatio facienda suggerit, si quid amor optat, inquiras. His iungitur quod aestuanti animae, dum iter arriperes, multis in promissionibus subuenisti; dicendo sustentandum me esse paginis, qui propriae lucis priuarer absentia. Ecce et pollicitatio fide claudicat, et spe irritatus ardesco. Egit ueniens de remedii praesumptione fiducia, ut difficilius dura tolerentur. Sed nunc, mi domine, honorem salutationis accipiens, postquam apud uos, quod male est animo, declaraui, curatio properata succurrat: ut qui salutis uestrae status est uel gratia principalis, exspectatis reseretur alloquiis. [7,4] EPISTOLA IV. ENNODIUS AGNELLO. Semper famulantes diligentiae paginas nunc in proditione sui dolor exigit, et gaudiorum ministras in uocem reserandae traxit iniuriae; nec contenta fuco dissimulationis urbanae secreta pectoris aut taciturnitate uestiuit, aut in partem aliam transtulit blandimento. Noui quidem fabricata, sed fugio: et simplicitate contentus, cum amantibus sereni animi fronte congredior. Ubi gentium fuit sub obtestatione Dei inter nos promissa deuinctio, ut proficiscentes insalutatum me, uelut incognitum linqueretis, nec potestatem remanens sortirer necessaria suggerendi? Credo prouidistis ut imbecillus oculis totum uobiscum lumen amitteret, nec diem meum sub amici praesentia clausis orbibus intuerer. Haec si per negligentiam contigerunt, aestimationi relinquetis quem apud uos locum obtineam: ferenda sunt acerbius, si intelliguntur accidisse per studium. Nunc uale, mi domine, et animo meo quem in statione consistere suadet innocentia, origo, propositum, potiorem gratiae partem qua uobis sinceritate patuit inuitate. [7,5] EPISTOLA V. ENNODIUS SENARIO. Quamuis te dominum meum per intemeratae documenta fidei principalis sibi cura coniungat, et morum claritudo ita publicis rebus misceat, ut amabilis a te saporem quietis excludat, non credo tamen ita religionem amicitiae posthaberi, ut non satisfaciens, Deo adiuuante, regnantis imperiis debita sua refundas affectui. Nostis quid poscat aula, quid gratia: uno eodemque tempore nec rerum deestis domino, nec amori, quando Christianae mentis integritas per has partes diuisa solidatur. His ergo sollicitudinem meam credo releuari, quibus uenerabilis consuetudo seruatur studiis. Tantum est, ut Dei nostri solatiis magnitudo uestra adiuta gratuletur. Domine mi, salutationis obsequia praesentans, spero ut de uestro uel amici uestri domni Fausti statu hilarem me fieri uotiuo litterarum contingat indicio. [7,6] EPISTOLA VI. ENNODIUS FLORO ET DECORATO. Permisi hactenus magnitudinem uestram mobilitatem Ligurum urbanae fuco disputationis incessere, quia et me origo reddebat alienum, et uos ab eorum culpis constantia promissa seiunxerat. Sed cum una sorte ab oculis uestris et mente discessi, praeconis uoce contestor, neminem damnare posse quod sequitur, nec saluo pudore sententiam excessibus dictare peccantem. Fas est liberos a reatu detestari; quis aequo animo ferat monitorem quod uerbis destruit actibus non uitare? Euangelii sententia est, Qui fecerit et docuerit sic dignum Dei gratia posse iudicari. Vobis copiosus sermo est, quotiens error arguitur, et sub conuersationis negligentia puritas amplectenda uerborum. Perdidistis lacrymarum mearum memoriam, quam discedentibus gemini doloris ictus effudit. Ecce quanti dies sunt, in quibus sub tanta frequentia commeantum nulla neque domini mei, amici uestri, neque uestra, quae de illo rem uoti indicent, scripta suscipio. Absoluistis imitatione culpabiles: non quod Liguribus euenerit propositum, quantum uos dicitis, infidelitatis amittere, sed quod eos contigerit inuenisse in his quae sunt uitanda consortes. Rogo tamen, seruitio salutationis exhibito, ut tandem aliquando, tanquam boni domini precum mearum memores, prosperitatem uestram, uel domni mei, amatoris uestri, reseretis muniis litterarum. [7,7] EPISTOLA VII. ENNODIUS ELPIDIO DIACONO. Perfecta caritas corporalis absentiae damna non patitur, nec animorum serena coniunctio itinerum sequestratione multatur: quorum animae Christo in caritate sociante conueniunt, nulla possunt separari interiectione terrarum. Hac ego spe uel securitate, de conscientia uestra securus, amantem mei alloquor, tanquam in amplexibus constitutum. Foue, domne Elpidi, quem Deo medio suscepisti. Habeat suas mundus astutias, et urbanitatem fallendi prudentiam damnandus appellet. Tu illi dulcedini quam probaui, nihil