[0] Ulrici Hutteni Equitis Germani Arminius siue Dialogus. Interlocutores: Arminius, Minos, Mercurius, Alexander, Scipio, Annibal, Cornelius Tacitus. [1] (Arminius) Hoc tandem iniquum est, o Minos, iudicium, si fuit ullum unquam tuam. (Minos) Bona uerba quaeso, Armini: nam quae haec noua est calumnia quicquam iustissimum iniuste Minoem statuisse? quod illud uero est iudicium? dic agedum. (Arminius) Dabis hanc mihi ueniam primum, si te offendit dicendi libertas mea. Germanis est peculiare hoc minus blonde loqui, cum loquuntur libere et serio: queri me uero decet, quod, cum honorem habes, et ueluti praemia statuis Imperatoribus qui ubique fuerunt optimis, ipsum me, quasi qui non uixerim, si praeteris. Iampridem enim sententiam ferente te, Imperatorum primus, loto Elysio campo et beatorum hac regione, pronunciatus est Alexander Macedo, ab eoque secundus honore Romanus Scipio, et tertius Carthaginensis (Annibal) Solus in nullo ego habitus sum numero, qui tamen, si certandum mihi cum illis unquam putauissem, equidem in nullo posuerim dubio, quin, te iudice, principem locum obtinuissem. (Minos) Caussam profecto habes, Germane. Sed cum hoc illi certamen apud me inirent, quid non admonebas me ipse quoque? (Arminius) Quia neque putaui quicquam licere ulli hic ambire, neque unquam dubitaui, quod in uita bene aut male quis meruerit, summa in omnes aequitate abs te distribui. (Minos) Neque non fit hoc sedulo: sed iudicamus secundum confessa plerumque hic, fitque copia dicendi quod in rem suam quilibet arbitrator; caetera facile transimus occupati, praesertim ad ambitionem quae sunt, nisi postulati, negligentes: uides enim negotiorum quae sit moles, quod iudiciorum onus, quam uarium et multiplex, deinde otii quam arcta sint tempora. Quanquam si recordatus fuissem, quod nunc redigis in memoriam mihi, uocassem ultro et cum aliis audiuissem. (Arminius) Et non audies nunc, reuocatis huc de quibus nuper iudicasti? (Minos) Quid ni audiam? Accerse huc ad nos Imperatores, Mercuri, qui de praestantia in re militari et bellica contenderunt paucos ante dies. (Mercurius) Treis illos? memini. En adsunt. (Minos) Hic ille est, optimi, uetus Germanorum dux Arminius, qui pro libertate cum Romanis certauit olim et uicit, cumquo uos audiat de Imperatoris praestantia contendisse, ac sententiam ea super re tulisse me, indigne asserit se praeteritum ibi: habet enim quae, cum afferet, ostensurum se putat, neminem rectius hanc ad palmam peruenire. (Alexander) Igitur dicat. (Scipio) Valde. (Annibal) Haud moror. (Minos) Dic, Armini. (Arminius) Prius sisti uelim huc Tacitum ex Italia quendam, ut is dicat quid mihi tribuerit in historia. (Minos) Etiam ipsum uoca, Mercuri. (Mercurius) Huc te, Tacite, huc te, huc ad me, ut loquaris tandem ! Eccum hominem. (Arminius) Operae pretium est, o Itale, elogium illud meum, quod in historiis tuis est, recitare hic te. (Tacitus) Eo loco, ubi de interitu quoque tuo commemoratom a me est ? (Arminius) Eo ipso. (Tacitus) Caeterum Arminius, abscedentibus Romanis, et pulso Maroboduo regnum affectans libertatem popularium aduersam habuit, petitusque armis, cum uaria fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit, liberator haud dubie Germaniae, et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non uictus. Septem et triginta annos uitae, duodecim potentiae expleuit, caniturque adhuc Barbaras apud gentes, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dum uetera extollimus, recentium incuriosi. (Arminius) Fuit alicuius iste in