[23,0] XXIII. ACHELOUS, SIVE PRAELIUM. NARRANT antiqui, cum Hercules et Achelous de nuptiis Deianirae contenderent, rem ad certamen deductam esse. Achelous autem, cum uarias et multiplices formas tentasset (nam hoc ei facere licebat), tandem Herculi sub forma tauri torui et frementis occurrit, et ad pugnam se parauit : Hercules uero, solitam retinens figuram humanam, in eum impetum fecit ; res cominus gesta est : euentus autem talis fuit, ut Hercules alterum ex cornibus tauro fregerit : ille maiorem in modum dolens et perterritus, ut cornu illud suum redimeret, permutatione facta, cornu Amaltheae siue copiae Herculi largitus est. Fabula ad belli expeditiones pertinet ; apparatus enim belli ex parte defensiua (qui per Acheloum proponitur) uarius admodum et multiformis est. Nam inuadentis species unica est et simplex, cum ex exercitu solo aut classe fortasse constet : regio autem, quae in solo proprio hostem expectat, infinita molitur, oppida munit, diruit, plebem ex agris et uillis in urbes et castella cogit, pontes exstruit, prosternit, copias et commeatus comparat, distribuit, in fluuiis, portibus, collium faucibus, syluis, et aliis rebus innumeris occupata est, ut nouas rerum facies quotidie induat et experiatur ; ac tandem cum abunde munita et instructa fuerit, tauri pugnacis formam et minas ad uiuum repraesentet. Ille autem qui inuadit, praelium captat, et in hoc maxime incumbit, inopiam in terra hostili metuens : quod si fiat ut, proelio commisso, acie uictor sit, et tanquam cornu hosti frangat ; tum proculdubio illud assequitur, ut hostis trepidus et existimatione diminutus, ut se explicet, et uires suas reparet, in munitiora se recipiat ; atque urbes et regiones uictori ad populandum et diripiendum relinquat ; quod uere instar cornu illius Amaltheae censeri possit.