admisceas, nisi quod gradibus ad perfectae caritatis nos bona perducat. Domine, ut supra, salutationem plenissimam reddens, quaeso ut prosperitatem uestram uel eorum qui nos diligunt frequentibus mihi indicetis alloquiis. [7,8] EPISTOLA VIII. ENNODIUS EUPREPIAE. Quam bene animum meum ad patientiam sequestrationis absentiae uestrae usus aptauerat, dum prolixa silentia contemptum dulcedinis rerum suarum necessitate pariebant! rescissa est cicatrix quae ad medicinam pii amoris accesserat. Confiteor, soror uenerabilis, ad antiquum me desiderium litterae tuae nimis noto conditae sapore reuocarunt. Ecce uide qua arte contendis, cui nec satietatem de praesentia tua, nec obliuionem de silentio pateris subuenire. Scit mentium discussor altissimus, lectione apicum tuorum animam meam intra penetralia sua non potuisse consistere, et ad praesentiam tuam diligentiae euolasse melle compulsam. Habuit Arelatensis habitatio, cum Mediolanensibus muris includerer: et dum ad dulcem sedem libertas mentis excurreret, intra Italiam me corporis captiuitas includebat. O si suppeteret sermonis abundantia ad ea quae cupit animus exponenda, aut ad illa ad quae lingua sufficit, non pudor eriperet! Paruus amor est, qui oris testimonio sufficienter aperitur. Confessio est tepidae caritatis, quotiens in ea non cedit eloquium. Quod restat, Deum precor, ut ualeas et ad subleuandum moerorem meum quem scriptione tua nimis daedala arte geminasti, bono prosperitatis mutuae reserueris. [7,9] EPISTOLA IX. ENNODIUS AVIENO. Pompam quam in litteris fugitis obtinetis; nec aliud est loqui uestrum, nisi declamationum insignia custodire: hoc in uobis natura, hoc peritiae mater indeficiens lectionis cura congessit. Sed miseriis meis euenire nulla consolatio potest, quando ante oculos sunt locata, quae merui, et quantum praelatus indignior exstiterit, tantum in aperto fiunt peccata superati. Quid animum meum, illustrissime hominum, conaris attollere? quid in uita quae plena moeroris est, reseruare liceat tribulationibus meis? pro bono dispensationis coelestis finem uel cum uita constitui. Vobis tamen insufficientes refero gratias, qui illam circa me seruatis diligentiam, qua potiorem nec dignissimis praestaretis. Domine mi, salutationis reuerentiam soluens, spero ut orare pro me minime desistatis, et ad calamitatum solatia ferentia opem scripta mittatis. [7,10] EPISTOLA X. ENNODIUS FLORO ET DECORATO. Compulsoris functus officio, ad redhibitionem promissionis suae uix aduocatum coegi, ut quod aduocatis debebat exsolueret. Genus durae professionis, ut a uobis dicenda praeueniam, ad uerecundiam clericus inclinaui. Quale sit quo molliuntur obstinatissimi, et quid sibi uelit qui raptores spoliat, aestimate. Argenti libram quam frater Epiphanius dedit, fratri Gaiano ad uos perferendam tradidi, pactis tamen adhuc apud me quae suscepi constitutis. Restat ut, si tradere debeam, designetis. Domine mi, salutationem plenissimam dicens, rogo ut primum pro me sanctos orare dignemini. Deinde domnis amatoribus nostris obsequia mea sub illa qua me cupere scitis humilitate reddatis. [7,11] EPISTOLA XI. ENNODIUS AGNELLO. Male est animo meo, quod de facundiae suae dotibus mihi abundantia uestra nihil tribuit; et ita eloquentiae opibus incubat, ut partem ex eis facere, sacrilegium computetur. Turpis est equidem uniuersarum rerum auaritia: contigit tamen, si uerba deneges, plus pudenda. Saepe etiam euenit ut frequenter scribentes minus diligant; nunquam tamen accessit ut aliquid caritati reseruet, qui in perpetua taciturnitate perdurat. Potest nasci de epistolaribus blandimentis ambiguitas: certa fides est ab eo qui seruat silentium non amari. Haec sunt quae in festinatione perlatoris celer scripsi, geminis stimulis incitatus, uel properationis baiuli uel doloris. Ergo taedio animi mei remedia incunctanter adhibete: ut quamuis defuerit hactenus affectioni pabula sua, in statione esse tamen promissa caritas innotescat. Domine mi, salutem plenissimam dicens, quaeso ut exspectationi meae quod sufficit loquendi peritissimo non negetur. [7,12] EPISTOLA XII. ENNODIUS HORMISDAE DIACONO. Nullus remaneret imperitis locus ueniae, si plura loquerentur: sola breuitas commendat indoctos. Supra errorem est prolixa narratio rusticantis: quando ab ignaro extortum fuerit quod diu legatur, sibi rancorem suum debet exactor. Quisquamne hominum in longum uult fastidienda procedere, et nullo sapore