Ulrici Hutteni Equitis Germani, Misaulus, Dialogus. Interloquutores Castus et Misaulus. CASTUS. Quam non est hoc falsum, Misaule, quod aiunt, uestis uirum facit. Nam tu mihi sic uestitus, sicque cultus, ualde places. MISAULUS. At mihi contra non placeo. Ac ad illos olim pannos respicio. CASTUS. Quid ais? Ab his mundiciis, ad illas sordes? MISAULUS. A seruitute ad libertatem Caste. Quem quidem pannis obsitum esse uillissimis oportuit, liber ut essem. CASTUS. Non es tu liber igitur? MISAULUS. Quia enim seruio. Atque ut intelligas rem plane ut est, hoc sericum ultro accersitam mollitiem, et uitam uiris indignam arguit. Haec qua collum obuinctum gero aurea catena mirae indicium est captiuitatis. Tum ubi me consultorem salutari animaduertis, seruitutis symbolum accipe. CASTUS. Quo me ducis? Quae absurda refers? Serui sunt, captiui sunt, qui in principum aulis uersantur? MISAULUS. Et miserum in modum. Deinde exules quoque. Nam quod uides molliter uestiria nos, quid aliud sibi uult quam a ueris uitae officiis longe exulare? Atque ita me dii ament, ut meam conditionem quoties reputo, neque liber esse mihi, neque uir, sed ex pessimo captiuorum genere uideor. Atque utinam maluissem cum Diogene olera lauare quam regias cum Aristippo sectari epulas. CASTUS. Valde praeter opinionem ista narras. Proinde si tibi uidetur, rem clarius expone, ut edoceas eam uitam, in qua te ego fortunatum existimabam, atque igitur imitari decreueram, tantopere calamitosam esse. MISAULUS. Facile est hoc intelligere, Caste. Vides enim, ut breue uix tempus colloqui nunc tecum liceat, amico uetere, et aliquot iam post annos tandem reuiso. Huc illa cogit temere abs te felix putata conditio. Nam ad septimam statim horam standum ad principis conclaue. Quem sic operiri, ceremonia est. CASTUS. Et quamdiu standum? MISAULUS. Aliquot sepe horas. CASTUS. Quem in usum? MISAVLVS. Officii causa, siquid iubere uelit ille forte, aut ne quo incomitatior exeat. Adeo mea omnia extra me sunt. Ipse ab alterius nutu ac imperio totus pendeo. CASTUS. Quid? Illud pulchrum non est, sic uestiri? summo cum homine consuetudinem habere? his immunitatibus frui? hec contrectare? huc ingredi? MISAULUS. Quid? Illud deforme non est, ad subitum tintinabuli pulsum, quasi fulmine territum sic exilire? abiectis omnibus ad summi illius fores consistere? ibique non tantum quid ille iubeat, sed et quid nutu significet, aut digito crepet, religiose et ad anxietatem usque obseruare? nullum habere sibi tempus, nullum locum proprium, omnia precario? aliena uiuere quadra? ad omnem principis occursum pallere? erubescere? fugitare? nonnunquam timere, ac obstupescere? tum multa simulare ac dissimulare? toties genua inflectere? tantisper nudo esse uertice? omnia seruiliter, omnia suppliciter agere? nunquam tui iuris esse? magnis diu laboribus, multis uigiliis, fauorem hominis captare? obseruare ne quid dicas quod ille probaturus non sit, nedum ne quid facias? perpetua cum paribus inuidia conflictari? laudem pariter ac uituperationem indigno loco ponere? nihil dicere, quod sentias, sed quod conueniat? plurima debere? plurima accepta referre? assentari? adulari? ipsum te negligere? omnia alterius curae mancipata habere? indigna multa facere, multa pati? saepe contra naturam conformare te aliis? CASTUS. Mare malorum commemoras. MISAULUS. Recte ais mare. Et si libet, adde Tyrium mare, quod impetu rapit, ui detinet, fluctibus iactat, infidum, surdum et instabile, repente turbatum, subito concitatum, inconstans, inquietum, nunquam non procellis obnoxium, semper uentis oppositum, tempestate furens, motu aestuans, plenum periculis, plenum exitio, impellens, ac inundans, omni monstrorum genere, omnibus refertum portentis. Ad quod pernauigandum, cum me dulces quaedam syrenes illexissent, paulo post sentire coepi, cuiusmodi malis fortuna inuoluisset, quantam mihi ad miserias meus error fenestram aperuisset. Ac lugens cum Homerico sapiente dico, g-oi(/% g-me g-o( g-dai/mwn g-te/rati g-ceiªrcen. CASTUS. Mirum si tam fugienda res est aula, cum te Philosophum reddiderit, ita ut gratiam habere debeas ei uitae quae te sic excoluit. MISAULUS. Nescis quanti hoc constiterit philosophari. CASTUS. Quasi uero quisquam citra negocium philosophiam didicerit, aut dura non sint, quae ego facio, uigilare, esurire, sitire, algere, aestuare, peregrinari, terra ac mari studiorum gratia multa pati, fraudari uoluptatibus, accersere dura omnia, et iniucunda, pulices pati, a cimicibus commorderi. MISAULUS. Sunt ista quidem ut narras acerba, sed quae tu quatenus uis minimeque coactus fers. Tum eadem omnia adfert aula, et quaedam adhuc sexcenties his duriora. Nisi tu modica ista tanti facis, ut in pulicis morsu toìn a¹leci¿kakon Herculem inuoces. CASTUS. Igitur omnes ab aula trahis, et desertas principum domus reddis? uel miseros omnes putas qui illis conuiuunt? MISAULUS. Nihil istorum, Caste; uerum sanitatem illis precor mundi dominis, ut sit instituendae aulae consilium. Deinde sic aio, ualde prudentem esse oportere, magis etiam quam illum Homericum Vlyssem, qui caute hanc consuetudinem tractet. CASTUS. Ut intelligo, aut plane desipiunt reges ac principes, aut nulli boni sunt aulici. MISAULUS. Neque hoc, neque illud. Nam et sapiunt aliqui principes, rari illi quidem, sed tamen aliqui, et ex aulicis quidam Ulyssem imitantur, qui in turbulento hoc mari nauigantes cera obthuratis auribus, insidiosae Syrenum cantionis capaces non sunt, et consilium habent praeter nauigandae Scyllae uitandaeque Charibdis et in Syrtes non impingunt. Tum, quantum in se est, clausos in utre uentos continent, quo minus sit perturbationibus locus. CASTUS. Et non recte fit hoc, quod isti suadent, ut nos tempori conformemus, et scenae ut fertur seruiamus? MISAULUS. Cum decoro recte si possis. Quantum dedecet enim a¿¹¿¹lwpeki/zein proj [sic!] e(te/ran a)lw/peka, quod aula inprimis exigit? Porro difficile est ibi continere te, unde omnis exulat continentia. Et inuidiosum est, cum lupis uersantem simul non ululare. Mihique uidetur, paucissimis datum esse, chlamydem simul ac pallium ferre. CASTUS. At praeclarum mihi uidetur, multos habere amicos, id quod uobis procliue est. MISAULUS. Neque procliue, ob peruersa aulae studia, neque si id assequi possis, uno plus amico recte utaris, uel Hesiodo persuadente, cuius est hoc mh/de polucei/non [sic!] mhd’ a¿)ceinon kale/essai. Certe enim, quemadmodum Aristoteles sentit, omnem penitus ami-citiam excludere nec ullius consuetudinem admittere, ferinum esse et iniucundum, ita ego puto, multos habere amicos hominis esse nullius rei delectum habentis, nihil prudenter statuentis, nihil constanter facientis. Nisi amicos uocas, qui uicies die salutant, et dum te sibi uicissim adsentari uolunt, genua inclinant, nudo capite occursant, a tertio usque iugere dextram porrigunt. Et quidam sesquiulnaribus aduolutus tibiis, continuo thus illud aulicumc adspergit, magnifica promissa, ingentes pollicitationes. Dicas plane diuinitus oblatum tibi a quo sic ameris. Cum ille interim huiuscemodi inescatum te illecebris, totum ad se traducit, tuaque animaduersa simplicitate, crebro ista intonat.Heus age, tuus sum, mea omnia