[60,0] EPISTOLA LX. HUGONI Lugdunensi archiepiscopo sedis apostolicae legato, IVO humilis Ecclesiae Carnotensis minister, salutem et seruitium. [60,1] Factum est ut imperastis, et manus a consecratione Senonensis electi continuimus, et litteras uestras per comprouinciales episcopos pro apostolicae auctoritatis obedientia direximus. Petendo itaque consulimus, et consulendo petimus discretionem uestram, ut parcius de caetero nos apostolicae obedientiae uinculis astringatis, ne humeris nostris importabilia imponendo, in inobedientiam labi, prohibente aliqua impossibilitate, uel imperante aliqua necessitate faciatis, quia facile est uobis comminante arcu de longinquo pugnare, nobis autem nimis periculosum aduersantem gladio de praesenti ferire. Nos tamen interdicta seu mandata pro fidei defensione, pro fidelium correctione, pro sceleratorum emendatione, pro imminentium uel futurorum malorum interdictione, promulgata a sede apostolica sic uolumus obseruare ut parati simus, Deo cooperante, quaelibet aduersa pro eorum defensione tolerare. Cum uero ea quae indifferenter se habent et in quibus non obseruatis, minime salus periclitatur, uel obseruatis minime iuuatur, tam obnixe seruanda sancitis, uel cum ea quae antiquitas sanxit, consuetudo seruauit, et uenerabilium auctoritas Patrum sacrata firmauit, prout uultis, minuitis, aut mutatis, attendere debet prudentia uestra, quid saluti eorum quibus per omnia prodesse debetis, conferatis, uel quorum institutio sit potius tenenda, uel quibus obedientia potius sit exhibenda, an illis sanctis Patribus qui adhuc nobis in scriptis suis loquuntur, an uobis quibus nihil est aliud propositum, nisi priorum sequi et honorare uestigia. Neque haec dico, quod contra nouos excessus non liceat noua promulgare mandata, sed hoc dico, quod dicit papa Zozimus Narbonensibus : « Contra statuta Patrum concedere aliquid uel immutare, nec huius quidem sedis potest auctoritas, apud nos enim inconuulsis radicibus uiuit antiquitas, cui decreta Patrum sanxere reuerentiam. » [60,2] In libro quoque pontificum, qui dicitur Diurnus, ita continetur de professione Romani pontificis: « Nihil de traditione quam a probatissimis praedecessoribus meis traditam et seruatam reperi, diminuere, uel mutare, aut aliquam nouitatem admittere, sed feruenter ut eorum discipulus et sesquipeda totis mentis meae conatibus, quae tradita canonice comperio, obseruare ac uenerari profiteor. » Beatus quoque Gregorius Maurentio magistro pro causa Theodori: « Graue nimis est contra ueterem usum sacerdotes sibi quidquam arripere. » Item idem: « Omnia quae usus antiquitatis statuit, intemerata seruentur. » Inde Leo quartus scribit iudici Sardiniae: « Nec mos, nec nouiter introducta consuetudo nostrae Ecclesiae nostris praedecessoribus fuit, contra canonum statuta, noua uel inusitata praesumere. » Item Gregorius uniuersis episcopis Numidiae : « Consuetudinem, quae contra fidem nihil usurpare dignoscitur immotam permanere concedimus, siue de primatibus constituendis, siue de caeteris capitulis. » Item Leo quartus Lothario: « Quod iusta ac sedula nos imitari non praecepit, ita ab hoc ueluti a magno praecipitio nos custodire oportet. » Nicolaus quoque inter caetera sic scribit Hincmaro Remensi archiepiscopo: « Ridiculum est et satis abominabile dedecus, ut traditiones quas antiquitus a Patribus suscepimus, infringi patiamur. » Gelasius quoque uniuersis episcopis per Dardaniam de hac eadem re ita scribit : « Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam Ecclesiarum iura turbare, et priuilegia quae metropolitanis uel comprouincialibus episcopis decreuit antiquitas, auida praesumptione peruadere, non respicientes quoniam aeterno iudici rationem tam de catholicae sinceritatis iniuria, quam de traditionum praeiudiciis paternarum non sine perpetuae damnationis interitu sint reddituri; si in hac obstinatione permanserint, charitatem uestram duximus instruendam, ut uos omnes in