uita fidei, Minos, et uir bonus fuit? (Minos) Profecto fuit; sed tu melius nosti, Mercuri, qualiter uixerit, coluit te enim peculiariter. (Mercurius) Sancte uero. Nam candidus inprimis fuit, et quo nemo sincerius scripserit historiam, minusque affectibus tribuerit. Etiam autem Germaniam uiderat, et gentis eius mores descripsit, ac rerum ibi gestarum fuit perquam studiosus. [2] (Arminius) Igitur talis iste cum fuerit, et rerum mearum haud ignarus, sic de me scriptum reliquerit, ut taceam deinceps ego. Dubitari non potest quin maximi esse momenti iure debeat, hoc ab hoste perhibitum mihi testimonium. Principio Liberatorem Germaniae uocat, quod est aliquid credo eripuisse ui ac armis prouinciam Romanie ut tunc fuerunt, et iisdem inuitis summoque contra nisu conantibus uindicasse in libertatem quos seruire illi decreuerant. Deinde, quod recte maximi fit, illud me Imperium, non cum adolesceret tum et incrementum acciperet, sicut alii Reges, Ducesque, Pyrrhus, autumo, Antiochus, et iste Annibal, sed cum consistebat iam et maxime florebat, non bellum inferens sustinuisse, uerum ultro lacessendo armis impetiisse, unumque ex omnibus inuicte bellum contra Romanos transegisse dicit. Quare etiam dignissimum arbitratur, quem Graecorum pariter et Latinorum annales celebrent. Quod si omnium consensu, nulla fuit unquam maior, quam Romanorum potestas, nullum amplius a condito aeuo imperium, et hos ego uici cum in flore essent ac uigerent plurimum, rectissime summum Imperatorem, et in re bellica omnibus praestantem me iudicandum arbitror, infinitum potentiam, maximas uires, summum Imperium qui bello superauerim: etsi minus nihil uelim, quam alienam defraudare gloriam aut rerum ab istis gestarum famam premere. Nam aequissimo semper animo feram, quantus quisque est, tantum haberi ab omnibus, de meque cum dicam, sine inuidia dicam: fuit hoc semper studium mihi propter se uirtutem colere; de gloria curaui haud multum, quippe satis esse conscientiam facti existimaui; neque nunc iam ea est arrogantia ut prae me alios duces contemnam, nec illud quidem mihi sumo ut esse nullum me superiorem contendere uelim: potius si quis est, aequum censeo ut ipsius quoque habeatur hic ratio : sed dignus uenia sum si eorum qui de hoc laude certauerunt adhuc, ex conscientia negauero ulli a me concedi oportere. Idque haud temere sentire me ostendam, si audient isti, ut audituros pollicentur, bona arbitror ratione. (Minos) Audient, pro ipsis spondeo. [3a] (Arminius) Primum igitur, quia plurimum ferunt in hoc ponere te Annibal, quod a paruis initiis ad amplissima incrementa processus sis, docebo, si haec gloria sit, quanto debeatur mihi rectius, quam aut tibi, aut ulli. Nam eorum, qui res praeclaras gesserunt, nemo maioribus difficultatibus enisus, aut grauioribus undique impediments eluctatus est. Cui potentia quidem esse quae potuit, rebus sic perditis et deploratis? Authoritas uero ut esset, ipsa non sinebat aetas. Quare, solus non fuit Alexander, qui immatura aetate gerendis rebus accesserit. Etiam ego enim quartum et uigesimum haud dum egressus annum, cum multa prius miles fecissem strenue, Dux esse incepi exercitus, quem nondum habebam, qui nondum coierat, quemque conscribi celerrime cum oporteret, an existere posset a tanta dispersione, dubium quoque fuit. Nam pecunia haud uereor, ne quis suspicetur ualuisse me, quae tum Germanis nulla erat. Itaque in summa rerum atque hominum inopia, misera egestate, desertus ab omnibus, impeditus undique, tamen ad recuperandam libertatem, uiam