[188,0] EPISTOLA CLXXXVIII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, LAURENTIO, monasterii Charitatis monacho, salutem. [188,1] Inquisitiones tuae multiplici egent et prolixa responsione, quae epistolari non possunt breuitate commode enodari, imo egerent librorum copiosa explicari disputatione, et multarum scripturarum quae dicerentur fulciri auctoritate. Praeterea si in aliquibus uellemus uti canonum moderatione, uideremur quibusdam simplicibus legis aemulatoribus contra canones agere, quorumdam uero ambitioninus defensionis argumenta praeparasse. Idcirco tales disputationes non uidentur scripto commendandae, ne, si in multorum manus uenerint, plus obsint indiscretis quam prosint discretis. Paterna tamen regula est, quae multis propositionibus tuis diligenter perspecta sufficere poterit, uidelicet: « quia communio malorum neminem maculat, sed consensio factorum. » Et alibi: « Nullius crimen maculat nescientem. » Et alibi: « Qui non habet potestatem reum condemnare, aut non potest comprobare, immunis est. » Unde dicit Augustinus in secundo libro De unico baptismo : « Forte in populo Dei stat iuxta te auarus, raptor, rebus alienis inhians, quem nosti talem, et fidelis est uel fidelis uocatur; non eum potes de Ecclesia pellere; non habes aliquem aditum: castigando et corripiendo corrige. Accessurus est tecum ad altare, noli timere. Unusquisque enim onus proprium portabit. Quomodo, inquis, ferrem quem noui malum? nonne melius ipsum ferres, quam te foras efferres? ecce quomodo ferres, si attenderes Apostolum dicentem: Unusquisque onus proprium portabit, liberaret te ista sententia. Non enim communicares cum illo auaritiam, sed communicares cum illo Christi mensam, et quid tibi obesset, si cum illo communicares Christi mensam? Apostolus dicet: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit sibi non tibi sane si iudex es, si uindicandi potestatem accepisti, ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si ueris documentis testibusque conuincitur, coerce, corripe, excommunica, degrada. » Idem in epistola contra Parmenianum: « Reuera cum contagio peccandi multitudinem inuaserit (epist. 288), diuinae disciplinae seuera misericordia necessaria est. Nam concilia separationis et inania sunt et perniciosa atque sacrilega, quia et impia et superba sunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam corrigant animosos malos. » Idem in epistola ad Vincentium (epist. 48) : « Non enim propter malos boni sunt deserendi, sed propter bonos mali sunt tolerandi, sicut tolerarunt prophetae contra quos tanta dicebant, nec communione sacramentorum illius populi relinquebant; sicut ipse Dominus nocentem Iudam usque ad condignum eius exitium tolerauit, et eum sacram coenam cum innocentibus communicare permisit, sicut et tolerauerunt apostoli eos qui per inuidiam, quod ipsius est diaboli uitium, Christum annuntiabant. » Haec de non uitanda communione malorum beati uiri dicta sufficiant. Si autem quis in impietate sua perdurans ab Ecclesia nominatus fuerit, et iudicio Ecclesiae communione priuatus, huius tantum uitanda est communio ab his ad quorum aures excommunicatio illa peruenerit. Unde Apostolus ait: Si is qui frater est nominatur fornicator, aut auarus, aut idolorum seruiens, cum huiusmodi nec cibum sumere. [188,2] De dandis autem uel non accipiendis muneribus erga tales personas haec ratio mihi seruanda uidetur, ut nihil eis detur nisi intuitu et compassione humanae indigentiae, neque ab eis aliquid accipiatur, nisi ineuitabilis cogat necessitas; quod minime fieri uideatur causa familiaris rei augendae, sed tantum causa necessitatis implendae. Sic Israelitae in terra Aegyptiorum bona, sic in terra Madian ad usus necessarios acceperunt res Madianitarum. De his consultus Gregorius papa VII, ita scribit : « Quoniam peccatis nostris exigentibus, multos quotidie causa excommunicationis perire cernimus, partim ignorantia, partim nimia simplicitate, partim timore, partim etiam necessitate deuicti misericordia, anathematis sententiam, prout possumus, temperamus. Apostolica itaque auctoritate ab anathematis uinculo hos subtrahimus, uidelicet uxores, filios, seruos, ancillas, seu mancipia, necnon rusticos et seruientes, necnon et omnes illos qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur et eos qui ignoranter communicant excommunicatis, siue illos qui communicant cum eis qui excommunicatis communicant. Quicunque autem aut arator, seu peregrinus, aut uiator in terram excommunicatorum deuenirit, ubi non possit emere, uel unde emat non habuerit, ab excommunicatis accipiendi licentiam damus. Et si quis excommnnicatis non pro sustentatione superbiae, sed humanitatis causa uoluerit dare, non prohibemus. » [188,3] De emptionibus uero rerum ecclesiasticarum