condita breues terminos non habere? Romana hoc, frater, et nimium artifici subtilitate flagitasti. Sed nos contra fabricatos munit simplicitas nullis colorata praestigiis. Etenim quamuis me delenifica epistolae tuae oratione produxeris, mei immemorem non fecisti. Scio artare paginam, cuius pretium promulgator intelligo. Noueris me tamen meis partibus non deesse, quamuis uocet in medium et urbanus et clericus. Sed quid produco paginam, cuius superius angustiam pollicebar? Haec mihi cum amante concertatio: talis fructus est litterarum. Domine mi, salutem uberrimam dicens, precor ut Dei nostri tribuente misericordia crebro salutem uestram uotiuis mihi, dum meam quaeritis, nuntietis affatibus. [7,13] EPISTOLA XIII. ENNODIUS BOETIO. Si liberum esset imperata differri, concederetur adhuc mihi ornamenta silentii non perire. Nam taciturnitatis munus est, quod non inhumanum loqui me posse credidistis. Videte quantum linguae genium uox pressa contulerit. Sed res est uacui pectoris periclitata remedia non tenere. Agit sermonis cura, ne promulgantis celetur inscitia, quando otii labor gloriam intercipit. Ecce ego ille ante probationem laudatus subdor examini, et ferias meas, ne uidear praedicatione dignus, irrumpo. Nam dum humilitas reddit obsequium, impetrata per silentium non habemus. Tu in me, emendatissime hominum, dignaris praedicare uirtutes, quem in annis puerilibus, sine aetatis praeiudicio, industria fecit antiquum; qui per diligentiam imples omne quod cogitur; cui inter uitae exordia ludus est lectionis assiduitas, et deliciae sudor alienus; in cuius manibus duplicato igne rutilat, qua ueteres face fulserunt. Nam quod uix maioribus circa extremitatem uitae contigit, hoc tibi abundat in limine. Vere dedisti pretium loquacitati meae, dum desiderantem colloquia primus aggrederis. Contigit noua res garrulo, ut usque adeo produceretur, donec exigerent scripta responsum. Deo gratias, qui occultis itineribus de propinqui uos necessaria affectione commouit. Ecce geminae causas iniuriae iam tenetis: nam postquam agrestis innotui, praesumo me dicere parentem. Domine mi, salutis officium dicens, spero ut circa litterarum munia frequentiam commodetis: in quo opere assiduitatem et amans exhibet et facundus. [7,14] EPISTOLA XIV. ENNODIUS ARCHOTAMIAE. Ita supra claritatem generis morum luce profecistis, ut quos etiam uobis non nectit propinquitas, actuum uestrorum bona subiiciant. Quis enim non perfectam reuerentiam sit paratus impendere animae in Dei cultura sublimi? quia peregrinum se facit a Redemptoris gratia, qui Deo non suscipit obsequentes. Indicium enim est conuersationis praecipuae, Christi nostri amare cultores, proximus est emendatissimis, qui diligit iam probatos, testimonium dat bonorum sine dubitatione meritorum, si studeas laudibus prosequi sub debita continuatione perfectos, fit sanctis proximus, qui in illis sine fuco praedicat sanctitatem, quemcunque diligentia hortante praetuleris, dispendium pudoris est, ni sequaris. Quis salua uerecundia per spinosa gradiens purgatum iter attollat, et uiam salutis aspiciens calles eligat noxiorum? professio caecitatis est, bona ante oculos in exemplum locata respicere, et unde imitatione proficias non tenere. Haec, mi domina, de te non incertis fama nuntiauit indiciis, non loquax uulgus per ignara iudicii ora iactauit; cui mos est de humanis actibus, dum scintillas in rogos animat, amplificatas fidelium flammas exstinguere. Hoc nostrorum relatione propinquorum, praecipue tamen domna et serore Euprepia referente, percrebuit; non solum uos dignas esse praeconiis, sed instituisse celebrandum, et uenerabili filio cum prosapiae radiis facem conuersationis ingerere. Habet, quantum comperi, Lirinensis habitator quod de sancta matre discat, etiam quae urbana domicilia non reliquit. Si mihi credit pietas tua, plus est in acie uicisse saeculum, quam uitasse; resignat timorem fuga certaminis; nec spes est ulla uirtutis, quando ante congressionem declinatur aduersarius. Conscientia roboris paucis acquiescet ad latebram: hoc est secretum eligere, quod ostendisse formidinem. Haec ego non dominum meum, et familiae nostrae iubar, presbyterum arguens scribo: cui nec ibi credo impugnationes deesse, quas superer; in quo loci uisus est declinasse conflictum. Tunc enim uniuersa saeculi blandimenta calcauit, quando aetatis, opum, natalium profectionem eius retinere catena non ualuit. Sed uobis