[4,0] Magister Ioannes Cantrifusoris Magistro Ortuino Gratio. [4,1] Salutem cordialem. Venerabilis domine magister, quoniam quidem saepe tractauimus tales leuitates ad inuicem, et quia non est cura uobis si aliquis dixerit uobis unam fantasiam sicut ego nunc intendo, propterea non timui quod tollatis in malam partem quod scribam uobis nunc unam cauillationem, quia uos etiam facitis taliter. Et uos ridebitis, ego scio, quia est mirabile factum. Fuit hic nuper quidam de ordine praedicatorum, et fuit satis profundus in Theologia, et fuit speculatiuus, et habuit etiam multos fautores. Ipse uocatur dominus Georgius et primum fuit Hallis, deinde uenit huc, et praedicauit bene per dimidium annum, in sermone suo reprehendens omnes homines, etiam principem et suos uasallos. Sed in collatione fuit socialis et laetae mentis, et bibit cum sociis ad dimidios et ad totos. sed semper quando de sero bibit nobiscum, tunc de mane praedicauit de nobis, dicens : "Ita sedent magistri in hac uniuersitate cum suis sociis per totam noctem bibentes, ludentes, et tractantes leuitatem. et ipsi deberent eos de talibus emendare, tunc ipsi incipiunt". et saepe fecit mihi uerecundiam. Et fui iratus super eum, et cogitaui quomodo possem me uindicare et non potui imaginare quomodo facerem. Et semel dixit mihi unus, quomodo de nocte iret ille praeclicator ad unam mulierem, et supponeret eam, et dormiret cum ea. Et ego audiens talia, semel accepi aliquos socios qui stant in Collegio, et circa horam decimam iuimus ad illam domum, et per uim intrauimus : tunc ille monachus uolens fugere, non habuit tempus ut tolleret uestimenta sua, et saltauit nudus ex fenestra : et ego risi ita quod statim perminxissem me, et clamaui: "Domine praedicator, tollatis pontificalia uestra", et socii exterius proiecerunt eum in merdam et in aquam. sed ego compescui eos, et dixi quod haberent discretionem: uerum tamen adiuui eos quod omnes supposuimus illam mulierem: et ita uindicaui me de illo monacho, et postea id non amplius praedicauit de me. Sed non debetis aliis dicere, propterea quod fratres praedicatores nunc sunt pro uobis contra doctorem Reuchlin, et defendunt ecclesiam et fidem catholicam contra illos poetas saeculares: ego uellem quod iste monachus fuisset de alio ordine, quia ille ordo est ualde mirificus inter omnes. Vos etiam debetis mihi aliquid risibile significare, et non irascimini mihi. Ex Wittenberg.