[31,0] XXXI. DE SUSPICIONE. Suspiciones inter cogitationes sunt ut inter aues uespertiliones: nunquam uolitant nisi luce crepera. Reprimendae certe sunt, aut saltem caute custodiendae. Mentem enim obnubilant, amicos alienant, et negota interpellant ita ut nec alacriter nec constanter peragi possint. Reges inclinant ad tyrannidem, maritos ad zelotypiam, etiam prudentes ad animi uacillationem et melancholiam. Sunt autem suspiciones defectus non tam cordis quam cerebri. Locum enim reperiunt etiam in fortissimis animis. Exemplo esse poterit Henricus Septimus rex Angliae, quo non fuit alter suspicacior, nec tamen animosior. In eiusmodi uero temperatura minus nocent. Plerunque enim non admittuntur nisi prius discutiantur utrum probabiles sint annon. Verum in meticulosis ingeniis nimio plus praeualent. Nihil certe aeque facit hominem multa suspicari ac parum scire. Itaque rectissime adhibetur remedium ad suspiciones, ut quis inquisitionem urgeat. Fumo enim et tenebris aluntur suspiciones. Quid sibi tandem uolunt homines? Existimant cunctos quorum opera utuntur, et quibuscum uersantur, angelos esse aut sanctos? Nesciuntne illos ad suos proprios fines aspirare, et unumquemque proximiorem esse sibi quam alteri? Nullus itaque est modus moderandis suspicionibus aptior quam remedia parare ac si suspiciones essent uerae, iis uero froena iniicere ac si essent falsae. Eatenus enim suspiciones usui esse poterint ut ita nos comparemus, quod quamuis uerum foret quod suspicamur, nocere tamen non possit. Suspiciones quas ex se mens colligit sunt nisi inanes bombi. Quae uero externo artificio aluntur animisque hominum installantur susurronum et famigeratorum sermonibus aculeos habent. Optima certe ratio expediendi nos ex impedita hac suspicionum sylua est libera quaedam et aperta illarum declaratio apud eos quos suspectos habemus. Hinc enim fieri non potest quin plus cognoscamus utrum uerae sint necne quam antea. Hoc simul reddet eum quem suspectum habemus cautum magis et circumspectum, ne nouam praebeat suspicionis ansam. Sed hoc fieri non oportet cum hominibus prauae indolis et degeneris. Hi enim ubi semel se suspectos sentiant fideles postquam nunquam euadent. Diuerbium habentur apud Italos "sospetto licentia fede", quasi suspicio fidei missionem daret, cum potius fidem accendere deberet ut seipsam liberaret.