mihi communiui. Citraque omnem extra opem, omne adiumentum et auxilium, hoc solo praeditus et suffultus animo, a meipso rerum initia petiui, et bellum extreme periculosum, non antea coeptum prosequutus sum, sed ab omnibus desperatum, et a cogitationibus quoque hominum iampridem relegatum, prouocaui, me dignum arbitrans, nihil fortunae intentum, destinatam mihi sortem, alacriter mouere potius, quam expectare sollicite. Nam quemadmodum audiuistis, nitro bellum intuli et denunciaui, obstante etiamnum domestica Segestis et Iguiomeri perfidia, ac fratre Flauio magna apud hostes ui aduersante, cum milite omnis disciplinae ignaro, nec ullius in re militari scientiae, armorum uero habitu pene inutili, et apparatu belli adeo non suppetente, ut ne ferri quidem ad telorum fabricam satis csset. At haec omnia, animi et consilio et alacritate correxi et sarciui. Cumque esset permagnus mei contemptus, in hostium eum calamitatem uerti, ac tanta celeritate irrui, ut prius pugnam conseruerim, quam bello ausurum me homines crediderint, ante caedem fecerim, quam conflati exercitus fides fuerit. [3b] Nec leuibus uero momentis tantae molis initia auspicatus sum. Tres primo statim impetu legiones, et in iis Martiam, cum auxiliis omnibus fortissimum exercitum, et quo non alius disciplina magis ac rei militaris experientia, uique et uirtute Romanos inter milites tunc ualebat, ipsumque simul ducem et legatos ad internicionem usque occidi et deleui. Quo tempore in unius mea persona, patriae incolumitas constitit. Ut dicere non debeat Scipio, tam consternatam se rem Romanam, tamque accisam restaurasse, quam ego penitus proculcatam et discerptam breui Germaniam restitui. Quanquam rei ipsius magnitudinem, non est quod uerbis ego assequi studeam, ipsi cotidie hic ueteres Romani loquuntur hoc, quantae eis calamitati fuerim tunc, quam misere potentissimam ciuitatem, Imperium florentissimum confuderim, et quod non alius magis illos rerum dominos gentemque togatam, metu et trepidatone consternauerit. Certe enim quod tu non effecisti, Annibal, ad urbis usque portas obequitans, ego in ultima constitutus Germania, tanto interuallo, tanto mediis fluminibus ac paludibus, tot interpositis montibus, ac locis nullo dum itinere hominum exploratis, aut cognitis, ipsis etiam dirimentibus montium altissimis Alpibus, eo desperationis adegi ciuitatem Romanam, ut ille Augustus Imperator, quem solum alioqui perpetuo felicem uocant homines, et quo nemo potentior, quod omnes sciunt, Imperio illi praefuit, ita obstinate primum mori decreuerit, ne uideret puto, quod mihi in mentem nunquam uenerat, Romam capi a me, ut caput foribus illisisse eum memoriae proditum sit, tandem excubias tota urbe, in portis stationes, extra praesidia disposuerit, rectoribus prouinciarum imperium prorogauerit, Ioui Optimo Maximo, si in meliorem statum uertisset Rempublicam magnos ludos uouerit; breuiter, ita de rerum summa consultauerit ac in suprema necessitate fieri solet, neque alio tempore sollicitius cautum illud Romae sit, ne quid detrimenti Respublica caperet, pauor ubique confusissimus hominum mentes perculerit. Fuit enim grauissima haec Romanis clades, pene exitiabilis etiam. [3c] Et hoc coeptum atque perfectum a me est, conciso atque peruulso penitusque deposito Germaniae statu, illius uero reipublicae florentissimis rebus, fortuna secundissima, maximis incrementis, cum neque ut Alexander a patre regnum, neque ut isti a Senatu exercitum cum Imperio accepissem. Deinde alios atque alios continue