committo tibi. Quid ni? Amicorum omnia communia, utere me ut uoles, uoles autem in mortem usque, et confestim uoles. Quas ubi bullatas nugas olfeceris, nihil prius tale expertus, incunctanter credis. Ac forte secretum aliquod committis, quo ille arrepto, et certior factus, qua tibi parte plurimum obesse possit, quod apud Comicum est, altera manu panem ostentat, altera fert lapidem. Verbis amicus est, cogitatione insidias struit. Palam beneuolentiam, occulte periculum intentat. Qui ubi semel edoctus est, quo te consilio subuertere liceat, nunquam sinit emergere. Omnem praecipit fauorem. Et siquid tibi boni destinatum est, callide occupat. Quodsi neglectum te queraris, et officium requiras, aut in disceptationem uoces rem ipsam, tum se tibi opponit manifeste iam, atque eo liberius, quod uideri uult aliquando amicus fuisse, ut exprobrare illa possit promissa, illas bullas. Si ignoras enim, promittere etiam beneficium est in aula. CASTUS. At aliquos inuenire licet ni fallor bonos. MISAULUS. Et ea, Caste, rara auis est, quam tu unquam sequi uelles tanto periculo? CASTUS. Nondum constitui, quanquam certum est aulam experiri mihi. MISAULUS. Ac tanto derelicto bono, in tantum te ultro praecipitare malum? CASTUS. Imo ex bono in bonum transferre, non minus recte, quam qui ex bono citharoedo bonus fit poeta Tragicus. MISAULUS. Bene Tragicus. CASTUS. At nequid praeter rationem proponere me arbitreris, sic accipe. Omnes qui in umbra philosophamur, nec aliquando ad res gerendas accedimus, quod scimus, nescimus. Nam ut in tranquillo nauim quilibet facile gubernat, ita in isto ocio, unamquamque rem strennue laudamus uel uituperamus, aut utrumque facimus, et consilia damus, ac de rebus maximis acutissime interdum disputamus, uerbis abunde instructi, re penitus inutiles, et ad omne opus, nisi exerceamur prius, inepti. Iam ego enim quem in usum toties caput scabo? ungues rodo? qui si hodie rerum administrationi admouear, omnia imperite egero, in consiliis absurda, et nihil ad rem suasero, ut iure exclamaturus sit aliquisd, boue, ciues, leporem uenamur. Id quod illis quoque contingere uidemus, qui multos postquam annos in libris uersatie, multa ac uaria bellorum genera legerunt, aliqui etiam scripserunt, opus aggressi, nihilo peritius rem militarem tractant. Adeo perite aliquid facere, aliud est, quam diserte dicere. At semper legere, semper meditari, aut scribere etiam, uel disserere, si nihil agas praeterea, quae tandem uita est? mihi enim uiuere non uidetur, qui, quod nostri aiunt, sibi uiuit. Adde huc, quod hi qui in studiis literarum diutius uersantur, non tantum interim non experiuntur res ipsas, uerum etiam fiunt plerumque obeundis negociis inepti. Unde suis ut plurimum moribus uiuunt, ab aliorum conuictu abhorrentes. Quos spectare licet, si quando hominum frequentiae admoti fuerint, quam sint in omnibus difficiles, quamque morosi, et communi plane sensu carentes. Audent tamen interim nulli non sua exprobrare uitia, ac reges incessunt, ut stupidos, et e medio tollunt militiam, omnemque rei familiaris curam, ut superuacuam damnant, in diem uiuendum docentes, porro diuitias risu, uoluptatem conuiciis insectantur. Rident autem fora, rident leges. Non nauigare, non equitare per illos licet, puto non cacare etiam. Et quae maxima pestis est, coniugia quoque ut rem friuolam detestantur, et humani generis propagationi operam dandam non putant. Vellent mundum desertum reddere, ut neque ipsi essent. Ita uitae piget. Quid enim ista sibi uolunt, optimum non nasci, proximum cito natum aboleri? aut quid non absurdum hi qui uocantur monachif, aliquando declamant? Hortantur ad solitudinem, trahunt sub regulam, cilicium ostendunt, uitam caelibem solam coelo dignam praedicant, rerum usum damnant, mundum iugulant, quicquid extra cucullum est, sathanae addicunt, ipsi nihil experti, nulla neque bona, neque mala fortuna exerciti. Atque haec illis ingerunt cellae ac solitudo, ut quicquid ex culicis morsu indignationis concaeperint, in mores, in tempora euomant. In principes, in diuites, in quodlibet diuersum uitae genus iaculentur, ac illa ab inferis terricula, hominum auribus atque oculis obuersari faciant, ita depingentes ac si uiderint. Quos qui audiunt, aliqui statim mori destinant, alii in cellam sese abstrudunt. Non nulli derelictis coniuge ac liberis, ad solitudinem procurrunt. Quosdam ita piget uiuere, ut patri ac matri quod se genuerint irascantur. Quae cum uideo, et quam non deceat hominem nihil agere consydero, ac quae ipsum me circumstant intueor, cum iam tempus sit, ut uiuere incipiam, non deserendi quidem studia consilium capio, sed emergendi ex his sordibus uiam prospicio. Atque haec prolixius attuli, quo ne mihi persuasum putares, tantum bonum esse, sic ociari. Tu coeptum de aula sermonem prosequere. MISAULUS. Nihil istosg moror, amice, qui terrarum orbi molesti sunt, Theologistas, ac difficiles illos et superciliosos disputatores ipse non probo, nec te in cellam relego, et agendum omnino aliquid puto. Sed aulam nego esse idoneam, qua emergere potissimum cogites. Quod si obstinatissime hoc uitae genus tibi proponis, atque ibi potissimum actae aetatis fructum quaeris, tum te dico e nassa cibum petere. CASTUS. At multi euehuntur apud principes, et ad honores cito ac dignitates transcendunt. MISAULUS. At multi consenescunt ibi pauperes, nec usquam transcendunt, aut unquam speratum uitae portum attingunt. Quidam etiam maximas saepe ad opes ac potentiam elati, quando illis uisum fuerit bonorum datoribus dominis, deiiciuntur rursus ac spoliantur. Vide enim quam acute haec intellexerit sapiens ille qui sic exaltatos calculis Arithmeticis comparabat. Nam ut illi aliquando minorem, aliquando maiorem numerum referunt, ita hos aliquando fortunatos, aliquando calamitosos, rursumque aliquando illustres, aliquando obscuros, ut regibus libitum sit, haberi. CASTUS. Licet sperare. MISAULUS. Et falli licet. Tum illud nunquam memoria tibi excidat, quod ille ait, et rex, et uates, nolite confidere in principibus. Quod si me audis, non tanto spem istam precio emes, nec ad hunc scopum, uitae arcum intendes, aut dulcem scholae quietem commutabis cum his turbis, quae me annos iam plus uiginti sine fructu exercent, dum teror et conteror, dum sudo ac algeo, dum ualetudinem corrumpo, dura patior, grata refugio, dum magnis laboribus ac uigiliis conor, dum omnem aleam iacio, neque aliquid tamen assequor praeter unum hoc, quod tibi tantis malis parandum uidetur, ut quemadmodum Phryges, sero sapiens tandem in arenam aedificasse me, ac uentos coluisse uideam, et illud tandem intelligam, quam non bene uitam instituerim. At te dulces interim Musae, uitae securum, at ab omni tumultu liberum, uera et honesta uoluptas detinent. CASTUS. Egentem saepe multis. MISAULUS. Contemnentem etiam multa. CASTUS. At nunc opinor quaerendae facultates, deinde ad uirtutis studia redeundum, si unquam liceat. MISAULUS. Recte, si liceat. Nam ut parari queant hae quas petis facultates, aut laborem non feres tu, aut indigna multa non sustinebis. Deinde uereor, ne bonam tui partem deprauet aula. CASTUS. De labore scio, qui nucleum petat, ei necesse fore, ut frangat