[42,0] XLII. DE DEFORMITATE. [42,1] 1. Deformes naturam fere ulciscuntur. Sicut enim natura minus illis propitia fuit, ita et illi naturae uicissim aduersi, cum sint plerique ipsorum (ut loquitur Scriptura) sine affectione naturali. Est proculdubio consensus inter animam at corpus, atque natura ubi peccat in uno, periclitatur in altero. Sed quia in fabrica animae conceditur homini electio, in fabrica corporis imponitur necessitas. Astra inclinationis naturalis obscurantur nonnumquam a sole uirtutis et disciplinae. Consentaneum itaque fuerit de deformitate dicere, non ut signo quod quandoque fallit, sed ut caussa quae perraro effectu destituitur. Quicunque in persona sua aliquid habet quod contemptum inducit, perpetuum habet in se stimulum quo a contemptu se uindicet. Itaque deformes semper audacissimi. In principio, ueluti in defensione sua utpote qui contemptui exponuntur. Sed processu temporis ex habitu acquisito iterum deformitas industriam acuit eius generis industriam, ut aliorum defectus et infirmitates sedulo rimentur, unde habeant quod rependant. Praeterea in potentiores suspiciones et zelotypiam uersus eos extinguit, ueluti homines quos tuto despicere liceat. Competitores autem et aemulos consopit, utpote nihil suspicantes de promotione eorum ad honores, donec ipsos in possessione honorum uideant. Adeo ut si rem diligenter introspicias in magnis ingeniis, deformitas ascensum ad honores patefacit. Regis antiquis temporibus (atque hodie etiam in imperiis nonnullis) eunuchorum fidei magnopere inniti solebant. Qui enim erga omnes inuidi sunt, uni magis fidi sunt et obnoxii. Attamen fidem illis adhibebant potius ut rimatoribus bonis et susurronibus quam aut magistratibus aut ministris publicis. Similis etiam est ratio deformium. Manet illa regula quam antea posuimus: deformes, si animosi sint, a derisu et ignominia liberare se gnauiter contendent, quod fieri non potest nisi aut per uirtutem aut per malitiam. Itaque nil mirum cuiquam uideatur si quandoque in uiros egregios euadant, qualis fuit Agesilaus, Zangerus Solymanni filius, Aesopus, Gasca Peruuiae praefectus. Quin et Socrates illis annumerari possit cum aliis.