[7,3] CAPUT IIL Partitio Doctrinae de Cultura Animi, in Doctrinam de Characteribus Animorum, de Affectibus, et de Remediis siue Curationibus. Appendix Doctrinae eiusdem, de Congruitate inter Bonum Animi et Bonum Corporis. NUNC igitur, postquam de Fructu Vitae (sensu intelligimus philosophico) uerba fecerimus ; superest ut de Cultura Animi quae ei debetur dicamus ; sine qua pars prior, nihil aliud uidetur quam imago quaedam aut statua, pulchra quidem aspectu, sed motu et uita destituta. Cui sententiae Aristoteles ipse disertis uerbis suffragatur : "Necesse est igitur de uirtute dicere, et quid sit, et ex quibus gignatur. Inutile enim fere fuerit, uirtutem quidem nosse, acquirendae autem eius modos et uias ignorare. Non enim de uirtute tantum, qua specie sit, quaerendum est ; sed et quomodo sui copiam faciat; utrunque enim uolumus, et rem ipsam nosse, et eius compotes fieri. Hoc autem ex uoto non succedet, nisi sciamus et ex quibus, et quo modo". Verbis adeo expressis, atque etiam iterato, han: partem inculcat ; quam tamen ipse non persequitur. Hoc similiter illud est, quod Cicero Catoni Iuniori ueluti laudem non uulgarem attribuit; quod scilicet Philosophiam amplexus esset, "Non disputandi causa, ut magna pars, sed ita uiuendi". Quamuis autem, pro temporum in quibus uiuimus socordia, paucis curae sit ut animum sedulo colant et componant, et uitae rationem ad normam aliquam instituant (secundum illud Senecae, "De partibus uitae quisque deliberat; de summa nemo": adeo ut haec pars censeri possit superuacua); illud tamen minime nos mouet ut eam intactam relinquamus, quin potius cum illo Hippocratis aphorismo concludimus : "Qui graui morbo correpti dolores non sentiunt, iis mens aegrotat". Medicina illis hominibus opus est, non solum ad curandum morbum, sed ad sensum expergefaciendum. Quod si quis obiiciat animorum curationem Theologiae Sacrae munus esse, uerissimum est quod asserit; attamen Philosophiam Moralem in famulitium Theologiae recipi instar ancillae prudentis et pedissequae fidelis, quae ad omnes eius nutus praesto sit et ministret, quid prohibeat? Etenim quemadmodum in Psalmo habetur, quod "oculi ancillae perpetuo ad manus dominae respiciunt", cum tamen minime dubium sit, quin haud pauca ancillae iudicio et curae relinquantur; eodem modo et Ethica obsequium Theologiae omnino praestare debet, eiusque praeceptis morigera esse ; ita tamen ut et ipsa, intra suos limites, haud pauca sana et utilia documenta continere possit. Hanc igitur partem (quando praestantiam eius in animo recolo) in Corpus Doctrinae nondum redactam, non possum non uehementer mirari. Eam igitur, ex more nostro, cum inter Desiderata collocemus, aliqua ex parte adumbrabimus. Ante omnia igitur in hac re (sicut et in uniuersis quae spectant ad practicam) ratio nobis est subducenda, quid in nostra sit potestate, quid non. In altero enim datur alteratio, in altero uero applicatio tantum. Agricolae nullum est imperium aut in naturam soli, aut in aeris temperies ; itidem nec medico aut in crasin et constitutionem naturalem aegri, aut in accidentium uarietatem. At in Cultura Animi, et morbis eius persanandis, tria in considerationem ueniunt; Characteres diuersi Dispositionum ; Affectus; et Remedia; quemadmodum et in corporibus medicandis proponuntur illa tria, Complexio siue Constitutio aegri; Morbus; et Curatio. Ex illis autem tribus, postremum tantum in nostra potestate situm est, priora duo non item. Verum et in illis ipsis quae in potestate nostra non sunt non minus diligens facienda est inquisitio, quam in illis quae potestati nostrae subiiciuntur. Etenim illorum perspicax et accurata cognitio substernenda est doctrinae de Remediis, ut eadem commodius et felicius applicentur. Neque enim uestis corpori aptari possit, nisi