[7,0] VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS. [7,1] Gaudia parentum occulta sunt, nec minus dolores eorum et metus. Illa certe uerbis assequi nequeunt, hos autem proferre nolunt. Certe liberi labores humanos suauiores, uerum infortunia amariora, reddunt. Curas uitae multiplicant, sed memoriam mortis mitigant. Aeternitas sobolis etiam brutis communis est, sed illa memoriae, meritorum, et operum, propria est hominibus. Atque uidere sane est opera nobilissima et fundationes ab orbis profecta, quibus effigies animorum exhibere curae erat, cum corporis imaginibus destituerentur. Adeo ut posteritati maxime studeant qui posteritate carent. Qui honores in familiam suam primi introducunt erga liberos indulgentissimi sunt. Intuentur siquidem eos non tantum ut continuationem speciei suae, sed ut rerum a se gestarum haeres, ideoque ut liberos et creaturas. [7,2] Gradus affectuum in parentibus erga liberos diuersos saepe dispares sunt, aliquando inique, ac potissimum in matre. Unde Salomon dicit, filius sapiens laetificat patrem, filius uero stultus moestitiae est matri suae. In domo foecunda et liberorum plena cernere quandoque est unum aut alterum ex senioribus pluris aestimari, atque ex iunioribus in deliciis esse, atque ex iunioribus in deliciis esse, sed in medio fortasse aliquos quasi obliuione transiri, qui nihilominus haud raro optimae indolis euadunt. [7,3] Illiberalitas parentum erga liberos suos error est plane noxius. Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint. Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant. [7,4] Inualuit tam apud parentes quod paedogogos et famulos mos quidem ineptus aemulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia. Quae saepenumero in discordias euadunt post aetatem uirilem, et familias turbant. Itali non magnum ponunt discrimen inter liberos et nepotes aut cognatos, sed, modo sint e massa sanguinis, non multum pensi habent utrum sint e corpore proprio editi necne. Atque si uerum dicendum sit, in natura non multum interest; adeo ut saepe uideamus nepotem auunculo magis similem aut cognato quam parenti proprio, prout sanguis casu quodam deriuatur. [7,5] Curent parentes in tenera aetate filiorum suorum cui uitae generi illos destinent. Tum enim maxime sunt flexibiles et cerei. Neque in hac electione respiciant nimis inclinationem filiorum ipsorum, quasi illud melius arrepturi sint ad quod maxime uidentur propensi. Verum est, si affectus aut aptitudo puerorum sit erga aliquod studium insignis, non expedire ut quis naturae aut indoli repugnet. Sed ut plurimum praeceptum illud sanum est, optimum elige, suaue et facile illud faciet consuetudo. [7,6] Fratres iuniores plerunque sunt fortunae filii, sed raro aut nunquam prosperum sortiuntur exitum quando exhaeredantur seniores.