[22,0] XXII. DE ASTUTIA. 1. Per astutiam intelligimus sinistram quandam et obliquam prudentiam. Et pro certo est multum interesse inter astutum et prudentem, non solum quatenus ad probitatem, sed etiam quatenus ad mentis uires. Sunt qui chartas pictas artificio quodam miscere sciunt, qui tamen periti lusores non sunt. Sunt itidem nonnulli qui in competitionibus et factionibus regendis multum ualent, alias uero infirmi iudicii sunt. Rursus, alia res est personarum naturas et mores callere, alia uero negotia pernosse. Sunt enim haud pauci qui in personarum aditibus et temporibus uersuti sunt, neque tamen negotiorum sunt capaces. Quae est constitutio ipsissima hominum qui in personis dignoscendis, non in libris euoluendis, operam collocarunt. Tales magis in pragmaticis quam in consiliis, et non aliter fere usum sui praebent quam in uiis quas saepe contriuerunt. Conuerte eos ad homines nouos, et artibus suis excidunt. Adeo ut uetus illa regula stultum a sapiente dignoscendi (mitte ambos {nudos} ad ignotos et uidebis) de huiusmodi hominibus non teneat. Quoniam autem astuti similes sunt pusillarum mercium propolis non abs re fuerit officinas ipsorum excutere. 2. Inter astutias numerari potest ut quis uultum eius cum quo colloquitur limatius obseruet. Quod etiam Iesuitae praecipiunt. Sunt enim complures, iique ex prudentioribus, qui corda habent obscura, uultus autem pellucidos. Verum decet hoc fieri cum modesta oculorum per uices demissione, quemadmodum et faciunt Iesuitae. 3. Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos euigilet. Equidem noueram consiliarium quendam et secretarium qui nunquam ad Elizabetham reginam Angliae ad diplomata manu reginae signanda accessit, quin a principio illam in aliquos de rebus status grauioribus sermonem perduceret, ut hisce intenta ad diplomata minus animum adiiceret. 4. Idem ualet subitae prehensionis ratio, si quis rem proponat quando persona cum qua agitur ad alia festinat, neque moram pati potest rem accuratius considerandi. 5. Si cui in animo est negotium aliquod destruere quod alius fortasse quispiam dextre et cum effectu propositurus fuisset, ipse se erga negotium bene affectum simulet, atque ipse rem proponat, sed eo modo ut successum eius disturbet. 6. Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum. 7. Quoniam autem imprimit fortius quod quaestione erutum est, quam quod sponte oblatum, possis ad inescandam quaestionem insolitum induere uultum, ex quo occasio detur alteri interrogandi quid sibi uelit ista oris mutatio?, ut Nehemias fecit, neque ante illud tempus tristis fueram in conspectu regis. 8. In rebus ambiguis et ingratis bonum est initia de iis sermonem inferendi alicui alteri deputare, cuius uerba minoris sint ponderis, et maioris auctoritatis uocem in subsidiis reseruare, ueluti casu fortuito interuenientem, ut interrogetur ille superueniens de eo sermone, qui ab altero iniectus est. Quod fecit Narcissus cum indicaret Claudio matrimonium Messalinae et Silii. 9. In rebus quas a se amoliri quis cupiat, non inutile est uulgi nomen mutuari, ac si quis tali formula utatur, hoc uulgo dicitur, aut increbuit sermo. 10. Noueram quendam qui cum literas scriberet id quod maximi erat momenti postscripto semper includebat, ut rem fere praetermissam. 11. Noueram et alium qui, cum ad colloquium cum alio ueniret, id quod maxime ei in sermone curae erat, praeterire solitus erat, et discedere, et rursus redire, et tum demum eius rei mentionem facere ac si illa fere e memoria excidisset. 12. Alii se subito deprehendi procurant tali tempore quo uerisimile est partem cui insidiantur superuenturam. Ac simul se chartam aliquam in manu habentes, aut aliquid praeter consuetudinem agentes, inueniri uolunt, ut interrogentur de iis rebus quas reuera ipsa eloqui cupiunt. 13. Astutiae species satis uafra est ea uerba proprio nomine prolata sibi excidere pati, quae alium arripere et iis uti quis expetit, ut inde alterum irretiat et subruat. Noueram duos pro officio secretarii tempore reginae Elizabethae competitores, qui tamen se tamen inuicem amice tractabant, quique ipso competitionis suae saepius conferebant. Atque alter ipsorum dicebat fieri secretarium in declinatione monarchae rem esse haud parui periculi, seque illud genus honoris minus ambire. Alter statim uerba illa callide prolata bona fide arripuit, et cum amicis suis nonnullis libere sermones conseruit, dicens se in declinatione monarchae muneris secretarii ambitiosum esse non debere. Prior ille occasione usus est, eaque uerba ut ad reginae aures peruenirent, tanquam scilicet ab altero prolata, curauit. quae indignata circa illa uerba in declinatione monarchiae, cum ipsa se uigentem reputaret, posterius illius competitionem nunquam postea admisit. 14. Est astutiae quoddam genus quod Anglico prouerbio felem in aheno uertere satis absurde dicitur, cum ea uerba quae quis apud alium profert, imputat colloquenti tanquam ab ipso prolata. Et, ut uerum dicamus, cum talia aliqua uerba inter duos agitata fuerint, difficile est probare et uerificare ab utro primum incoeperint. 15. Est artificium in usu ut quis in alios spicula quaedam oblique torqueat iustificando seipsum per negatiuas, utpote dicendo hoc ego non facio, ut Tigillinus fecit Burrhum sugillando, se non diuersas spes, sed incolumitatem imperatoris simpliciter spectare. 16. Nonnulli in promptu habent tot narrationes et historiolas ut nihil sit quod insinuare cupiunt, quin id historiola aliqua inuoluere possent. Unde et se magis in tuto continent, quasi nihil diserte affirmantes, et rem ipsam maiore cum uoluptate spargi efficiunt. 17. Bonum est astutiae genus ut quis responsum quod obtinere cupit conceptis uerbis proponat. Etenim alteram partem minus haerere facit. 18. Mirum est cernere quamdiu nonnulli occasionem captent dicendi illlud quod proferre cupiunt, et quanto circuitu uti sustineant, et quot alia attingere ut quo uolunt perueniant. Res certe hac magnae patientiae, sed multi usus. 19. Improuisa et audax quaestio aliquando hominem deprehendit et detegit. Simile quiddam euenit cuidam qui nomen mutauerat, et in templo diui Pauli obambulans fuit ab alio per nomen suum uerum a tergo compellatus, ad quod statim retrospexit. Verum merces hae pusillae et astutiae minores sunt infinitae. Neque male factum esset, si quis earum conficeret uberiorem catalogum, quoniam nihil rebus obest magis quam quod astuti recipiantur pro prudentibus. 20. Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum uiscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore. Itaque tales uidebis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem uero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere. Attamen saepenumero ex hac re existimationem quandam aucupantur, ueluti ingenia quae ad decernendum potius quam disputandum sint aptiora. Sunt qui magis innituntur dolis quos aliis struunt, quam consiliis solidis et sanis. Sed Salomon ait prudens aduertit ad gressus suos, stultus diuertit ad dolos.