mensura corporis ante excipiatur. Primus igitur articulus doctrinae de Cultura Animi uersabitur circa diuersos Characteres Ingeniorum siue Dispositionum. Neque tamen loquimur de uulgatis illis propensionibus in uirtutes et uitia, aut etiam in perturbationes et affectus ; sed de magis intrinsecis et radicalibus. Sane subiit animum etiam in hac parte nonnunquam admiratio, quod a scriptoribus, tam Ethicis quam Politicis, ut plurimum neglecta aut praetermissa sit; cum utrique scientiae clarissimum luminis iubar affundere possit. In Traditionibus Astrologiae non inscite omnino distincta sunt ingenia et dispositiones hominum, ex praedominantiis planetarum ; quod alii a natura facti sint ad Contemplationes, alii ad Res Ciuiles ; alii ad Militiam ; alii ad Ambitum ; alii ad Amores; alii ad Artes; alii ad Genus Vitae Varium. Item apud Poetas (heroicos, satiricos, tragicos, comicos) sparguntur ubique simulachra ingeniorum, licet fere cura excessu et praeter modum ueritatis. Quin et hoc ipsum argumentum, de Diuersis Characteribus Ingeniorum, est ex iis rebus in quibus sermones hominum communes (quod ualde raro, interdum tamen contingit) libris ipsis sunt prudentiores. At longe optima huius tractatus suppellex et sylua peti debet ab Historicis prudentioribus ; neque tamen ab elogiis tantum, quae sub obitum personae alicuius illustris subnectere solent ; sed multo magis ex corpore integro Historiae, quoties huiusmodi persona ueluti scenam conscendat. Illa enim intertexta imago potior uidetur descriptio, quam elogii censura; qualis habetur apud T. Liuium, Africani et Catonis Maioris ; apud Tacitum, Tiberii, Claudii, et Neronis; apnd Herodianum, Septimii Seueri; apud Philippum Comineum, Ludouici undecimi Gallorum Regis ; apud Franciscum Guicciardinum, Ferdinandi Hispani, Maximiliani Caesaris, et Leonis et Clementis Pontificum. Isti enim scriptores, harum personarum quas sibi depingendas deligerunt effigies quasi perpetuo intuentes, nunquam fere rerum gestarum ab ipsis mentionem faciunt, quin et aliquid insuper de natura ipsorum inspergant. Etiam nonnullae in quas incidimus Relationes de Conclauibus Pontificum, characteres de moribus Cardinalium bonos exhibuerunt ; sicut et literae legatorum, de consiliariis principum. Fiat itaque ex ea quam diximus materia (quae certe fertilis est et copiosa) tractatus diligens et plenus. Neque uero uolumus, ut Characteres isti in Ethicis (ut fit apud historicos, et poetas, et in sermonibus communibus) excipiantur, tanquam imagines ciuiles integrae; sed potius ut imaginum ipsarum lineae et ductus magis simplices ; quae inter se campositae et commixtae quascunque effigies constituunt; quot et quales eae sint et quomodo inter se connexae et subordinatae; ut fiat tanquam artificiosa et accurata ingeniorum et animorum dissectio, atque ut dispositionum in hominibus indiuiduis secreta prodantur, atque ex eorum notitia curationum animi praecepta rectius instituantur. Neque uero Characteres Ingeniorum ex natura impressi, recipi tantum in hunc tractatum debent ; sed et illi qui alias animo imponuntur, ex Sexu, AEtate, Patria, Valetudine, Forma, et similibus ; atque insuper illi qui ex Fortuna ; ueluti Principum, Nobilium, Ignobilium, Diuitum, Pauperum, Magistratuum, Idiotarum, Felicium, AErumnosorum, et huiusmodi. Videmus enim Plautum miraculi loco habere, quod senex quis sit beneficus; "Benignitas huius ut adolescentuli est". D. autem Paulus, seueritatem disciplinae erga Cretenses praecipiens (Increpa eos dure) ingenium gentis ex Poeta accusat, "Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri". Sallustius id in regum ingeniis notat, quod apud eos frequens sit contradictoria appetere: "Plerunque regiae uoluntates, ut uehementes sunt, sic mobiles, saepeque ipsae sibi