commune fratres per Dardaniam, siue per contiguam quamque prouinciam constituti, qui uos sub metropolitanis uestris esse meministis, et ab eisdem substitui decedentes, sicut uetus consuetudo deposcit, unanimiter studeatis antistites, et uicissim si metropolitanus humanae conditionis sorte recesserit, a comprouincialibus episcopis, sicut uetus forma transmisit, sacrari modis omnibus censeatis. » Cum ergo tam ista quam alia generalia instituta tam absolute consecrationem metropolitani contineant, miramur cur priuatis legibus et nouis traditionibus ueteres traditiones et consuetudines remouere contenditis, praecipiendo ut Senonensis electus ante consecrationem suam uobis praesentetur, et iure primatus uestri subiectionem et obedientiam profiteatur. Quod hactenus nec in Senonensi prouincia, nec in aliis prouinciis antiquitas instituit, nec consuetudo seruauit. Unde papa Nicolaus inter caetera sic scribit Radulpho archiepiscopo Bituricensi aliqua ultra ius primatis sibi usurpanti : « Primates uel patriarchas nihil priuilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt, et prisca illis consuetudo contulit, diffinimus, ita ut secundum regulas Nicaenas sua priuilegia seruentur Ecclesiis. » Quod si priuilegio uestrae legationis eum uobis contenditis praesentari, qui nec apud nos, nec apud uos ab aliquo est accusatus, non ita papa Leo Anastasio instituit Thessalonicensi episcopo uicario suo, sed ut tantum de nomine electi ad notitiam eius prouinciales referant sacerdotes, ipse autem nullis difficultatibus, nullis dilationibus iustas fatigaret electiones. [60,3] Quantum enim audiuimus, persona nobiliter nata, competenter erudita, boni testimonii inter notos, cum in ecclesia sua diaconatus fungeretur officio, sine ulla dissonantia gratuitam habuit electionem. Sed si his exactionibus modo cederet, diceretur munere linguae uel officii suam comparasse consecrationem. Quod autem scripsisti praedictum electum inuestituram episcopatus de manu regis accepisse, nec relatum nobis ab aliquo qui uiderit, nec cognitum. Quod tamen si factum esset, cum hoc nullam uim sacramenti gerat in constituendo episcopo uel admissum uel omissum, quid fidei, quid sacrae religioni officiat, ignoramus, cum post canonicam electionem reges ipsos apostolica auctoritate a concessione episcopatuum prohibitos minime uideamus. Legimus enim sanctae recordationis summos pontifices aliquando apud reges pro electis ecclesiarum, ut eis ab ipsis regibus concederentur episcopatus ad quos electi erant, intercessisse aliquorum, quia concessiones regum nondum consecuti fuerant, consecrationes distulisse. Quorum exempla supposuissemus, nisi prolixitatem epistolae uitassemus. Domnus quoque papa Urbanus reges tantum a corporali inuestitura excludit, quantum intelleximus, non ab electione, in quantum sunt caput populi, uel concessione; quamuis octaua synodus solum prohibeat eos interesse electioni, non concessioni. Quae concessio siue fiat manu, siue nutu, siue lingua, siue uirga, quid refert? cum reges nihil spirituale se dare intendant, sed tantum aut uotis petentium annuere, aut uillas ecclesiasticas et alia bona exteriora, quae de munificentia regum obtinent Ecclesiae, ipsis electis concedere. Unde Augustinus super Ioannem prima parte, tractatu sexto : « Quo iure defendis uillas Ecclesiae, diuino an humano? diuinum ius in Scripturis habemus, humanum in legibus regum. Unde quisque possidet quod possidet, nonne iure humano? Nam iure diuino: Domini est terra et plenitudo eius. Iure humano dicitur: Haec uilla mea est, haec domus mea est, hic seruus meus est. Tolle iura imperatorum, quis audet dicere: Haec uilla mea est, meus est iste seruus, mea est ista domus? » Item: « Noli dicere: Quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti: Quid mihi et regi? Noli dicere possessiones tuas, quia ad ipsa iura renuntiasti humana, quibus possessiones possidentur. » [60,4] Quod si haec aeterna lege sancita essent, non