domi motus compressi. Omneis undique defectionis authores postulaui, et nonnullos quidem assensu popularium puniui, aliis uero ueniam petentibus dedi. Qui transfugerant, reprehendi. Qui in deditionem uenerant, recepi. Omnia flagitiis perpurgaui. Neque pro Germanis habui, qui tributa exteris penderent, aut aliis conditionibus obnoxios teneri se paterentur. Summumque nefas proclamaui, quod inter Albim et Rhenum uirgae et secures, ac Romana illa toga conspecta semel essent. Ibi tum excitatis iterum ad capessendam libertatem popularium animis, promisi fore paulo post, ne ullae in Germania Romanorum saltem reliquiae superessent, pene memoria aboleretur. Nec id multo post praestiti quamuis haud segnius omnia contra hostes conarentur. Nam ut maxime strenuus quisque, et primae in iuuentute spei Romae fuit, ita Germanicum illi bellum, ulciscendi Varianam cladem studio, demandatum est. Missi haud contemnendus bello uir Tiberius Nero, et in paucis connumerandus illius frater, egregie cordatus homo Drusus, atque alii, sic mecum certauerunt, ut Romam reuersi, ipsi quidem triumpharint, ego uero gliscente in dies libertate, immunem et sui iuris Germaniam obtinuerim. Tunc et uigentem animi alacritate imperatorem Germanicum, et longo militiae usu pollentem illius legation Caecinnam, cum mille etiam naues, tanquam ad expugnandam Troiam, aduersus me agerentur, magnis ac miseris cum populi Romani cladibus sustinui ac repressi et Carioualdum Batauorum ducem, inter auxilia Romana multis cum nobilibus cecidi, Cattos ac Phrysios a diuersa et ipsos parte uindice bello contudi. [3d] Interea machinante illinc fratre Flauio, Iguiomero domi conniuente, flagitiosa facta a Segeste transitio est. Qua nefarius proditor, ne filiae quidem suae, uxori meae, et eidem grauidae pepercit, sed et hanc, et alias quasdam nobiles foeminas, in pudendam secum captiuitatem et ad triumphum Romam abduxit. Item, Segimerus cum filio perfugit ad hostes. Multi domesticorum pecunia corrupti, insidias uitae meae construxerunt. Popularium non nulli hostilia omnia machinati sunt. Adgandestrio Catto imprimis adeo nihil non pertentante, ut inauditum illa tempestate Germaniae scelus, uenenum a Romanis, quo me conficeret, petierit. Ipse nihil motus uero, constantissime coeptis institi, neque aliquid prius habui, quam fas patriae, et auitum Germaniae decus. Cumque esset efficacissima tunc permouendi Germanorum animas caussa, si cuius uxor apud hostes teneretur, neque alio magis nomine captiuitatem timerent homines, meamque ego amarem ardentissime, et ab ipsa praestanti inuicem fide redamarer, quodque omnium dolentissime afficiebat, grauidam amisissem, tamen uel sic immotum me praestiti, neque passus sum priuatum dolorem patriae in me caritatem minuere. Quum uero in iram uersus dolor, alacrius omnia conari impulit, quam conatus ante essem. Ubi et mihi testes esse oportet inferos, quantam quotidie Romanorum multitudinem huc demiserim uehementi ac uaria in patriae proditores caede pergrassatus, funestumque et atrox per aduersarios bellum circumferens. Plane ostendi Romanis ibi, magno iniecto pudore, non proditione me, neque aduersus foeminas grauidas rem gerere, sed palam armatos deposcere mihi, in quos dignae ultionis aculeos defigerem. Qua re factum breui est, ut Romanos Germania penitus eiecerim. A quo deinde tempore, usque in hunc puto diem, nullum fuit illorum ibi Imperium. Restabat Maraboduus Sueuus, qui cum mihi ex foedere, quod cum Romanis ipsi fuit, aduersaretur, tota a me belli mole