aduersae". Tacitus obseruat honores et dignitates ingenia hominum in deterius saepius flectere quam in melius : "Solus Vespasianus mutatus est in melius". Pindarus illud animaduertit, fortunam subitam et indulgentem animos plerunque eneruare et soluere : "Sunt qui magnum felicitatem concoquere non possunt". Psalmus innuit, facilius esse modum adhibere et temperamentum in fortunae statu, quam in incremento : "Diuitiae si affluant, nolite cor apponere". De similibus quibusdam obseruationibus ab Aristotele in Rhetoricis mentionem obiter factum non inficior; necnon in aliorum scriptis nonnullis sparsim ; uerum nunquam adhuc incorporatae fuerunt in Moralem Philosophiam ; ad quam principaliter pertinent ; non minus certe quam ad agriculturam tractatus de diuersitate soli et glebae, aut ad medicinam, tractatus de complexionibus aut habitibus corporum diuersis. Id autem nunc tandem fieri oportet, nisi forte imitari uelimus temeritatem empiricorum, qui iisdem utuntur medicamentis ad aegrotos omnes, cuiuscunque sint constitutionis. Sequitur doctrinam de Characteribus, doctrina de Affectibus et Perturbationibus ; qui loco morborum animi sunt, ut iam dictum est. Quemadmodum enim politici prisci de democratiis dicere solebant, quod "populus esset mari ipsi similis, oratores autem uentis"; quia sicut Mare per se placidum foret et tranquillum, nisi a Ventis agitaretur et turbaretur, sic et Populus esset natura sua pacatus et tractabilis, nisi a Seditiosis Oratoribus impelleretur et incitaretur; similiter uere affirmari possit naturam Mentis Humaine sedatam fore et sibi constantem, si Affectus, tanquam uenti, non tumultuarentur ac omnia miscerent. Et hic rursus subiit noua admiratio, Aristotelem, qui tot libros de Ethicis conscripsit, Affectus ut membrum Ethicae principale in illis non tractasse ; in Rhetoricis antem ubi tractandi interueniunt secundario (quatenus scilicet oratione cieri aut commoueri possint) locum illis reperisse; (in quo tamen loco, de iis quantum tam paucis fieri potuit, acute et bene disseruit). Nam disceptationes eius de Voluptate et Dolore huic tractatui nullo modo satisfaciunt; non maois, quam qui de Luce et Lumine tantum scriberet, de Particularium Colorum Natura scripsisse diceretur; siquidem Voluptas et Dolor erga Affectus Particulares ita se habent, ut Lux erga Colores. Meliorem certe in hoc argumento (quatenus ex his quae nunc extant coniicere liceat) diligentiam adhibuerunt Stoici ; attamen talem, quae potius in diffinitionum subtilitate quam in tractatu aliquo pleno et fuso consisteret. Equidem reperio etiam libellos quosdam elegantes de nonnullis ex Affectibus ; ueluti de Ira, de Inutili Verecundia, et aliis perpaucis. Sed si uerum omnino dicendum sit, doctores huius scientiae praecipui sunt Poetae et Historici ; in quibus ad uiuum depingi et dissecari solet, Quomodo Affectus excitandi sunt et accendendi? Quomodo leniendi et sopiendi ? Quomodo rursus continendi ac refraenandi, ne in actus erumpant? Quomodo itidem se, licet compressi et occultati, prodant? Quas operationes edant? Quas uices subeant? Qualiter sibi mutuo implicentur? Qualiter inter se digladientur et opponantur? et innumera huius generis. Inter quae hoc ultimum plurimi est usus in Moralibus et Ciuilibus; Qualiter (inquam) Affectus Affectum in ordinem cogat, et alterius auxilio ad alterum subiugandum uti liceat ? uenatorum et aucupum more, qui bestiae opera ad bestias, uolucris alicuius ad uolucres, capiendas utuntur; quod fortasse aliter ex sese, absque brutorum auxilio, homo tam facile praestare non possit. Quin et hoc fundamento nititur excellens ille et per omnia patens usus in ciuilibus Praemii et Poenae; quae rerum publicarum columen sunt ; cum Affectus illi praedominantes, Formidinis et Spei, alios