[12,0] LIBER DUODECIMUS. [12,1] I. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SINGULARUM SENATOR PPO. (1) Nescio quis magnus esse creditur, qui de penetralibus iudicis destinatur, quoniam tanto plus aestimatur quis amare iustitiam, quanto ab illo frequentius constat auditam. per milites suos intellegitur iudex et sicut discipuli magistri scientiam produnt, sic nos obsequentium mores aperiunt. praeceps non putatur obseruasse moderato, auarus paruisse non aduertitur continenti: stultus prudentibus seruisse non creditur. (2) Periclitamur, fateor, in actionibus nostris, si uos mala intentione tractetis et, quod nulli accidit uestrum, alienum uitium nostrum celebratur obprobrium. sustinemus tales casus, quales nos in alios iudicare non possumus et lex, qua fruuntur cuncti, in nobis non potest custodiri. sed habemus iterum ex alia parte solacium, quod uestra bona nostra creduntur esse mandata et nobis otiosis adquiritur, quicquid gloriae uestris laboribus expeditur. (3) Si te enim aliquis sapienter agere uideat, statim famam tui praeceptoris exaltat, dum tale institutum fuisse creditur, qualia gesta nihilominus sentiuntur. una est sententia plebis tales esse iudices, quales uos contigerit approbari. et ideo magnopere cauendum est, ne ille de uobis incipiat iudicare, cuius uos opinionem contigerit ante lacerasse. ulciscitur poenis quod misistis in fabulis et tormentis uestris compensat, quod populus uulneratus exaggerat. quam periculosum est pati iudicem rationabiliter iratum et illum de fortunis tuis decernere, quem te constat grauiter irritasse! quapropter stude magis, ut nostra potius uoce lauderis, quia sicut te potest iudicis uel sermo aduersus deprimere, ita prosperrima sententia subleuare. (4) Perge igitur per illam indictionem iuuante deo ad illam prouinciam, cancellorum pompa decoratus et gloriosa grauitate praecinctus. absens cogita praesentis pudorem. nam quid debeas temptare uile, qui militas sub honore? fasces tibi iudicum parent et dum iussa praetorianae sedis portare crederis, ipsam quodammodo potestatem reuerendus adsumis. edicta nostra tu primus obserua: ostende bonam te intendentibus uiam. nam cuius est iudicis custodire mandata, si milites nostra uideantur neglegere constituta? (5) Reginam illam procacium uitiorum auaritiam fuge, cui cuncta crimina detestabili deuotione famulantur: quae dum pectus hominis ingressa fuerit, gregatim quoque maleficas cohortes admittit. ferri non potest recepta, quia nescit esse solitaria. agmen habet blandissimum, arma suscipit ex talentis et per dulcedinem superat quos amara deceptione captiuat. proinde ad utilitates publicas esto sollicitus: iniuncta morali compulsione procura. plus agit inculcator rationis quam possit exercere terribilis. persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, praesidium aliqua calamitate concluso. sic enim proprie nostros cancellos agitis, si laesorum impia claustra soluatis. [12,2] II. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PPO. (1) Gratias diuinitati refero, quia et prouinciales fecerunt quae monui et ego compleui omnia quae promisi. nam nec me sensit quisquam aliqua uenalitate pollutum nec ego pertuli tributarios indeuotos. habemus utrimque quod in nobis diligere debeamus: illi repererunt affectuosos iudices, nos adquisiuimus integerrimos praecones. agamus itaque deo praestante quod coepimus. possessor mihi publicas pecunias libens inferat: ego illi in conuentu iustitiae tributa persoluam. (2) Vobis autem commode repetitur, quod ueraciter actum esse sentitur, quando de rebus praeteritis spes magna redditur in futuris. probastis enim, quia nullum coegimus dare quod non debuisset offerre. non publicis, non priuatis a me quisquam damnis afflictus est. discussorum terrores fecimus ignorari. nec extraordinaria quaesiuimus, qui cuncta geri legibus optabamus. sed nec uos sitis in ea parte dissimiles. praesules imitatores esse dignitatis nostrae iura uoluerunt, quibus paene eandem quam nobis iurisdictionem per prouincias contulerunt. (3) Nullum repudiat sequenda iustitia: omnes clarificat, quos sui participatione sublimat: minorem se ille solus facit, qui ab ipsa discesserit. cur accipiendi uota sectemur? nullam gloriam recipit qui diues uocatur: contra omni laude decoratur qui iustus edicitur. desideremus potius quod nos pretiosiores locupletibus facit. fasces accipimus, ut graues esse debeamus: tribunalia conscendimus, ut morum gradibus euehamur. (4) Nil uile, nil cupidum iudices decet. claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi respiciunt aliqua reprehensione sordescunt. alioquin expedit non uideri quam cunctorum irrisione signari. omnes ergo, qui gremiorum celsa petimus, uitiorum humilia deseramus. sit in nobis frons libera, ut aliorum possimus emendare peccata. aequat crimen omne quos inquinat et ideo dissimilis ab accusato debet esse qui iudicat. haec nos annuo sermone conuenit loqui, quia bonarum rerum nulla satietas est. fateor auiditatem desiderii mei: cupio me uobiscum uelle praedicari. (5) Veniamus nunc ad consueta: quae ideo debent suscipi grata, quia probantur esse sollemnia. quapropter, quod feliciter dictum sit, te officiumque tuum cum dei iuuamine possessorem praecipimus ammonere, ut tributa indictionis tertiae decimae deuota mente persoluat, quatenus trinae illationis moderamine custodito debitam rei publicae inferat functionem. tempora exactionum statuta seruentur, ita tamen, ut nullus sub immaturae compulsionis iniuria se ingemiscat exactum nec iterum sub turpi uenalitate indutiarum largitas damnosa praebeatur. dilatio enim tributi maioris fit causa dispendii, quando irrite suspenditur quod nullis protractionibus euitatur. (6) Expensarum quoque fidelem notitiam quaternis mensibus comprehensam consuetudine custodita ad scrinia nostra dirigere maturabis, ut totius erroris detersa caligine publici ratiocinii possit claritas apparere. nam si aliter facias, te damna respiciunt, quae per neglectum tuum publicis utilitatibus ingeruntur. et ut facilius possis deo auxiliante quae sunt statuta perficere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo consuetudinarie praecipimus imminere, quatinus ordinatio nostra inculpabiliter sortiatur effectum. caue ergo, ne te imparem praestes nostris ammonitis, quia nimis foedum est ut a quo laudanda reposcimus, resecanda potius approbemus. [12,3] III. UNIVERSIS SAIONIBUS QUI SUNT CANCELLARIIS DEPUTATI SENATOR PPO. (1) Oportet quidem cuncta sub tranquillitate peragi, quemadmodum pote sit bonis moribus conuenire. sed tanta est in re publica de morum uarietate diuersitas, ut nemo ualeat leges defendere, nisi terror uideatur aliqua temperare. aegris non una causa salutis est: alter cibis reficitur, alter per abstinentiae beneficia tenuatur: hic lauacra mollia, ille ferrum quaerit ad uulnera: et uarium poscit remedium diuersa qualitas passionum. sic qui populis praeesse cognoscitur, non uno consilio praeditus inuenitur. feroces districtione premendi sunt, mansueti ciuiliter ammonendi: dolosi caute, simplices sub lenitate tractandi sunt. et ideo ubique probatur necessaria esse prudentia, quoniam rebus omnibus adhibere uidetur accommoda. (2) Quapropter deuotionem tuam solaciis illius uiri clarissimi cancellarii nostri sollemni more deputamus, ut contra nullum alium erigaris, nisi qui legibus parere despexerit. ad forum trahe qui iusta non recipit: sub continentia irascere, sub maturitate distringe. timeri te amplius uolumus quam probari, quia maxime illud uigori tuo reputabitur, si nullius praesumptione peccetur. (3) Cogitetur prae omnibus pecuniae publicae fidelis exactio. sit tuum commodum contemptus alienus. coactus faciat, quod sponte complere neglexerit. causis tantum te delegatis impende. si praecepta sequeris, deuia non requiris. caret culpa, qui imperata perfecerit. in executore illud est pessimum, si iudicis relinquat arbitrium. non inde iacteris, quod tibi non potest obuiari, nec assumere superbiam uelis, quia te multorum humilitas pertimescit. uiri fortes semper in pace modesti sunt et iustitiam nimis diligunt, qui frequenter proelia tractauerunt. (4) Quam gratum est, si inter parentes reuersus querellarum non reportes opprobrium, sed ita te cognoscant egisse, quemadmodum diligentes probantur optare! nos etiam gratanter excipimus cum laude uenientem et otio uacare non sinimus, quem probabiliter egisse sentimus. his etiam et rerum dominus maiora credit, quos bona conscientia utilitates suas gessisse probauerit. quanta sunt, quae possunt tollere sapientes! nemo amplius adquirit quam qui se bona conuersatione tractauerit. [12,4] IIII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PPO. (1) Mensae regalis apparatus ditissimus non