[2,0,0] DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM. LIBER SECUNDUS. AD REGEM SUUM. [2,0,1] CONSENTANEUM uideri possit, tametsi non raro secus eueniat, (Rex optime) ut qui sobole numerosa aucti sunt, quique immortalitatem suam in posteris ipaorum quasi prospectant, prae caeteris mortalibus sint solliciti de statu futurorum temporum ; utpote quibus satis intelligunt charissima illa sua tandem debere pignora transmitti. Elizabetha regina, propter uitam coelibem, hospes potius in mundo quam incola fuit ; sua quidem tempora ornauit, et in multis beauit. Enimuero tuae Maiestati (cui Deus pro benignitate sua dedit tot suscipere liberos, dignos certe qui te perpetuent, cuiusque aetas uigens et thorus foecundus adhuc plures pollicetur) usquequaque conuenit non modo tuum (quod facis) saeculum irradiare, uerum etiam ad illa curas tuas extendere quae memoria omnis alat quaeque ipsa intueatur aeternitas. Inter ea autem (nisi studium meum erga literas me fallit) nil dignius est aut nobilius quam si dotetur orbis terrarum Augmentis Scientiarum solidis et fructuosis. Quousque enim tandem pauculos aliquos scriptores statuemus nobis tanquam Columnas Herculis, ne plus ultra in doctrinis progrediamur ; cum habeamus Maiestatem tuam instar lucidi et benigni syderis, quod nos inter nauigandum conducat et fortunet? [2,0,2] Ut igitur ad rem redeamus : Recolamus iam et nobiscum perpendamus quid principes uiri aliique huc usque ad literarum amplificationem attulerint, quid praetermiserint? Hoc autem presse et distincte excutiamus sermone quodam actiuo et masculo, nusquam digrediendo, nil amplificando. Ponatur igitur illud (quod quiuis concedat) opera quaeque maxima et difficillima uel praemiorum amplitudine, uel consiliorum prudentia et sanitate, uel laborum coniunctione superari ; quorum primum conatum extimulat, secundum ambages et errores tollit, tertium mortalium fragilitati succurrit. At inter haec tria merito primas tenet consilii prudentia et sanitas ; hoc est, monstratio et delineatio uiae rectae et procliuis ad rem quae proponit peragendam : Claudus enim (quod dici solet) in uia anteuertit cursorem extra uiam. Et Salomon, perapposite ad hanc rem: "Ferrum si retusum fuerit, uiribus utendum maioribus ; quod uero super omnia praeualet est sapientia". Quibus uerbis innuit, medii prudentem electionem efficacius conducere ad rem, quam uirium aut intentionem aut accumulationem. Haec ut dicam illud impellit, quod (saluo semper eorum honore qui de literis quomodocunque meruerunt) perspicio atque animaduerto opera eorum atque acta pleraque ad magnificentiam potius et nominis sui memoriam quam ad scientiarum ipsarum profectum et augmenta spectasse, et literatorum potius numerum auxisse quam artibus ipsis multum incrementi attulisse. [2,0,3] Actiones autem et opera quae ad literas amplificandas pertinent circa tria uersantur obiecta : circa literarum Sedes ; circa Libros ; et circa Personas eruditorum. Quemadmodum enim aqua, siue ex coelesti rore descendens siue ex fontibus scaturiens, facile dispergitur et disperditur, nisi colligatur in aliqua receptacula, ubi per unionem et congregationem se sustentare et fouere possit, (quem in finem excogitauit solertia humana aquaeductus, cisternas, stagna ; eaque etiam uariis ornamentis condecorauit, quae magnificentiae et dignitati non minus quam usui et necessitati deseruiant,) similiter liquor iste scientiae pretiossimus, siue a diuina inspiratione destillet siue e sensibus exiliat, mox periret omnis atque euanesceret, nisi conseruaretur in libris, traditionibus, colloquiis; ac praecipue in locis certis his rebus destinatis, quales sunt Academiae, Collegia, Scholae; ubi et permanentes habeat sedes, et crescendi insuper et