omnes Affectus noxios coerceant et supprimant. Etiam sicut in regimine status non raro fit, ut factio factione in officio contineatur, similiter fit et in regimine mentis interno. Peruenimus nunc ad illa, quae in nostra sunt potestate; quaeque operantur in animum, uoluntatemque et appetitum afficiunt et circumagunt, ideoque ad immutandos mores plurimum ualent. Qua in parte debuerant Philosophi strenue et gnauiter inquirere, de uiribus et energia Consuetudinis, Exercitationis, Habitus, Educationis, Imitationis, AEmulationis, Conuictus, Amicitiae, Laudis, Reprehensionis, Exhortationis, Famae, Legum, Librorum, Studiorum, et si quae sunt alia. Haec enim sunt illa quae regnant in Moralibus; ab istis agentibus animus patitur et disponitur; ab istis, ueluti ingredientibus, conficiuntur pharmaca, quae ad conseruandam et recuperandam animi sanitatem conducant ; quatenus remediis humanis id praestari possit. Ex quorum numero unum aut alterum seligemus, in quibus paululum immoremur, ut reliquis sint exemplo. De Consuetudine igitur et Habitu, pauca delibabimus. Opinio illa Aristotelis, plane mihi uidetur angustias quasdam contemplationis et negligentiam sapere, cum asserit in illas actiones quae naturales sunt Consuetudinem nihil posse ; exemplo usus, quod "si lapis millies proiiciatur in altum, ne inclinationem quidem sponte ascendendi acquirit ; quinetiam, quod saepius uidendo aut audiendo, nihilo melius aut uidemus aut audimus". Quamuis enim hoc teneat in aliquibus ubi natura est peremptoria (cuius rei causas reddere in praesentia non uacat), aliter tamen in illis fit in quibus natura, secundum latitudinem quandam, patitur intentionem et remissionem. Sane uidere potuit chirothecam paulo arctiorem, manui saepius inducendo, laxiorem reddi; baculum usu et mora in contrarium flexus sui naturalis incuruari, et in eodem statu paulo post durare ; uocem exercitando magis fieri robustam et sonoram ; frigora aestumque consuetudine tolerari ; et eiusdem generis complura. Quae quidem posteriora duo exempla propius accedunt ad rem, quam quae ab ipso adducta sunt. Attamen, utcunque hoc se habeat, quo magis uerum fuerit tam uirtutes quam uitia in habitu consistere, eo magis ei contendendum fuerat ut normas praescriberet, quomodo huiusmodi habitus fuerint acquirendi aut amouendi. Plurima siquidem confici possint praecepta de prudenti institutione exercitationum animi, non minus quam corporis. IIlorum paucula recensebimus. Primum erit, ut iam a principio caueamus a pensis uel magis arduis uel magis pusillis quam res postulat. Nam si oneris nimium imponatur, apud ingenium mediocre, bene sperandi alacritatem obtundes ; apud ingenium fiduciae plenum, opinionem concitabis qua plus sibi polliceatur quam praestare possit; quod secum trahit socordiam. In utroque autem ingenii temperamento, fiet ut experimentum expectationi non satisficiat ; id quod animum semper deiicit et confundit. Quod si pensa leuiora fuerint, magna inducitur in progressionis summa iactura. Secundum erit, ut ad exercendam facultatem aliquam, quo habitus comparetur, duo imprimis tempora obseruentur; alterum, quando animus optime fuerit ad rem dispositus ; alterum quando pessime. Ut ex priore, plurimum in uia promoueamus; ex posteriore, nodos obicesque animi contentione strenua deteramus; unde tempora media facile et placide labentur. Tertium erit illud praeceptum, cuius Aristoteles obiter meminit ; ut "totis uiribus" (citra tamen uitium) "nitamur in contrarium illius, ad quod natura maxime impellimur"; sicut cum in aduersum gurgitis remigamus, aut baculum incuruum, ut rectum fiat, in contrarium flectimus. Quartum praeceptum ex illo axiomate pendet, quod uerissimum est ; "animum ad quaecunque felicius trahi et suauius, si illud quo tendimus in intentione