quantum sexus infirmior, tantum debetur potissima de palmae adeptione laudatio. Prope est ut etiam illius tu sis tutela propositi: quae mala uiduitatis et orbitatis patiens, de uenerabilis filii meritis solatii tui occasione pateris nil perire. Ecce ubi femina, fragilitatis oblita, castelli uice, et uirum et iuuenem ab hostili impugnatione subducit. Huius facta dux gloriosa perdures, et usque ad illud in saeculo perseueres, quo illum, si ita res poposcerit, iam maturum mundi istius campus accipiat. Vellem, confiteor, si epistolaris pateretur concinnatio, in longum uerba producere, et de actuum uestrorum ornamentis pauca sub loquendi ubertate narrare. Sed haec ad alios scribenda reseruentur. Sufficit uos scire, quia quamuis a me nunquam sis uisa, cognosceris, et adorandis inserta monumentis radice animi iam teneris. Scriptum est, meministi: Laudent te proximi tui. Vere sola mihi uellem causa existeret Gallias expetendi, ut cum domno meo presbytero, utrique osculantes manus et oculos tuos, beatam te in quauis afflictione temporis redderemus. Domina mihi, propter quod mittuntur epistolae, corpore me ualere significans, prosperitatis uestrae statum requiro: deprecans et per Deum coniurans ne unquam mihi orationum uestrarum adiumenta denegetis. [7,15] EPISTOLA XV. ENNODIUS AGNELLO. Deo gratias, qui circa magnitudinem uestram licet protulerit cupita, non repulit. Etenim ne fides claudicet supplicantis desideria differuntur, quia deuenustat secuturae hilaritatis genium uelox impetratio. Et uos quidem honores meruisse, non optasse, manifestum est, sed praecedens concinnatio eloquitur uota diligentium. Nouit omnipotens, et generis uestri luce permotus, et gratiae quam polliciti estis inuitatus fiducia, praecessit in prosperis uestris quidquid uos disciplina aut ratione cohibetis. Sufficiant in floribus stricta colloquia: respondete de prosperitate uestra sollicito, quamuis de amore non dubio. Domine mi, salutationis plenissimae obsequia dependens, litterarum portitorem commendo, quia mihi fide et honestate compertus est, uolens uniuersis quid dignationis uestrae habeam non taceri, ut sperantes de communis gratiae messe pascantur. [7,16] EPISTOLA XVI. ENNODIUS AGNELLO. Solet prosperorum indicia dispergere sermonis iucunda festiuitas: dum quidquid boni facundis accesserit, germana gaudiorum per populos uoce discurrit. Facilius est ignem in pyras animatum lingua comprimere, quam silentium inter optata seruare. Humanitatis lex est et naturae imperium, hilaritatem mentis opibus scriptionis effluere. Emanant enim uel si arctentur secunda conclauibus. Sed in magnitudine uestra, sicut aetas cana est, pudoris et scientiae dote maturescens, ita laetitiam frenis moderationis astringitis. Sed nunquid in damnum gratiae disciplina debet excurrere; et hoc minui amicorum diligentiae, quod ad morum ornamenta sociatur? Quamuis monetam Latiaris eloquentiae teneas, non potes tamen inuenire quemadmodum iure factum asseras quod exspectanti mihi uerba non tribuis. Decet ergo beneficia superna sola amantibus opinione nuntiari, et de solida gratulatione trepidare gaudiis iam potitum? Hac ergo necessitate puerum direxi, qui non reposcat scripta, sed exigat. Nostis quae sit fiducia simpliciter amantum, eorum praecipue quorum spem retinetis gratiae promissione firmatam. Domine mi, salutationem plenissimam dicens, quaeso ut frequentes et non in arctum coactas epistolas destinetis. Videte animi mei securitatem: prolixas posco paginas, qui adhuc nullas accepi. [7,17] EPISTOLA XVII. ENNODIUS AVIENO. Si uobis de paruitate mea fuisset ulla curatio, tanti temporis silentium non maneret: maxime cum inaequalitas domnae meae, matris uestrae, per uarios rumores sine remedio affligat absentem. Scio enim hoc solo sanctam feminam fasce praegrauari, quia immodicam pietatem exhibet non merenti. Sed quid produco uerba catenis obligata tristitiae? si bonam ualetudinem eius coelestis fauor refudit, properato litteris nuntiare. Expecto enim ut tunc mecum prospera concilientur, quando cum illa esse comperero. Didicistis causam moeroris, indifferenter post Deum date remedii. Domine mi, salutationis obsequia praesentans, Domino pro me, supplice uestro, obsequia digna porrigite. [7,18] EPISTOLA XVIII. ENNODIUS AVIENO. Si iudex uilium personarum laboret iniuriis, nescio utrum possit ab hoc onere alios subleuare, cui ipse succumbit. Grauibus medica manus est adhibenda