[29] XXIX. PROSERPINA, SIVE SPIRITUS. Narrant Plutonem postquam regnum inferorum ex partitione illa memorabili accepisset, de nuptiis alicuius e superis desperasse, si eas per colloquia, aut modos suaues tentaret ; ut ad raptum consilia sua dirigere ei fuerit necesse. Itaque captata opportunitate Proserpinam Cereris filiam, uirginem pulcherrimam, dum flores Narcissi in Siciliae pratis colligeret, subito incursu rapuit, atque quadrigis secum ad subterranea asportauit ; ei magna reuerentia praebita est, ut et domina Ditis uocata sit. Ceres autem, eius mater, cum filia sibi unice dilecta nusquam comparuisset, supra modum moesta et anxia, taedam accensam ipsa manu prae se ferens, uniuersum orbis terrarum ambitum peragrauit, ut filiam inuestigaret et recuperaret. Id cum frustra fuisset, accepto forte indicio quod ad inferos deuecta esset, multis lachrymis et lamentationibus Iouem fatigauit, ut illa ei restitueretur. Atque tandem peruicit, ut si illa nihil ex iis, quae apud inferos essent, degustasset, tum eam abducere liceret. Ea conditio matris desiderio aduersa fuit ; Proserpina enim grana tria ex malo granato gustasse comperta est. Neque idcirco Ceres destitit, quin preces et ploratus de integro resumeret. Postremo itaque ei indultum est, ut Proserpina, dispertitis temporibus et alternis uicibus, sex menses cum marito, alteris sex cum matre esset. Hanc Proserpinam postea Theseus et Pirithous eximia audacia thalamo Ditis deducere tentarunt. Cum autem in itinere super saxo apud inferos defessi consedissent, eis resurgere minime licuit, sed aeternum sedebant. Proserpina itaque inferorum regina mansit ; in cuius honorem etiam additum est priuilegium magnum ; cum enim ab inferis reuocare gradum illis, qui eo descendissent, fas non esset, adscripta est huic legi exceptio singularis ; ut si quis ramum aureum in domum Proserpinae attulisset, ei ob hoc ire et redire liceret. Is ramus unicus erat in ingenti et opaco luco, neque stirps erat, sed uisci instar in aliena arbore frondebat, atque auulso illo alter non deficiebat. Fabula ad naturam pertinere uidetur, atque uim et copiam illam in subterraneis diuitem et frugiferam, ex qua haec nostra pullulant, et in quam rursus soluuntur et redeunt, perscrutari. Per Proserpinam antiqui significarunt spiritum ilium aethereum, qui sub terra (per Plutonem repraesentata) clauditur et detinetur, a superiore globo diuulsus, quod non male expressit ille : "Siue recens tenus, seductaque nuper ab alto AEthere, cognati retinebat semina coeli". Ille spiritus raptus a terra fingitur, quia minime cohibetur ubi tempus et moram habet ad euolandum, sed subita confractione et comminutione tantum compingitur et figitur, perinde ac si quis aerem aquae commiscere tentet ; quod nullo modo efficere possit, nisi per agitationem celerem et rapidam : hac enim ratione uidemus illa corpora coniungi in spuma, aere tanquam rapto ab aqua. Neque ineleganter additur, Proserpinam flores Narcissi in uallibus colligentem raptam fuisse : quia Narcissus a torpore siue stupore nomen sumit : atque tum demum spiritus ad raptum materiae terrestris magis praeparatus est et opportunus, cum coagulari incipit, ac ueluti torporem colligere. Recte autem tribuitur honor ille Proserpinae, qualis nulli uxori deorum, ut Ditis Domina sit, quia ille spiritus plane omnia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone. Hunc autem spiritum aether, ac uis coelestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere, atque sibi restituere contendit. Fax autem illa aetheris, siue taeda ardens in manu Cereris, proculdubio solem denotat, qui circa terrae ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen haeret, et manet : cuius ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Iouis et Cereris. Primum enim certissimum est, duos esse modos Spiritus in materia solida et terrestri cohibendi : alterum per constipationem siue obstructionem, qui est mera incarceratio et uiolentia : alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, euolare protinus non festinat : sed ueluti in terra sua figitur : atque haec est degustatio Proserpinae ex malo granato ; quae si non fuisset, iam pridem a Cerere, cum face illa sua orbem terrarum peragrante, abducta fuisset. Spiritus enim, qui subest metallis et mineralibus, compingitur fortasse praecipue per massae soliditatem ; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni ; cum spiritus ille, per terram perfusus, quoad res uegetabiles mensibus aetatis apud superiora degat, utque mensibus hiemis ad subterranea redeat. Quod uero attinet ad conatum illum Thesei et Pirithoi abducendae Proserpinae, id eo spectat, quod saepius fiat, ut spiritus subtiliores, qui ad terram in multis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et euehant ; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant ; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De uirga autem illa aurea, uix uidemur sustinere posse impetum chemistarum, si in nos hac ex parte irruant ; cum illi ab eodem lapide suo, et auri montes, et restitutionem corporum naturalium, ueluti a portis inferorum, promittant. Verum de chemica; atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabolae parte haec nostra sententia est. Nobis certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conseruationem atque instaurationem quadantenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi auia. Atque idem sentire hoc etiam loco uidentur, cum uirgulam istam inter infinita uirgulta ingentis et densissimae syluae collocarunt; auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est : insitiuam, quia ab arte huiusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.