paruus rei publicae probatur ornatus, quia tanta dominus possidere creditur, quantis nouitatibus epulatur. priuati est habere quod locus continet: in principali conuiuio hoc profecto decet exquiri, quod uisum debeat ammirari. destinet carpam Danuuius, a Rheno ueniat anchorago, exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur: Bruttiorum mare dulces mittat acernias: sapori pisces de diuersis finibus afferantur. sic decet regem pascere, ut a legatis gentium credatur paene omnia possidere. (2) Et ideo procuranda sunt uina, quae singulariter fecunda nutrit Italia, ne qui externa debemus appetere, uideamur propria non quaesisse. comitis itaque patrimonii relatione declaratum est acinaticium, cui nomen ex acino est, enthecis aulicis fuisse tenuatum. (3) Et quia cunctae dignitates inuicem sibi debent necessaria ministrare, quae probantur ad rerum dominos pertinere, ad possessores Veronenses, ubi eius rei cura praecipua est, uos iubemus accedere, quatenus accepto pretio competenti nullus tardet uendere quod principali gratiae deberet offerre. digna plane species, de qua se iactet Italia. nam licet ingeniosa Graecia multifaria se diligentiae subtilitate commendet et uina sua aut odoribus condiat aut marinis permixtionibus insaporet, sub tanta tamen exquisitione reperitur simile nil habere. (4) Hoc est enim merum et colore regium et sapore praecipuum, ut blattam aut ipsius putes fontibus tingi aut liquores eius a purpura credantur expressi. dulcedo illic ineffabili suauitate sentitur: stipsis nescio qua firmitate roboratur: tactus eius densitate pinguescit, ut dicas esse aut carneum liquorem aut edibilem potionem. libet referre quam singularis eius uideatur esse collectio. autumno lecta de uineis in pergulis domesticis uua resupina suspenditur, seruatur in uasis suis, thecis naturalibus custoditur. rugescit, non liquescit ex senio: tunc fatuos humores exsudans magna suauitate dulcescit. (5) Trahitur ad mensem Decembrem, donec fluxum eius hiemis tempus aperiat, miroque modo incipit esse nouum, quando cellis omnibus reperitur antiquum. hiemale mustum, uuarum frigidus sanguis, in rigore uindemia, cruentus liquor, purpura potabilis, uioleum nectar deferuet primum in origine sua et cum potuerit adulescere, perpetuam incipit habere nouitatem. non calcibus iniuriose tunditur nec aliqua sordium ammixtione fuscatur, sed, quemadmodum decet, nobilitas tanta prouocatur. defluit, dum aqua durescit: fecunda est, cum omnis agrorum fructus abscedit. distillat gemmis comparem liquorem: iucundum nescio quid illacrimat et praeter quod eius delectat dulcedo, in aspectu singularis eius est pulchritudo. (6) Hoc quantocius perquisitum et competentibus pretiis adgregatum chartariis qui in rem directi sunt tradite deferendum nec illud neglegendum putetis, quod lacteo poculo relucescit, quando plus est mirabile quod potueritis difficilius inuenire. albedo ibi decora est et serena puritas, ut illud de rosis, hoc credatur natum esse de liliis. colore quidem extraneum, sed sapore germanum est: aspectus dispar et similis in utroque suauitas. nam quod acute sapit, quod cito reficit, commune illis intellegitur, sed magna est distantia quae uidetur. istud intueris rubore laetum, illud conspicis candore festiuum. et ideo procuratio eorum debet esse celerrima, quando ambobus inesse cognoscitur quod pariter expetatur. [12,5] V. VALERIANO V. S. SENATOR PPO. (1) Generaliter quidem amplissimum cognitorem decet beneficia dilatare, quoniam qui omnibus praeesse cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur. sed gratificante natura illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate iunguntur, dum quoddam genus recti uideatur esse propositi ab aequalitate discedi. (2) Nam modestiam collegis impendimus, reuerentiam patribus exhibemus, ciuibus debemus gratiam communem, sed affectum filiis singularem: et tanta necessitudinum uis est, ut nullus se contemptum esse diiudicet, si sibi aliena pignora praelata esse cognoscit. et ideo non est aliquid iniustum de patria plus esse sollicitum eo praesertim tempore, cum eius uideamur periculis subuenire. plus enim eos diligere credimur, quos eripere festinamus. (3) Veniens itaque numerosus exercitus, qui ad defensionem rei publicae noscitur destinatus, Lucaniae Bruttiorumque dicitur culta uastasse et abundantiam regionum studio tenuasse rapinarum. sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex iussione rerum domini cognoscite temperata, ut multo artius quam uendere solebatis in assem publicum praebita debeant imputari, quatenus nec possessor dispendia nec exercitus laborans sustinere possit inopiam. (4) Nolite igitur esse solliciti. euasistis exigentium manus, tributa uobis praesens adimit apparatus. sed quo facilius instrueretur uestra notitia, imputationum summas infra scriptis breuibus credidimus exprimendas, ut nemo uobis uendat beneficium quod publica noscitis largitate collatum. continete ergo possessorum intemperantes motus. ament quieta, quos nullus ad incerta praecipitat. dum belligerat Gothorum exercitus, sit in pace Romanus. felicium uotum est quod iubetur, ne rustici, agreste hominum genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus efferentur et contra uos incipiant erigi, quos uix poteratis in pace moderari. (5) Quapropter ex regia iussione singulos conductores massarum et possessores ualidos ammonete, ut nullam contrahant in concertatione barbariem, ne non tantum festinent bellis prodesse, quantum quieta confundere. arripiant ferrum, sed unde agros excolant: sumant cuspides boum stimulos, non furoris. defensorum maxima laus est, si, cum illi uideantur praedictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones excolere. (6) Sit iudicibus uigor ex legibus: subsellia non desinant iura malis moribus intonare: timeat latro iudicium quod semper expauit: adulter gremium iudicis intremiscat: falsarius uocem praeconis exhorreat: fur fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si talia non laetentur. sic enim prosperrime geri non sentiebitis bellum, si uobis sit communiter de ciuilitate consilium. nullus opprimat indigentem: inuadite peruasores, insequimini persequentes. est uobis competens pugna ciuilis. omnia pacata uos redditis, si duces scelerum comprimatis. in annonis uero reputandis esto sollicitus, ne aliquem cuiusquam possit fraudare uersutia. (7) Rectoribus autem exercitus a rerum dominis sub mea praesentia cognoscite delegatum, ut, dum a uobis necessario fuerint commoniti, grauatis per iniuriam debeat subueniri. custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus. additum est etiam beneficii genus, ut a praesenti deuotione praeceptis regiis nec diuina domus uideatur excepta, sed totum communiter sustineatur, quod pro generalitate censetur. (8) Nunc ergo cum fratribus uestris studiose consurgite et sub omni cautela necessaria prouidete, ut prosit re uera nobilissimae patriae talia uolumina praetulisse. quieta enim regere et ex usu administrare prouincias homines uel mediocris intellegentiae possunt: sed hoc opus, hic labor est illud magis regere, quod se relictum non potest continere. cessat enim nautarum in tranquillitate peritia nec nomen praestat artifici, nisi fuerit uis magna periculi. (9) Habetis ergo tempus, ubi et famam sapientum possitis adquirere et in omni parte uos laudabiliter iuuante domino custodire. meos autem ultra ceteros minime commendo, quia omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris desideramus laribus euenire. mihi enim propria cura dilapsa est, postquam generalem coepi cogitare custodiam. opto meis bene, sed quod possit esse commune, quia magnae iniustitiae genus est aliud sibi iudicem uelle quam potest generalitas sustinere. [12,6] VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR PPO. (1) Quamuis abunde sufficiant quae rerum domini ingenita pietate praeceperunt, interminationes tamen importunis et fatuis adhibita districtione geminamus, ut qui nequeunt erubescere, saltem se contineant per timorem. quis enim de sua praesumptione gratuletur, quando famam perditurus est qui interdicta temptauerit? retundatur ambitio caeca cupientum: proterua refrenetur audacia: qui lucrum de malo quaerit, poena proposita terreatur: qui honorem per nefanda desiderat, amissa potius opinione turbetur. (2) Additur etiam quod nostris temporibus sceleratae pecuniae non ualebunt nec culpam suam redimit, qui se reum esse cognoscit. iniquis fraudibus non patebit occasio: persequimur, non uendimus excedentes. ubi iam, male capientes, spem habebitis, quando uobis et rerum domini et uestri iudices comminantur? uos tamen, quos ad publicas amministrationes peruenire nostra fecit electio, de actionum honestate confidite, quia