[50,0] L. DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO. [50,1] 1. Qui realis solummodo est, ei multa uirtute opus duco, sicut gemma quae sine ornamento omni inseritur e purissimis et nitidissimis esse debet. Verum si quis diligenter animaduertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim prouerbium illud, lucra leuia crumenam efficere grauem. Siquidem lucra leuia frequenter redeunt, cum maiora rarius se offerant. Similiter uerissimum est uirtutes exiguas magnas conciliare laudes, quia perpetuus earum usus est. Tum in obseruationem hominum incurrunt, cum e contra uirtutis alicuius magnae exercendae raro admodum obtingit. Itaque ad famam et existimationis alicuius multum iuuat et (quemadmodum Isabella regina Castidiana dicere solebat) instar epistolarum commendatitiarum, quae nunquam non praesto sint, haberi possit, siquis formas utetur discretis et decoris. Ad has addiscendas nihil ferme aliud requiritur quam ut eas quis non contemnat. Ita enim in aliorum moribus easdem obseruat. De reliquo autem nemo sibi diffidat. Si enim maiorem illis operam nauabit de pretio decident. Quod in illo potissimum situm est ut tanquam natiuae uideantur et minime affectatae. Nonnullorum uultus et gestus et externalia instar uersus sunt in quibus syllabae singulae mensurantur. Qui poterit magna comprehendere qui se tam pusillis rebus submittit? Ceremoniis decentibus erga alios omnino abstinere perinde est ac si doceas easdem illos erga te negligere, quo pacto teipsum facies uiliorem. Praecpue nequaquam omittendae erga illos quibuscum familiaritate minime coniunctus es, neque erga homines ingenio fastidiso. Verum excessus in illis et locutio plane hyperbolica (quali nonnulli utuntur) non solum res molesta, sed etiam fidem et pondus eorum quae dicuntur omnino minuit. Est proculdubio modus artificiosae cuiusdam insinuationis in uerbis ipsis inter formulas communes, qui homines reuera inescat et mirifice afficit, qui eximie alicui prodest si quis eius uiam calleat. Inter aequales de familiaritate sollicitum esse nihil opus est, quare reprime te paululum et dignitatem tuam tuere. At inter inferiores non deerit reuerentia. Itaque inter illos benigne te gerere, et cum familiaritate quadam non incongruum est. Qui in sermone aliquo aut re nimius est, adeo ut satietatem inducat, ualorum suiipsius minuit. Aliis se applicare bonum est, modo cum significatione quadam fiat hoc non ex facilitate prodire, sed ex comitate et urbanitate. Praeceptum non contemnendum est, cum in alterius sententiam iueris aliquid semper de proprio addere. Exempli gratia, opinioni eius suffragaris? Cum distinctione et non alias fiat. Propositioni eius annuere libet? Fiat sub modo aliquo uel conditione. Consilium eius sequi et amplecti uisum est? Noui alicuius argumenti pondus addas, propter quod in partes eius transire uideas. Cauendum imprimis ne magister in caeremoniis et formulis habearis. Id enim si fiet, utcunque uirtute uera emineas, audies tamen ab inuidis, in nominis tui detrimentum, urbanus tantum et affectator. Etiam negotiis damnosum est, si quis formulas nimium affectet, uel in opportunitatibus et temporibus deligendis impense curiosus sit. Salomon inquit qui obseruat uentum non seminat, et qui considerat nubes nunquam metet. Prudens opportunitates plures faciet quam inueniet. Mores hominum externi uestibus eorum similes esse debent. Non sint nimis concinni, nec corpus coarctantes, sed qui libertatem praebeant ad exercitia et motum quemlibet.