uulneribus, ne impunitate morbus adolescat. Sublimis uiruicarius {sic} haec a me, quamuis pro iustitiae consideratione deberentur, tamen extorsit alloquia: quid pertulerit, ipse manifestet. Unum scio, quia nisi succurritis, generale futurum malum, cui ipse est disciplinae tutor expositus. Hoc non est alienum a Christianitate, cum defero, quia impium est rerum ordinem sub hac permixtione confundi. Domine mi, salutationis honore praelato, uos uocem supplicis gratanter accipite, ut qui tanti fascem laboris arripuit, conualescat effectu. [7,19] EPISTOLA XIX. ENNODIUS SIMPLICIANO. Diuini fauoris adiumento adolescentiae tuae rudimenta solidentur. Ipse det successum frugibus, qui contulit ornamenta principiis: ut quod in cano flore praemisisti, in pomorum maturitate non subtrahas. Est propositi nostri prima curatio, ut de incipientis laude solliciti ad Deum uota mittamus; quatenus quod in bonae indolis eruditione praesumptum est, de superna ope maturescat. Ille ingenii segetem perducat ad horrea, qui altricem hominum herbam exegit e cespite; ipse de terreno lacte expressam in triticum formet effigiem, cuius imbre soli facies maritata fecundatur. Tibi autem, erudite puer, habeo gratias, quod quamuis dicendi splendore nituisses, et in illa urbe litterarum scientia astipulante lauderis, mei quoque desideras adiumenta praeconii. Accessit tibi fructus diligentiae meae, et si nulla tribuuntur rusticantis ornamenta testimonii. Libens dicta tua cum facundissimis praedico, cum quibus sententiam meam, ut bonorum ditescam societate, coniungo. Proximum est ut non diuidantur meritis, qui in qualibet iudicatione consentiunt. Unus est, nec enim procul euagatus ab arce sublimium, qui ad hoc quod illi praenuntiant, non dispari admiratione concordat. Ad epistolae tuae tamen dictionisque mella me refero: cui sic est blanda de praesenti et tenera aetate praefatio, ut non subtrahatur uirtus et genius de futura.Constitit concauatis Latiaris elocutio, dum per alueum suum Romanae eloquentiae unda praelabitur. Ad quae se porrigat, uix comprehendit aestimatio, qui maximus apparescat in foribus. In matutina luce meridiano fulgore rutilasti. Tueatur circa te coelestis gratia munus suum, et ut frequentibus amantem epistolarum colas muniis, salus nostra Christus inspiret. [7,20] EPISTOLA XX. ENNODIUS MAXIMO. Dum prelorum famuli autumni dotem complerent, et teneras uuarum tunicas properata calce disrumperent, ego ad summatem uirum parentem fratremque meum et oculos et uerba reuocaui: iustum esse coniiciens, dum uineta uberem tribuunt liquorem, me sobriam alloqui cum iucunda hilaritate personam. Solue ergo Pythagoricam taciturnitatem, et mecum peritiae et facundiae tuae bona partire; sit inter nos felicium uindemiarum uice colloquium; currant dulcia musta sermonum. Habes quae cum diacono sanctissimo de institutis morum nota dicendi ubertate communices. Nam qui ecclesiastica, ut uos, probitate subsistunt, silentii apud illos iusta uitatio est. Scribite qua aurea castitas districtione teneatur, per quem callem obscena fugiatur auaritia, quibus modis turpis fallendi declinetur obscuritas. In summa, sine dissimulatione docete quae geritis. Illud praecipue scire cupidum dignanter instruite qua sponsae uel blandimenta saeculi religionis districtione respuantur. Domine, ut supra, salutationis munera praesentans, precor ut gratanter accipias quod inter curarum moles exigit fieri iocorum non respuenda subreptio. [7,21] EPISTOLA XXI. ENNODIUS MAXIMO. Ubi est fides splendentis periclitata conscientiae, quam in annis puerilibus cana reuerentia non relinquit, quam per aeui praeiudicium obseruantia honestatis irradiat, quae in tempore iuuentutis actibus maturescens infantiam ingressa praelabitur? Nunquid aequum fuit amantis paginis tantum mandata restitui, aut per fides est liberae scriptionis et famuli? Nunquid dignum probatis moribus censuistis prouocantem ad officia religiosa non subsequi, uel nefas putastis epistolas reddere quas uobis inter excessus contigit non cepisse? Haec igitur est tua disciplina? Non talem te probitas olim manifestata disseminat. Ego tamen loquacitate qua notus sum indurata nitor mutare silentia. Nunquid impar est tibi lingua natalibus? aut non testimonium generis annuntias flore sermonis? nunquid ostrum loquendi deseret pectoris fecunda dictatio? Nihil nisi malitiam designat, qui cum possit, desideranti uerba non tribuit. Ecce inter