nucem. Iam autem firmior mihi uideor, quam ut ullam posthac morum in peius mutationem admittam. MISAULUS. De nuce fieri potest, ut nucleum non habeat, cui tu cum periculo dentem impegeras. Quod ad mores pertinet, nescis quam blanda pestis aula sit, quantumque pondus, hi qui hoc mare perflant uenti, quam nullo negocio dimoueant. CASTUS. Dic aliquid de uentis igitur, aut si praestat, de conuictoribus aulicis, interpellatum a me sermonem prosequere prius, deinde totum hoc mare absolue. MISAULUS. Quos commemoraui conuictores Caste, hi sunt, qui cum Ulysse illo tantum maris obeunt, infidi ac fraudulenti comites, quorum ille siue suo ingenio fraudem eluserit, siue deorum benignitate insidias effugerit, ad aliquam deferetur Calypso primum, deinde Alcinoi hospitium, post Ithacam forte obtinebit. CASTUS. Qua hos igitur arte peruincere oportet? MISAULUS. Prouidentia, quam illi si quando abesse abs te senserint, perdendi consilium inibunt. Quare fidendum penitus nulli. Ut dicam enim quod sentio, optimam etiam indolem, et recte institutam uitam, in aula suspectam habere oportet, quod hi quos dixi uentos omnia impellant ac perfringant, et summam saepe innocentiam ad pessimos mores inuertant. An non audisti illum qui ait? Discedat ab aula qui uult esse pius. Verum ut sint aliqui boni, periculosa tamen ibi experientia est, quod multi sunt pessimi, suopte partim ingenio, partim aulico ueneno imbuti, oiªsin ut ait Comicus, ... ou)/te bwmo\j ou)/te pi/s[t]ij ou)/te oÀrkoj me/nei. Proinde cautum esse oportet, qui cum ingeniis conflictari uelit eiusmodi, ac danda saepe uerba, et uicissim adulandum, moresque dissimulandi sui, atque omni ablegato candore, istiusmodi simulandum ingenium. CASTUS. Ut intelligo, primus est iste discedendi a Philosophia gradus. MISAULUS. Et haec est quam dixi difficultas. Quantus essem nunc enim ego, si uel simulare adulationem potuissem ? Qui dum illum sequor naturae rigorem et bonus esse studeo, omnem tot erumnarum fructum perdidi in sublime procul abeuntibus, qui aequales erant, ac inter hos multis qui nec diu iam, nec multum adeo laborauerunt. CASTUS. Omnino igitur adulari necesse est aulico? MISAULUS. Omnino. Sed faciunt hoc alii plus, alii minus. At quisquis huic iugo colligandam ceruicem praebuerit, opus est Alcibiademh, imitetur: Nam ut aliter Athenis uixit ille, Attica morum suauitate, aliter Lacedaemone, solutius, rursum aliis apud Thraces, populum bellicosum, aliis apud Persas, mollem et delicatum, moribus usus est, ita opus est aulico, omnem in modum conformare se moribus eorum, quibus cum uiuit, ut ingenio omnem in partem mutabili sit, in omnibus uersutus et callidus, in summa, ipso Protheo uarius magis. CASTUS. Tragicum est hoc malum. MISAULUS. At in aulica comoedia spectatum, Caste, nec aliud frequentius, aut timendum magis, cum intestinum sit, et domesticum. Nam qui aperte inimici sunt, facile ab his tibi caueris. Hoc malum, per speciem amicitiae clam irrepit, blandum uenenum, fucata pestis. Atque aliquos horum noui, miros in modos, principum bonitate abutentes, quosdam uero ita effoeminate assentantes, ut non uerba tantum rebus accommodent, uerum etiam gestu uerba exprimant. In quibus falsissimus animi index frons est. Nam omnem opportune affectum simulant, et ut uolunt, colorem uultus mutant, udi ac molles, et quancumque personam fingere uelis, idonei. Quippe omnia facile imitantur ac exprimunt. CASTUS. Qualiter ille existimo Philippi adulator, qui se claudum fingebat, quod is crus fractum haberet, ob idque oculos etiam contorquebat, quod eodem gestu esset herus. Et hos alunt principes, ac honoribus efferunt? MISAULUS. Primo loco, per errorem, homines grauibus alioqui curis impliciti et ad tristitiam ob id procliues, quos illi, grata semper ac laeta nunciantes, iucunde afficiunt, omnia eorum admirantes, omnia laudibus efferentes, etiam ea quae iniquissima nouerint. Non est inuenire aliud hoc hominum generei peius. Atque hi sunt, qui suis pessimis consiliis, optime animatos principes in multorum ac in orbis perniciem inuertunt ac peruertunt, semper duplices ac bilingues. Per quos fit, quo minus recte sapiant, recteue faciant illi. Nam his autoribus, neque bonis praemium, neque poena malis est. Hi sunt, Caste, qui fumum uendunt. Quibus ab illis emptoribus dicitur, commenda me principi. Certe officia et praefecturas ab his mercari licet et, ut aliquid faciant, aliquidue dicant principes, redimere. Quibus etiam quos uolunt caros, rursumque infestos quos uolunt, reddunt. Hi a quibus munera quoque acceperunt, iis aliquando fucum faciunt at in causa sunt, multorum principum felicitas ut pereat et subuertatur. Hi sunt, Caste, sorices ac tineaej palatii, qui plurima die noctuque arrodunt et corrodunt, quique plurima deuorant. Omnino enim uitam ac sanguinem principum exugunt isti ac lente consumunt. De quibus ualde prudenter Antisthenes philosophus olim monuit. Si necessitas urgeat, praestare in coruos quam in assentatores incidere, illos enim mortuos, hos uiuentes deuorare. Qui cum noxii ubique sint, utiles nusquam, maximis tamen ac intolerabilibus aluntur sumptibus. Hos uideas in omni mundicia, omnibus lautitiis delitiantes, splendide uestitos, bene nummatos, semper ebrios ac temulentos uel citra uinum, studiosos aleae, deditos crapulae, qui aliter non uiuunt in aula, quam illa Ulyssis domi procorum colluuies. Adeo non parare aut augere rem nati, sed consumere ac perdere, a)/gousi kai\ fe/rousi. Neque istorum quicquam gratis, quandoquidem primi isti munifice donantur, liberaliter habentur, regie uestiuntur, et ad officia facile, praefecturas ac honores euehuntur. Et de Palponibus aulicis dictum fortasse plus, quam oportuit; sed idcirco, ut intelligeres, hanc nauigationem quid potissimum difficilem et intranquillam redderet. Ac in aula amicitiam ne praesumeres. CASTUS. Ut uideo, maxime indignis beneuoli ac benefici sunt Principes. MISAULUS. Atque hoc est, quod uides quosdam, neque genere claros, neque uirtute commendatos in summum conscendisse. CASTUS. Scribas maxime. MISAULUS. Immo quosdam scribis nequiores. Atque utinam scribas tantum eueherent. Ita sine iudicio ac delectu liberales sunt principes. CASTVS. Iam dudum extra tuum sermonem meae peregrinantur aures, ac de quodam cogito Morione. Sed tu tria uerba, quae neglexi interim, repete. MISAULUS. Si de Morione prius dixeris. CASTUS. Audierat is auri penuriam conqueri suum principem, et repente, quin tu scriba uis esse, inquit, ut aurum habeas. Nam illos prae omnibus pecuniosos uiderat. MISAULUS. Ita est. Nam et primi illi, et plurima in aulis principum lucrantur, partim dum, quod officium est suum, literas ac signa uendunt, partim dum, quod soli scite faciunt, cottidie aliquid a principibus exugunt. Quamquam quid de scribis querimur, qui qualescumque sunt, omino aliquis eorum usus est, cum alii multi sint omnino inutiles et, ut ille ait, tantum fruges consumere nati. Atque igitur dixi, sine iudicio ac delectu liberales sunt principes. CASTUS. Dii perdant assentatores omnes, quo ne bonos hi nobis diutius principes perdant. Sed tu iam de uentis narra, nisi quid restat de adulatoribus. MISAULUS. Huius generis sunt fratres, olim