ULRICHI HUTTENI ADOLESCENTIS DE VIRTUTE ELEGIACA EXHORTATIO. 1. Ipse ego dum uariae meditor discrimina sortis, 2. Dum dubias uitae difficilesque uias 3. Diuersasque adeo curas hominumque labores, 4. Ingemit et tristi mens mihi corde dolet. 5. Nam quaecumque uides fragilis solatia mundi, 6. Omnia sunt longa disperitura die ; 7. Utque leues paleae uacuis motantur aristis, 8. Et quatitur rapidis silua comosa Notis, 9. Haeret in humanis fragilis fiducia rebus, 10. Discrepat et dubiis decipit illa modis : 11. Qui modo diues erat, fortuna exactus iniqua 12. Aestuat et paruo foenore uertit humum. 13. Rex erat et Latias tenuit Tarquinius urbes, 14. Paruit ad nutum Dardana Roma suum ; 15. Decidit ille tamen (nam quanta potentia nostra est?), 16. Decidit, et missis urbibus exul erat. 17. Haec eadem Siculi memorantur regna tyranni, 18. Post sua qui pueris sceptra magister erat. 19. Ut tamen haec maneant, et sis in tempore felix, 20. Sistat in imperio terra fretumque tuo, 21. Teque uagum posita ueneretur imagine uulgus, 22. Det tibi foecundas regia mensa dapes, 23. Sint uires formaeque bonum cultique penates, 24. Inque tuos ueniat pulchra puella thoros, 25. Sis quoque, si quid id est, antiquo stemmate natus: 26. Quis dabit haec cineri funeribusque tuis? 27. Vidi ego magnorum pallentia corpora regum, 28. Portabant tantum parua feretra decus. 29. O ubi tunc tumido frontosa superbia fastu, 30. Claraque nobilitas, belligeraeque manus? 31. Qui modo tot populos, qui tot modo rexerat urbes, 32. Procubat ad foedam truncus inanis humum. 33. Tabescunt etiam regali corpora luxu : 34. I nunc et ualida concute sceptra manu; 35. I nunc et forma, fortuna opibusque superbi, 36. Inque breui magnum tempore nomen habe : 37. Nudus es et gelidum premis, inuidiose, sepulchrum, 38. Nuda petit Stygios flebilis umbra lacus. 39. Discite, mortales, trepidae moderamina Sortis ; 40. Intempestiuas occupat illa moras : 41. Dona, potestatem, temeraria iura fidemque 42. Spernite et effictae numen inane deae. 43. Clarior hac Virtus, refugaque securior aura, 44. Ipsa locat famulis praemia uera suis. 45. Sunt qui diuitias, sunt qui sectentur honores, 46. Quique uelint magnos pascier ante duces: 47. Hiis neglecta deest, sed habentibus omnia, uirtus, 48. Cum uirtus nullo munere possit emi. 49. Vos quoque qui blande cupidos captatis amores, 50. Ite, carent ueris gaudia uestra bonis. 51. Quisquis amas, pulchros rugis foedabere uultus, 52. Cum dederit canas maesta senecta comas. 53. Sola diu est igitur, sola est sine crimine Virtus, 54. Labe carens, uitae principiumque nouae. 55. Hanc pete qui uitam, qui non mortalia curas, 56. Est aliquid uitae consuluisse suae. 25. Sis quoque, si quid id est, antiquo stemmate natus: 26. Quis dabit haec cineri funeribusque tuis?