petitus est. Grauissimum ac difficilimum certamen fuit cum Rege potentissimo, ac bellicae omnis rei scientissimo bellicosos Saxorum populos, ingentem Sociorum uim, immensa auxilia post se trahente, cum interim a Romanis iuuaretur pecunia, et Iguiomeri perfugio, magnam mihi manum abrupisset. Tamen uel sic uarie, ultro citroque tentata fortuna, tandem inclinante ad aequioris caussae partes Deorum uoluntate, uictum atroci proelio, in ultimos Hercyniae secessus propulit. Unde paulo post de ulteriori cauens periculo, in Italiam confugit, ibique pulchre fallentibus Romanis, qui liberaliter omnia promiserant, et spe frustratus sua, inglorius consenuit. Ego Germanium intra se coniunctiam reddidi et unanimem, ac olim iam optato libertatis bono, tandemque adsecuto, frui coepi. His oportet ampliora gesserit, qui me sibi secundum esse ueliti aut quo prae ad primam ego palmam uenire non debeam. Sed quia de rei militaris peritia, et imperandi scientia, ac ducendi exercitus industria pertamen est, praeferat aliquis ibi se mihi, ac neget affuisse haec illi, qui tantas in huiuscemodi difficultatibus talem contra hostes res gesseret, easque ad finem usque uitae bello inuictus continuerit. Nihil alienam emulor gloriam, sed isti absit dicto inuidia mediocrem quisque potentiam et disperitas, ut plurimum uires adgressi sunt. Ego terrarum orbis imperium, idque, ut dictum est, ualentissimum tunc, tot in unum coactas nationum uires, ac renascens ab omni clade bellum, et diutissime nulla intermissione succedentes sibi uices, ultro audensque in me concitaui, et ad ultimum, quod ne hostes quidem negant, uici ac profligaui, patriam externo decusso iugo, ex omnium prope mundi gentium, in communem seruitutem, consensu, immunem et libertatis memorem retinui. Neque ulla hoc siuerit ratio, Iudex, ut persuadeat Alexander ubi, tam facile debellaturum se fuisse, uel ut illa fuerunt tempestate Romanos, quam aut molles Asiae populos, quibus de postea ex Romanis quidam nullo negotio ab se deuictis memorabile hoc triumpho suo praetulit: Veni, uidi, uici, aut inermes Indiae nationes, quas bellorum insolentes, commessabundus iste ebriolorum et bacchantium circa se militum exercitu, quatenus adire potuit, in fugam et deditionem coegit. Nam quos magnifacit Scythas, uidit tantum. Certe ipsius auunculus, clarus Epirotarum rex, negat, qui non cum Romanis quidem, sed in Italia tamen bellum gerens, dicere solitus est se in uiros, nepotem suum in foeminas incidisse. [3e] Praeterea summum fuit semper uirtutis studium mihi, nulla gloriae sitis aut auaritiae. Neque enim ita erexi trophea mihi, ut Romanis deieci, aut pro opibus, uel imperio decertaui. Sed fuit mihi scopus, ad quem direxi omnia, reddere ui ademptam patriae libertatem. Egique totam in summis uirtutibus aetatem, donec premente domestica inuidia, et propinquorum dolo facinus patrante, liberum, et omnium uictorem huc animum, ex conscientia optimorum in patria meritorum, ac uitae per omnia bene actae, transmisi. Iam tuum, Minos, est considerare, quem mihi praeferre uelis, qui uel ex grauiori angustia, ad tantam sua uirtute amplitudinem emerserit, uel maiora bella gesserit, uel scientius rem militarem tractauerit, uel aequabilius Imperium administrauerit, uel meliore pro caussa arma sumpserit, uel maiores uires contriuerit, uel minus in uita cupiditatibus dederit, uel constantius in bono perstiterit. In summa, quis sit omnium, qui his laudibus excelluerunt, ad quem tu primas optimo iure referas. [4] (Minos) Generosam profecto, et non