[2,0] ULRICH von HUTTEN, EPISTOLAE OBSCURORVM VIRORUM. Magister Ioannes Pellifex Salutem dicit Magistro Ortuino Gratio. [2,1] Salutem amicabilem et seruitutem incredibilem. Venerabilis domine magister. quia, ut dicit Aristoteles in praedicamentis, de singulis dubitare non est inutile : quapropter est una res quae facit mihi magnam conscientiam. Nuper fui in missa Franckfurdensi. tunc iui cum uno baccalaurio per plateam ad forum, et obuiauerunt nobis duo uiri qui apparuerunt satis honesti, quantum ad aspectum, et habuerunt nigras tunicas et magna caputia cum liripipiis. Et deus est testis meus quod putaui quod sunt duo magistri nostri et feci ipsis reuerentiam, deponendo birretum : tunc ille baccalaurius stimulauit me, et dixit: "Amore dei quid facitis? isti sunt Iudaei et uos deponitis birretum uestrum ante eos" ; tunc ego ita fui perterritus, ut si uidissem unum diabolum. Et dixi : "domine baccalaurie, parcat mihi dominus deus, quia feci ignoranter. Sed quid putatis, utrum sit magnum peccatum?" Et primo dixit quod uidetur sibi, quod est peccatum mortale, quia comprehenditur sub idolatria, et est contra primum preeceptum ex decem praeceptis, quod est "unum crede deum". Quia quando aliquis facit honorem Iudaeo, uel pagano quasi esset Christianus, tunc facit contra Christianitatem, et apparet esse met Iudaeus, uel paganus et tunc Iudaei et pagani dicunt: "Ecce nos sumus de uia meliori, quia Christiani faciunt nobis reuerentiam et nisi essemus de uia meliori, non facerent nobis reuerentiam"; et sic fortificantur in sua fide et despiciunt fidem Christianam, et non permittunt se baptizare. Tunc ego respondi : "Est bene uerum, quando aliquis facit scienter; sed ego feci cum ignorantia et ignorantia excusat peccatum. Quia si sciuissem quod fuissent Iudaei et fecissem eis honorem, tunc fuissem dignus ad comburendum, quia esset haeresis. Sed neque uerbo, neque opere, sicut scit deus, aliquid noui, quia putaui quod essent magistri nostri". Tunc ipse dixit, quod tamen est adhuc peccatum, et dixit: "Ego etiam semel iui per ecclesiam, ubi stat unus Iudaeus ligneus ante saluatorem et habet malleum in manu, et ego putaui quod est sanctus Petrus, et haberet clauem in manu et flexi genua et deposui birretum. tunc uidi quod est Iudaeus et etiam paenituit me. tamen in confessione cum confitebar in monasterio praedicatorum, dixit mihi confessor meus quod est peccatum mortale, quia debemus respicere, et dixit quod non posset me absoluere, nisi haberet potestatem episcopalem, quia esset casus episcopalis. et dixit quod si libenter fecissem, et non ignoranter, tunc fuisset casus papalis. Et sic fui absolutus, quia habuit potestatem episcopalem. Et per deum ego credo, quod si uultis saluare conscientiam uestram, oportet facere confessionem officiali consistorii. Et ignorantia non potest excusare illud peccatum, quia deberetis respicere, et Iudaei habent semper unum giluum circulum ante in pallio, quem deberetis uidisse, sicut et ego uidi, ergo est ignorantia crassa et non ualet ad absolutionem peccati". Sic pro tunc dixit mihi ille baccalaurius. Sed quia uos estis profundus theologns, rogo uos deuote necnon humiliter, quantinus dignemini mihi soluere praedictam quaestionem, et scribere an est peccatum mortale an ueniale, simplex casus an episcopalis an papalis. Et etiam scribatis mihi an uidetur uobis quod ciues in Franckfordia recte faciunt, quod habent illam consuetudinem, quod permittunt Iudaeos incedere in habitu magistrorum nostrorum : mihi uidetur quod non est rectum et est magnum scandalum, quod non est differentia inter Iudaeos et magistros nostros ; etiam est una derisio sacrosanctae Theologiae. Et serenissimus dominus imperator nullo modo deberet pati, quod unus Iudaeus qui est sicut canis et est inimicus Christi, debet incedere sicut doctor sacrae theologiae. Etiam mitto uobis unum dictamen Magistri Bernardi Plumilegi, uulgariter "Federleser", quod misit mihi ex Wittenpurck. Vos enim nouistis eum, quia fuit olim uester constans in Dauentria et dixit mihi quod fecistis ei bonam societatem, et ipse adhuc est bonus socius et commendat uos laudabiliter: et sic ualete in nomine domini. Datum Lyptzick.