se congregandi copiam et facultatem. [2,0,4] Ac primo, opera quae ad Musarum Sedes spectant quatuor numerantur; Edificiorum structura, Prouentuum dotatio, Priuilegiorum concessio, Disciplinae lex et institutio ; quae omnia ad secessum et otium (ut plurimum) conferunt, et ad uacationem a curis et molestiis : qualia sunt quae ad aluearia constituenda in usum mellis requirit Virgilius : "Principio sedes apibus statioque petenda, Quo neque sit uentis aditus, etc.". [2,0,5] At opera circa libros duo sunt praecipua: primum bibliothecae, in quibus, tanquam mausolaeis, priscorum sanctorum reliquiae, uirtutis plenae, conditae sunt; secundo, nouae editiones authorum, emendatioribus impressionibus, fidelioribus uersionibus, utilioribus commentariis, annotationibus magis diligentibus, et huiusmodi famulitio, instructae et ornatae. Porro opera quae literatorum hominum personas respiciunt (praeterquam quod ipsi ornandi sint et promouendi) sunt etiam duo : remuneratio et designatio Lectorum in artibus iamdudum inuentis et cognitis ; et remuneratio ac designatio Scriptorum circa eas doctrinae partes quae non satis hactenus excultae aut elaboratae sunt. [2,0,6] Haec summatim opera sunt et acta, in quibus inclytorum principum aliorumque illustrium uirorum promerita erga rem literariam claruerunt. De particulari alicuius commemoratione qui de literis bene meruit cogitanti, occurrit illud Ciceronis, quod eum post reditum suum ad gratias promiscue agendas impulit : "Difficile non aliquem, ingratum quenquam praeterire". Potius (ex Scripturarum consilio) spatium intueamur quod adhuc restat in stadio decurrendum, quam oculos reflectamus ad ea quae a tergo iampridem reliquimus. [2,0,7] Primum igitur, inter tot totius Europae collegia praeclarissime fundata, omnia illa certis professionibus destinata esse demiror, nulla liberis atque uniuersalibus artium et scientiarum studiis dedicata. Nam si quis iudicet doctrinam omnem referendam esse ad usum et actionem, recte sapit ; ueruntamen facile est isto modo prolabi in errorem illum quem fabula perantiqua perstringit ; in qua caetera corporis membra litem uentriculo intenderunt, quod neque motum praeberet ut artus, neque sensum ut caput; quamuis interea alimentum coctum atque confectum uentriculus ille in reliquum corpus diuideret. Plane eodem modo, qui in philosophia ac contemplationibus uniuersalibus positum omne studium inane atque ignauum arbitratur, non animaduertit singulis professionibus et artibus exinde succum et robur suppeditari. Atque certe persuasum habeo, hanc ipsam haud minimam causam fuisse cur felicior doctrinae progressus huc usque retardatus sit; quod opera hisce fundamentalibus scientiis nauata sit tantum in transitu, neque haustus pleniores inde epoti. Nam si arborem solito fructuosiorem fieri cupias, de ramis medicandis frustra cogitaueris; terra ipsa circa radicem subigenda et gleba laetior admouenda, aut nihil egeris. Neque rursus silentio praetermittendum est, hanc collegiorum et societatum in usum tantummodo doctrinae professoriae dedicationem non solum scientiarum incrementis inimicam fuisse, sed etiam in regnorum et rerumpublicarum detrimentum cessisse. Hinc enim fieri solet ut principes, delectum habituri ministrorum qui rebus ciuilibus tractandis sint idonei, eiusmodi hominum miram solitudinem circa se reperiant ; propterea quod non habeatur educatio aliqua collegiata in hos usus destinata, ubi scilicet homines a natura ad hoc facti et comparati, (praeter artes alias) historiae, linguis modernis, libris et tractatibus politicis, praecipue incumbant ; ut inde ad ciuilia munera magis habiles et instructi accedant. [2,0,8] Quoniam uero fundatores collegiorum plantant, praelectionum uero rigant; sequitur