[10,0] X. COELUM, SIVE ORIGINES. [10,1] TRADUNT poetae Coelum antiquissimum deorum extitisse ; huius partes generationis a filio Saturno falce demessas fuisse. Saturnum autem sobolem numerosam generasse : sed filios continuo deuorasse, tandem uero Iouem exitium effugisse, et adultum patrem Saturnum in Tartarum detrusisse, et regnum accepisse ; quinetiam patris genitalia eadem falce, qua ille Coelum exsecuerat, abscidisse, atque in mare proiecisse, inde Venerem natam esse. Postea uero Iouis regnum uix confirmatum, duo memorabilia bella excepisse. Primum, Titanum, in quibus debellandis Solis operam (qui solus ex Titanibus Iouis rebus fauebat) egregiam fuisse : secundum, Gigantum, qui et ipsi fulmine et Iouis armis disiecti sunt ; quibus domitis, Iouem securum regnasse. [10,2] Fabula uidetur aenigma de origine rerum, non multum discrepans ab ea philosophia, quam postea Democritus amplexus est, qui apertissime omnium aeternitatem materiae asseruit, aeternitatem mundi negauit ; in quo aliquanto propius ad ueritatem uerbi diuini accessit, cuius narratio materiam informem ante opera dierum statuit. Sententia fabulae huiusmodi est. Coelum esse concauum illud, siue ambitum, quod materiam complectitur. Saturnum autem materiam ipsam, quae omnem generandi uim parenti praescidit. Summam enim materiae perpetuo eandem esse; neque ipsum quantum naturae crescere aut minui. Agitationes autem et motus materiae, primo imperfectas et male cohaerentes rerum compages produxisse, et ueluti tentamenta mundorum : dein aeui processu fabricam ortam esse, quae formam suam tueri et conseruare posset. Itaque priorem aeui distributionem per regnum Saturni significari, qui ob frequentes rerum dissolutiones, et breues durationes, filiorum suorum deuorator habitus est : secundam autem per regnum Iouis, qui continuas istas et transitorias mutationes in Tartarum detrusit ; qui locus perturbationem significat. Is locus uidetur esse spatium inter ima coeli et interiora terrae medium ; quo interuallo perturbatio et fragilitas et mortalitas siue corruptio maxime uersatur. Atque durante priore illa generatione rerum, quae sub regno Saturni tenuit, Venerem natam non fuisse. Donec enim in uniuersitate materiae discordia esset concordia potior et ualentior, mutatio per totum necessario facta est, atque in ipsa fabrica integrali. Tales uero generationes rerum extiterunt, antequam Saturnus exsectus esset. Hunc uero generationis modum cessantem alter ille modus continuo excepit, qui per Venerem fit, adulta et praeualida rerum concordia : ut mutatio tantum per partes procedat, integra et inconcussa fabrica uniuersali. Saturnum tamen detrusum et deturbatum, non peremptum et exstinctum narrant, quia mundum in antiquam confusionem, et interregna relabi posse, opinio Democriti erat : quod Lucretius ne suis temporibus eueniret deprecatus est : "Quod procul a nobis flectat forums gubernans, Et ratio potius, quam res, persuadeat ipsa". Postquam autem mundus mole et ui sua consisteret, tamen otium ab initio non fuisse. Nam secutos primum in coelestibus regionibus motus notabiles, qui uirtute, solis in coelestibus praedominante, ita sopiti sunt, ut mundi status conseruaretur : postea similiter in inferioribus ; per inundationes, tempestates, uentos, terrae motus magis uniuersales, quibus etiam oppressis et dissipatis, magis pacata ac durabilis rerum conspiratio et tranquillitas accreuit. Verum dé ista fabula utrumque pronunciari potest, et fabulam philosophiam continere, et philosophiam rursus fabulam. Nouimus enim (ex fide) haec omnia nil aliud esse, quam sensus iampridem cessantia et deficientia oracula : cum mundi et materia et fabrica ad creatorem uerissime referatur.