et rectius fr?t?re? dicti, qui principum mentes tenent ex auditu confessionis. Circa quod studium adeo superstitiosi sunt illi, ut credant perpetuo clausos sibi caelos, nisi ex Dominici aut Francisci phratria bene saginatus aliquis ac nitidus, et obesus aperiat. Neque enim satis est sacerdote hic uti, ex ordine sit oportet. Quasi nemo post mortem reuixerit, antequam hi essent nescio quomodo ordinati ordines. Audiunt illi tamen interim secretissima quaeque et non produnt, nisi raro forte, dum inter alios palpones in multam noctem pergraecantur. Sed ut nunquam prodant, tamen sciunt quid principi, quatenus suadere conueniat, et quos non egredi oporteat limites eum qui obtinere quid uelit. Atque igitur cautissime adulantur hi, ac mire semper abuntuntur magnatum uanitate. Quorum aliquis persuadetur neminem ascendere illam beatorum mansionem, qui non prius in scapulis Francisci consederit, aut quem sublatum in brachia Dominicus sursum proiecerit, aut qui ualde liberaliter fratrum uectigalia auxerit, monasteria locupletauerit, uel nouum aliquem huic colluuioni nidum construxerit. Quo fit, ut indies magis ac magis crescat illorum res, nemine reclamante, dum hostiatim colligunt. Quasi uero sit res parua stipem emendicare, aut non in multa aureorum milia hi redeant stipes. Scilicet peritissimum est hoc assentatorum genus, ac identidem perniciosissimum. Nam per speciem religionis mali sunt tales. Sed iam ad uentos uocor. Hi sunt in aula, Caste, fauor, inuidia, cupiditas, ambitio, luxusk, consuetudo, egestas et huiusmodi CASTUS. Rem capere uideor. Sed audiendum est, quomodo haec a suo statu mentem dimoueant. MISAULUS. Fauor l, Caste, ut iniusta suadeas, cum hoc demulctus, rectum dignoscere haud facile potes, et idcirco iniquam saepe amici causam iuuas, aut quae amas, utcumque cadat hoc, principi probas. Contra inuidiam, ut bonis saepe obsis, aequitatem impedias, quae infesta habes, persequaris. Quae duo, cum qui in aula uersantur adsint omnibus, incorruptam non sinunt genuinam bonitatem. Atque ita fit, ut multa indigna contingant. Nam et eliguntur friuoli multi, ac excluduntur frugi homines, et iniuria fit bonis moribus. Iam de cupiditaten non dubitas, in quos errores praecipitet, utque nihil saepe facere, nihil dicere aliquis uereatur, dum quod cupit, paret. Hinc illa sunt in aulis periuria, illae perfidiae, illa falsa testimonia, tanto crebriora, quanto quis eget magis. An non cupiditas est quae facit, ut munera accipiant aliqui? ut fauorem principis, et fumum uendant? ut compilent? ut depeculentur? ut rapiant? ut furentur? Porro ambitio quid non perferre cogit? omnia digna ac indigna obire faciens, et dissensionem excitans inter eos saepe, qui sibi chari inuicem fuerant, et adulationem ac assentationemo gignens, duas ut audisti maximas aulae pestes. CASTUS. Non ferendum uitium narras. MISAULUS. At frequentius ibi nullum est. Adeoque late regnat in aulis principum ambitio, ut huic uni accepta referantur omnia. Nullus uiolentior Boreas nauim impellit, quam illa hominis mentem concutit ibi. Qua imbuti qui sunt, omnes autem sunt, quod haec ab aula nunquam absit, non dubitant, adire pericula, discriminibus sese obiicere, per tela ac per hostes ferri, amicum laedere, necessitudines perrumpere, fidem fraudare, in deos atque homines delinquere, dum huic ciuitati praeficiantur, hoc officium, hunc magistratum occupent, aliquando etiam, ut sine fructu inanem titulum ferant. Ita falsae gloriae studium aulicorum omnium animis tenaciter inhaeret. Agunturque hoc flatu sursum ac deorsum, et in miros abiiciuntur errores, nonnunquam naufragium faciunt, ac omnia perdunt, per largitionem ingenti consumpta pecunia. Habet enim uitium hoc comites, largitionem et reliquas corruptiones, quibus, impellente ipso, tota flagrat aula, ac omnia passim aduruntur. Quid luxus?p Quam morum deprauationem adfert? quod contagium trahit? uitium tanto aliis odiosius, quanto plura perdit ac dissipat. Hoc errore contemnuntur pecuniae, non quo a sapientibus illis pacto, sed per stoliditatem ac dementiam, contra uanissima omnia adamantur. Atque inde preciosa uestis, inde purpura, inde aurum et argentum, inde gemmae ac margaritae, et reliquae id genus nugae aulam inuaserunt. Quae omnia licet maximi emantur, magnanimitatis est ibi tamen, ea abiicere et pro neglectis habere, ac tanto quis animosior censetur, quanto haec uilioris facit. Videas ad contentionem usque insumi pecunias, quo nequid splendidius alteri adsit. Nec ad usum fit emptio, sed ad inanem ostentationem. Quo loco, haud refert dicere, unde suppetant haec, aut hanc uoraginem quid impleat. Certe impletam oportet, siue dispolientur pauperes, aut ipsi etiam principes egeant, siue uniuscuiusque patrimonium huc erogetur. Ac plura multo profunduntur ibi inaniter, quam in usum uertuntur necessarium. CASTUS. Fieri uideo quae dicis. Nam optime uestientem hic lanam, quid aliud contemnere docuit, ut peregre sericum emeremus ac purpuram? aut non potuimus ornari, populus bellicosus et omnis olim mollitiei expers et contemptor, sine gemmis, sine auro? et nos sagi piget, nos loricae? MISAULUS. Tum cinnama, crocum, piper et reliqua exotica id malum inuexit. CASTUS. Simul credo mores emolliuit, ac illud uere Germanum robur eneruatum reddidit? MISAULUS. Sic est. Quanto decentius enim primi illi Germani ferarum pellibus amicire corpora solebant, cum multa interim strenue facerent, quam nos sic compti, sic ornati nulla bella gerimus? nullis principibus, nullis regibus iugum imponimus? nullam laudem parimus? nullam ad posteros gloriam transmittimus? nisi quod alacriter plenis concursantes poculis, utrinque uires comminuimus, corpora delassamus, ingenia perdimus. CASTUS. Quae audio. Sed perge. MISAULUS. Praeter haec in miros saepe scopulos impellit consuetudo.q Quippe multorum conuictus in aula cum sit, in procliui est morum exemplum, quod omnes trahunt, sed ita trahunt, ut adhuc uiderim qui cum bonis consueuerant, meliores paucos, admodum multos per malorum conuictum deteriores factos. Hoc inducente flatu, adolescentuli in aulam delati primum, pereunt, omnis innocentia pessum it, candor infuscatur, bona indoles corrumpitur. Cum enim nostrapte alioqui natura in uetitum nitamur, ac negata cupiamus, quam facile in aula inuenire est, quo labem contrahamus, alii in gulones et potores incidentes, alii in aleatores, quidam in scortatores, plurimi passim in assentatores ac simeas aulicas impingentes. Quorum in medio quae tuta probitas? quae satis tibi munita integritas uidetur? CASTUS. Mihi quidem uidetur, ipsa Pallas hac assuetudine contractura malum, tali contagio, tam pestifero inficiente. Ac misere decipiuntur qui pueros in aulam erudiendos mittunt, cum inde ui ac uiolentia extrahendi potius essent. MISAULUS. Ut narras. Verum egestasr, quam dixi, suas et ipsa sibi partes uendicat, necessarium malum, et quod optime institutam indolem peruertit, nec sibi constare sinit, quod omnia uenalia habet, et nihil non pecuniae studio facit ac patitur. Haec proditores gignit, ac rebus semper nouis studet. Vides enim, ut opus sit egentibus illis, quod prodigant, quandoquidem et ipsis commune est cum aliis luxum colere? Itaque