iam ordine, ut dicam quid in publicis lectionibus desideretur. Nimirum improbo uel maxime tenuitatem stipendiorum, praelectoribus siue artium siue professionum (praesertim apud nos) assignatam. Interest enim inprimis progressus in scientiis, ut lectores in unoquoque genere ex optimis instructissimisque eligantur ; utpote quorum opera non in usum transitorium, sed ad sufficiendam sobolem scientiae in saecula adhibeatur. Id fieri nequit, nisi praemia et conditiones tales constituantur quibus eminentissimus quisque in ea arte plane contentus esse possit ; ut illi demum graue non sit in eodem munere immori, neque practicam cogitet. Quocirca scientiae ut floreant, militaris lex seruanda Dauidis ; "ut aequa esset pars descendentis ad proelium et manentis ad sarcinas" ; sarcinis male aliter prospectum erit. Sic lectores in scientiis sunt tanquam conseruatores et custodes totius literarii apparatus unde praxis et militia deinceps scientiarum instruatur ; proinde aequum est ut merces ipsorum lucra practicorum exaequare possit. Aliter si patribus scientiarum praemia non constituantur satis ampla et luculenta, eueniet illud, "Et patrum inualidi referent ieiunia nati". [2,0,9] Defectum nunc notabo alium, in quo alchymista quispiam in auxilium aduocandus foret; cum id genus hominum studiosis authores sint, ut libros uendant, fornaces exstruant, Mineruam ac Musas (tanquam uirgines steriles) deserant, ac Vulcano se applicent. Fatendum est enimuero tam ad penetralia contemplātionis quam ad operatiuae fructum in nonnullis scientiis (praesertim Naturali Philosophia et Medicina) haud unica subsidia e libris petenda esse. Qua in re neutiquam omnino cessauit munificentia hominum; quippe uidemus non libros magis quam sphaeras, globos, astrolabia, mappas, et alia similia, ut adminicula quaedam astronomiae et cosmographiae comparari et studio praeberi. Videmus etiam loca nonnulla, Medicinae studio dicata, hortos habere pro simplicium cuiusque generis inspectione et notitia ; nec usu mortuorum corporum ad obseruationes anatomicas destitui. Caeterum haec ad pauca spectant. In genere, pro certo habeatur, magnos in rebus naturae abditis eruendis et reserandis progressus uix fieri posse, nisi ad experimenta, siue Vulcani siue Daedali (fornacis scilicet aut machinae) uel cuiuscunque alteriue generis, sumptus abunde suppeditentur. Ideoque sicut principum secretariis et emissariis conceditur exhibere rationes expensarum pro diligentiis suis in explorando et eruendo res nouas et arcana ciuilia; similiter et exploratoribus ac speculatoribus Naturae satisfaciendum de expensis suis ; alias de quamplurimis scitu dignissimis nunquam fiemus certiores. Si enim Alexander magnam uim pecuniae suppeditauit Aristoteli, qua conduceret uenatores, aucupes, piscatores, et alios, quo instructior accederet ad conscribendam historiam Animalium; certe maius quiddam debetur iis, qui non in saltibus naturae pererrant, sed in labyrinthis artium uiam sibi aperiunt. [2,0,10] Defectus etiamnum alius nobis obseruandus (magni certe momenti), neglectus quidam est, in academiarum rectoribus, consultationis ; in regibus siue superioribus, uisitationis ; in hunc finem, ut diligenter consideretur et perpendatur, utrum praelectiones, disputationes, aliaque exercitia scholastica antiquitus instituta et ad nostra usque tempora usitata, continuare fuerit ex usu, uel potius antiquare, aliaque meliora substituere. Etenim inter Maiestatis tuae canones prudentissimos illum reperio ; "In omni uel consuetudine uel exemplo, tempora spectanda sunt quando primum res coepta ; in quibus si uel confusio regnauerit uel inscitia, derogat illud in primis authoritati rerum, atque omnia reddit suspecta". Quamobrem, quandoquidem academiarum