summo tantum Imperatore, uerum bono etiam uiro dignam habuit orationem iste. Atque ita esse ut narrauit omnia neque aliquid affinxisse eum scio. Equidem memini admiratum me tunc, istius modi ferre industriam barbaricum. Quamobrem, cum et optimam iste conatus sui causam habuerit, et tantum animo ac uirtute, militarique scientia ualuerit, neque aliter quam ad patriae commodum periclitatus sit, minimumque uitiis concesserit, non uideo, per Iouem, quis rectius Imperatorum summus haberi debeat. Nec dubium est, quin si primo statim uobiscum, o Alexander, contendisset hic, palmam ei ultro addixissem. Nunc iam quia quod iudicatum semel hic est, rescindere illud fas prohibet, neque constitutum ante ordinem mouere licet, satis habere decet te, Armini, hoc in animi sententia esse mihi, quod uerbis quoque pronunciassem, si cum istis ambitiosus tu esse uoluisses. Quia uero fuisti liberator Germaniae, et bello pro libertate suscepto inuictum omnes confitentur, neque ibi uel periculi plus exhausit quisquam, uel commodi in publicum assecutus est, placet cum Brutis ponere te, et inter patriae libertatis uindices, primo loco. Mercurio autem huic negotium do, ut in foro, plateis, circo, triuiis, et ubiubi hominum ac Deorum frequentia est, pro* nunciet Arminium Cheruscum liberrimum, inuictissimum et Germanissimum, sicque iubeat passim ab omnibus acclamari tibi. Idque decretum et constitutum esto, neque ulli posthac refragari liceat. (Alexander) At seruiuit aliquando hie. Ego semper Rex, semper fui liber. (Arminius) Ego minime uero mente obnoxius ulli unquam fui. Semper enim libertatis memor, cum aliud nihil agitarem animo, nisi quomodo possem, oblato occasione, iuuare patriam, in illa popularium seruitutis patientia, donec facta praestare non potui, consilium quoque dissimulaui, et clausam intra me libertatis curam tenui. (Alexander) Hoc est, quod ferunt illi, non licuisse tibi desciscere ab iis, quorum semel iugum accepisses. (Arminius) Atque hoc est, quod ego contra respondeo, neque accepisse iugum me, uel animo in seruitutem consensisse. neque si eo, necessitatis iniquo aliquo tempore coactus, me impediuissem, non licuisse per occasionem, quandocunque ea se dedisset, inde rursus expediri. Nam quod ius habere potest, qui naturae beneficium alteri eripit? Vel quae iniuria est, suum sibi uiolenter detractum, pari uiolenti a recuperare? (Alexander) At fidem dederas. [5] (Arminius) Ut indigne aliquid paterer, non dederam. Potui tarnen honeste et liberaliter parere, si modeste illi et ciuiliter imperare uoluissent. Sed ut dedissem extortam ui et iniuria, communis hoc uita sanciuit, fidem non esse, quam raptores exigunt, ab eis qui necessitate coacti, ea concedunt facile, quibus nec ipsi carere debent, nec uti, qui rapiunt. Porro, qui alteri iugum iniicit, nonne eatenus sibi obnoxium habet, quatenus ui tenere potest? Aut non licet armis per iniuriam adempta. armis per occasionem repetere? Neque puto contra naturam cum sit, ex libero seruum fieri, contra leges esse debere, ad naturae donum respicere, Ea demum fides est, qua damus quod debemus. Age autem, quis tam iniuriae patiens esse debet, ut ea ferat, quae in Germania faciebant Romani tunc, quaeque Varus, homo omnium puto, quos terra protulit, auarissimus et iniquissimus? Qui cum Syriam ante spoliando circumrasisset, Germanos ex toto consumere peculando instituerat. Ibique ea fuit superbia et animi impotentia, ut mente conciperet, bestias esse Germanos, et ratione carentia bruta, non homines, neque ullam