undeunde possunt, corradunt, per phas ac nefas quaerentes. Certe enim, ut ille ait, uiro esurienti necesse est furari. CASTUS. Quid tu? Illos pauperes deteriores putas his, qui ex crumena, ut fertur, generosi sunt? MISAULUS. Nihil minus. Sed sua sunt et illis uitia, quae nihil ad hunc locum. Egentess uero omnibus semper uitiis obnoxii sunt. Nam cito munera accipiunt, cito spe lucri fidem frangunt et adduci facile possunt, ut commissa sibi secreta effutiant, et ea quae in consiliis agitata sunt, prodant, ut iniquam principi causam commendent. His intercessoribus, si quis eos pecunia praeceperit, omnia citra negotium a principibus impetrabit. Atque hos praesertim obseruant ii, qui illorum fauorem uenantur, non imprudentius, quam qui oppidum expugnaturi, ea parte, qua munitum minus est, aggrediuntur. Sed iam de his satis dictum, quae aulam turbant. Quae recte uentis comparauimus. Nam ut hi quieto mari fluctus concitant, ita illi quos memoraui flatus, miras aulae tempestates inuehunt, ut iam nosse uidearis, unde hae sint in aula inquietudines, hi tumultus. Verum quo tandem, diu multumque iactatam nauim nostram impellant, accipe. CASTUS. Audire gestio. MISAULUS. Aliquando in perniciem statim, ut si quis cupiditate excaecatus, aut egestate coactus, rem committat supplicio expiandam, aut si huc eum consuetudo quam cum malis habuit, abstrahat. Aliquando ad infamiam, his eisdem spiritibus, aut per ambitionem et luxum. CASTUS. Quo illi puto recidunt, qui aut in furto deprehensi sunt, aut quos innotuit mercede fidem prostituisse. Aut uero qui ambitionis studio principi fucum fecerunt, aut qui per uinum uel amorem turpia admiserunt. MISAULUS. Qualis ille hic nuper decoctor fisci praefectus, a quo princeps rationem audire cum uellet, intellexit uno anno subducta aliquot aureorum milia. CASTUS. Et qui pacta cum Venetis pecunia, nihil utile Caesari suasit. MISAULUS. Et eiusdem consilia Gallis qui prodidit, mercede admodum grandi. CASTUS. Et illud apud hunc scribarum uulgus, quod nihil non facit, si lucrum adsit. MISAULUS. Et fauores principum qui uenditant, honores et ipsi et magistratus emunt. CASTUS. Et qui uino dediti, multa saepe tacenda per ebrietatem effundunt. MISAULUS. Qualis etiam fuit qui paucos ante annos in hac aula uersatus, cum honestum locum haberet, sed per luxum prodigeret omnia ac aere allieno obrueretur, meretriculam, cuius amore tenebatur, equestri ordine natus iuuenis, uxorem duxit, deinde non suppetente, quod necessarius usus requirebat, latrocinando cepit uictum quaerere, ac tandem cum aliis latronibus comprehensus, carnifici secandam ceruicem praebuit. CASTUS. Ut capio, hae sunt in isto mari Syrtes, hae Scyllae, hae Charibdes, quo nauigantes, hoc modo deiecti, pereunt. MISAULUS. Et Lestrygones, Caste, ac Cyclopes, qui statim deuorant. Ad quos ille, ut scis, deferebatur nuper qui cum pacta mercede, principis uitae insidiaretur, consilio praeuentus, extremo supplicio affectus est, et nunc a quatuor stipitibus dependet. Et quem proxime laqueo suspendi uidimus, quod aerarium compilasset. CASTUS. Et quem ego uidi Romae, quod liberius monuisset pontificem, capite plecti. MISAULUS. Non ille, Caste, sed forte ad scopulum offenderat. Sunt enim scopuli etiam hoc in mari, caute transeundi, ne frangas nauim, et omnem semel substantiam perdas. CASTUS. Et hi qui sunt? MISAULUS. Unus omnium maxime uitandus, furor principis. Nam qui huc impegerit, actum de eo puta. Atque audi, Caste, quo potissimum periculo uersemur apud pricipes. Siue te tuus ille conductor, benignius respicit, anxius es nequid offendas, et fauorem ut retineas. Siue abs te oculos, aures, ac manus longe habet, bene mereri studes. Idque uigilando, laborando, dum sursum ac deorsum uolitas, dum frigus ac aestum fers, dum digna ac indigna pateris, dum omnia conaris, ac saepe contra flumen natas. Ita semper lassandus uenis. Semper ac singulos in dies deterior fit seruitus, cum tamen interim nescis, an haec ille sentiat aut agnoscat. Qui si sciat etiam, quantum merearis, non facile tamen concedit, quae ad tranquillitatem tibi sunt. Quippe ex cuius re est, hiantem te detinere, ac suspensum, sperantem semper fore, ut emergas, ut aliquid se melius det, ut sit laboris merces, sudoris praemium. Quo in statu saepe interim contingit, ut tibi irascatur o( deino\j e)kei/noj [sic!],ob leuem aliquam aduersum te causam motus, quam ille tanti facit, ut magna deprecatione opus esse uelit, quo tecum in gratiam redeat, cum saepe ob rem nihili, ob flocos, ob pilum, ob uitiosam nucem, ob fumi umbram excandescant principes, ac inflammentur et rabiem contrahant, furiantque, ac coelum terrae misceant, breuiter, in nugis Tragoedias agant. Tanti est diu seruire, ac se affligere et conterere. Quapropter quosdam uidi, postquam multis annis summa diligentia, maximis laboribus seruiissent, semel uel ficta causa commoto principe, pecunia pariter ac libertate multatos, nonnullos uita etiam spoliatos. Leuiores scopuli sunt Principum suspitiones, quarum illi capaces maxime sunt, sed in quas non sine periculo incidimus. Atque in his ego perpetuo, Caste, ob loquendi libertatemt, quo plurimum offenduntur illi, haereo. Oderunt enim, ut uix aliud, ueritatem. Nec opus est syncere apud hos uiuere, aut recte, obsequenter uolunt et blande. Deinde est parium inuidiau intra quam non admodum secure nauigatur. Ac praesentius omnibus malum delationesu, quarum cum impetu si impariter conflixeris, periculum est rerum simal ac uitae. Porro caute omnino tractanda est eius, cui seruis, quantumcunque iusta obiurgatio. Ea est his aegris natura, quaedam sibi nonnunquam ulcera tangi nolunt. Iam hoc, quam fugiendum et ipsum est saxum, speciosa uxor si illi sit, aut filia, ne uel ames, uel amari tibi contingat. CASTUS. Ad huiusmodi scopulos periit apud Alexandrumw Callisthenes. MISAULUS. Et cum periculo nauigauit Agis Argiuus, eundem reprehendere ausus, quod in adulatores et ridiculos, perinde ac in bonos liberalis esset. CASTUS. Clytus uero, quam ab illo Cyclope repente deuoratus est? MISAULUS. Et ab Astyage quae passus est Harpagus? CASTUS. Et sub Cambyse Prexaspes ut habitus? MISAULUS. Porro illi Rhomanorum imperatores quam misere multos habuerunt? CASTUS. Nostra autem tempestate, quae se non indigna dederunt? et in Sueuis illud quale exemplum? Proinde omni pede standum, ne in hoc mari nauigationem experiantur, qui uitae consultum uolunt suae. MISAULUS. Quod nisi a me sic esses monitus, quo te praecipitasses? CASTUS. In mirum, ut uideo, pistrinum. Quapropter alia ineunda uitae ratio est. MISAULUS. Ita, Caste, cogita.Nam aut ager honeste coli potest, aut literae doceri, aut utcunque manibus operari licet, et rem militarem exercere kai\ e)n a)spi¿di ceni/zesqai, aut medicinam tractare, ut ex te tibi uiuas. CASTUS. Recte suades. Tu uero, sic monito me, quid tandem in hac poenitudine tibi proponis iam senex? An omni deuorata boue, in cauda tandem deficies? nec extremum fabulae actum implebis? MISAULUS. Ne hoc quidem degeneris animi, uel in extremo resistere. Et iam uarie super his consultans, nondum inuenio, ut me expediam. CASTUS. Dii te ex ista iactatione in portum aliquem