uos nulla uenalitas excludit, si probitas continuerit actionis. (3) Publicis utilitatibus seruite fixi, quando uos nulla priuata damna concutient. reddite hanc uicissitudinem iudicio meo, ut qui uos nullo proprio suffragio grauari feci, studeatis in uobis mea facta laudari. praefixum itaque tempus a rerum dominis noueritis esse seruandum, ita tamen, ut ea, quae uobis pro publica utilitate decreta sunt, prouidere ac soluere debeatis. [12,7] VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PPO. (1) Sub clementia boni principis nihil constat licere fortuitis, quando sinistros casus corrigunt, qui praestare prosperrime censuerunt. nam quemadmodum ferret nudus saeuam barbariem et districtum principem, quando spoliatus iure negat quod affluens inferre didicerat? atque ideo illi uel illi Sueborum incursione uastatis fiscum quintae decimae indictionis serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere relecta praeceptio. (2) Unde oboedientiam commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoueris esse uastata, praesentis indictionis tributa non exigas: reliqua uero sollemni compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam compleas quantitatem. caue ergo, ne grauior fias hostibus, si adhuc nudare uelis exutos: chlamydes non pauescant, qui arma timuerunt: rapinas non sentiant post praedones. ualidas contra te apochas inuenerunt: inuictas securitates illis dedit calamitas sua: uiolentus abstulit quod quaerebas. cui nihil uidetur relictum, a tributis constat esse liberatum. [12,8] VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PPO. (1) Nouum genus uidetur esse compendii postulantes adquirere et praestantes nulla damna sentire. nam sic accipitur ab uno, ut perire non possit ab altero: donatur sine dispendio: ceditur sine imminutione et nomen habet munificentiae quod iura domini nescit exire. (2) Quapropter ille casarum suarum fiscum in illa prouincia constitutarum, quas breuis subter conscriptus eloquitur, exactorum suggerit enormitate uexari, desiderans sine aliqua imminutione publicae utilitatis inferre se debere nostris arcariis debitam functionem. quod nos, qui nullorum damnis studere cognoscimur, dummodo fisco competentia rationabili satisfactione soluantur, libenter annuimus, quia hoc est bona desideria suspendere quod illicita perpetrare. (3) Qua de re spectabilitas tua commonitis curialibus uel compulsoribus nec non et his, quorum interesse cognoscit, ab illa indictione praedictis casis exactionem facies sub hac condicione remoueri, ut, si intra illas kalendas summa quae competit non fuerit arcario persoluta, intra prouinciam sollemnis exactio peragatur, minus ne, si fidem suae promissionis arcariorum apochis probauerit esse completam, ab omni inquietudine compulsorum designata praedia liberentur, quia illa magis debent eligi, quae sine suspicione damni libenti animo probantur offerri. grata enim nobis est sine instantia compulsoris exactio et hoc deuotum facere, quod uix poterat coactus implere. atque utinam possessor ultroneus et nobis necessitatem morarum tolleret et sibi damna competentibus illationibus abrogaret! ipse enim imminentem necessarium facit, qui sollemnia praebere distulerit. [12,9] VIIII. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR PPO. (1) Pietate plenum est peregrinam gentem publicis beneficiis obligare et non tantum consanguineos ad substantiae lucra permittere quantum ipsos quoque aduenas inuitare: hereditas quae est sine proximis, absque parentela successio solaque fides generis est patrios sonare sermones. Afer enim sic expetit beneficia, ut sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine, praeter personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium uocabulum potuisset affigi. (2) Hinc est quod iure quodam postulant hereditates alienas et illis tantum uidetur competere, quod Romanus non potest in causis similibus optinere. beneficium tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes sub hac condicione parentes sunt: uniuersa natio, quantum ad successionis beneficium, una familia est. (3) Quocirca experientia tua preces illius diligenti examinatione discutiat et si re uera ille, quem suggerit de hac luce transisse, filios non reliquit nec ab alio constat rationabiliter possideri, introductionem memoratae rei officium uestrum celebrato ex more, quatinus antiqua pietas regnantum praesentium reparet beneficia dominorum et possit pro illis supplicare, sub quibus se magis intellegit uotiua meruisse. resumat facultatem, quam se suspirauerat amisisse. peregrinum se ultra dicere non potuit, qui optata rura conquirit. habeat possessorum similem dignitatem et iam tributa reparatus inferat, qui opem ab alienis manibus expetebat. (4) Gaudeat se ad hoc perductum, ut daret quod utique nisi habenti non probatur emergere, ceteris dominis in hac tantum sorte deterior, quoniam alienare nequit quod possidere praeualuit. sed et hoc quoque magna credimus aequitate repertum, ut qui loco succedit pignoris, substantiam suam affectu patris iure seruet extraneis. miseratione pastus nunc pascat et alios: felix illi contigit et praedicanda captiuitas Romana ciuitate perfrui et Afrorum priuilegiis potuisse misceri. [12,10] X. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SENATOR PPO. (1) Rationum publicarum reliquiae infaustae sunt aegritudini comparandae, quae grauant, debilitant, nisi sub celeritate discedant. reatus quidam est esse sub debito nec liber potest ueraciter dici, qui probatur obnoxius reperiri. prudens se ipse compellit: minus cautus est, qui urgetur ab altero. nam quid egit totius anni suscepta compulsio? summa futurae indictionis et quantitas exigatur. (2) Parcendo non parcitis: exonerando praegrauatis et dum uenales moras quaeritis, tributi onera duplicatis. relinquite tandem crudelem misericordiam, beneficia tota detestatione fellita. grauius percutit qui blandiendo grassatur et sub indulgentia laedit, qui consuetis temporibus exigere tributa distulerit. et ideo desinite aliquando possessorum damna mercari, quia totum constricti per incommoda redditis quod iniquis dilationibus abstulistis. post ista enim non uos credatis uerbis iterum commoneri, sed inremissibili exactione compelli. (3) Quapropter si ad illum diem arcario nostro, quae de prouinciis sollemniter postulantur, dispunctis rationibus non aut per te intuleris aut destinaueris quantitatem, degeniatus in prouincia uelociter reddis quae te male distulisse cognoscis, quia nimis iniquum est, ut assis publicus sub tua neglegentia iaceat et arcarius mutuatam pecuniam publicis utilitatibus incessanter expendat. [12,11] XI. PETRO V. C. EROGATORI OPSONIORUM SENATOR PPO. (1) Probatae debet esse conscientiae, qui principalia beneficia praeponitur erogare, ne aliqua cupiditatis sorde desiccetur quod a tanta liberalitate profunditur. mutant enim quaslibet largitates rapientium manus et sicut fontis puritas per limosa corrumpitur, sic affluentia boni regis auaris distributoribus immutatur. aurum ipsum cum soluitur in liquorem, nisi mundissimo caliculo suscipiatur, inficitur, quando puritatem sui illa sola custodiunt, quae nulla sordium ammixtione fuscantur. quam gratum per niueos calculos riuulos uidere currentes et ipsam quodammodo naturae liberam ridere puritatem, quando nullis maculis iniuriata turpatur! sic dona rerum domini nulla debent pollutione fuscari, sed sicut ab ipso exeunt copiosa, ita debent ad Romanos peruenire purissima. (2) Nam licet omnis fraus grauis esse uideatur, illa tamen importabilis redditur, quae in Romulea plebe grassatur: turba quae uiuit quieta: populus qui nescitur, nisi cum laetus est: clamor sine seditione: strepitus furoris nescius, quibus sola contentio est paupertatem fugere et diuitias non amare. nesciunt enim esse lucripetes nec aliqua se negotiationis calliditate discruciant: uiuunt fortuna mediocrium et conscientia diuitum. nonne piaculum est talibus rapere, qui nesciunt aliena fraudare? (3) Quapropter opsonia Romano populo distribuenda ab illa indictione propitia tibi diuinitate concedimus, ut sine aliqua imminutione percipere possit quod regia largitate promeruit. caue ne quod illi meruerunt, alter accipiat et tu a gratia nostra peregrinus reddaris, si a ciuico amore discesseris. non fiat Latialis pretio, qui ciuitatis illius non habet iura nascendo. honorandum semper est quod nomen gentibus dedit, quando potior in humanis rebus redditur, de cuius aliquid claritate praestatur. munera ista Quiritium sunt. non subripiat locum liberi fortuna seruilis. in maiestatem populi Romani peccat, qui sanguinis illius puritatem famulorum societate commaculat. [12,12] XII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO. (1) Cum apud