quas monachi a laicis faciunt, hoc tuae fraternitati respondemus, quia, si res ecclesiasticas de laicorum seruitute dato pretio liberarent, et iuri ecclesiastico et episcopali dispositioni restituerent, non solum non improbaremus, sed uehementer laudaremus, quia non uideretur esse emptio, sed a cunctis pie sentientibus laudanda redemptio; sic captiui fidelium pietate redimuntur, cum redemptores ipsos redemptos non in suam redigunt seruitutem, sed in pristinam restituunt libertatem. Verum quia rarus est, aut nullus qui haec emat, nisi suis aut suorum usibus, non est haec appellanda pia redemptio, sed inter ementes et uendentes cupida et periculosa coemptio. [188,4] De oblationibus malorum quos adhuc intra Ecclesiam toleramus, hoc sentimus, quia, quandiu eis ecclesiastica dispensatione communicamus, uanum et superstitiosum uideretur, si oblationes eorum refutaremus. Nam et Dominum Iesum Christum, cuius uita disciplina morum fuit, Zachaeus publicanus in domum suam inuitauit, et de suis ei facultatibus ministrauit. Tunc enim recte incedit Christiana religio, cum aut ea facit quae Christus fecit, aut euitat quae Christum euitasse cognoscit. Donationes uero et concessiones excommunicatorum, quibus nec dicendum est aue, propter infirmos uitandas esse consulimus, quia, licet Apostolus dicat: Omnia munda mundis : consequenter tamen addit, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Unde etiam in Epistola ad Corinthios: Si quis, ait, uocat uos infidelium, et uultis ire, omne quod uobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Siue ergo manducatis, siue bibitis, omnia in gloria Dei facite. Sine offensione estote Iudaeis et gentibus et Ecclesiae Dei, sicut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant (I Cor. X). Haec est apostolica et sana doctrina. Quare talium donationes uel concessiones uitandae sunt, non quod Dei creatura ex eis munda immunda fiat, quia Domini est terra et plenitudo eius, sed ne simplicium ex hoc infirmetur conscientia, cum talibus coniecturis existimant bonis eorum malefacta facere, uel quae prius abhorrebant mala non esse. Simili de causa diuinae leges pariter et humanae refutant et uitant eorum testimonia et iudicia, non quod non aliquando uera testificentur, et iusta decernant, sed ut tali repulsa confutati ab errore suo desistant. [188,5] De his qui criminalia peccata occulte confitentur, nihil melius respondere possum quam quod beatus Augustinus in quadam epistola scribit « Nos a communione nullum suspendimus, nisi accusatum publice atque conuictum, uel sponte confessum similiter publice. » De manifestis autem manifesta sententia est, quia qui manifeste peccarunt, manifeste sunt arguendi, et publica poenitentia sunt corrigendi. Dicendum est tamen eis non praecipiendo, sed consulendo, ut seipsos ab officiis ecclesiasticis suspendant, uel a sacramentorum communione abstineant, quia tali humilitate et poenitentia uerius agitur, et salus reparata tutius munitur. Sacramenta tamen diuina a talibus tractata propter indignitatem eorum non sunt deteriora, sicut, propter dignitatem meliorum non sunt meliora, sed apud quoscunque sunt, secundum beatum Augustinum, eadem ipsa sunt. [188,6] De excommunicatis communi sententia non tamen nominatis, siue in capitulo, siue in concilio facta sit illa excommunicatio, siue sint Simoniaci, siue presbyteri uxorati, idem consilium est quod est de aliis criminosis, quia non sunt a communione suspendendi, nisi publice conuicti, uel publice confessi, quia et Dominus Iudam furem sciebat, et ita excommunicatum ut etiam diabolum nominaret, tamen quia non fuit accusatus, donec seipsum Dominum prodendo manifestauit, minime eum abiecit. De subiectis quoque idem sentimus, quia non debent deserere praelatos suos, nisi prius eos uiderint publice damnatos, aut nominatim excommunicatos. De mutua confessione, de qua dicit apostolus Iacobus: Confitemini alterutrum peccata uestra (Iac. V), hoc respondeo, quia sufficit pro quotidianis et leuibus peccatis si congrua sequatur satisfactio. Si uero graues sint culpae, ab eo cui data est potestas ligandi atque soluendi, quaerenda est absolutio. De excommunicato hospitio recepto sufficere uidetur, si hospes qui eum suscepit contineat se a mensa excommunicati et osculo. [188,7] Puto me breuiter pene ad omnia proposita tua, et si non ad omnia, tamen ad grauiora, respondisse, tuae discretioni relinquens, ut singulis capitulis sparsim digestis generales sententias accommodes; quae diligenter perspectae non dicam singulis propositis, sed fere unaquaeque sententia pluribus poterit capitulis obuiare. Cum autem simul colloqui Deo disponente poterimus, si qua restant, aut ex his quae modo scripsimus, aut ex aliis quae Dominus inspirare uoluerit, gratanter respondebimus. Vale.