instituta plerunque originem traxerint a temporibus hisce nostris haud paulo obscurioribus et indoctioribus, eo magis conuenit ut examini denuo subiiciantur. Exemplum in hoc genere unum aut alterum proponam in rebus quae maxime obuiae uidentur et familiares. Pro more receptum est (licet, uti mihi uidetur, perperam) ut literarum studiosi Logicam et Rhetoricam praepropere nimis addiscant, artes sane prouectioribus magis conuenientes quam pueris et tyronibus. Etenim hae duae, si uere res perpendatur, sunt ex artibus grauissimis; cum sint Artes Artium, altera ad iudicium, altera ad ornatum. Quinetism regulam et normam continent, res et materiam subiectam uel disponendi uel illustrandi. Ideoque id agere, ut mentes rerum ignarae et rudes, (quaeque nondum id collegerunt quod a Cicerone Sylua uel Supellex appellatur, id est materiem et copiam rerum,) initium ab istis scientiis sumant, (ac si quis discere uellet ponderare uel metiri uel ornare uentum,) haud aliud profecto parit, quam ut harum artium uirtus et facultas (quae permagnae sunt et latissime diffusae) fere contemptae iaceant ; atque uel in puerilia sophismata affectationesque ridiculas degenerauerint, uel saltem existimatione sua haud parum mulctatae sint. Quinetiam praematura et intempestiua ad has artes accessio dilutam earum atque ieiunam traditionem ac tractationem necessario secum traxit, qualis nimirum captui puerorum adaptetur. Alterum exemplum (quod adducam) erroris, qui in academiis iamdiu inueterauit, eiusmodi est ; quod scilicet inuentionis atque memoriae in exercitiis scholasticis fieri solet nimio plus noxium diuortium. Illic siquidem orationes pleraeque aut omnino praemeditatae sunt, adeo ut conceptis uerbis proferantur et inuentioni nihil relinquatur; aut plane extemporariae, ut perparum relinquatur memoriae; (cum in uita communi et praxi rarus sit alterutrius istorum usus seorsim, sed potius mixturae ipsorum ; id est notarum siue commentariorum, atque dictionis subitae;) ita ut hoc pacto exercitia ad praxim haud sint accommodata, nec imago respondeat uitae. Illud autem in exercitiis perpetuo tenendum est ut omnia (quam fieri potest) maxime repraesentent ea, quae in uita agi solent; alioqui motus et facultates mentis peruertent, non praeparabunt. Huius autem rei ueritas non obscure cernitur, cum academici ad praxim suarum professionum uel alia ciuilis uitae munia se accingant; quod cum faciunt, hunc de quo loquimur defectum ipsi in se cito deprehendunt; sed citius etiamnum alii. Caeterum hanc partem, de institutorum academicorum emendatione, clausula illa (ex Caesaris quadam ad Oppium et Balbum epistola desumpta) concludam : "Hoc quemadmodum fieri possit, nonnulla mihi in mentem ueniunt, et multa reperiri possunt ; de iis rebus rogo uos, ut cogitationem suscipiatis". [2,0,11] Alter defectus quem obseruo, altius paulo quam praecedens ascendit. Quemadmodum enim doctrinarum progressio haud parum in prudenti regimine et institutione academiarum singularum consistit; ita magnus ad hoc cumulus accedere possit, si academiae uniuersae per totam Europam sparsae arctiorem coniunctionem et necessitudinem contraherent. Sunt enim, uti uidemus, multi ordines et sodalitia, quae licet regnis et spatiis longinquis disiuncta sint, tamen societatem et tanquam fraternitatem inter se ineunt et colunt; adeo ut habeant praefectos (alios Prouinciales, alios Generales) quibus omnes parent. Et certe,. quemadmodum natura creat fraternitatem in familiis ; artes mechanicae contrahunt fraternitatem in sodalitiis; unctio diuina superinducit fraternitatem in regibus et episcopis ; uota et regulae conciliant fraternitatem in ordinibus ; eodem modo fieri non potest, quin intercedat fraternitas illustris et generosa