[97,0] EPISTOLA XCVII. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, se ipsum ut filium obedientissimum. [97,1] Laetatus sum supra quam dici possit, et de Stephani Beluacensis Ecclesiae proci repulsione, et de facta in me propter eum paterna inuectione, quamuis ego in posterioribus litteris nihil contrarium prioribus ex me scripserim, nec pro eius persona, sed pro ruinis Ecclesiae sanctitatem uestram interpellauerim. Importunitate enim sua extorsit a me litteras, quas ei nullo modo profuturas, imo multum credidi obfuturas, si intelligentem haberem lectorem, et commodum expositorem. In litteris itaque uestris, quam constans sit in uobis amor iustitiae et zelus domus Dei, liquido mihi apparuit, et me publicante fere omnibus nostri regni Ecclesiis ad laudem diuini nominis innotuit. Nihil itaque de hoc negotio restat, nisi ut bonis principiis et bonis prouectibus bonus imponatur exitus. [97,2] De caetero notum facimus prouidentiae uestrae, quod uenerabilis confrater, et Romanae Ecclesiae semper amator Catalaunensis episcopus, per nos qui Pictauensi concilio interfuimus, conuenit et interpellat clementiam uestram, quatenus sententiam uestram de thesauraria Catalaunensis Ecclesiae, importunitate Drogonis et nebulis uerborum eius ab innocentia uestra extortam, mitigetis, uel in melius mutetis, et, sicut decet apostolicam moderationem, confratri nostro iusta et possibilia iubeatis. Et cum iudicium apostolicum a nemine sit foris retractandum, uos ipse perpendite, uos ipse iudicate, utrum synodalis sententia apostolicis decretis et canonicis sanctionibus munita dissolui debuerit sine utriusque partis audientia. Nec enim indecens est, sicut apostolicis docemur exemplis et scriptis, si aliquando sententiam mutet ipse apostolicus in melius, cum aliquid subreptum uel falsis precibus a sede apostolica fuerit impetratum. Ut autem per subreptionem a sanctitate uestra litteras Catalaunensi episcopo missas extortas agnoscatis, seriem causae quam tractauimus, prudentiae uestrae breuiter intimabimus. [97,3] Praedictus enim Drogo cum omnium in Pictauensi concilio confidentium importunis clamoribus aures oneraret, dicebat, se praedicta thesauraria a Philippo Catalaunensi episcopo canonice fuisse inuestitum, et ideo iniuste spoliatum. Cuius rei ueritas cum diligenter fuisset euentilata, contestantibus Catalaunensis Ecclesiae clericis, Drogoni praedicto obiectum est quod secundum ordinem ecclesiasticum praedictum honorem habere non posset nisi ipsius Ecclesiae canonicus, quod ipse nec fuerat, nec esse poterat, cum iam esset in alia Ecclesia, et in alia prouincia factus canonicus et archidiaconus. Additum est etiam quod praetaxatus episcopus iam moriens et inunctus, importunitate Drogonis superatus non eum praedicta administratione inuestierit, sed tantum eo tenore concesserit, ut eo uiuente nunquam se de ea intromitteret, nec eius ususfructus usurparet. Inuitati itaque a uenerabilibus cardinalibus uestris ad iudicium, cum nullus esset qui praedictis rationibus obuiaret, et confirmantibus eisdem cardinalibus iudicium nostrum, ex ratione et auctoritate iudicauimus non fuisse canonicam inuestituram, contra quam clamant decreta apostolica, canonica instituta, et uniuersa pene concilia. Leges enim nequaquam appellant inuestituram concessionis, sed possessionis, quam praedictus Drogo in uita defuncti episcopi non habuit, sed post mortem eius ipse se impudenter ingessit. Nec habet ordo canonicus, ut in ea Ecclesia quis praepropero saltu fiat praepositus, in qua nunquam meruit esse suppositus. [97,4] Quod autem praedictus clericus in duarum ciuitatum titulari non possit ecclesiis, tam ex uestris quam praedecessorum uestrorum comprobamus sententiis. Intelligimus etiam ex dictis papae Gelasii: quia si quid fuerit contra apostolica decreta manifeste praesumptum, non opus esse ut tanquam res dubia deuocetur in iudicium, quod tam frequenter apostolica falce est praecisum, et generalium conciliorum sententiis definitum. Nec enim alia de causa concilia conuocatis, nisi ut contemptores decretorum uestrorum ad eorumdem obseruantiam reuocetis. Unde, si obseruatores apostolicorum praeceptorum uestra auctoritate fatigantur, uel fatigari permittuntur, uos ipse uidete, quae pax restat Ecclesiae, quis rigor superest disciplinae. Sic enim ab obedientia mandatorum sanctorum dissimulabunt non tantum illi qui ea seruant in angaria, sed etiam hi qui custodire uolunt cum diligentia. Quid etiam ultra ualebunt celebranda concilia, quorum per unius personae delationem irrita fient quantalibet auctoritate fulta iudicia? Unde rogamus sanctitatem uestram, ut librata consideratione commodorum et incommodorum quae de huiusmodi perturbatione nasci possunt, saniori sententiae animum accommodetis, ut et iudicia synodalia non nisi summa ratione cassentur, et mandata apostolica curiosius obseruentur. Valete.