dominum rerum sollemni munere pranderemus et diuersae prouinciae de suis deliciis laudarentur, ad uina Bruttiorum et Silani casei suauitatem currente, ut assolet, sermone peruentum est: quod herbarum beneficio tanta ibi naturae iucunditate conficitur, ut non credas deesse mellis gustum, quem nulla conspicis qualitate permixtum. manat illic leuiter prouocatum lac uberibus fistulosis et quasi in alios uentres naturae ubertate collectum non guttis impluit, sed quibusdam repentinis torrentibus influescit. redolet suauis et uarius odor herbarum: naribus agnoscitur pecudum pastus, qui fragrans uirtute diuersa thuris sentitur inspirare similia. (2) Huic tanta pinguedo sociatur, ut arbitreris simul decurrere Palladium liquorem, nisi quod ab illa prasina uiriditate niueo candore discernitur. tunc cadis late patentibus copia illa mirabilis laeto nimium pastore suscepta cum ammixtione coaguli in callosam coeperit teneritudinem condurari, ad pulcherrimum orbem forma perducitur, quae subterraneis horreis aliquantulum congregata diuturnam casei facit esse substantiam. hoc quantocius superimpositum nauigiis destinabis, ut desideriis regalibus paruo munere satisfecisse uideamur. (3) Vinum quoque, quod laudare cupiens Palmatianum nominauit antiquitas, nos stipsim, asperum, sed gratum suauitate perquire. nam licet inter uina Bruttia uideatur extremum, factum tamen est paene generali opinione praecipuum. ibi enim reperitur et Gazeto par et Sabino simile et magnis odoribus singulare. (4) Sed quia illud famam sibi nobilissimam uindicauit, hoc et in suo genere nimis elegans perquiratur, ne prudentia maiorum aliquid appellasse uideatur inproprium. est enim suaui pinguedine molliter crassum, uiuacitate firmissimum, nare uiolentum, candore quoque perspicuum, quod ita redolet ore ructatum, ut merito illi a palma nomen uideatur impositum. (5) Viscera defecta constringit, uulnera madida desiccat, lassum reficit pectus et quod uix praeualet implere potus arte compositus, hic naturaliter praestat infectus. sed prouide ut supra dictas species exactas debeas destinare, quia falli non possumus, qui hoc patriotica ueritate retinemus: ad praesens enim de cellariis nostris quae desiderabantur optulimus. tu autem tuo periculo dissimilia facis, quorum iam indicia teneri posse cognoscis. [12,13] XIII. EDICTUM. (1) Nisu contineri debet omnium largitas impensa dominorum, quando necesse est uniuersis proficere, quod illos impulsu diuinitatis probatum fuerit effecisse. pietas siquidem principum totum custodit imperium et dum illis uicissitudo digna redditur, incolumia rei publicae membra seruantur. dudum siquidem imperialia constituta per Bruttios atque Lucaniam sacrosanctas ecclesias aliqua munerum deuotione iuuerunt. sed ut est sacrilegis mentibus familiare et in ipsa quoque diuina reuerentia peccare, nonnullam exinde partem numerariorum nomine canonicarii subtrahebant, facientes laicum commodum substantiam clericorum. (2) Quod sedis nostrae numerarii execratione detestabili respuentes numquam sibi illatum fuisse suggerunt, quod de tali scelere manus impiae fraudauerunt. quid adhuc, minime humana audacia, temptabis, si et ibi furta porrigis, ubi te minime latere posse cognoscis? ut inludas oculis fortasse mortalibus, quamuis iniqua, tamen aliqua uidetur esse praesumptio: quanta uero caecitate damnatus est, qui se aestimat perpetrare quod diuinitas non possit aduertere! (3) Sed ne ulterius similis grassetur forte praesumptio aut diuinam patientiam frequens prouocare possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in hac fuerit ulterius fraude uersatus, et militia careat et compendium propriae facultatis amittat. grauiore siquidem poena plectendus est, qui usque ad iniuriam diuinam suam nihilominus tetendit audaciam. habeant pauperes dona regnantum: possideant aliquid quibus nulla facultas est. (4) Cur aliena substantia in regali posita largitate peruaditur? possessio eius principis munus est. quemadmodum praesumat subiectus contingere quod deo respicit humilitatem dominantis offerre? additur quod talibus non dare tulisse est, et merito: quando qui potest esurientibus subuenire, si non pascit, extinguit. pudeat illis tollere, quibus iubemur offerre. ultra omnes crudelitates est diuitem uelle fieri de exiguitate mendici. amentur honesta lucra, horreantur damnosa compendia: nullus audeat inde tollere quod possit collecta dispergere. addendo perdit, qui retinendo collegerit et paupertatem potius ad se trahit, si egentium pecunias non repellit. [12,14] XIIII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO. (1) Regenses ciues ultimi Bruttiorum, quos a Siciliae corpore uiolenti quondam maris impetus segregauit, unde ciuitas eorum nomen accepit diuisio enim 'region' Graeca lingua uocitatur, iniqua suggerunt exactorum se praesumptione fatigari, implorantes non aurium, sed oculorum nostrorum nota remedia, qui possumus scire territorium eorum quod petitur non habere. est enim montanis lapillis terra rarissima, arida pascuis, sed undosa uindemiis: segetibus aduersa, sed oliuis accommoda: et ideo cultura eius omnis in sarculis est, quia superficies ipsius sicca nutrire non ualet superne nascentia. tergore illic ager nudus industria potius quam natura uestitur. (2) Nam Palladiae siluae uiriditate contegitur qui in solo aridissimus approbatur. talibus enim locis illa proficiunt, quae radicibus proceris ad humi penetrale descendunt. segetes rigantur, ut uiuant et condicione mutata hoc aristis impenditur, quod oleribus exhibetur. quanta seges est, quae manu colitur? raro illic ab area uenit umeris grauatus agricola, ut non messes in horreis colligere, sed uix possit aliquos cophinos de summa ubertate complere. (3) In hortis autem rusticorum agmen habetur operosum, quia holus illic omne saporum est dum marina inroratione respersum: quod humana industria fieri consueuit, hoc cum nutriretur accepit. contra Maronis autem sententiam intiborum illic fibrae dulcissimae sunt, quae praecinctae foliis tortuosis callosa teneritudine conglobantur: unde in morem uitri aliquid decerptum frangitur, dum a fecundo cespite segregatur. (4) His uictualibus, si uis nosse, regio illa fecunda est: nam et marinis deliciis copiosa iucunditate perfruitur, quia ibi mare supernum atque infernum, insertis frontibus adunatum, delicias utriusque pelagi in unam congregationem sinus sui uolubilitate perducit. necesse est enim illic et pisces properare, ubi constat et undam posse defluere. (5) Exormiston quoque, inter pisces regium genus, compar murenis corpore, sed colore distans, naribus setosis, colostrea delicatitudine praeditum, oleoso ac suaui liquore coagulatum, appetibilis grataque pinguedo, cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad cubilia redire quae deserit: credo aut immemor reuersionis aut teneritudine summa mollitus nequit undis eleuantibus contraria obluctatione demergere. fertur uelut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nulla arte deuitans et hinc uiribus destitutus redire non creditur, quia nec fugere posse sentitur. hic plane tantae dulcedinis esse dinoscitur, ut ei nemo piscium comparetur. (6) Haec sunt in litore Regino quae diximus, quod non alio referente cognouimus, etsi uisuali probatione retinemus. quapropter laridi atque tritici species nullis temporibus coemptionis nomine inde decernimus postulari, quia nimis calumniose petitur, quod loci beneficio non habetur. deinde sufficere debet defensio ueritatis et testimonium iudicis, quia nimis execrabile malum est, si, cum aliud nouerit conscientia, aliud lingua decernat. additur etiam quod tantis commeantium fatigatur aduentibus, tanta excurrentium laceratione deteritur, ut rationabiliter illi remitti debuisset uel quod apud ipsam nasci posse constaret. [12,15] XV. MAXIMO V. C. CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO. (1) Scyllaceum prima urbium Bruttiorum, quam Troiae destructor Ulixes legitur condidisse, inrationabiliter dicitur praesumentium nimietate uexari, quod nobis praesidentibus non oportuisset assumi: quia laesiones eius cogimur plus dolere, dum patriotica nos probatur affectione contingere. ciuitas supra sinum Hadriaticum constituta in modum botryonis pendet in collibus, non quod difficili ascensione turgescat, sed ut uoluptuose campos uirentes et caerula maris terga respiciat. (2) Haec nascentem solem ab ipsis cunabulis intuetur, ubi uentura dies non praemittit auroram, sed mox ut oriri coeperit, lampadem suam uibrans fulgor ostendit. gaudentem respicit Phoebum: propria illic luminis claritate resplendet, ut ipsa magis solis putetur esse patria Rhodi opinione superata. fruitur luce perspicua: aeris quoque temperatione donata apricas hiemes, refrigeratas