[8,2a] CAPVT II. Partitio Doctrinae de Negotiis in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vitae. Exemplum Doctrinae de Occasionibus Sparsis, ex Parabolis aliquibus Salomonis. Pracepta de Ambitu Vitae. DOCTRINAM de Negotiis partiemur in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vitae ; quarum altera uniuersam negotiorum uarietatem complectitur, et uitae communis tanquam amanuensis est; altera ea tantum quae ad propriam cuiusque fortunam amplificandam spectant excerpit et suggerit, quae singulis pro intimis quibusdam rerum suarum tabellis aut codicillis esse possint. Verum antequam ad species descendamus, aliquid circa Doctrinam de Negotiis in genere praefabimur. Doctrinam de Negotiis pro rei momento tractauit adhuc nemo, cum magna tam literarum quam literatorum existimationis iactura. Ab hac enim radice pullulat illud malum, quod notam eruditis inussit ; nimirum, eruditionem et prudentiam ciuilem raro admodum coniungi. Etenim si quis recte aduertat ex Prudentiis illis tribus quas modo diximus ad uitam ciuilem spectare, illa Conuersationis ab eruditis fere contemnitur, tanquam seruile quiddam, atque insuper meditationibus inimicum. Quod uero ad illam de Republica Administranda, sane si quando rerum gubernaculis admoueantur eruditi, munus suum non incommode sustinent ; uerum ea promotio contingit paucis. De Prudentia autem Negotiandi (qua de nunc loquimur) in qua uita humana plurimum uersatur, nulli omnino libri conscripti habentur; praeter pauca quaedam Monita Ciuilis in fasciculum unum aut alterum collecta, quae amplitudini huius subiecti nullo modo respondent. Etenim si libri aliqui extarent de hoc argumento, sicut de caeteris, minime dubitauerim quin uiri eruditi, aliquo experientiae manipulo instructi, ineruditos, licet diutina experientia edoctos, longe superarent, et proprio illorum (quod dicitur) arcu usi magis e longinquo ferirent. Neque uero est cur uereamur ne Scientiae huius tam uaria sit materia, ut sub praeceptionibus non cadat : multo siquidem angustior est quam illa Reipublicae Administrandae scientia, quam tamen apprime uidemus excultam. Huius generis Prudentiae apud Romanos, optimis temporibus, extitisse uidentur nonnulli professores. Testatur enim Cicero moris fuisse, paulo ante sua saecula, ut Senatores prudentia et rerum usu maxime celebres (Coruncanii, Curii, Laelii, et alii) statis horis "in foro deambularent, ubi ciuibus copiam sui facerent, et consulerentur, non de iure, sed de negotiis omnigenis ; ueluti de filia elocanda, siue de filio educando, siue de praedio coemendo, de contractu, accusatione, defensione, aut alia quacunque re quae in uita communi interueniat". Ex quo liquet, prudentiam quandam esse consilium dandi, etiam in negotiis priuatis, ex uniuersali rerum ciuilium cognitione et experientia promanantem ; quae exerceatur quidem in casibus particularibus, extrahatur autem ex generali casuum consimilium obseruatione. Sic enim uidemus in eo libro quem ad fratrem conscripsit Q. Cicero de Petitione Consulatus (quem unicum a ueteribus habemus, quantum memini, tractatum de Negotio aliquo Particulari) quanquam ad consilium dandum de re tum praesenti potissimum spectaret, plurima tamen contineri axiomata politica, quae non usum solum temporarium, aed normam quandam perpetuam circa electiones populares praescribant. In hoc genere autem nihil inuenitur quod ullo modo comparandum sit cum Aphorismis illis quos edidit rex Salomon, de quo testatur Scriptura, "Cor illi fuisse instar arenae maris"; sicut enim arenae maris uniuersas orbis oras circundant, ita et sapientia eius omnia humana non minus quam diuina complexa est. In Aphorismis uero illis, praeter alia magis theologica, reperies liquido haud pauca praecepta et monita ciuilia praestantissima ; ex profundis quidem sapientiae penetralibus scaturientia, atque in amplissimum uarietatis campum excurrentia. Quoniam uero Doctrinam de Occasionibus Sparsis (quae Doctrinae de Negotiis portio est prior) inter Desiderata reponemus, ex more nostro paulisper in illa immorabimur ; atque exemplum eiusdem ex Aphorismis siue Parabolis illis Salomonis desumptum proponemus. Neque uero quis ut arbitramur nos merito sugillare possit, quod ex scriptoribus Sacrae Scripturae aliquem ad sensum politicum trahamus. Equidem existimo, si extarent commentarii illi Salomonis eiusdem de Natura Rerum (in quibus de omni uegetabili, a musco super murum ad cedrum Liban, itemque de animalibus, conscripsit) {1 Rois, IV, 33} non illicitum esse eos secundum sensum naturalem interpretari ; quod idem nobis liceat in Politicis.