[28,0] XXVIII. DE SUMPTIBUS. Opes destinantur sumptibus, sumptus autem honori et actionibus honestis. Sumptus itaque largiores occasionis et rei dignitate commensurandi sunt. Etenim spontanea paupertas debetur quandoque patriae, non solum regno coelorum. Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec seruorum fraudi, aut incuriae obnoxii. Atque insuper in eum modum dispositi et ordinati ut rationes impensaram exhibitae aestimatione sint minores. Certe qui deminutionem fortunarum suarum pati nolit, necesse habet impensas suas ordinarias ita instituere, ut dimida tantum pars rediturum insumatur, altera reponatur. Qui uero rem augere cupit tertiam partem solam impensis assignet. Haud sordidum est summis etiam uiris, si rationes suas diligenter inspiciant. Hoc omittunt complures, non tam socordi quam auersatione quadam ne se contristent si res nimio plus accisas deprehenderint. Vulnera autem nisi explorentur sanari nequeunt. Qui oeconomica sua commode tractare non possunt, iis relinquitur ut quos adhibent ministros et caute eligant et subinde mutent. Noui enim minus audent, minusque astuti sunt. Cui raro rationes suas inspicere datur, eum quae computationi subiacent in certos reditus atque etiam sumptus uertere conuenit. Qui impendiosior est in uno sumptus genere, eum sobrie parcum et frugi oportet esse in alio. Exempli gratia, si uictu abundantior, uestium elegantia sit moderatior; si in aula sua copiose, in equili contractior sit, et sic de similibus. Qui enim in singulis impensaru generibus est profusior, decoctionem fortunarum aegre uitabit. In perplexa et obaerata re familiari liberandi perinde sibi quis obesse poterit nimia festatione ac dilatione nimia. Praepropere enim uenditiones iacturam ex usuris saepe exaequant. Porro autem qui simul et semel sortem asserit de relapsu periclitatur, cum enim praeteruectum tantas angustias se sentiat ad ingenium redibit. Qui autem se per gradus extricauerit habitum frugalitatis inducit, eademque opera tam animo quam fortunis medetur. Sane qui res collapsas restituere in uotis habet, uel minima quaeque non spernat, atque plerunque minus sordidum est sumptus quamuis minutos praecidere quam minutis lucris se submittere. Caute admodum inchoandi sunt sumptus qui semel inchoati permansuri sint. Sed in sumptibus qui non facile redeunt splendidiorem et magnificentiorem esse licebit.