operantis non sit principale, sed tanquam aliud agendo superetur"; quoniam ita fert Natura, ut necessitatem et imperium durum ferme oderit. Sunt et alia multa quae utiliter praecipi possint de regimine Consuetudinis. Consuetudo enim, si prudenter et perite inducatur, fit reuers (ut uulgo dicitur) altera natura ; quod si imperite et fortuito administretur, erit tantum simia naturae ; quae nihil ad uiuum imitetur, sed inscite tantum et deformiter. Similiter, si de Libris et Studiis, eorumque ad Mores uirtute et influentia, uerba facere uellemus ; numnam desunt plurima praecepta et consilia fructuosa eo spectantia? Annon unus ex Patribus, magna cum indignatione, Poesim appellauit "uinum daemonum" ; cum reuera progignat plurimas tentationes, cupiditates, et opiniones uanas ? Annon prudens admodum, et digna quae bene perpendatur, est sententia Aristotelis: "Iuuenes non esse idoneos Moralis Philosophiae auditores"; quia in illis perturbationum aestuatio nondum sedata est, nec tempore et rerum experientia consopita ? Atque ut uerum dicamus, annon ideo fit, ut scriptorum priscorum praestantissimi libri et sermones (quibus ad uirtutem homines efficacissime inuitati sunt ; tam augustam eius maiestatem omnium oculis repraesentando, quam opiniones populares in uirtutis ignominiam, tanquam habitu parasitorum indutas, derisui propinando) tam parum prosint ad uitae honestatem et mores prauos corrigendos, quia perlegi et reuolui non consueuerunt a uiris aetate et iudicio maturis, sed pueris tantum et tironibus relinquuntur? Annon et hoc uerum est, iuuenes multo minus Politicae quam Ethicae auditores idoneos esse, antequam Religione et Doctrina de Moribus et Officiis plane imbuantur ; ne forte iudicio deprauati et corrupti in eam opinionem ueniant, non esse rerum differentias morales ueras et solidas, sed omnia ex utilitate aut successu metienda? Sicut poeta canit : "Prosperum et felix scelus uirtus uocatur" : et rursus, "Ille crucem pretium sceleris tulit, hic diadema". Ac poetae quidem haec satirice, et per indignationem loqui uidentur ; at Libri nonnulli Politici idem serio et positiue supponunt. Sic enim Macciauello dicere placet, "Quod si contigisset Caesarem bello superatum fuisse, Catilina ipso fuisset odiosior" ; quasi uero nihil interfuisset, praeter fortunam solam, inter furiam quandam ex libidine et sanguine conflatam, atque animum excelsum et inter homines natnrales maxime omnium (si ambitio abfuisset) suspiciendum. Videmus etiam ex hoc ipso quam necessarium sit homines doctrinas pias et Ethicas, antequam Politicam degustent, plenis faucibus haurire ; nimirum, quod qui in aulis principum et negotiis ciuilibus a teneris (ut aiunt) unguiculis innutriti sunt, nunquam fere sinceram et internam morum probitatem assequantur ; quanto minus, si accesserit etiam librorum disciplina ? Porro et in documentis ipsis moralibus, uel saltem aliquibus eorum, annon cautio pariter est adhibenda, ne inde fiant homines pertinaces, arrogantes, et insociabiles, iuxta illud Ciceronis de M. Catone : "Haec bona, quae uidemus, diuina et egregia, ipsius scitote esse propria; quae nonnunquam requirimus, ea sunt omnia non a natura, sed a magistris ?" Sunt et axiomata alia complura de iis quae a Studiis et Libris hominum animis ingenerantur. Verum est enim quod dicit ille, "Abeunt studia in mores" : quod pariter affirmandum de caeteris illis rebus, Conuictu, Fama, Legibus patriis, et reliquis, quas paulo ante recensuimus. Caeterum Animi quaedam est Cultura, quae adhuc magis accurata et elaborata uidetur quam reliquae. Nititur autem hoc fundamento ; quod omnium mortalium animi certis temporibus reperiantur in statu perfectiore ; aliis in statu magis deprauato. Huius igitur culturae intentio fuerit et institutum, ut bona