referant, Misaule, ac ut libertatem recipias, faxint, aut aliquam tibi fructuosam cogitationem indant, qua te ab his rhetibus explices. Sed prosequere oro de uita aulica, quando adhuc ante horam sumus, quae te ad illud seruitutis hostium auocabit. Et quod restare uidetur, quae te causae in hanc nauigationem adduxerint, aut de Syrenibus, ut meministi, aliquid refer. MISAULUS. Audi igitur seruitutis huius causas, nam fructum abunde opinor intellexisti. Primum ea, Caste, quae tu quoque paulo ante suspexisti, admirabar, uestium nitorem, aurum, et gemmas, ac illos Arabice olentes purpuratos, ut deos uerebar. Deinde magni faciebam, iis conuersari, ad quorum conspectum etiam, summa contentione, maxima saepe multitudo procurreret, iisque colloqui, et eorum familiaritate censeri, ac illas affectabam immunitates, et diuites omnes putabam, qui sic ornarentur. Cumque patrimonium mihi esset perexiguum, facile hoc loco ditescere proponebam. Quaedam praeterea insita fuit, et iuueni, et imperito, ut multis, ambitio. Nam aliquando uidens ex aulicis reuerenter aliquos appellari, ac orari ab iis, qui aliquid apud principem captabant, deinde muneribus quoque peti, rebar omnes in aula consuescentes, potentia plurimum ualere. Ac facile audiebam, cottidie increpantes me his uerbis, quin tu in aulam te confers, ut prodesse et tibi possis, et omnibus tuis, aliquam adeptus praefecturam, aut ad aliquod promotus officium, uel aliter principi charus?’ His, Caste, Syrenibus, cum occinuissent, neque ego Ulyssis consilio, caera obthurassem aures, subuertendum me praebui, deceptus miser, cum minime praesentiscerem, in quae mala deo irato meo prouoluerer. Nam quid uestes admirabar stultus, quae truncum etiam ornant, et animum non arguunt? cum ex animo constet homo, nec ad eum aliquid pertineat, eorum quae exterius adhaerent corpori. CASTUS. Quo minus illos fero, qui monachix uocantur, qui nobis uestium ostentatione uolunt sanctimoniae opinionem persuasam. Etiam ipse hoc hominum genus ualde detestatus est Christus, quem ego credo, cum in terris esset, nihil aliter atque alios homines uestibus usum. Hi autem quas non diuersitates excogitant? in quod se non monstrum transformant? ut quam maxime dissimiles sint. Atque in his aliud Francisco placuit, aliud Bernardo, aliter uisum est Dominico, aliter aliis. MISAULUS. Neque illud uidebam, multos sic uestitos, plurimis interim egere. Sunt enim ista non ex uniuscuiusque facultate, sed consuetudine ac moribus aulae, quae uult homines iactabundos, ostentatores, gloriosos ac magnificos, qui se omni foris pulchritudini ac uenustati conforment, cum intus morbidi, marcentes, ac mire informes sint, similes, ut mihi uidetur, parieti incrustato, intra quem ruinosa multa sint, aut sepulchro splendide foris extructo, et statuis ac imaginibus egregie adornato, quod deformes intus caluarias, nuda ossa, et obscoenos foetores contineat. Quinetiam multi horum, ut sic uestiantur, fraudant, rapiunt, ac furantur. Nam habendus est in aula uestitus, non quem tu parare potes, sed qui ex principis dignitate est. CASTUS. Ibi te illius meminisse oportuit, quod Croesoy obiectum a Solone est. Nam ille cum adhibito Solonez; aurea se sponda molliter ac regie adornatum, nitide composuisset, ac ab illo percontaretur, num quid unquam speciosius uidisset, respondit Solon, gallos gallinaceos, pauones et id genus animalia, in his enim admirandum naturam spectaculum exhibuisse, regis stoliditatem arguens, ac istiusmodi fucorum contemptum innuens. MISAULUS. Et multa praeterea, quae si mihi in mentem uenissent, non his concessissem, huiusmodi obiicientibus illecebras Syrenibus. Qui si itidem, quam periculose tractentur regum ac principum amicitiae, consyderassem, non tanti fecissem huic interesse pompae, in qua multi opprimuntur. Quam friuolum est enim tunc se putare charum his dominis, cum dextras porrigunt, aut osculandas etiam praebent, aut ubi familiariter colloquuntur,cum non affectus sint illa, sed ostentationisa plerumque, quae per omnia in aulis regnat. Porro insidiosi ut plurimum sunt, principum affatus, quos illi ob id blande conferunt, ut suorum animos explorent, et allectos hac benignitate ad effundendum aliquid temere inducant. Plurima enim oportet simulare ac dissimulare reges. Unde non imperite solebat dicere Germanus imperator Segimundus, qui nesciat simulare, eum nescire regere. Plerisque uero tunc affabiles sunt, cum soluendum salarium est. Ac idcirco blande conferunt, ne sibi illi pecuniam petendo molesti sint. Maxima enim et ibi difficultas est, postquam diuturnam ac duram seruitutem seruieris, ut stipendium extorqueas. Quod siue non petis, non soluitur, siue multum ac saepe, offendis. Hoc autem tempore omnes fere per Germaniam principesb egent, propter luxum et uanitatem, quibus dediti, plurima inutiliter absumunt. Vides enim, ut multa scurris, ludionibus, mimis, parasitis ac musicis largiantur? Vides ut in aulis noctu diuque bibatur et edatur? ut pauimenta uino madeant? ut plus ebrii isti profundant, quam ingurgitent? plus ingurgitent, quam ferre possint? tum ad emulationem usque dantur uestes. Atque is est, principum tumor, quanto magis egent, tanto minus egere uideri uolunt. Et idcirco nihil de pompa, nihil de apparatibus remittunt. Imo in alterius inuidiam alter prodigit, ne perdendo inferior sit. Interea speciosus ille foris Colossus intus squalet et pedorem nutrit. Quod me ditescere uolentem, misere decepit, aurum subaeratum cum pro solido uenerarer, ac istasesurirem pontificales coena, ad has tam cupide respicerem Gallicas uestes, haec monilia. Nam in aulis qui habent ista, plerumque nihil praeterea habent. Quinetiam plus aliquando perdunt aliqui seruiendo, quam lucrantur. Quod apud quosdam neque emergere est, et rem suam dissipare oportet. Porro stultissime delectum agunt principes eorumc, quos in famulatum adsumunt. Neque enim ex uirtute licet emergere, sed ut plurimum quaeritur, qui procera sit statura, latis humeris, ardua ceruice, praelongis tibiis. Atque is commendabilior fit si etiam barbam ad terrorem adornet aut calamistro caesariem urat ac per aulam ingressus, huc illuc brachia iactet, tibias uentilet, humeros ostendat, ut illos poscere uideatur Virgilianos caestus, cum Entello depugnaturus, et uestes habeat discolores: ac per omnia pictas, magis etiam quam pictus est gallus gallinaceus, triginta gallinarum maritus, cum istiusmodi Thrasonumd, unus non sufficiat ad explendum unius mulierculae desyderium. Scilicet athletas bonos amant principes, crassos istos, pingues et torosos; illos uero macilentos, breues, graciles, subpallidos, ac tenueis, quanquam prudentia forte et consilio ualent, non admodum curant. Quia non est, inquiunt, bene personatus istee. At uero hos gigantes in satellitium citra cunctationem libenter adsumunt, ac tales sibi gaudent esse anteambulones et sectatores, quanquam minus sit nonnunquam in aliquibus cerebri quam in culice sanguinis, nimirum hoc comitatu abunde ornatos se, etiam si nulla sit uirtutis ne cogitatio quidem, putantes. Praeter quos capita extollunt adulatores quos dixi, relictis post tergum bonis, et plerumque pauperibus. Nam, ut nosti, Haud facile emergunt, quorum