sentit aestates et sine aliquo maerore transigitur, ubi infesta tempora non timentur. hinc et homo sensu liberior est, quia temperies cuncta moderatur. (3) Patria siquidem feruens leues efficit et acutos, frigida tardos et subdolos: sola temperata est, quae mores hominum sua qualitate componit. hinc est quod antiqui Athenas sedem sapientium esse dixerunt, quae aeris puritate peruncta lucidissimos sensus ad contemplatiuam partem felici largitate praeparauit. numquid enim tale est corpori aquas caenosas sorbere, quale perspicuitatem dulcissimi fontis haurire? sic animae uigor oneratur, dum spiritu grauiore comprimitur. subiacemus enim necessario talibus rebus, quando nubilo tristes efficimur et iterum naturaliter ad serena gaudemus, quia caelestis animae substantia ad infecta - - - et purissima quaeque laetatur. (4) Fruitur marinis quoque copiosa deliciis, dum possidet uicina quae nos fecimus claustra Neptunia: ad pedem siquidem Moscii montis saxorum uisceribus excauatis fluenta Nerei gurgitis decenter immisimus, ubi agmen piscium sub libera captiuitate ludentium et delectatione reficit animos et ammiratione mulcet optutus. currunt auidi ad manus hominum et antequam cibi fiant, escas expetunt. pascit homo delicias suas et dum habet in potestate quod capiat, frequenter euenit, ut repletus omnia derelinquat. (5) Spectaculum quoque pulchre laborantium non adimitur in ciuitate sedentibus. cernuntur affatim copiosae uindemiae, arearum pinguis tritura conspicitur, oliuarum quoque uirentium uultus aperitur. non eget aliquis agrorum amoenitate, cui datum est de urbe cuncta conspicere. hoc quia modo non habet muros, ciuitatem credis ruralem, uillam iudicare possis urbanam et inter utrumque posita, copiosa noscitur laude ditata. (6) Hanc dum frequenter inuisere desiderant commeantes, dum taedia laboris refugere cupiunt, amoenitate ciuitatis in paraueredorum et annonarum praebitione proprii ciues fatigantur expensis. quapropter ne laedat urbem amoenitas sua aut res praeconii fiat causa dispendii, paraueredorum et annonarum praebitionem secundum euectiones concessas in assem publicum constituimus imputari. (7) Pulueratica quoque iudicis funditus amputantes trium tantum etiam dierum praesulibus annonas praeberi secundum uetera constituta decernimus, suis expensis facta tarditate uecturis. leges enim administrantes remedio, non oneri esse uoluerunt. qua de re aequitatis intuitu ciuitas nostra - - - releuare iudiciarium est, quod tibi referimus, non remissum. uiue iuuante deo iustitia saeculi et securitatis gaudio singulari. alii dicant insulas, ego habitationes tuas appellem potius Fortunatas. [12,16] XVI. CANONICARIA. (1) Tempus ammonet humanis rebus indesinenter accommodum, dum res nobis etiam asperas captata semper opportunitate conciliat, ut illationum fiscalium curam annua festiuitate reparemus, quando rei publicae ordo tali consistere cernitur instituto. et merito uotiuum, quod pro cunctorum utilitate praestatur. diligenda sunt ista, unde res publica uidetur esse firmissima, quae dum redeunte censu reficitur, status sui firmissimo robore continetur. (2) Quapropter magna est quolibet tempore monstrata deuotio, sed tunc acceptior redditur, quando necessaria plus habetur. praebeant igitur possessores stipendia suae gratiae profutura. debitum siquidem quod non potest euitari, prona debet mente semper offerri, ut fiat beneficium, quod sine compulsione constat illatum. (3) Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem primam in dioecesi tua possessorem te praecipimus ammonere, ut trina illatione seruata assem tributarium deuotus exsoluat, quatinus nec aliquis se sub immatura compulsione ingemiscat exactum nec iterum remissione protelata quisquam se dicat esse praeteritum. nullus quantitatem iustae ponderationis excedat sitque libra iustissima: modus non erit rapiendi, si pondera fas sit excedi. (4) Expensarum quoque fidelem notitiam per quaternos menses ad scrinia nostra sollemniter destinabis, ut totius erroris obscuritate detersa rationibus publicis ueritas elucescat. sed quo facilius possis iuuante deo quae sunt statuta complere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo periculorum suorum memores praecipimus imminere, quatinus quod agnoscis iussum, inculpabiliter sortiatur effectum. caue ergo ne te aut improbae redemptionis aut torpentis desidiae culpa respiciat et quod expedire neglexeris, tuis inferat damna fortunis. [12,17] XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX. (1) Munitio ciuitatum spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris gentibus discitur, quod ueraciter in certamine timeatur. plena est enim diuersis generibus hominum habitatio urbium singularum. quis nouit cum qua gente confligat? ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit audire. quapropter ex nostra iussione possessores ammonere curabis, ut iuxta montem Caprarium et loca circumiecta muris fouearum ingentia ora pandantur talisque ibi pateat hiatus, ut nullus ibi relinquatur introitus. cur, nefandi homines, perscrutamini accessus inlicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? nescio quid uidemini tegere, qui palam non desideratis intrare. (2) Conscientia recta uias publicas tenet, obuiorum collocutione gratulatur et cum diuersos gratanter inquirit, laboris taedio non grauatur. amicum est autem crimini uelle nesciri et qui uias suas occulit, conscientiam prodit. proinde in usus generales itinera prisca reuocentur, ne, dum compendium laboris quaerunt, uitae dispendia patiantur. ille enim iure habendus est hostis, qui munimina nititur uiolare ciuitatis. [12,18] XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PPO. (1) Regius apparatus sicut neglegentibus affert periculum, sic strenue laborantibus praestat ornatum, quia praemium est uitae domino uidente seruire, cui nec culpa celari nec bonum possit abscondi. quam gratum est sine offensione aliqua iter agere destinatum, uidere indicia diligentiae, dubia sine timore transire, gressu facili montuosa conscendere, in pontibus cum trabium mobilitate non tremere uiamque sic conficere, ut omnia probentur animo conuenisse! militiam uestram transcenditis, si rerum domino placere possitis. nam cui nos parere contendimus, magnus prouectus est si mereamini ad eius placidos uenire conspectus. (2) Quocirca iter Flaminiae riuis sulcantibus exaratum, hiantes ripas latissima pontium interiectione coniungite, oppressas margines platearum asperrimis siluis enudate. paraueredorum adscriptus numerus procuretur cum electa qualitate membrorum: annonarum designatarum copia sine aliquo possessorum dispendio congregetur, quia sic omnia grata redditis, si in nulla parte peccetis. res una subtracta cuncta deformat et totum deesse creditur, ubi uel minima querela asperitas commouetur. (3) Species praeterea, quae mensis regiis apparantur, exactas tota sedulitate perquirite. nam quid proderit exercitui satisfacere, si uos contigerit in ipsa dominorum pastione peccare? pareant prouinciales ammoniti: ciuitates singulae declarata breuibus subministrent. nam quotiens laeto principi occurritur, efficaciter beneficia postulantur. cogitate etiam, quod praesens facta uestra diiudico: aut gratias uobis domini gaudens reddo aut commotionem principis iratus attribuo. agite ergo, ne mihi imputetur uester excessus, quia cunctis de uobis satisfacio, quos culpis uestris offendero. persoluat mihi potius gratiam uniuersus exercitus. magna uobis erit gloria et me securum reddere et tantorum bona iudicia meruisse. [12,19] XVIIII. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR PPO. (1) Aduentum quidem regium ex ipsa potestis cognoscere frequentia commeantum, quia necesse est ut res magna competentia praemittat semper indicia. uenturum diem Lucifer demonstrat exortus: serena secutura fauens uentus ostendit: imminentia bona quadam animi praesagatione dinoscimus et difficile magna res geritur, quae signorum praecursione minime declaretur. (2) Verumtamen et nos necessario commonemus, ut pontis iunctione Tiberinos fluctus sollemniter uestiatis, quatenus transitum praebeat intremulum fixum concatenatione nauigium et de suo situ celerem nobis praestet excursum. non moueatur pigris funibus, ut solebat: non manibus trahentium moles tanta torpescat: celeritatem potius fixa conferat, quam se mouens antea non praebebat. ambulent commeantium greges profecto, non nauigent: incisa nos unda deportet. sic decet dominum suscipi, ut aliqua debeat nouitate gratulari. (3) Tabularum fortiter iunctura constricta soliditatem debet praebere necessariam, ut pauorem undas dubitantium terrena similitudine possit auferre. optetur quin immo longior fuisse, cum transitur innocue. cancellorum tutamen dextra laeuaque decenter aptetur: prosper datur transitus, cum fuerit casus asper exclusus. uide quemadmodum reliqua ad te pertinentia praepares, qui te occursurum esse cognoscis. quale est enim in tanta frequentia non potuisse culpari! uniuersos affligit, qui regi aliquid necessarium subtrahit, quia, dum laetus optatur ab omnibus, cunctos contristat, si probetur offensus. (4) Adde quod sic praeclarum est sub tanta senatorum occursione laudari, principem sic suscipere, ut omnes intellegant nil deesse, ante ipsum quoque dominum uenire laetum quam aliqua trepidatione confusum. insperatum bonum est, si is ad quem deceptionis pertinet periculum sibi gratiae procuret augmentum. in quam rem illum sedis nostrae militem nos direxisse cognosce, qui tibi officioque tuo debeat imminere, quatenus nobis omnia parata renuntiet, quia committi non potest casui, quod nostro periculo constat adscribi. [12,20] XX. THOMATI ET PETRO VV. CC. ARCARIIS SENATOR PPO. (1) Retinetis mecum, fidelissimi uiri, sanctum Agapitum urbis Romae papam, cum ad Orientis principem legationis gratia mitteretur iussione regia, datis pignoribus a uobis tot libras auri facto pittacio sollemniter accepisse, ut cui prouidus dominator iussit, ad subitum eius etiam urgeret egressum. primum quidem benigne praestitit qui in necessitate mutuas pecunias dedit: sed quanto gloriosius fecit etiam illud largiri, quod cum gratiarum actione potuisset offerri! (2) Victa est sine damno necessitas: manus papae dabat quod eius substantia non habebat et iter illud est indemne redditum, quod donis constat expletum. quale, rogo, uidebatur antistitem petentibus profundere et ecclesiam nulla detrimenta sentire? distributor fuit potius quam donator, quia necesse est illi applicari, de cuius facultatibus uidebatur expendi. quid non agat apud pium principem talis legatio, quam destinatam singulari constat exemplo? (3) Quapropter nostra praeceptione commoniti et regia iussione securi sanctorum uasa cum obligatione chirographi actoribus sancti Petri apostoli sine aliqua dilatione refundite, ut lucrose reddita celeriter impetrare uideantur optata: referantur manibus leuitarum ministeria toto orbe narranda: donetur quod proprium fuit, quando iuste per largitatem recipit quod sacerdos legibus obligauit. (4) Superatum est exemplum quod in historia nostra magna intentione retulimus. nam cum rex Alaricus urbis Romae depraedatione satiatus apostoli Petri uasa suis deferentibus excepisset, mox ut rei causam habita interrogatione cognouit, sacris liminibus deportari diripientium manibus imperauit, ut cupiditas, quae depraedationis ambitu admiserat scelus, deuotione largissima deleret excessum. sed quid mirum, si reuerenda sanctorum diripere noluit, qui tanta se urbis uastatione ditauit? (5) Rex autem noster religioso proposito reddidit uasa, quae iure pignoris propria uidebantur effecta. et ideo talibus factis frequens praestetur oratio, quando laeta concedi posse credimus, cum retributionem bonis actibus postulamus. [12,21] XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR PPO. (1) Scribarum officium securitas solet esse cunctorum, quando ius omnium eius sollicitudine custoditur. alios enim depopulantur incendia: alios nudat furtiua subreptio: nonnullis neglegentia perit quod diligens auctor adquirit: sed de fide publica robustissime reparatur quicquid a priuatis amittitur. (2) Diligentior est in alienis quam potest esse cura de propriis: non admonitus facit quod uix rogatus impleret et requisitus non potest negare quod is cuius interest se fatetur amisisse. armarium ipsius fortuna cunctorum est et merito refugium omnium dicitur, ubi uniuersorum securitas inuenitur. ad paterna transit officia, si incorrupte sit ueritas custodita. nam sicut diligens genitor seruat quod otiosus successor inueniat, sic arbiter partium nullum patitur propria utilitate fraudari. (3) Et ideo tantae rei iugiter praecipimus esse custodem, ut qui hactenus de integritate placuisti, nulla debeas uarietate fuscari. uide quid tibi committitur antiqua fides et cotidiana diligentia. dirimis iurgantium litem: apud cunctos praesules de tua cura litigatur et tu potius iudicas, qui causarum uincla dissoluis. hoc honorabile decus, indisputabile testimonium: uox antiqua chartarum cum de tuis adytis incorrupta processerit, cognitores reuerenter excipiunt: litigantes quamuis improbi coacti tamen oboediunt. et cum fas sit promulgatam sententiam suspendi, tibi non licet obuiari. (4) Quocirca non habeas uenale propositum. tinea documentorum est oblatio maligna redimentis, dum quaerunt consumere quod se cognouerint impedire. pascat te editio decora ueritatis: facultas tua habeatur integritas. da petentibus quae olim facta sunt. translator esto, non conditor antiquorum gestorum. exemplar uelut anulum ceris imprime, ut sicut uultus expressa non possunt signa refugere, ita manus tua ab authentico nequeat discrepare. (5) Quod si te aliquis iniqua subreptione traduxerit, quemadmodum in alia causa tibi adquiescat credi quem scit potuisse corrumpi? inpugnat te fraude sua et facile conuincit, quem in una parte deceperit. ama iustitiam, de qua nemo queritur, ut etiam iratus testimonium salubre possit dicere, qui te in cassum uoluit deuiare. publicum est omne quod feceris, dum aut laudatus gratiam aut accusatus inuenire possis offensam. [12,22] XXII. PROVINCIALIBUS HISTRIAE SENATOR PPO. (1) Expensae publicae diuersa temporum uarietate titubantes hac ratione se poterunt continere, si prouentum locorum sequatur salubritas iussionum. illic enim facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior. nam si indicatur quod sterilitas ieiuna denegauit, tunc et prouincia laeditur et effectus optabilis non habetur. commeantium igitur attestatione didicimus Histriam prouinciam a tribus egregiis fructibus sub laude nominatam, diuino munere grauidam uini, olei uel tritici, praesenti anno fecunditate gratulari. et ideo memoratae species in tot solidos datae pro tributaria functione uobis de praesenti prima indictione reputentur: reliqua uero propter sollemnes expensas relinquimus deuotae prouinciae. (2) Sed quoniam nobis in maiore summa sunt quaerenda quae diximus, tot solidos etiam de arca nostra transmisimus, ut res necessariae sine uestro dispendio uberrime debeant congregari. frequenter enim, dum extraneis urgemini uendere, soletis damna sentire, eo praesertim tempore, cum uobis peregrinus emptor ereptus est et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non adesse. quanto uero melius est parere dominis quam praestare longinquis et debita fructibus soluere quam ementum fastidia sustinere! (3) Prodimus etiam amore iustitiae quod nobis suggerere poteratis, quia in pretio laedere non debemus, unde naulorum praebitionibus non grauamur. est enim proxima nobis regio supra sinum maris Ionii constituta, oliuis referta, segetibus ornata, uite copiosa, ubi quasi tribus uberibus egregia ubertate largatis omnis fructus optabili fecunditate profluxit. quae non immerito dicitur Rauennae Campania, urbis regiae cella penaria, uoluptuosa nimis et deliciosa digressio. fruitur in septentrione progressa caeli admiranda temperie. (4) Habet et quasdam, non absurde dixerim, Baias suas, ubi undosum mare terrenas concauitates ingrediens in faciem decoram stagni aequalitate deponitur. haec loca et garismatia plura nutriunt et piscium ubertate gloriantur. Auernus ibi non unus est. numerosae conspiciuntur piscinae Neptuniae, quibus etiam cessante industria passim ostrea nascuntur iniussa. sic nec studium in nutriendis nec dubietas in capiendis probatur esse deliciis. (5) Praetoria longe lateque lucentia in margaritarum speciem putes esse disposita, ut hinc appareat, qualia fuerint illius prouinciae maiorum iudicia, quam tantis fabricis constat ornatam. additur etiam illi litori ordo pulcherrimus insularum, qui amabili utilitate dispositus et a periculis uindicat naues, et ditat magna ubertate cultores. reficit plane comitatenses excubias, Italiae ornat imperium, primates deliciis, mediocres uictualium pascit expensis et quod illic nascitur, paene totum in urbe regia possidetur. praestet nunc copias suas sponte magis deuota prouincia: amplius pareat, dum speratur, quando gratissime faciebat, dum minime quaereretur. (6) Sed ne aliqua iussionibus nostris dubietas nasceretur, Laurentium uirum experientissimum et magnis nobis in re publica laboribus comprobatum cum praesenti auctoritate direximus, ut secundum breues subter annexos incunctanter expediat quod sibi pro expensis publicis iniunctum esse cognoscit. nunc procurate quae iussa sunt. uos enim facitis deuotum militem, cum libenter suscipitis iussionem. (7) Pretia uero uobis moderata sequenti occasione