ructationes Lyaeo debitas qualia Silenus alter uerba compono. Scribendum sciatis nomen uestrum ad genii mei purpuram, et libellis propriis inserendum: ut etiam si nihil tribues de responso, ego tamen arcem teneam, quod ad doctos uiros dirigo sine trepidatione aliqua quod legatur. Domine mi, accipe nostrae salutationis obsequia, reddens debita litterarum. Sic tibi uirginitas mansuro constet in aeuo: Nec pereat quidquid uita beata dedit. Sic tua non maculent nigrantes membra puellae; Nec propter iaceas Tartaream faciem. Ut cupidum sanctis releues per scripta loquelis; Deque tuis fratri fontibus unda fluat. [7,22] EPISTOLA XXII. ENNODIUS MAXIMO. Fidelius a sublimitate tua uocem suscipiunt aut interrupta montium, aut secreta siluarum. Praebent hominibus naturae institutione et muta responsum; redit ad mortales uicissitudo clamosae solitudinis; non perit quod linguae acceperint uel lustra beneficium: quare istud in magnitudine tua laudis et philosophiae genus est, nihil dicere, et silentii tenere inter declamantium incerta cautionem? Homo, quem nec infecundum natura protulit, nec infabricatum doctrina dereliquit. Sed, credo, me dedignaris affatu; opicis nolens pretiosa dare uerba iudicio. Quid quod signum est diuitis eloquentia uiri, nec indoctis sermonum cupita subtrahere? mendicus fluminum cursus est, qui tantum nobilissimorum satiare putatur ardorem; ubertas imbrium et nihil paritura saxa perfundit. Liquid ae rationis ordo est, ut paupertatem resignet qui damna formidat; quidquid non procurrit, exile est. De uolucribus tamen munus singula destinaui, quod cepit accipiter. Nam progressi ad Bromium et Bacchi orgia, inter aues bella commisimus: profuit quaestui nostro certamen sociale pennarum. Memento quod solam anatem direximus: scientes quia numero Deus impare gaudet. Dona nostra institutio est: sume, si diligis, pro dogmate quod iocamur. Fac meam frugiferam esse laetitiam. Si tibi perpetuae diligentiam castitatis indixerit, laborabit in laudibus tuis lingua, quae modo exercetur in monitis. Vale, domine, et amanti, ut doctus, si mereor, sequestrata dissimulatione responde. [7,23] EPISTOLA XXIII. ENNODIUS MAXIMO. Producit magnitudo tua nuptiarum festa temporibus; dum rem ad quam coactus es, sub diuturnitate prosequeris, subito necessitas tua facta est desiderium. Aliquis negotio illi perenniter incumbat, ad quod descendit inuitus? Sic recessisti a custoditae beatitudinis diligentia, quasi prolixis temporibus didicisses qualiter institueretur uxorius. Triginta feliciter dies abierunt, et te ciuitati adhuc meis oculis longa me macerans exspectatione subducis. Vere quidquid uis facias, si uixero, qui tibi dicenda texui, non tacebo: tamen honore salutationis accepto, gustum de guttulis ut fratrem decet a fratre, directa suscipite. Erubesce tu, quia nec aegrum requiris, nec de nuptialibus deliciis quae possent fastidium releuare transmittis. [7,24] EPISTOLA XXIV. ENNODIUS STEPHANO. Exigit a me filii communis Marcelli adhortatio, quem natura uobis, mihi dedit affectus, ut ad scriptionis munia praeuius aspirarem, et solatium litterarum per quod uetustas uoluit absentiae nil licere, amore uictus impenderem. Iam debes mihi duplicem gratiam, et si responsa restitueris, ob hoc quod primus incepi. Ille dilectionis ianuam pandit, qui in colloquiis praestat exemplum: propositam custodiunt formulam, qui scripta restituunt. Ergo, auctore Deo, nuntiam prosperitatis nostrae epistolam destinamus. Illud ad gaudium uestrum, quo uberius paterna mens exsultet, adiungimus, filium uestrum in studiis liberalibus ingenuitatis testimonium iam tenere, et talem se in hac cura praestare, ut auara suorum uota transcendat. Spes perfectionis est, honesta in adolescente inchoatio, nec ab erudito distat, qui inter exordia boni gloriam occupat instituti. Salutans ergo affectione qua debeo, spero ut reparata opportunitate de bono me faciat uestrae prosperitatis attolli. [7,25] EPISTOLA XXV. ENNODIUS SYMMACHO. Lex desideriis scripta uix creditur. Impatiens rigidioris praecepti diligentia, non iugiter dignum facit reprehensione quod libera est. Redditur saepe amabilior de reatu, cum per effrenationem sortitur genium plus placendi: nam delictum suum quodam ipsius praesumptionis melle commendat. Ego a praefatione me tueor, quia ad epistolas primus aspiro. Restat in potestate celsitudinis uestrae, si sustinere eligetis garrulum, non tacere, et de originario