uirtutibus obstat Res angusta domi. Atque hi sunt, quorum haec Ilias capax est, quae alioqui Stultorum regum et populorum continet aestus. Quod intelligentem consyderare oportet, priusquam aggrediatur, an aptus sit haec obire munia. Nam praeter ea quae dixi, quid in aula ferendum sit, nihil te caelabo. Ac primum omnium, quod de immunitate dixisti, quae posset in hac seruitute immunitas esse? Quam molestum est autem ac indignum, omnia humiliter, omnia submisse et abiecte facere? Nam cum omnino seruitus sit aulica uitaf, nec aliam appellationem capiat, quam ea quae faciunt emptitii illi, quando nomen haud effugimus, in re ipsa solatium repositum habere debebamus, ut esset haec scilicet liberalis seruitusg. At non putant nunc principes, aliquod esse inter se et ministros suos discrimen, nisi ad contumeliam usque utantur opera nostra. Itaque uolunt assiduitatem, uolunt sudores, uolunt quoquo eant, ut se uelut propria umbra comitemur. Neque amant quemquam, nisi qui in oculis sibi perpetuo est. Et eos benignius habent, qui obstippo ante se capite, quoties respexerint, inclinant. Quibus agilia sunt genua. Qui omnes illorum nutus, nedum iussa obseruant. Qui ceremonias aulicas pro legibus colunt, atque igitur uno omnes ordine callent et exequuntur, ita ut si latum ab his unguem discedant, piaculum hoc sit. Proinde desertores uocant eos, quos non semper in tergo haerentes sibi conspexerint, magis quam qui in acie locum cesserunt. Et summum studium est, ut recte misceatur regiae pompae incessus, ut ad omnem principis intuitum palleat quis, ac attonito similis sit. An non uides, ut apud hos titubantem dicere oportet? ac prae timore sudantem nonnunquam? Et quantumcumque aliquod familiare et exiguum est negocium, qua perplexitate, quam haesitanter ac trepide ille agat orator, ut Lugdunensem Rhetor dicturus ad aram? Ubi periculum est, si in titulo pronunciatione uel syllabam praetermiseris aut poplites tui si officium ibi minus scite faciant. Cauendumque ut omnia sint mollia, perfracta omnia, ut opus sit, docto alicui comoediarum actori operam dedisse, ac histrionicam didicisse, quo nequid in congenudatione aberretur. Quae cum uanissima omnia sint, tamen plurimum in his diei absumitur. Deinde apparitionesh illae quales sunt, quando totas nonnunquam sex horas standum est, uno quasi in uestigio? quando huc illuc, sursum deorsum procurrendum? quando equitantem illum per urbem fessis diu pedibus sequi oportet? quando in plurimam frequenter noctem obseruandus est, dum a conuiuio redeat? quando in aestu ac frigore excubandum? Et sunt homines qui in his erumnis uitam putent, qui in hoc uolutari coeno uolupe admodum ducant, et pro deliciis habeant, haec facere haecque pati. Quasi aliquid adhuc intersit inter aulicam captiuitatem, et eos, qui bello capti Turcis seruiunt, aut seruiri principibus citra assentationis uitium possit. Quae sunt enim ista paulo ante a me pertractata? quae etiam si adamussim exequi studeas, et efficere quod placeat coneris, tamen in ambiguo est, an tuam ille sedulitatem agnoscat, aut per optimos illos conuictores an placere tibi liceat. Nec minus danda opera, nequid aulici isti susurronesi improbent, quam ipse ille Iupiter tuus ne offensam contrahat. Nam ubi assiduum te uident, ut iam frequentari in principis auribus incipias, meritum omne tuum inuertere student, [te] grauem uocantes ac importunum. Et si ascendere quantuliscumque gradibus animaduerterint, deiiciendi consilium capiunt. Quorum studio factum est, ut inter abiectos nunc adcumbam. Certe enim Fortunae rota est, Caste, in hac uita, in qua quotusquisque, si ascenderit etiam, diu consistere potest? Et quis posset illic consistere, ubi uicissim omnia fiunt, ut qui nunc sublimes sunt, rursus decumbant? et qui paulo ante deprimebantur, nunc summo in orbe conspiciendi emineant ? ut alius alium impellat, ut tuum illum aemulum, siquid tibi prospere succedit, urat? Iam in illa pompa, quae inuidia est, quis quo loco ambulet? quae ambitio? Deinde praelibatoresj, cui malo exponunt se, praecepturi, si qua illi domino mors destinata est. Atque adeo ne quid tutum, ne quid sit in aula pacatum, aliquos uidi a Morionibus exoculatos, dum prouocati illi furiunt, quosdam ad mortem usque caesos. Inter quas molestias, inter quae discrimina, quid tandem praemii, quid solatii est, Caste? Aut non semper uigilandum, alteram in partem, ne tibi uilescat gratia, in alteram, ne quid inuidiae suboriatur. Et forte officium petis, quod aut locatum iam est, aut si uacet, plurimos habet competitores, quorum tu studio nisi par fueris, quando tandem spes est, multis unum ante latum iri? Tum nonnunquam in piratask incidit haec nauis. CASTUS. Quos in piratas dic oro. Nam ut uideo omni a parte nauigatio est uita aulica. MISAULUS. Quid aliud enim? nisi tu quicquam inuenisti magis nauigationi periculosae etiam simile. CASTUS. Nihil esse credo. MISAULUS. Proinde multos habeant insidiatores, multos etiam aperte Inimicos, necesse est, qui multa possident. Unde si contigerit, ei apud quem seruis, bellum esse, ac in hostes tu incideris, et illi captum abducant, tum quis redimit? CASTUS. Quis enim alius; quam cuius id causa passus sim? MISAULUS. At nemo minus, Caste. Nam tuum ibi patrimonium diffluit. Ac ipse te ut liberes opus est. Quod si immitiorem nactus sis piratam, carcerem, uincula, torturas tibi propono. Nonnunquam etiam mortem. CASTUS. Duram ualde conditionem narras. MISAULUS. Quasi aliquid mite ferat aula.Vides igitur aliquot saepe milia; ob duorum homuncionum leuiusculam contentionem, ex ambitione sumptam forte, mutua se caede conficere? CASTUS. Video. MISAULUS. Quid principum familiaritatem suspicis igitur? CASTUS. Cum in mentem non uenirent haec, suspiciebam igitur? MISAULUS. At nunc sapis? CASTUS. Tuo beneficio. MISAULUS. Quamobrem fortunatum te, qui alieno periculo caues, me infelicem, qui sic pereo. CASTUS. Ni fallor, bona principum pars ea facit, quae de Syracusanol illo respondit Diogenes. Nam interrogatus, quomodo amicis uteretur Dionysius, ut uasculis inquit, dum plena euacuat, et abiicit uacua. MISAULUS. Sic est. Et iam prope arbitror, ut bene uacuum me eiiciat ille, quando quidem longius esse mihi a limine, quam solebam uideor. Ac nisi me omnia fallunt, iam dudum illam exuo gratiam, quam diu seruiendo aucupatus eram, et quod poenitendum maxime est, optimam uitae partem, et aetatis florem in aula perdidi inter sycophantas ac assentatores, inter fastuosos congerrones, insidiosos conuictores, inter magnificos Satrapas, regios canes et homines, quorum ne in coena quidem laudandus sit aliquis, inter gloriosos milites ac illos, equitesn, qui sunt ipsi magis plerumque bestiae, quam eae quas equitant, atque adeo inter Centauros, inani spe, sine fructu, duris semper modis fatigatus, ac delassatus, dum uirebant genua, dum omnia erant integra. Qui si hodie abiiciar, ac aliquis roget, quonam pacto in aula consenuerim, quid aliud respondero, quam quod ille apud Senecam, iniurias patiendo, et gratias saepe agendo? CASTUS. Vicem tuam doleo, Misaule, quanquam desperandum non puto. Et forte tempus erit, cum laetius aliquid eueniet. MISAULUS. In illius hoc, Caste, genibus