declaramus, cum nobis praesentium gerulus natiuitatis modum missa relatione suggesserit. taxari enim aliquid non potest iuste, nisi copia rei euidenter potuerit indagari. inaequalis est quippe arbiter, qui sententiam mittit in cassum, et male sibi probatur conscius, qui est indeliberata dicturus. [12,23] XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PPO. (1) Deliberatio iudicis probatos uiros debet publicis actionibus adhibere, ut facile possit impleri quod sub sterilitate temporis uidetur inquiri. in abundantia rerum quaelibet se potest expedire persona: electis opus est militibus, cum fuerit necessitatis impulsus. atque ideo experientiam tuam frequentibus nobisque tali deuotione gratissimam ad Histriam prouinciam iubemus excurrere, ut in tot solidos uini, olei uel tritici species de tributario solido debeas procurare, in aliis uero tot solidis, quos a nostro arcario percepisti, tam a negotiatoribus quam a possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis instruxit porrecta notitia. (2) Quapropter erige nunc animos ad parendum, qui tantis excubiis indiscreta sorte placuisti. ammoneat te prioris conuersationis exemplum, quia nimis graue est emeritum delinquere, quem tironem nullatenus constat errasse. qualis autem supra dictarum specierum ubertas se optata laxauerit, ueraci nobis, ut de te credimus, relatione significa, ut nos habito modo constituere debeamus quod nec prouinciales laedat nec publicas grauare possit expensas. [12,24] XXIIII. TRIBUNIS MARITIMORUM SENATOR PPO. (1) Data pridem iussione censuimus ut Histria uini, olei uel tritici species, quarum praesenti anno copia indulta perfruitur, ad Rauennatem feliciter dirigeret mansionem. sed uos, qui numerosa nauigia in eius confinio possidetis, pari deuotionis gratia prouidete, ut quod illa parata est tradere, uos studeatis sub celeritate portare. similis erit quippe utrisque gratia perfectionis, quando unum ex his dissociatum impleri non permittit effectum. estote ergo promptissimi ad uicina, qui saepe spatia transmittitis infinita. (2) Per hospitia quodammodo uestra discurritis, qui per patriam nauigatis. accedit etiam commodis uestris, quod uobis aliud iter aperitur perpetua securitate tranquillum. nam cum uentis saeuientibus mare fuerit clausum, uia uobis panditur per amoenissima fluuiorum. carinae uestrae flatus asperos non pauescunt: terram cum summa felicitate contingunt et perire nesciunt, quae frequenter inpingunt. putantur eminus quasi per prata ferri, cum eorum contingit alueum non uideri. tractae funibus ambulant, quae stare rudentibus consuerunt, et condicione mutata pedibus iuuant homines naues suas: uectrices sine labore trahunt, et pro pauore uelorum utuntur passu prosperiore nautarum. (3) Iuuat referre quemadmodum habitationes uestras sitas esse perspeximus. Venetiae praedicabiles quondam plenae nobilibus ab austro Rauennam Padumque contingunt, ab oriente iucunditate Ionii litoris perfruuntur: ubi alternus aestus egrediens modo claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum. hic uobis aquatilium auium more domus est. nam qui nunc terrestris, modo cernitur insularis, ut illic magis aestimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas. (4) Earum quippe similitudine per aequora longe patentia domicilia uidentur sparsa, quae natura protulit, sed hominum cura fundauit. uiminibus enim flexibilibus illigatis terrena illic soliditas aggregatur et marino fluctui tam fragilis munitio non dubitatur opponi, scilicet quando uadosum litus moles eicere nescit undarum et sine uiribus fertur quod altitudinis auxilio non iuuatur. (5) Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. paupertas ibi cum diuitibus sub aequalitate conuiuit. unus cibus omnes reficit, habitatio similis uniuersa concludit, nesciunt de penatibus inuidere et sub hac mensura degentes euadunt uitium, cui mundum esse constat obnoxium. (6) In salinis autem exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros uoluitis: inde uobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis. moneta illic quodammodo percutitur uictualis. arti uestrae omnis fluctus addictus est. potest aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem non desideret inuenire, merito, quando isti debet omnis cibus quod potest esse gratissimus. (7) Proinde naues, quas more animalium uestris parietibus illigatis, diligenti cura reficite, ut, cum uos uir experientissimus Laurentius, qui ad procurandas species directus est, commonere temptauerit, festinetis excurrere, quatenus expensas necessarias nulla difficultate tardetis, qui pro qualitate aeris compendium uobis eligere potestis itineris. [12,25] XXV. AMBROSIO V. I. AGENTI VICES SENATOR PPO. (1) Plerumque solliciti fiunt, qui mutatos rerum ordines intuentur, quia saepe portendunt aliqua, quae consuetudini probantur aduersa. nihil enim sine causa geritur nec mundus fortuitis casibus implicatur, sed quicquid uenire uidemus ad terminum, diuinum constat esse consilium. suspenduntur homines, cum sua reges constituta mutauerint, si aliter induti procedant quam eorum usus inoleuerat. quis autem de talibus non magna curiositate turbetur, si uersa uice consuetudinum a sideribus aliquid uenire uideatur obscurum? nam sicut certa securitas est suis uicibus tempora notare currentia, sic magna curiositate complemur, cum mutari talia sentiuntur. (2) Quale est, rogo, stellarum primarium conspicere et eius solita lumina non uidere? lunam noctis decus intueri orbe suo plenam et naturali splendore uacuatam? cernimus adhuc cuncti quasi uenetum solem: miramur media die umbras corpora non habere et uigorem illum fortissimi caloris usque ad extremi teporis inertiam peruenisse, quod non eclipsis momentaneo defectu, sed totius paene anni agi nihilominus constat excursu. (3) Qualis ergo timor est diutius sustinere quod uel in summa solet populos celeritate terrere? habuimus itaque sine procellis hiemem, sine temperie uernum, sine ardoribus aestatem. unde iam speretur posse uenire temperiem, quando menses qui fructus decoquere poterant boreis flatibus uehementer algebant? quid enim fertilitatem producat, si terra aestiuis mensibus non calescat? quid germen aperiat, si matrix pluuiam non resumat? duo haec elementis omnibus probamus aduersa rigorem perpetuum et contrariam siccitatem. mutauerunt se tempora non mutando et quod mixtis imbribus solebat effici, ex ariditate sola non potest optineri. (4) Atque ideo de ueteribus frugibus prudentia tua futuram uincat inopiam, quia tanta fuit anni praeteriti felix ubertas, ut et uenturis mensibus prouisa sufficiant. reponatur omne quod ad uictum quaeritur. facile priuatus necessaria reperit, cum se publicus apparatus expleuerit. (5) Sed ne te praesens causa magna haesitatione discruciet, ad considerationem reuertere naturalium rerum et fit ratione certum, quod stupenti uulgo uidetur ambiguum. sic enim constat diuina ordinatione dispositum, sic astra praesentis anni in domiciliis suis mutuis amministrationibus conuenerunt, ut supra solitum hiems sicca redderetur et frigida. hinc aer niuibus nimio rigore densatus ardore solis in nulla raritate perductus est, sed in assumpta crassitate perdurans et caloribus eius obstitit et aspectum humanae fragilitatis elusit. media enim quae sunt, nostris dominantur obtutibus et per ipsa tantum uidere possumus, quantum nobis sui corporis tenuitate concedunt. (6) Hoc enim inane magnum, quod inter caelum terramque elementi more liquidissimi peruagatur, dum contigerit esse purum et solis claritate respersum, nostros ueraciter pandit aspectus: si uero aliqua fuerit permixtione congregatum, tunc tenso quasi quodam corio nec colores proprios nec calores peruenire facit astrorum. quod etiam aliis saeculis aere nubilo pro tempore frequenter efficitur. hinc est quod diutius radii siderum insolito colore fuscati sunt, quod nouum frigus messor expauit, quod accessu temporis poma duruerunt, quod uuarum senectus acerba est. (7) Sed si hoc diuinae prouidentiae tradatur, satagere non debemus, quando ipsius imperio prodigia quaerere prohibemur. illud tamen sine dubio terrenis fructibus aduersarium esse cognoscimus, ubi alimonia consueta nutriri lege propria non uidemus. proinde agat sollicitudo uestra, ne nos unius anni sterilitas turbare uideatur, dum sic ab illo primo amministratore dignitatis nostrae prouisum est, ut praecedens copia sequentem ualuisset mitigare penuriam. [12,26] XXVI. PAULO VIRO STRENUO SENATOR PPO. (1) Frequenter utilitas publica compendiosa pietate seruatur, quando illud magis adquirit, quod bonorum intercessione remiserit. ueniens itaque uir uenerabilis Augustinus uita clarus et nomine Venetum nobis necessitates flebili allegatione declarauit, non uini, non tritici, non panici species apud ipsos fuisse procreatas, asserens ad tantam penuriam prouincialium peruenisse fortunas, ut uitae pericula sustinere non possint, nisi eis pietas regalis solita humanitate prospexerit. quod nobis crudele uisum est aliquid a petentibus postulare et illud sperare, quod prouincia cognoscitur indigere. a talibus enim solas lacrimas exigit qui quod non inuenitur imponit. (2) Et ideo tanti uiri allegatione permoti uinum et triticum, quod uos in apparatum exercitus ex Concordiense, Aquileiense et Foroiuliense ciuitatibus colligere feceramus, praesenti auctoritate remittimus, carnes tantum, sicut breuis uobis datus continet, exinde prouidentes. hinc enim, cum necesse fuerit, sufficientem tritici speciem destinamus. (3) Et quoniam in Histria uinum abunde natum esse comperimus, exinde, quantum de supra dictis ciuitatibus speratum est, postulate, sicut in foro rerum uenalium reperitur, quatenus nec ipsi laedi possint, cum eis pretia iusta seruantur. quapropter praesentem indulgentiam nulla credatis uenalitate taxandam, ut, dum fuerit remedium gratuitum, possit existere nihilominus gloriosum. noueritis enim graui uos subici posse uindictae, si quod interdictum est dari, a uobis uideatur acceptum. [12,27] XXVII. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI SENATOR PPO. (1) Minus prodest bonum iubere, nisi hoc per uiros sanctissimos uelimus efficere. auget enim beneficium uoluntas recta iustorum et quicquid sine fraude geritur, hoc uere donantis meritis applicatur. decet enim, ut munificentiam principalem sacerdotalis puritas exequatur. nam cui est studium bonum de proprio facere, laudabiliter potest aliena uota complere. (2) Et ideo sanctitatem uestram petimus, cuius propositi est diuinis inseruire mandatis, ut de horreis Ticinensibus et Dertonensibus panici speciem, sicut a principe iussum est, tertiam portionem esurienti populo ad uiginti quinque modios per solidum distrahi sub uestra ordinatione faciatis, ne cuiusquam uenalitate ad illos perueniat, qui se de proprio uidentur posse transigere. accipiat minus habens indulgentiam principalem. egentibus iussum est, non diuitibus, subueniri. fundit potius, qui mittit in plenum, nam illud potius reconditur, quod uasis uacuis congregatur. (3) Quapropter sanctitas uestra miserationis officia non putet iniuriam: quia totum uobis dignum est, ubi pietas inuenitur, siquidem aliena desideria fideliter gerere hoc est bona propria perfecisse. ad quam rem deo iuuante procurandam illum atque illum curauimus destinare, qui sanctitatis uestrae ordinationibus obsecuti nihil ex se faciant, sed tantummodo uobis oboedire contendant. solidi uero, quanti ex supra dicta quantitate panici potuerint congregari, uestra nobis relatione declarate, ut apud arcarium reconditi ad supra memoratam speciem reparandam futuris reseruentur deo auxiliante temporibus: more uestis rediuiuae, cuius adunatio per fila resoluitur, ut in nouam faciem splendido potius decore texatur. [12,28] XXVIII. EDICTUM. (1) Quis nesciat prouidentiam diuinam usibus nostris aliqua uelle subducere, ut humanum possit animum comprobare? nam si nullum penitus indigere contingeret, locum proinde largitas non haberet. data est prouinciis in regis nostri laudem penuria: steriles facti sunt agri, ut ubertas domini possit agnosci. minus esset acceptissimum donum, nisi praecessisset incommodum. gaudete, prouinciae, malisque uestris potius gratiam referte, quando talem probatis animum principis, ut nullis cedat aduersis. en pietas mirabilis, quae ubique nostris repugnat incommodis. (2) Nam cum se feritas gentilis prioris temporis animasset, Aemilia et Liguria uestra, sicut uos retinere necesse est, Burgundionum incursione quateretur gereretque bellum de uicinitate furtiuum, subito praesentis imperii tamquam solis ortus fama radiauit. expugnatum se hostis sua praesumptione congemuit, quando illum cognouit nominatae gentis esse rectorem, quem sub militis nomine probauerat singularem. quotiens se optauit de suis finibus non exire Burgundio, ne principe nostro pugnaret aduerso, cuius licet praesentiam releuatus euaserit, felicitatem tamen praecipitatus incurrit? (3) Nam mox ut Gothi ad belli studium genuina se fortitudine contulerunt, ita prospera concertatione caesa est rebellium manus, quasi inde nudos, hinc stare contigisset armatos: diuini aequitate iudicii, ut in ipsis campis praedo corrueret, quos uastare praesumpsit. exulta, aduersariorum cadaueribus ornata prouincia: aceruum ride funerum, quem inimicorum exitio constat effectum. nunc melius culta Liguria, cui negato fructu segetis messis prouenit hostilis: nam etsi tributa tua minus potuerunt accipi, triumphos in te natos feliciter optulisti. (4) His additur Alamannorum nuper fugata subreptio, quae in primis conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul aduentum suum iunxisset et exitum quasi salutaris ferri execatione purgata, quatenus et male praesumentium uindicaretur excessus et subiectorum non omnino grassaretur interitus. possem quidem uobis dinumerare, quanta in aliis locis hostium turba ceciderit: sed more humani animi ad uestra felicia festinantes illud nos tantum dicere cupitis, quod ad uos specialiter pertinere sentitis. (5) Redeamus ergo ad suaue principium, quando qui uos defendit a belli clade, nec inopiae patitur pericula sustinere: nam qui perculit hostem prouinciae, et famem iussit exire. o certamen toto orbe praedicandum! contra indigentiam saeuam gloriosi principis pugnat humanitas, cuius uere castra sunt horrea referta, quae si claudere uoluisset, tunc importabilis intrasset inimica, sed quia magis aperuit, saeuientem aduersariam mox fugauit. (6) Nescio quae principis nostri bella mundus potius ammiretur: ego tamen dicam quod sentio. in usum est uiris fortibus feliciter egisse pugnas, sed supra humanam uirtutem esse constat uicisse penuriam. uerum cum his tantis ac talibus bonis nulla potuissent supplicum uota sufficere, adhuc et dimidiam relaxare pertulit fiscalis calculi functionem, ne tristes in aliqua parte faceret, quibus tot felicia praestitisset. (7) Ioseph legimus contra famem funestam emendi quidem tritici dedisse licentiam, sed tale posuisse pretium, ut suae subuentionis auidus se potius uenderet alimonia mercaturus. quale fuit, rogo, tunc miseris uiuere, quibus acerba subuentio libertatem suam uidebatur adimere: ubi non minus ingemuit liberatus quam potuit flere captiuus! credo uirum sanctum hac necessitate constrictum, ut et auaro principi satisfaceret et periclitanti populo subueniret. pace tanti patris dixerim: quanto praestantius est libertate salua frumenta uendere et propter indigentiam tributa laxare! (8) Gratis constat ista uenalitas, quando et unde ematis cessit et pretium quod uos oblectet imposuit. uendit itaque largitas publica uicenos quinos modios, dum possessor inuenire non possit ad denos. ordinem rerum saeculi mutauit humanitas: nos iubemur uile distrahere, cum esuriens paratus sit carius comparare. o nouum praedicationis euentum! affectu damni negotiatio prouenit et uotum est uendenti magis perdere, ut quaestum comparans debeat inuenire. talia profecto regem decet tractare commercia: talem conuenit nundinationem exercere pietatem, ut tunc minus adquiescat accipere, quando emptor plurima praecipitatur offerre. (9) Libet referre, qualis in uobis sit dominantis affectus, quia et primo cessit quantum sufficere credidit et nunc iterum postulata geminauit. uerecundum uobis erat aliquid sperare post dona, cum se adhuc ad beneficia principis reseruaret humanitas: non audita despexit, quando ipse uisa testatus est. felix illa calamitas, quae prius miserantem reperit testem, ut post districtum iudicem non haberet. gaude igitur, assuete iam bono Ligur: in usu tuo secunda uenerunt: nam collatos tibi Aegyptios magna prosperitate uicisti: euadis tempora necessitatis et libertatis praemia non amittis: immo illo tempore securus es ab hoste redditus, quando et de famis periculo cognosceris esse liberatus. (10) Adhuc te praedictum ornat exemplum: adhuc est in qua parte superetur. legitur enim Ioseph fratribus suis tantum saccis occulta pretia reddidisse. quid mirum, si natura compellente proximis suis humanior uisus est extitisse? hic autem cunctis large uendidit, functionem debitam reliquit et plus iste generaliter contulit tributariis quam ille solis uisus est praestitisse germanis. breuiter dicantur effusa: hinc bona sua discat uniuersitas, quando non regibus comparantur nostra saecula, sed prophetis. sed ne diutius beneficiorum regalium cupidos occupemus, praecepta nostra ad eos quorum interest manasse cognoscite, ut secundum tenorem iussionis ad uos perueniat munificentia principalis.