esset in manu praesidentium, ut ea in quibusdam districte iudicarent in quibusdam misericorditer relaxarent, ipsis in honore accepto permanentibus contra quos ista loquuntur. Nunc uero quia ea illicita maxime facit praesidentium prohibitio, licita quoque eorumdem pro sua aestimatione remissio, uidemus nullos aut pene nullos pro huiusmodi transgressione damnatos, plurimos autem uexatos, plurimas ecclesias spoliatas, plurima scandala exorta, diuisum regnum et sacerdotium, sine quorum concordia res humanae nec incolumnes esse possunt nec tutae. Videmus quoque miseros episcopos et abbates, nec ruinis morum nec murorum reficiendis uelle uel posse uacare, solum ad hoc intentos, ut possint sibi aliquam linguam magniloquam amicam facere, cuius nundinis se possint utcunque defensare. Multi quoque electi qui gratuitam et canonicam habent eletionem, quia huiusmodi dilationibus uel fatigationibus impediuntur; comparatis sibi pecunia mediatoribus et prolocutoribus, ne turpem patiantur repulsam, in Simoniacam offendunt aliquando consecrationem. Cum ergo omnis institutio ecclesiasticarum legum ad salutem referenda sit animarum, istarum institutionum transgressiones aut districtius essent corrigendae, ut saluti prodessent, aut interim silentio premandae, ne spiritualia uel corporalia commoda supradictis modis impedirent. Nec ista dico tanquam uelim aduersus sedem apostolicam caput erigere, uel eius salutaribus dispositionibus obuiare, uel meliorum sententiis praeiudicium facere, si uiuis nitantur rationibus, et euidentioribus ueterum Patrum auctoritatibus. Sed hoc uellem cum multis mecum pie sentientibus, ut Romanae Ecclesiae ministri tanquam probati medici maioribus morbis sanandis intenderent, et non ab irrisoribus suis audirent: Culicem excolantes et camelum glutientes, mentem, rutam, ciminum, et anetum decimatis, grauiora autem legis praecepta praetermittitis, cum per totum pene mundum flagitia et facinora uideamus publice perpetrari, nec ea a uobis aliqua iustitiae falce resecari. Quorum exempla quia uel a uobis non sunt remota, uel uobis non ignota, non est meum eos speciali sermone taxare. Vos uideritis quid de his et similibus agere debeatis. [60,5] Nunc uero specialiter ad hoc intendit stylus meus, ut electum Senonensis Ecclesiae, si nihil in eo quod sacris canonibus obuiet, repertum fuerit, secundum morem antiquum consecrari permittatis, quia de tantillo iure, cedere quod habent Ecclesiae nostrae, nec uolumus nec debemus cedere : cum beatus dicat : « Quam periculosum sit in diuinis rebus, ut quis cedat iure suo et potestate, Scriptura sacra declarat, cum Esau primatus suos inde perdiderit, nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit. » Quod si huic petitioni nostrae acquieueritis, consecrato omni studio persuadebimus, ut primatum Lugdunensis Ecclesiae recognoscat, uobis sicut primati suo deferat et omnem debitam reuerentiam secundum traditiones Patrum exhibeat. Qui si acquiescere noluerit nostris persuasionibus, nos tamen ab his quae praeceperit apostolica sedes, non recedemus. Si autem petitionibus nostris non acquieueritis, et aliquod schisma inde fuerit exortum contra uotum nostrum, secure dicam, neque iniquitas mea, neque peccatum meum, neque uos poteritis dicere uobis non fuisse praedictum. [60,6] De caetero praedam a Puteacensibus in me et in Carnotensem ecclesiam factam iure possem a uobis repetere, si reuerentiam uestram in ius uocare possem, qui ad suggestionem aemulorum meorum, praedictos sacrilegos a me et a coepiscopis meis communione priuatos, me nesciente, communioni reddidistis ac per hoc scelerum suorum impunitate ad perpetranda maiora sacrilegia relaxastis. Quorum utrum faciendum fuerit, uel post factum cognita ueritate corrigendum, iudicet iustitia uestra, cum iusta uincula non soluat nisi uera poenitentia. Si ad haec omnia respondere non licet, uel non placet, ad haec saltem duo ultima respondeat sanctitas uestrae. Bene uale.