Symmachiani fontis lacte me pascere. Vale in Christo nostro, Romanae gentis nobilitas, et me iam ut clientem et famulum pro morum et naturae luce dignare. [7,26] EPISTOLA XXVI. ENNODIUS AGNELLO. Pro uoto meo produxistis epistolam, dum res nulla fuscatas nube purgatis. Felicissima defensionis sorte adsumus innocentiae, et dextro semper omine per se splendentibus usuram uocis impendimus. Facile eius lucem qui nitet affirmas: nec deest sermo qui commodetur absolutis. Sic de caballo promisso processistis affatibus, quasi uobis aliquando obscena mentiendi fuisset affectio. Vere per animam meam facilius sacros crederem labi in hanc foueam posse pontifices. Vitia maturos nesciunt, nisi quos primaeuos imbuerint. Infitiatio in hominibus noua non germinat: quidquid in moribus nostris est, et sequitur et praecessit. Proinde ualete, ostrum Latiaris eloquii, et mihi uicissitudinem amando restituite: illud prouidentes, ut pro compensatione tarditatis dignus mihi munere uestro equus succurrat. [7,27] EPISTOLA XXVII. ENNODIUS PROBO. Eligo iacturam pudoris, ne subeam dedecus non amantis, sciens facilius sarciri posse frontis damna quam fidei. Indoctum esse infelicitatis est; uirtutes familiae uestrae odisse, res criminis. Potuimus disciplinis liberalibus defuisse non delinquentes; nulli sufficit, unde mores excussit. Ego in amplitudine uestra tot coaceruata epistolari sermone bona non uenerer? ego non illud generis lumen amplificatum studiis et probitate suspiciam? Videtur mihi non longe ab honestate desciscere, qui colit emendatos; dum creditur quicunque sectari posse quod diligit. Proinde uale per gratiam Dei, et studium meum approbans amantem tui amplifica muniis litterarum. [7,28] EPISTOLA XXVIII. ENNODIUS ADEODATO PRESBYTERO. Voto meo obsequitur, quae ministra ad uos scriptionis existit occasio. Nam et praesentiae uice blanditur alloquium, et promittit sibi de paginarum promulgatione quod exhibet: quia emendatissimi homines, sicut derogari uirtutibus suis aestimant, aliquos in diligentiae testimonio praeuios exstitisse; ita ignominiam reputant, exempla negligere. Vixit inter sanctos uiros ista communio, ut per intimi hominis prouidentiam nil noceret terrena sequestratio. Par est, domine, ut et uotum meum sequaris et formam. Ergo salutans principe loco, ut mei memor sis deprecor; ut quod mihi per negligentiam subtrahitur, diuinae gratiae per uos suffragio conferatur. Indico ergo non mentiens, nocte tertia a profectione mea, ingratam mihi dominam meam Cynegiam apparuisse in ipso lucis exordio, et multum ab ea me de itineris properatione culpatum, quare etiam nullis uersibus sepulcrum eius esset honoratum. Haec quidem ego non ad imaginem propheticae ueritatis accepi; nec nocturnis forte illusionibus operis mei sudore litaui. Sed quia facile suadetur amantibus, debitum opus non laborauit exigere qui monebat. Salua est dominae reuerentia. Versus quos direxi, per diem iudicii te coniuro ut in pariete supra ad pedes scribi mox facias. Gratum noueris et filio tuo futurum, uult enim merita illius multorum ore celebrari, sed in eo modo quo illos hic inuenit. Domnam meam Stephaniam et domnam Sabianam, sed et domnam Fadillam pro me saluta. Si scripti fuerint, mox rescribe. Domno papae dignare dicere ut aliquid per secundia Hoscorum de mea causa ordinet. Quantum in festinatione ueredarii potui, scripsi: dominum et fratrem Hormisdam satis pro me saluta, cui dicite ut clauem illam mittat. [7,29] EPISTOLA XXIX. ENNODIUS BEATO. Non ego epistolam meam intra breues terminos, Spartanae memor concinnationis, includo; nec formam tuam studio coacti sermonis irrideo: abest a me loqui pauca cum modicis. Urbanorum est exiguis producta subtrahere, et sine aliqua necessitate paginas, quales poscit hominum mensura, formare. Quod in me de his quae praefatus sum subtile putaueris, festinatio non semper amica artis et casus exhibuit. Magnum mihi est, si dederunt fortuita quod mireris. Ergo causam scriptionis insinuo, quam tibi praelata salutatione commendo. Digresso mihi urbe procul domnae meae Cynegiae occurrit admonitio, quare sepulcrum eius non honorassem laude ducti in carmen eloquii. Quod, quamuis reuerentia uiri ipsius facerem, tractaui, quia quod radiat luce meritorum, styli ubertate celebrandum est. Nam nec Deus officium respuit imperiti, et contentus ipse quod tribuit, a rusticantibus uerborum diademata non requirit. His ergo uersibus scribendum