[3,0] III. CYCLOPS, SIVE MINISTRI TERRORIS. NARRANT Cyclopes ob feritatem et immanitatem primo a Ioue in Tartarum detrusos, et perpetuo carceri adiudicatos fuisse : uerum postea Tellus Ioui persuasit, ei non abs re fore, si eos uinculis liberaret, et eorum opera ad fulmina fabricanda uteretur. Quod et factum est, atque illi officiosi et industrii fulmina atque alia terroris instrumenta assiduo opere et minaci strepitu fecerunt. Tempore autem labente euenit, ut Iupiter AEsculapio Apollinis filio succenseret, ob hominem medicina a morte excitatum ; iram autem tegens (quia parum iusta indignandi causa suberat ob facinus pium et celebre), Cyclopes in eum secreto instigauit, qui, nihil cunctati, fulmine eum interemere : in cuius rei uindictam, Apollo, Ioue non prohibente, sagittis eos confecit. Fabula ad regum facta pertinere uidetur. Illi enim ministros saeuos, et sanguinarios, et exactores, primo suppliciis afiiciunt, et a rebus summouent : postea, ex consilio Telluris, id est, ignobili et parum honorifico, praeualente utilitate, eos rursus adhibent, sicubi aut executionum seueritate aut exactionum acerbitate opus est. Illi, natura truces, et ex priore fortuna exasperati, et satis sentientes quid ab illis exspectetur, miram diligentiam in huiusmodi rebus praestant ; sed parum cauti, et ad gratiam ineundam et aucupandam praecipites, aliquando ex secretis principum nutibus et incertis mandatis inuidiosam aliquam executionem peragunt. Principes autem inuidiam declinantes, et satis gnari huiusmodi instrumenta nunquam sibi defutura, eos destituunt : et propinquis et amicis eorum, qui poenas subierunt, atque horum delationibus et uindictae, et odio populari eos relinquunt, unde magno plausu, ex prosperis in reges uotis et acclamationibus, sero magis quam immerito pereunt.