[4,0] IV. NARCISSUS, SIVE PHILAUTIA. NARCISSUS fuisse traditur forma et uenustate mirabilis, sed suberat superbia ingens, et fastidium intolerandum. Itaque cum sibi placeret, alios despiceret, uitam egit solitariam in syluis et uenationibus, cum paucis comitibus, quibus ipse omnia erat. Assectabatur etiam eum ubique nympha Echo. In hoc uitae instituto fatale ei erat ad fontem quendam limpidum uenire, et iuxta eum sub aestum mediae diei decumbere. Cum autem in aqua imaginem propriam aspexisset, in contemplationem sui, ac deinde in admirationem effusus et raptus, nullo modo ab huiusmodi spectro et simulacro distrahi poterat ; sed perpetuo defixus obtorpuit ; ac tandem in florem nominis sui conuersus est ; qui flos ineunte uere se ostendit, et diis inferis, Plutoni, Proserpinae, et Eumenidibus sacer est. Fabula illorum et ingenia et fortunas repraesentare uidetur, qui, siue ob formam, siue ob aliquas alias dotes, quibus ab ipsa natura, nulla accedente industria propria, ornati et insigniti sunt, effuse seipsos amant, et quasi depereunt. Cum hoc enim animi statu coniunctum fere est, ut non multum in publico, aut in rebus ciuilibus uersentur ; cum in eo uitae genere necesse sit occurrere multos neglectus et uilipendia, quae animos eorum deiicere et turbare possint. Itaque uitam plerumque degunt solitariam, et priuatam, et umbratilem, cum perpauco comitum delectu, eoque ex iis, qui illos magnopere colere et admirari uidentur, quique illis ueluti echo in omnibus dictis suis assentantur, et uerborum obsequia praestant. Ex hac consuetudine deprauatos et inflatos, et tandem admiratione sui ipsius attonitos, mira occupat desidia et inertia, ut prorsus torpeant, et omni uigore et alacritate destituantur. Eleganter autem sumitur flos uernus ad huiusmodi ingeniorum similitudinem, cum illa ingenia sub initia sua floreant et celebrentur, sed aetate confirmata exspectationem de iis conceptam destituant et frustrentur. Eodem pertinet, quod flos ille diis inferis sacer sit ; quia hommes talis indolis ad omnia inutiles prorsus euadunt. Quicquid autem nullum ex se fructum edit, sed (ueluti uia nauis in mari) transit et labitur, id apud antiquos umbris et diis inferis consecrari solebat.