epitaphium destinaui. De quo quid sentiatur, sic pater tuus uiuat, et Roma te, quantum ad illa quae in ipsa reprehenduntur, non suum faciat, ut simpliciter et pure indices; nec auribus meis aut sensui fuco mentitae gratiae blandiaris. Non erubescas, et etiam aliquibus, praecipue tamen dominae, et merito dominae Barbarae paginam meam recensere; quia tecum locatur. Opto tamen ut tantum tabella mea quantum spes tua sapiat, quae in cano flore, et mea et parentum suorum, quamuis sint auara, et uota transgreditur. Dominum Cethegum et dominam Blesillam sororem eius, pro me saluta Fidelem, Marcellum, Georgium, Solatium, Simplicianum pro me saluta: quibus dic: Si uobis cordi est disciplina domnae Barbarae, dominum, uel patres, aut fratres eius, frequentate; quia est casta luxuque carens: qui aliud fecerit, ad me non sperat se esse rediturum. EPITAPHIUM CYNEGIAE. Obtinui pretium uotorum munere Christi: Quae mihi uita fuit crux, dedit hanc tumulis. Dissoluens carni sobolem sine uulnere mentis, Quod Fausto felix coniuge praemorior: Disiecit lacrymas medela cordis. Quae seruat meritis torum fidelem. Exoptet similem matrona sortem. [7,30] EPISTOLA XXX. ENNODIUS FAUSTO. Solida est spes adolescentium, quam magnorum cultura prosequitur: si cessat curatio, ubertas tritici transit in lolium. Parthenium, sororis meae filium, diu circa diligentiam litterarum, quantum patris ipsius reserauit allegatio, culminis uestri metus attraxerat. Sed nunc per absentiam uestram uenerandae solutus lege formidinis, molitur obscena: aetas illa peccatis amicior multos reperit ad errata ductores. Implorat fidem propositi mei pater, et incolumem filium loco deflet exstincti. Sic faciunt, quibus de profectu suorum fiducia nulla responderit. Nihil mihi residuum fuit, quod remedii loco precibus uictus ingererem; nisi ut eminentiae uestrae conscientiam de excessibus ante dicti iuuenis festinus instruerem. Vos medicam manum, uos opem praestate consuetam, ne uitiorum profectus uniuersa in eo quae boni aliquid potuerunt ferre succidat. Commendate amicis quae agantur; insinuate doctori, et quidquid potest subuenire, concedite: quia haec sunt quae, praefatis salutationis obsequiis, consanguineo possim, professionis meae memor, sine dissimulatione praestare. [7,31] EPISTOLA XXXI. ENNODIUS PARTHENIO. Par quidem fuerat silentio degeneri uicem taciturnitatis opponi, ut per ipsum callem uindicta per quem uenerat error exiret. Nunquid aequum est ut in excessibus tuis uox, quid deliqueris, et non mutus dolor ostendat? Crede mihi, manifestatae indignationi uicina curatio est. Te per longum ferire debuit inclusa commotio, si tamen non ex toto ab humanitate discessisti. Quid deliqueram, postquam primoribus litteris ueniam fabricata humilitate poposceras? haec est correctionis fida promissio, ut postquam delenifica oratione conceptam iram extorseris, erubescas te minora peccasse? Quantum uideo, post contestatam uerecundiam, solas errorum uitas angustias, nefas aestimas circa parentem et nutritorem tuum non in tantum extolli supercilium quanta debuisti pro tot beneficiis communione submitti. Aut forte putas quod me puerilis ira sollicitet, aut ulla necessitas maturum expugnare possit affectum? Nunquid genitori natorum non grata sunt uerbera? aut creatores reptantium paruulorum non et mulcentur iniuriis? Nihil amarum putant, quibus inter desideria quod uotis pro parte aduersetur efferbuit. Inuenimus inter triticeas segetes spinas et lolium; et dum frugiferam herbam carpimus, infecunda suggeruntur. Nunquid ideo culturae respuenda diligentia est, aut cessandum est a uomeribus, si non in toto satisfecerit terra cultori? Deum precor, ut a te quod detestor excludat: ego tamen nunquam, si credis, deseram monitoris officium. Audiui te, patris tui relatione, circa studia iam remissum, et quasi arcem scientiae adeptus sis, ita nullatenus esse de lectionis instructione sollicitum. Nosti, fili, istius rei summam, nisi assiduitate nimia non teneri. Non profuit in hoc opere laborasse aliquando hominem, qui a laboris intentione destitit: pernicibus alis negligentes fugit scientia; et quidquid mora et sudore partum est, sub celeritate transfertur. Te salutatum et uigilem uolo, ut profectus tui messem quotidianae catenis lectionis astringas. Ad me uel nunc, si quid te deceat cogitas, rescribe: quia si credis, nunquam similem dictionum tuarum inuenies in qualibet orbis parte fautorem.