inter homines per doctrinas et illuminationse, quandoquidem Deus ipse Pater Luminum nuncupetur. [2,0,12] Postremo illud queror (de quo superius nonnihil praemisi) quod uel nunquam, uel raro admodum, publica aliqua extiterit designatio uirorum idoneorum, qui uel scriberent uel inquisitionem instituerent de illis scientiarum partibus in quibus satis adhuc non fuerit elaboratum. Cui rei illud inseruiet quam maxime, si tanquam lustrum condatur doctrinarum ; et census excipiatur, quae ex illis locupletes sint et maiorem in modum auctae, quae autem inopes et destitutae. Opinio enim copias inter causas inopiae est; atque multitudo librorum luxuriae potius quam penuriae indicium quoddam prae se fert. Quae tamen redundantia (si quis recte iudicet) neutiquam delendis antehac scriptis libris, sed nouis melioribus edendis, tolli debet ; qui eius generis sint ut, tanquam "serpens Mosis, serpentes Magorum" deuorent. [2,0,13] Horum quos enumerauimus omnium defectuum remedia, praeter illius postremi ; quinetiam eiusdem postremi, quoad partem eius actiuam, quae spectat ad designationem scribentium ; opera sunt uere basilica; erga quae priuati alicuius conatus et industria fere sic se habeat ut Mercurius in biuio ; qui digitum potest in uiam intendere, pedem inferre non potest. At speculatiua illa pars, quae ad examen doctrinarum (quid nimirum in singulis desideretur) pertinet, etiam industriae hominis priuati patet. Mihi igitur in animo est perambulationem doctrinarum et lustrationem generalem et fidelem aggredi, praecipue cum inquisitione sedula et accurata quaenam earum partes neglectae incultaeque iaceant, hominum industria nondum subactae et ad usum conuersae ; ut huiusmodi delineatio et registratio et publicis designationibus et priuatorum spontaneis laboribus facem accendat. In quo nihilominus consilium est hoc tempore, omissiones duntaxat et Desiderata notare ; non autem errores et infelicitates redarguere. Aliud enim est inculta loca indicare, aliud culturae modum corrigere. [2,0,14] Quam quidem ad rem cum me comparo et accingor, non sum nescius quantum opus moueam, quamque difficilem prouinciam sustineam ; etiam quam sint uires minime uoluntati pares. Attamen magnam in spem uenio, si ardentior meus erga literas amor me longius prouexerit, usurum me excusatione affectus ; quia non simul cuiquam conceditur "amare et sapere". Nescius equidem non sum eandem iudicii libertatem aliis relinquendam, quam ipse usurpauerim. Equidem libenter aeque acceperim ab aliis ac impertiuerim humanitatis illud officium, "nam qui erranti comiter monstrat uiam", etc. Prospicio etiam animo complura ex illis quae tanquam omissa et desiderata in registrum hoc nostrum referre uisum fuerit, in diuersas censuras incursura; alia scilicet quod sint dudum peracta, et iam extent; alia quod curiositatem sapiant, et fructum promittunt perexilem ; alia quod nimis ardua existant, et fere impossibilia quae ab hominibus absoluantur. Ad priora duo quod attinet, res ipsae pro se causam agent. Circa postremum de impossibilitate ita statuo : ea omnia possibilia et praestabilia censenda, quae ab aliquibus perfici possint, licet non a quibusuis; et quae a multis coniunctim, licet non ab uno; et quae in successione saeculorum, licet non eodem aeuo ; et denique quae publica cura et sumptu, licet non opibus et industria singulorum. Si quis tamen sit, qui malit Salomonis illud usurpare, "Dicit piger, Leo est in uia"; quam illud Virgilii, "Possunt, quia posse uidentur" ; satis mihi erit si labores mei inter uota tantum siue optata melioris notae habeantur. Sicut enim haud omnino rei imperitum esse oportet, qui quaestionem apposite instituat; ita nec sensu inops uideatur, qui haudquaquam absurda optauerit.