tantam esse indignitatem, quam auersari nos deceret, aut contra quam resistere. Itaque nihil amentiae suae temperauit, omne flagitium et omne ausus est scelus. Quapropter ego, illud cum consciui facinus, non erga legitimos dominos fidem fefelli, sed contra iniquissimos tyrannos ius patriae, et commune fas obtinui. (Minos) Ingenue caussam tutatus est, et sic ego existimo neminem ita alteri pace obstrictum esse, ut talibus percitus caussis, mutandi ius non habeat. (Scipio) Et tamen perfidiam obiiciunt huic nostri, ac nimis crudeliter uidetur Varianam exercuisse uictoriam. (Arminius) Eadem, Scipio, ratione perfidi fuerint tyrannicidae ubique omnes, et patriae libertatis adsertores; uestri praesertim, qui Tarquinios eiecerunt, et Casarem interfecerunt, ac summam ob id laudem sempiternam inter uos gloriam consecuti sunt. Denique eorum est perfidia, qui ad fortunae motus spectant, et mutabilem ad hos fidem circumferunt. Me caussae aequitas, contra aduersos quoque casus niti perpulit. Dicat iste uero Minos, talem tamque importunam Quintilii atrocitatem, an non licuerit mihi, cum occasionem Dii tribuissent, alia inuicem atrocitate punire. (Minos) Censeo, licuit. (Annibal) Ecce autem qui iactas nihil tarn necessarium tibi uisum, quin patriae studium peruicerit, tamen regnum affectasse diceris, et qui alienum gloriaris amolitum te iugum a popularibus, tuum iisdem intentasti, quod nefas in meum animum nunquam cecidit, ut uel huius ergo praeponi ipse tibi debeam. (Arminius) Minime tu quidem hanc ob causam, siquando apud se esse uolet hie (Minos) Nam regnum capessendi nunquam mihi cupido incessit. Sed fuit inimicorum ea inuidia, quae suspicionem hanc hominibus iniecit. Omnes autem intelligimus sic humanitus comparatum esse, ut quorum plurimae sunt uirtutes, eorum par contra sit inuidia. Nam soli inuidiam non sentiunt, quorum in conspicuo uirtus non est. Eos maxime illa petit, quos altissime euexit haec. Necesse est autem multum in commune possit, cui rerum summa procuranda est. Quam facile pessum rediisset publica libertas, si ad uniuscuiusque prauam de me opinionem, uires, quibus tuenda ea fuit, dimisissem. In hoc propositum, cum potentiam retinerem, gratumque id bonis facerem, in affectatae Tyrannidis calumniam apud malos incidi. Quod si regnum occupassent etiam cui id magis conueniebat, quam ei, qui ab externa seruitute redemerat, quos sub patrium regnum collecturus erat? Mihi nondum parem retulisset gratiam patria, si pro restituta sibi libertate, seque ab interitu prope uindicata, regnum ultro detulisset. At uero languescente post temporis interualla, accepti beneficii memoria, passa est impeti calumnia primum, deinde opprimi scelere. Quod nec primo mihi, nec ultimo reor contigit. Tuis enim benemeritis grati fuerunt Carthaginenses? Aut non fuit, quae te premerei, imo quae oppressit tandem, inimicorum domi insectatio? (Annibal) Fateor, fuit. (Arminius) Nam Scipioni, credo, uicem reddidit patria, in qua ab se amplissime decorata, post tot edita praeclara facinora, ne mori quidem permissus est. Certe Alexandro domestica inuidia mortem concinnauit. (Minos) Etiam hoc expediuit. Ita enim est. Nemo clarus unquam fuit, cui non aliquando fraudi sua esset uirtus. Necesse est uero, hunc qui norunt Arminium, praeclaram ob indolem ualde ament. Proinde auctum honore decet esse te, Germane, neque nos tuarum uirtutum fas est unquam fieri immemores. Sed iam ipsum iube sequi te, Mercuri, ac facesse actutum iussa. Vos ad uestar hinc redite. (Mercurius) Sequere.