illa tempora foueantur, praua uero tanquam ex kalendario deleantur et expungantur. Ac bonorum quidem temporum fixatio duobus modis procuratur ; uotis, aut saltem constantissimis animi decretis ; et obseruantiis atque exercitationbus ; quae non tantum in se ualent, quantum in hoc, quod animum in offcio et obedientia iugiter contineant. Malorum temporum obliteratio duplici itidem ratione perfici potest ; redemptione aliqua uel expiatione praeteritorum ; et nouo uitae instituto, ueluti de integro. Verum haec pars ad Religionem plane spectare uidetur ; nec mirum, cum Moralis Philosophia uera et genuina (sicut ante dictum est) ancillae tantum uices erga Theologiam suppleat. Quamobrem concludemus hanc partem de Cultura Animi cum eo remedio, quod omnium est maxime compendiosum et summarium, et rursus maxime nobile et efficax, quo animus ad uirtutem efformetur, et in statu collocetur perfectioni proximo. Hoc autem est, ut fines uite actionumque deligamus et nobis ipsis proponamus rectos et uirtuti congruos ; qui tamen tales sint ut eos assequendi nobis aliquatenus suppetat facultas. Si enim haec duo supponantur; ut et fines actionum sint honesti et boni, et decretum animi de iis assequendis et obtinendis fixum sit et constans; sequetur ut continuo uertat et efformet se animus una opera in uirtutes omnes. Atque haec certe illa est operatio quae Naturae ipsius opus referat; cum reliquae, quas diximus, uideantur esse solummodo sicut opera Manus. Quemadmodum enim Statuarius, quando simulachrum aliquod sculpit sut incidit, illius solummodo partis figuram effingit circa quam manus occupata est, non autem caeterarum ; (ueluti si faciem efformet, corpus reliquum rude permanet et informe saxum, donec ad illud quoque peruenerit;) e contra uero Natura, quando florem molitur aut animal, rudimenta partium omnium simul parit et producit; eodem modo, quando uirtutes habitu acquiruntur, dum temperantiae incumbimus, ad fortitudinem aut reliquas parum proficimus ; quando autem Rectis et Honestis Finibus nos dedicauerimus penitus et deuouerimus, quaecunque fuerit uirtus quam animo nostro commendauerint et imperauerint fines illi, reperiemus nos iamdudum imbutos et praedispositos habilitate et propensione nunnulla ad eam assequendam et exprimendam. Atque hic possit esse status ille animi, qui egregie ab Aristotele describitur, et ab eo non Virtutis sed Diuinitatis cuiusdam charactere insignitur. Ipsa eius uerba haec sunt : "Immanitati autem consentaneum est opponere eam quae supra humanitatem est, Heroicam siue Diuinam uirtutem". Et paulo post : "Nam ut ferae neque uitium neque uirtus est, sic neque Dei. Sed hic quidem status altius quiddam uirtute est; ille aliud quiddam a uitio". Plinius certe Secundus, ex licentia magniloquentiae ethnicae, Traiani uirtutem Diuinae non tanquam imitamentum, sed tanquam exemplar, proponit, cum ait : "Opus non esse hominibus alias ad Deos preces fundere, quam ut benignos aeque et propitios se dominos mortalibus praestarent, ac Traianus praestitisset". Verum haec profanam ethnicorum iactantiam sapiunt, qui umbras quasdam corpore maiores prensabant. At religio uera et sancta fides Christiana rem ipsam petit; imprimendo animis hominum charitatem, quae appositissime uinculum perfectionis appellatur, quia uirtutes omnes simul colligat et reuincit. Sane elegantissime dictum est a Menandro de Amore Sensuali, qui Diuinum illum perperam imitatur, "Amor melior sophista laeuo ad humanam uitam". Quibus innuit, morum decus melius ab amore efformari quam a sophista et praeceptore inepto, quem laeuum appellat. Siquidem uniuersis suis operosis regulis et praeceptionibus hominem tam dextre et expedite effingere nequeat ut seipsum et in pretio habeat et se belle in omnibus componat, quam amor facit. Sic