[17,0] XVII. CUPIDO, SIVE ATOMUS. [17,1] Quae de Cupidine siue Amore dicta sunt a poetis, in eandem personam proprie conuenire non possunt : ita tamen discrepant, ut confusio personarum reiiciatur, similitudo recipiatur. Narrant itaque Amorem omnium deorum fuisse antiquissimum, atque adeo omnium rerum, excepto Chao, quod ei coaeuum perhibetur ; Chaos autem a priscis uiris nunquam diuino honore, aut nomine Dei insignitur. Atque Amor ille prorsus sine parente introducitur ; nisi quod a nonnullis ouum Noctis fuisse traditur. Ipse autem ex Chao et deos et res uniuersas progenuit. Eius autem attributa ponuntur numero quatuor, ut sit infans perpetuus, caecus, nudus, sagittarius. Fuit et Amor quidam alter, Deorum natu minimus, Veneris filins ; in quem etiam antiquioris attributa transferuntur, et quodam modo competunt. [17,2] Fabula ad cunabula naturae pertinet et penetrat. Amor iste uidetur esse appetitus, siue stimulus materiae primae, siue (ut explicatius loquamur) motus naturalis atomi. Haec enim est illa uis antiquissima et unica, quae ex materia omnia constituit et affingit. Ea omnino sine parente est ; id est, sine causa. Causa enim effectus ueluti parens est : huius autem uirtutis causa nulla potest esse in natura (Deum enim semper excipimus). Nihil enim hac ipsa prius ; itaque efficiens nulla : neque aliquid naturae notius ; ergo nec gens nec forma ; quamobrem quaecunque ea tandem sit, positiua est et surda. Atque etiam si modus eius et processus sciri daretur ; tamen per causam sciri non potest ; cum sit post Deum causa causarum, ipsa incausabilis. Neque fortasse modum eius intra inquisitionem humanam sisti, aut comprehendi posse sperandum est ; itaque merito fingitur ouum a Nocte exclusum ; certe sanctus philosophus ita pronuntiat : "Cuncta fecit pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum, ita tamen ut non inueniat homo opus, quod operatus est Deus a principio usque ad finem." Lex enim summaria naturae, siue uirtus istius Cupidinis, indita primis rerum particulis a Deo ad coitionem, ex cuius repetitione et multiplicatione omnis rerum uarietas emergit et conflatur ; cogitationem mortalium perstringere potest, subire uix potest. Philosophia autem Graecorum inuenitur in rerum materiatis principiis inuestigandis magis acuta et solicita; in principiis autem motus (in quibus omnis operationis uigor consistit) negligens et languida. In hoc autem, de quo agimus, prorsus caecutire et balbutire uidetur : etenim Peripateticorum opinio, de stimulo materiae per priuationem, fere non ultra uerba tendit, et rem potius sonat, quam signat. Qui autem hoc ad Deum referunt, optime illi quidem, sed saltu, non gradu ascendunt : est enim proculdubio unica et summaria lex, in quam natura coit, Deo substituta : ea ipsa, quae in superiore textu illo uerborum complexu demonstratur. "Opus, quod operatus est Deus a principio usque ad finem." Democritus autem, qui altius rem perpendit, postquam atomum dimensione nonnulla, et figura instruxerat, unicum Cupidinem siue motum primum ei attribuit simpliciter, et ex comparatione alterum. Omnia enim ad centrum mundi ferri putauit proprie ; quod autem plus materiae habet, cum celerius ad centrum feratur, illud, quod minus habet, percussione summouere et in contrarium pellere. Verum ista meditatio angusta fuit, et ad pauciora quam par erat respiciens. Neque enim aut corporum coelestium in orbem conuersio, aut rerum contractiones et expansiones ad hoc principium reduci, aut accommodari posse uidentur. Epicuri autem opinio de declinatione atomi et agitatione fortuita, ad nugas rursus et ignorationem rei lapsa est. Itaque nimio plus quam optaremus, illud apparet, istum Cupidinem nocte inuolui. Itaque de attributis uideamus. Elegantissime describitur Cupido infans, pusillus et perpetuus ; composita enim grandiora sunt et aetatem patiuntur; prima autem rerum semina, siue atomi, minuta sunt, et in perpetua infantia permanent. Etiam illud uerissime, quod nudus ; cum composita uniuersa recte cogitanti personata et induta sint ; nihilque proprie nudum sit praeter primas rerum particulas. Illa autem de caecitate Cupidinis sapientissima allegoria est. Iste enim Cupido (qualiscunque is sit) minimum uidetur habere prouidentiae ; sed secundum illud, quod proximum sentit; gressum et motum suum dirigere ; ut caeci palpando solent ; quo magis admirabilis est prouidentia illa summa diuina, quia ex rebus prouidentia maxime uacuis et expertibus et quasi caecis, certa tamen et fatali lege, istum ordinem et pulchritudinem rerum educit. Ultimum attributum ponitur, quod sagittarius sit, hoc est, quod ista uirtus talis sit, ut operetur ad distans. Quod enim ad distans operatur, tanquam sagittam emittere uidetur : quisquis autem atomum asserit, atque uacuum (licet istud uacuum intermistum ponat, non segregatum) necessario uirtutem atomi ad distans introducit : neque enim, hac dempta, aliquis motus (propter uacuum interpositum) excitari posset, sed omnia torperent et immobilia manerent. Quod autem ad iuniorem illum Cupidinem attinet, merito ut minimus deorum natu traditur, cum non ante species constitutas uigere potuisset. In illius autem descriptione allegoria ad mores deflectit et traducitur. Subest tamen quaedam eius cum illo antiquo conformitas. Venus enim generaliter affectum coniunctionis et procreationis excitat ; Cupido eius filius affectum ad indiuiduum applicat. Itaque a Venere est generalis dispositio, a Cupidine magis exacta sympathia : atque illa a causis magis propinquis pendet ; haec autem a principiis magis altis et fatalibus, et tanquam ab antiquo illo Cupidine, a quo omnis exquisita sympathia pendet.