situm est. Qui quomodo aliquid daturus credetur, exhausto iam et inutili, cum omnia falso promiserit iuueni et ualido? CASTUS. Spes est haec lubrica, quantum sapio. MISAULUS. Te monitum igitur uelim, ne tam periculosae nauigationi te committas. Quid enim diuitias sperat aliquis, inter tot egentes competitores? Aut potentiam quid ambit, quam sine inuidia habere non potest? aut quam si habeat, cum periculo habeat? Cum de omnibus illi secum petentibus male suspicentur. Porro quis nisi ualde stultus, si hoc modo sit monitus, in hac experiri naue sustinuerit, cuius praeter alia tam spurca est, tam foeda, ac tetra sentina? CASTUS. Etiam sentina ibi molesta est? MISAULUS. Etiam, ne quid ulli nautae patiantur quod non commune illis sit cum aulica familia. Igitur immundissimae sunt in aula sordes, mira obscoenitas. Primum cibus ut multis, ita negligenter apparatus, marcescentibus saepe ac rancidis carnibus, in uas nihil purius coniectis, quibus cum grylli se, muscae, ac aranei et id genus animalia miscuerunt. Aut quae uermes iam pepererant. Atque hae quales quales sunt semicoctae tibi nonnunquam apponuntur. Iuxta insipidum, olus, aut legumina utcunque commixta, aut pisces iam diu ante mortui, aut aliquid his multo spurcum magis. Vinum aut acidum aut quod ab alia sumptum mensa est, de quo biberat forte barbatus aliquis, barbam profuso nuper iure conspurcatam habens. Qui adsident, hesternam crapulam olent et quiddam eructant odiose foetidum. Quorum aliquis percacatis sedet foemoralibus, uini impetu emollita aluo, aut apud ipsam statim mensam uomit. Nam ita frequenter haec fiunt in aula, ut quocunque tempore abs te aliquis percontetur, quid agatur ibi, recte illi respondeas, bibitur, uomitur, effunditur p. Huc adde quod non hominum tantum, sed bestiarum etiam ferendus est foetor, canum excrementisq tota referta aula, aduersus quae obthurasse nares, adeo est inurbanum et inelegans, ut in fabulam quoque uenire soleat, qui facit. Quare, ut feras, assuefieri te oportet, tum alibi, tum uero in ipso etiam triclinio, sumentem iam cibum. Quanquam ut non sint etiam ista, nihil est alioqui lautum ibi, nihil est mundum, insyncera omnia, crassum ac multo semper iure impinguatum mantiler, ut digitis haerens quoquo trahas sequatur. Calices situ oppleti ac feculenti, mirum in modum sordidatae patinaes, iuxta inquinata alia ac obscoena, et odore ut plurimum teterrimo. Noctu autem quae commoditas quiescendi, inter obstreperos potatores? Quorum ille a)mouso/taton aliquid nocte iam concubia, quod omnium asinorum ruditum superet, occinit. Alius uino disertus, aliquot saepe horas declamat, inconditis tibi fabulis somnum interturbans. Forsitan et eundem tecum sortitur lectum, aut ex ebriis illis unus, aut qui ex morbo putet, ac scabie infectus est, aut cui spurce olet anima, uel qui aliis tibi modis est molestus. Adde lectost, non impuros tantum, sed et pestilentes saepe, ubi ille dormierat paucis ante diebus, morbo Gallico adesus, ubi leprosus aliquis desudauerat. Lodicesu sextum ante mensem loti, in quibus se uolutarunt morbosi illi, unde multam saniem, multum pus exceperunt. Atque haec omnia tunc magis obiiciuntur, quando uaga est aula, ut in aliis ac aliis diuersoriis pernoctandum sit, humi nonnunquam, uix raris substratis tibi stipulis, aut pediculosa aliqua culcitra inter cimices, et conserta pulicum examina. CASTUS. Capio, et uidere memini ebrios illos modis omnibus immundos. MISAULUS. Tunc cum in suis illis uersarentur delitiis? CASTUS. Cum eodem in triclinio alii biberent, alii uomerent, nonnulli inuicem sibi oppederent. MISAULUS. Tunc cum ille iaceret iam uictus potator, ac inter dormiendum uomeret, inter uomendum dormiret, excubantibus iuxta canibus, qui defluentes mediotenus palato sordes elamberent. CASTUS. Cum alii scorta, taxillos alii poscerent. MISAULUS. Non iam ignoras igitur, cuiusmodi tibi, si huc concedas, exhaurienda sentina sit. Quodsi cum ipso nonnunquam principe seorsum coenes, ut laute omnia parata, eleganter apponantur, non audes per uerecundiam apposita sumere, ac Tantali more, in copia eges. Vel te interficiunt, ibi aut morbis omnibus obnoxium reddunt, uaria ciborum genera, si appositis iis continere te facile non possis, quin nimium edas. Ibi etiam longo interuallo missus importantur. Ac ea ut plurimum hora cibus sumitur quae tibi minime conuenit. Neque enim in aula tunc editur, quando homines esuriunt, aut tunc bibitur, quando sitiunt, aut suo tempore quiescitur. Omnia confusa sunt, omnia intempestiua. Et forte expectandus est ille, qui aut in uenationem abest, aut ius dicit ac leges dat. Quae omnia eo tendunt, ut ualetudinem negligas, ac corrumpas, ut febres, ut podagras, ut ulcera ac pestes contrahas. Sed iam credo satisfeci, et tuae, Caste, petitioni, et meo in te studio, quo magis ad seruitutem remittas iam me, atque audin sonare aes illud, quod me dixi ad officium uocaturum? CASTVS. Audio, sed breuiter adde aliquid si restat, Epilogi in modum. MISAULUS. Quid uis addam, nisi ut te moneamu quo mare illud tot modis suspectum fugias ac uites. Ne unquam nauigationi te committas tam periculosae, tam exitiosae. Ne in rebus adeo dubiis, adeo incertis spem ponas. Ne tibi pedicas induas, ac spontaneam seruitutem accersas, in qua postea miser cum sis, non identidem sis miserabilis, cum ultro talis esse uolueris, et ex miseria uoluptatem tibi petendam duxeris. Aut siquibus molestus aliquando extiteris, aulico illo turgens fastu, tunc cum multa tibi arriderent. Aut uero quia insolenter quod uixeris, eos nunc adficias gaudio deiectus, quos inuidia olim sublimatus. Moneo inquam, ne te ex commodiore uita in has tempestates, has procellas, unde emergere difficillimum sit, abiicias. Ne ab animo exules. Et in his afflictionibus immunitatem ne quaeras. Utque memineris libertati renunciatum, ut primum in aulam te mancipaueris, nisi seruus non est, aut captiuus non est, qui unam domum egredi citra praescriptum non audet. Omnino, ut longum ualere dicas g-aulaew, in qua corrupta sunt omnia, g-ou)de/n g-u(gie/j. Ubi difficultates mirae obiiciuntur, malis gratificatur. Ubi aliis opera impenditur, sibi malum accersitur. Ubi optimum quod habemus, frustra tempus, conteritur. Tandem uidesis huic inuenustae uenustati ne te capiendum praebeas, quo ne foris iucundissime demulctus, intus acerbissime pertracteris, denique misere subuertaris. Nam quid refert, aureis te cathenis uinctum quis, an ferreis detineat? Aut aliquid refert, a quo metallo piscis trahatur? In summa, ut mare esse memineris aulam. De me, ut ab isto naufragio enatem, ipse uidero. CASTUS. Ubi faelicitatem tibi opto, et dabo ipse operam, ex te ut profecisse uideri possim, ac tibi multa libenter debeo, qui me in tempore monueris. MISAULUS. Tibi ego gratiam uicissim habeo, quod me non oscitanter audiueris. Sed iam eundum est, tu uale, ac in longum uale, et extra aulam uale. CASTUS. Et tu uale, ac liber esto! MISAULUS. Quod diis uideatur, Caste. Sed ecce Velinum uideo reuerti a principe, quem de salario persoluendo moniturus, hodie accessit. Interrogabo, quod respondum tulerit. Heus tu, Veline. Audin, Veline: g-ti/ g-soi g-o¸ g-a©pw¿llwn g-kekuqa/risen.