proculdubio, si animus cuiuspiam feruore Charitatis uerae incendatur, ad maiorem perfectionem euehetur quam per uniuersam Ethicam Doctrinam ; quae Sophistae profecto habet rationem, si cum altera illa conferatur. Quinetiam, sicut Xenophon recte obseruauit, "Caeteros affectus, licet animum attollant, cum tamen distorquere et discomponere per ecstases et excessus suos ; amorem uero solum eum simul et dilatare et componere"; sic omnes aliae humanae quas admiramur dotes, dum naturam in maius exaltant, excessui interim sunt obnoxiae ; sola autem charitas non admittit excessum. Angeli, dum ad Potentiam diuinae parem aspirarent, prsauaricati sunt et ceciderunt ; "Ascendam et ero similis Altissimo". Homo, dum ad Scientiam diuinae parem aspiraret, praeuaricatus est et lapsus ; "Eritis sicut Dii, scientes bonum et malum". Verum ad similitudinem diuinae Bonitatis aut Charitatis aspirando, nec angelus nec homo unquam in periculum uenit aut ueniet. Imo ad hanc ipsam imitationem etiam inuitamur ; "Diligite inimicos uestros, benefacile his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos" Quin et in ipso archetypo Naturae Diuinae, uerba sic collocat religio ethnica, "Optima Maximus" ; scriptura autem Sacra pronunciat, "Misericordia eius super omnia opera eius". Hanc itaque Moralis Doctrinee partem, de Georgicis Animi, iam absoluimus. In qua, si ex intuitu portionum eius quas perstrinximus, quis existimet operam nostram in hoc tantummodo etiam esse, ut ea in Artem seu Doctrinam redigeremus quae ab aliis scriptoribus praetermissa sint tanquam uulgata et obuia, et per se satis clara et perspicua ; suo iudicio libere utatur. Interim illud meminerit, quod ab initio monuimus, propositum a nobis esse non rerum pulchritudinem, sed usum et ueritatem sectari. Recordetur etiam paulisper commentum illud parabolae antiquae, de geminis Somni portis. "Sunt geminae Somni porte, quarum altera fertur Cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris; Altera candenti perfecta nitens elephanto, Sed falsa ad coelum mittunt insomnia Manes". Insignis sane magnificentia portae eburneae ; tamen somnia uera per corneam commeant. Additamenti uice poni possit circa doctrinam Ethicam obseruatio illa, inueniri nimirum relationem et congruitatem quandam inter Bonum Animi et Bonum Corporis. Nam sicut Bonum Corporis constare diximus ex Sanitate, Pulchritudine, Robore, ac Voluptate ; sic Animi Bonum, si iuxta Moralis Doctrinae scita illud contemplemur, huc tendere perspiciemus; ut animum reddat sanum, et a perturbationibus immunem ; pulchrum, uerique decoris ornamentis excultum ; fortem ac agilem ad omnia uitae munia obeunda; denique non stupidum, sed uoluptatis et solatii honesti sensum uiuide retinentem. Haec autem, sicut in Corpore, ita et in Animo, raro simul omnia coniunguntur. Facile enim uidere est multos ingenii uiribus et fortitudine animi pollentes, quos infestant tamen perturbationes, quorumque etiam moribus uix aliquid elegantiae aut uenustatis aspergitur ; alios, quibus abunde est in moribus elegantiae et uenustatis, illis tamen non suppetit aut probitas animi ut uelint aut uires ut possint recte agere ; alios, animo praeditos honesto atque a uitiorum labe repurgato, qui tamen nec sibi ipsis ornamento sunt, nec reipublicee utiles ; alios qui istorum fortasse trium compotes sunt, sed tamen, Stoica quadam tristitia et stupiditate praediti, uirtutis quidem actiones exercent, gaudiis non perfruuntur. Quod si contingat, ex quatuor istis duo aut tria aliquando concurrere, rarissime tamen fit, quemadmodum diximus, ut omnia. Iam uero principale istud membrum Philosophiae Humanae, quae Hominem contemplatur quatenus ex Corpore consistit atque Anima, sed tamen Segregatum et citra Societatem, a nobis pertractatum est.