[38] XXXVIII. DE FORTUNA. 1. Negari non potest quin accidentia et casus externi ad hominum fortunas uel promouendas uel deprimendas plurimum possint. Gratia alicuius ex magnatibus, opportunitas, aliorum obitus, occasio uirtuti cuiusque congrua. Veruntamen fortunam suam fingere cuique praecipue in manu propria est. Faber quisque fortunae suae inquit comicus. Atque inter externas caussas illa frequentissima, stultitiam unius alterius fortunam promouere. Nemo enim ita subito euehitur ac occassione errorum alterius. Ut inquit adagium, serpens nisi serpentem comederit non fit draco. 2. Virtutes apertae et conspicuae laudes pariunt. At insunt uirtutes quaedam occultae et latentes quae pariunt fortunam, nimirum facultates nonnullae se expediendi quae nomen non habet. Hispanum uocabulum (desemboltura) eas quadam ex parte innuit. Silicet cum non inueniuntur in natura alicuius obices aut impedimenta, sed rotae animi ad motum rotarum fortunae uersatiles sunt. Ita enim Liuius (postquam Catonem Maiorem his uerbis descripsisset, in illo uiro tantum robur corporis et animi fuit ut quicunque loco natus esset fortunam sibi facturus uideretur). Illud diserte notat, quod ei fuisset ingenium uersatile. Quare si quis limis et adductis oculis aspiciat, uidebit fortunam. Caeca enim licet sit, haud tamen prorsus inuisibilis. Etenim uia fortunae similis est galaxiae in aethere, quae concursus siue coaceruatio complurium stellarum minutarum seorsim inuisibilium sed coniunctim luminosarum. Eodem modo complures uirtutes sunt exiguae et uix in notam incurrentes, siue potius facultates et consuetudines appositae quae fortunatos reddunt. Itali ex ipsis nonnullas notant quales quis minime putaret. Cum hominem innuunt, cui prosperam fortunam spondent, inter caeteras eius qualitates adiicient quod habeat "poco di matto". Neque sane inueniuntur aliae duae qualitates magis ad hanc propitiae, quam si quis habeat modicum ex stulto et non nimium ex honesto. Itaque quibus patria aut principes sui nimio plus chari exstiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt neque profecto esse possunt, quando enim cogitationes suas extra seipsum quis collocauerit uiam suam bene inire nequit. 3. Fortuna praepropera magna molientes et nonnihil turbulentos reddit. At fortuna exercita ea est quae efficit prudentes et cordatos. Fortuna proculdubio, saltem propter filias suas, honorem meretur, confidentiam scilicet et existimationem. Etenim has duas parit fortuna prospera, alteram intra nosipsos, alteram in aliis erga nos. Eaeque uicissim pariunt animos et auctoritatem. Viri cuncti prudentes, quo inuidiam suarum uirtutum amoliantur, omnia prouidentiae et fortunae imputare solent. Ita enim decentius et liberius eas sibi assumere possint. Quinetiam maiestatem homini quandam addit, si uideretur numini curae esse. Sic Caesar dum animaret gubernatorem nauis in tempestate, dixit Caesarem portas et fortunam eius. Sic Sylla nomen Felicis elegit, non Magni. Atque illud obseruationem non praeteriit, eos qui ex professo sapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt in fine infortunatos euasisse. 4. Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in reddendis rationibus praefecturae suae, hanc clausulam ad rauim usque inseruisset, atque in hoc nullae erant fortunae partes, deinceps illi nihil cessisse prospere. Sunt certe quorum fortuna similis carminibus Homeri, quae maiore cum facilitate fluunt quam aliorum poetarum uersus, id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis ad fortunas Agesilai aut Epaminondae comparata praedicat. Hoc uero ut fiat sine dubio in nobis ipsis maxime situm est.